III. Omnia cum mensura age.
IU. Quod odis, et tibi fieri non uis aliis non facias.
5
U. Semper spera in Domino.
UI. Tempus futurum exspecta.
UII. Necessitati subditus esto.
IX. Iureiurando uti noli.
10
X. Doce quod utile est.
XI. Iniustitiam odio habe.
XII. Sapientes homines cole, insipientes fuge.
XIII. Quod bonum est, discere non erubescas.
XIU. Linguae tuae impera.
XUIII. Ueritatem testificare.
XIX. Noli aliena concupiscere.
20
XX. Pecuniae amator ne fueris: quantum ad usus tibi sufficiat, quaere: cum habueris, dona petenti.
XXI. Tuis negotiis uaca, alienis autem noli commisceri.
XXII. Loquacitatem odio habe; bona est enim taciturnitas, mala est uerbositas.
XXIII. Boni consilii amator esto
25
XXU. Maiorem natu uenerare; adolescentiorem, si sapiens fuerit, ut senem honora.
XXUI. Lauda ueritatem, et quae animae prosint discere elabora.
XXUII. De amicis bene opinare.
XXUIII. Inimicos noli exasperare: utilius est enim eos amicos facere, quam inimicos habere,
XXIX. Cum iustis hominibus loquere.
30
XXX. Filios tuos bene educa.
XXXI. Simplicibus inserere.
XXXII. Misericordiam faciens noli contristari, nec dubitare.
XXXIII. Quod daturus es, ex animo da, quia futura ignoras.
XXXIU. Misericordia et ueritas non desint tibi, et charitas; et haec bona cooperient multitudinem peccatorum.
35
XXXU. Nemini opprobrium dixeris.
XXXUI. Animaequus, et suauis, et continens esto.
XXXUII. Iram fuge, mater est enim peccati.
XXXUIII. Iustitiam operare in iudicio.
40
XL. De nullo malum loquaris.
XLI. Testimonium in tempore opportuno uerum dic.
XLII. Simultates odio habe.
XLIII. Litigantes concorda.
XLIU. Mala quae tibi accesserint, patienter sustine.
45
XLU. Iuste iudica; memineris enim te hominem esse.
XLUI. De rebus nonnullis noli anxius esse: sapiens homo cito non conturbatur.
XLUII. Cum nullo litiges.
XLUIII. Linguam bonae famae habe.
XLIX. Sectare silentium, quia absque poenitentia est: tumultum poenitentia subsequitur.
50
L. Inimicitias dissolue.
LI. Noli incredulus esse; et elabora in bono non esse iactantior.
LII. Inanem gloriam fuge.
LIII. Tuis mansuetus esto, et extraneis necessarius.
LIU. Concupiscentias animi tui uince.
55
LU. Amicos noli cito comparare; quos autem comparaueris, noli cito reprobare.
LUI. Peccantium curam habere noli: nihil enim tibi proderit.
LXI
Differentiam habe inter bonum et malum, et manifestum apud te sit inter iustum et iniustum; iniustitiae enim opera haec sunt: odium, fornicatio, furtum, rapacitas, ueneficia, mendacium, falsum testimonium, cupiditas, detractio, dolus, superbia, malitia, temeritas, improbitas, iactantia, contentio, simulatio, maliloquium, amor pecuniae, impietas et omne quod alienat a doctrina Dei. Iustitiae autem LUII. Brutis sapientiam ne dederis; postea enim persequentur te. LUIII. Sacramenta Dei non nisi dignis aperias. LIX. Imprudentium primatum ne eligas, ne dux daemonum efficiaris. LX. Contra legem Dei nihil agas.
LXVII
Cum conscientia mala noli accedere ad orationem; opera sunt haec: semper Deo gratias agere, Dei cultores amare, nemini nocere, nec contristare quemquam, pudice uiuere, misericordem esse, proximum suum sicut se ipsum diligere, esurientes saturare, sitientibus potum dare, nudos uestire, hospitalem esse et humanum et indigentibus tribuere cum hilaritate. LXII. Noli esse amarus his qui in tristitia sunt. LXIII. Omne quod pertinet ad iustitiam fac. LXIU. Leges hominum ut homo utere, et legem Dei ut Dei. LXU. Noli inuidere bono; non enim immortalis es. LXUI. Sicut lucerna ardens ita esto, et angelus Dei uocaberis.
LXXIV
Iniuriam facienti noli consentire, ne sicut condemnaberis enim per tuam conscientiam. Confessio peccati initium est salutis. LXUIII. Supplex esto Deo semper, et sic age ut irreprehensibilis habearis. LXIX. Neminem male loqui permittas, ne ut fautor iniustitiae habearis. LXX. Absentem noli condemnare; praesentem iuste accipe. LXXI. Ex argumentis noli condemnare, ne et tu condemneris, quia displicent Deo talia: et quomodo uis uideri agere, sic iudica. LXXII. Mulierem in testimonium noli recipere. LXXIII. Omne peccatum indulge, praeter homicidium et adulterium.
LXXVII
Facies seniorum semper inquire, ut instruaris adiutor iniustitiae puniaris: quem uero reprobaueris, sit tibi quasi ignarus. LXXU. Seruos ut filios enutri; apud Dominum enim aequales sunt, quia personas non accipit. LXXUI. Super mensuram nihil feceris, et superbis noli coniungi, ne amicus iniustitiae habearis.
LXXXI
Adorans Dominum secreto adora, et noli notabilem locum eligere: ubique enim est Deus, et uerbis eorum: sapientum enim sensus pleni sunt fructibus uitae. LXXUIII. Ducem uitae tuae ut Deum habe, a Deo enim tibi missus est ut salueris: et in omni substantia tua participem eum habe; qui enim in diuinis te comparticipat, debet in humanis particeps esse. LXXIX. Misero noli exprobrare, ne et tu exprobrabilis efficiaris: circa omnes enim iudicium Dei est, et ut iustum est iudicat. LXXX. Misericordiam faciens absconse facito, et non confundes personam tuam. Si facis ut ab aliis publice uidearis, et ut magnificeris ab hominibus, nihil tibi proderit. ubicumque inuocatus fuerit, adest. Quotidie autem illi gratias age, uigilans et dormiens, ut propitium eum habeas, et desideria tua impleat. Et orans, noli multum loqui, ne stulto similis habearis; scit enim Deus petitiones tuas ante quam petas, et quae cogitas non ignorat.