1
Accipe costum et purga illud radendo corticem eius ut nihil amari in eo remaneat. Tum terito et cernito diligintissime. Deinde sume mustum forte et dulce, ita recens ut eodem die sit expressum, et mitte inde in uas nouum bene picatum modios duodecim. In quod de costo dimidia libra mittenda est, scilicet per unumquemque modium pondus denariorum duodecim. Tum uas firsmissime claudendum est et triginta uel quadriginta dies ita dimittendum. Simum tamen esse debet palmum unum propter feruorem musti. Aliqui mittunt in eandem musti mensuram costi libram, aliqui libram et dimidiam.
1·2
Capiuntur pisces natura pingues, ut sunt salmones et anguillae et alausae et sardinae uel aringi, et fit ex eis atque ex herbis odoratis aridis cum sale compositio talis. Praeparatur uas bene solidum ac bene picatum capax trium uel quattuor modiorum, sumunturque herbae aridae bene olentes tam de horto quam de agro, utputa anetum coliandrum feniculum apium satureia sclareia ruta menta sisymbrium ligusticum puleium serpullum origanum uettonica argemonia,et ex his in fundo uasis primus ordo consternitur. Tum ex piscibus si minores fuerint integris, si maiores in frusta concisis alter ordo componitur. Super hunc tertius ordo salis binos digitos altus adicitur. Atque in hunc modum his tribus herbarum et piscium salisque ordinibus supra inuicem alternantibus uas est usque ad summitatem implendum, tum addito operculo claudendum atque ita per dies septem dimittendum. Quibus transactis per continuos uiginti dies cottidie bis uel ter palo ligneo in modum remi formato compositio ista usque ad fundum est commouenda. Quibus expletis liquor qui de hac compositione defluxit colligitur atque in hunc modum ex eo liquamen uel oenogarum conficitur. Sumuntur huius liquoris sestarii duo et cum dimidio boni uini sestario commiscentur, tum quattuor herbarum aridarum singuli manipuli in hanc mixturam coiciuntur, aneti uidelicet et coliandri et satureiae atque sclareiae. Feni graeci quoque seminis pugillus unus adicitur, et de aromatibus piperis grana triginta uel quadraginta, costi pondo denarii tres, cinnami similiter, caryophylli similiter. Haec minute contrita eidem liquori permiscentur. Tum uel in ferreo uel in aereo uase compositio haec tam diu coquenda est quousque ad unius sestarii mensuram perueniat. Prius tamen quam percoquatur mellis despumati selibram in eam adici oportet. Quae cum percocta fuerit more potionum per saccum colari debet usque ad claritatem, feruens tamen sacco infundenda est. Eliquata uero et refrigerata in uase bene picato seruatur ad obsonia condienda.
1·3
De malis cydoneis suci confectio utilissima est fastidiosis et is qui non digerunt cibos. Conficitur autem sic. ⟨Sumuntur⟩ malorum cydoneorum maiorum et suauium suci sestarii duo, cui admisces mel optimum alterum tantum, aceti uero heminam. Et haec super carbones ardentes coquis mediocriter, et despumato addis gingiber ÷ III, piper album ÷ II, et sic iterum super carbones ardentes coquis ad mellis spissitudinem.
Hoc medicamen non solum is qui defectionem habent stomachi quam Graeci atoniam uocant ⟨utile est⟩ , sed et qui atoniam hepatis patiuntur iuuat similiter. Manifestum est enim quia maxime ieiunis dari oportet usque ad coclear. Nocet autem nihil uel minime si post cibum quis [eum] accipiat. Bene accipitur si ieiunus accipiat, et si post cenam uult accipere: optimum autem tempus est ante duas aut tres horas ut ante cibum accipiatur. Quibus autem ex distemperatione caloris stomachus patitur uel quibus ex cholerico humore repletur, iuuat remoto uel subtracto gingibere et pipere.
Sucus malorum cydoneorum datur cum aceto et melle tantum coctus sicut superius scriptum est. Et si in ista confectione addatur dacrydium ÷ III, catharticum utile fit stomacho.
1·4
Uuas colligis eo tempore cum mustum iam incipiunt habere et maturefacere sic tamen ut nondum manducari possint, id est mense augusto. De hoc musto earum mensuras et quantum uolueris mittis. Et sic facies et mittis e contra mellis partes duas et coquis igni molli, id est paulatim, donec tertia pars decoquatur et remaneant duae, et reponis in uaso uitreo. Alii mittunt musti partes duas et mellis tertiam. Facit autem ad ea quae intra os nascuntur ulcera omni aetati, facit ad omnem aestum aegrotantibus et quos lues possidet et ad dysentericos et ad eos qui ⟨de⟩ stomacho queruntur et ad digestionem. Datur autem in aqua calida ad modum coclearia duo, et sic acceptum medicamentum ualet. Sane autem ad eos qui sitim patiuntur uel quibus pulmo aruerit uel is qui uinum desiderant dabis in aqua frigida.