pr
Mulomedicinae apud Graecos Latinosque auctores non fuit cura postrema. Sicut enim animalia post hominem, ita ars ueterinaria post medicinam secunda est. In equis enim ac mulis et adiumenta belli et pacis ornamenta consistunt. Sed quo minus dignitatis uidebatur habere professio, quae pecudum promittebat medelam, ideo a minus splendidis exercitata minusque eloquentibus collata docetur in libros, licet proxima aetate et Pelagonio non defuerit et Columellae abundauerit dicendi facultas. Uerum alter eorum cum rusticae rei praecepta conscriberet, curas animalium leui admonitione perstrinxit, alter omissis signis causisque morborum, quasi ad doctissimos scriberet, tam magnae rei fundamenta neglexit. Chiron uero et Apsyrtus diligentius cuncta rimati eloquentiae inopia ac sermonis ipsius uilitate sordescunt. Praeterea indigesta et confusa sunt omnia, ut partem aliquam curationis quaerenti necesse sit errare per titulos, cum de eisdem passionibus alia remedia in capite alia reperiantur in fine. Additur etiam quod studio lucri quaedam ita sunt compositae potiones, ut pretium enorme contineant et curae taxatio aestimationem animalis prope uideatur aequare, ut plerumque aut parci homines aut certe prudentes animalia sua casibus dedant aut damnosam curationem dissimulent. His et talibus rationibus inuitatus cum ab initio aetatis alendorum equorum studio flagrarem, hanc operam non inuitus arripui, ut conductis in unum Latinis dumtaxat auctoribus uniuersis, adhibitis etiam mulomedicis et medicis non omissis (nam mulomedicinae doctrina ab arte medicinae non adeo in multis discrepat sed in plerisque consentit), in quantum mediocritas ingenii patitur, plene ac breuiter omnia enucleata digererem causasque et signa morborum omnium declararem. Nam si laus prima medicorum est genus aegritudinis in homine reperire, qui passionem suam et manu potest et uoce signare, quanto magis in mulomedicina necessarium credetur genus aegritudinis nosse, cum mutum animal proprium non possit indicare languorem et ab imperitis ad opus aliquod laboremque cogatur, geminumque subeat ex morbo et fatigatione discrimen, ut certe neglectum inueterata aegritudine nequeat sero curari. Sicut Mantuanus poeta diuino ore testatur: morborum quoque te causas et signa docebo. Absque dubio autem omnis cura nutabit, si genus passionis ignores. Ex inani persuasione illud generatur incommodum, ut honestissimus quisque erubescendum ac uile credat iumentorum nosse medicinam. Primum nullius rei scientia uilis est. Nam cum in humanae uitae conuersatione aliud fugiendum sit aliud uero sequendum, non est perfecta sapientia, nisi quae utrumque cognouerit. Deinde, quis existimet erubescendum talem peritiam, quae damna submoueat? Nam sicut incolumitas iumentorum habet lucrum, ita eorum interitus afferre uidetur incommodum, praesertim cum mancipia, quorum plebeia curatio non putatur, saepe uilioribus pretiis quam equi uendantur aut muli. Postremo circa equos, siue ad uehendos locupletes aptos siue in circi contentione uictores siue in proeliis ut ita dixerim probatissimos bellatores, acerrimum studium amoremque constat esse dominorum. Nec immerito uoluptati natum animal salutis gratiam meretur ab homine. Quis autem nosse curas iumentorum erubescendum putet, cum optima iumenta habere gloriosum sit? Quis uituperatur id posse curare, quod laudi ducitur possidere? Forte opera ipsa mulomedicorum uidetur abiectior, notitia autem curationis non solum honestissimis, sed etiam disertissimis conuenit, ut prouisione et ordinatione sollerti curatis animalibus et damnis careant et uoluptatibus perfruantur. Sed alii morbi sunt, qui ea tantum animalia, quae occupauerunt, uexant, alii etiam ab uno uel paucis coeperunt, in plures, qui pariter stabulantur uel aluntur, et in totos saepius greges saeuissima contagione transmigrant, ut quamuis sanum animal intra breue tempus alienae aegritudinis afflante uicinia repente depereat. Rectius est ergo eorum prius morborum et signa et causas praedicere curasque monstrare, qui quodam transitu pluribus nocent. Nam aduersus maiora dispendia maiorem sollicitudinem oportet impendi. Prima igitur iumentorum utilitas est domini uel procuratoris uel pastoris ipsius amor atque diligentia. Comes enim semper est affectionis industria, et incolumia cupimus quaecunque diligimus. Domita animalia aut praesepibus aluntur aut pastu, indomita latioribus nutriuntur in saltibus. Cotidie ergo uel frequentissime speculari conuenit habitum iumentorum, nam diligentibus morbus ipse se prodit.
1.1
Continuo enim animal, quod ualetudo temptauerit, maestius inuenitur aut pigrius, nec consueto utitur somno nec solito se more transuoluit nec requiem ut sumat accumbit nec deputatum cibum assumit ex integro, et potum aut intemperantius appetit aut omnino fastidit: stupentibus oculis auribus flaccidis erecto uisitur pilo, exhausta sunt ilia, fit spina rigidior, anhelitus creber aut grauior, os asperum et solito feruentius, tussis aliquando lenis aut grauior, incessus ipse, quo maxime notatur, segnis ac nutans. Cum huiusmodi signa in iumento unum uel plura conspexeris, statim illud separabis a ceteris, ut contagionem non inferat proximis et facilius in solo iam causa morbi possit agnosci. Si diligenter habitum post unam secundam uel tertiam diem ab illa maestitia fuerit absolutum nihilque resederit in corpore ipsius, quod putetur ambiguum, scito ex leuioribus causis illam uenisse tristitiam et animal consuetudini pristinae esse reddendum. Nec explorandi omittatur intentio, nam frequentius inspiciendum uidetur et cautius, quod semel coepit esse suspectum.
1.2
Morborum quidem diuersae sunt species, sed uno generali uocabulo continentur, quod antiqui maleus nominauerunt, ipsa appellatione uim cladis periculumque testantes. Sunt autem species malei numero septem: humidus, aridus, subcutaneus, articularis, elephantiasis, subrenalis, farciminosus. Signa omnium dicamus.
1.3
Humidus morbus est, cui de naribus pro mucis humor defluit male olens et spissus, colore pallido. His grauatur caput, oculi lacrimantur et stridet pectus, fit gracilis horrentibus pilis, tristis aspectu: quem profluuium Atticum ueteres uocauerunt. Cuicunque autem sanguinolentus humor uel croco similis per nares fluere coeperit, iam insanabilis et uicinus est morti.
1.4
Aridus autem morbus his agnoscitur signis. Nullus ei per nares supra solitum humor emanat, suspirat tamen grauiter et nares habet extensas, ilia cauabit intrinsecus et contractionem spinae duritiamque patietur, testiculi eius ita substringuntur ut apparere uix possint, cibi parcior, bibendi appetentior ultra morem. Propter quod pulmone siccato internum patitur ardorem, tensis oculis in obliquum respicit nec facile cubat. Hunc suspirium uocant, insanabilem, nisi ab initio festina curatione subueneris.
1.5
Subcutaneus morbus autem his proditur signis. Uulnera in corpore eius scabiei similia nascuntur, ex quibus humor effluit liquidus et uiridis, qui pruriginem mouet, ut scalpere parietibus uel columnis animalia seque fricare compellat, quo ulcera corticem ducent. Huic nec humor per nares emanat, nec anhelat, nec cibum respuit nec potum; propter quod diu uiuit, et ideo si cura non desit, ex hoc plurima iumenta liberantur. Quidam uero scabiem subcutaneum morbum dicere temptauerunt, quod similia supradictis uidetur ostendere signis et contagionem transferre per proximos et tardius sanari. Sed quia necem nec gregi infert nec facile periculum patitur, a pestiferi illius malei societate discretus est, et seorsum ab illa dicetur.
1.6
Articularis autem morbus, quem αϱϑϱιτην Graeci uocant, per haec monstratur indicia. Interdum paucis interdum plurimis diebus ab articulis claudicabit, ut aut ictu calcis animalis alterius percussus aut negligentia impactus aut saxo uel fuste uideatur elisus. Sed haec solet esse distantia, quod illa quaelibet laesio loco figitur, haec autem passio, quia erratica est, subito ad pedem alterum migrat. Praeterea ossibus astringitur cutis et ad tactum tractanti dura resistit. Rigescit spina corpusque contrahitur, pilus erectus et horridus, deformis aspectus, macie corpus affectum: et quamuis non recuset alimenta nec curet si desint, in dies tamen deterior fit et tristior difficulterque sanatur.
1.7
Farciminosum uocabulum ex genere passionis euenit. Huiusmodi deprehenditur argumento. In lateribus et in coxis et in uerendis quoque partibus et praecipue in iuncturis membrorum uel in toto corpore collectiones inflantur, rursumque his uelut sedatis aliae nascuntur: cibum potumque ex more recipiunt, macrescunt tamen, quia digestio eis plena non prouenit. Hilares aspectu sanisque similes creduntur ab indoctis artis mulomedicinae, quia exterius agitur causa; quibus imperitia artificum sanguinem festinat auferre. Sed contraria ista curatio est, nam affectis farcimino, quidquid est uirium, tollit. In initio tamen, ne morbus increscat, uel in fine, cum iam uires redire coeperint, emissio sanguinis iuuat.
1.8
Subrenalis morbus non minus nomine quam ipsa passione monstratur. Nam animal uelut renibus laesis a posteriore parte deficiens prodit mortiferae necessitatis indicium. Tussiet grauiter, horrebit aspectu: cutis duritia ex spinae rigore proditur, parcius potum parcius appetit cibum. Huic quia tota uis morbi possidet lumbos, a femoribus incipit prima curatio.
1.9
Elephantiasis autem dicitur ex similitudine elephantis, cuius naturaliter pellis dura et aspera morbo nomen et in hominibus et in animalibus dedit. Cuius signa haec sunt. In toto corpore uredo nascitur, praecipue in dorso squamas similes corticibus facit. In naribus, in pedibus etiam et in capite papularum feruor emergit, uel ozaenae asperiores frequenter oriuntur. Priusquam haec ostendantur indicia, uentre soluto erit et macrescet et aspere tussiet; cuius os totum cum lingua asperum et simile creditur esse combusto. Quae passio pullis a matre depulsis plerumque perniciem consueuit inferre. Hunc diligenter curare cupientes non ante deforis aliquo medicamento fouere contendunt, nisi prius potionibus datis pestis euellatur interior. Nam extrinsecus coepta medicamenta morbum non adimunt, sed interius compellunt et hac ratione periculum generant. In animalibus ergo morbo eodem laborantibus generalia ista sunt uitia: tussis aspera et crebra, spina contracta et rigida, macies semper increscens cum studium et alimenta non desint, demissior ceruix, stupentes oculi, tardior incessus. Nunc signis omnibus generaliter singulariterque digestis singulorum morborum speciales propriasque curas oportet adiungere. Post haec de generali minutione singulorum et adustione docens, concludam librum primum.
1.10
Maleus morbus si humidus fuerit, ita ut per utramque narem uirides defluant muci, inter exordia caput eius adhibita curatione purgandum est ita: olei optimi unc. III, liquaminis floris unciam, uini ueteris cyathos III sereno tranquilloque die pariter commisces et cum tepefeceris, infundes in naribus; ad siphonem autem paulatim infundes, non semel ad cornu. Caput religabis ad pedes sensimque iumentum impeditum compelles incedere, ut omnis humor emanet. Quod si sanguis postmodum coeperit fluere, nihil timendum sed potius sciendum est animal legitime fuisse purgatum. Post quod seuum caprinum resolutum oleo miscebis, sic infusis naribus exulcerationis illius mitigatur asperitas. Radicem quoque laseris tunsam et per fistulam uento naribus insufflatam, ut sternutum prouocet, adhibere commodum est. Caput etiam extrinsecus auriculasque oleo calido diligenter perunges, et lana cerebro indita ab omni perfrictionis necessitate munies: nasturtii quoque semen bibendum dabis ex aqua. Praeterea potionem dabis, quae diapente uocatur, et hac ratione conficitur: murrae, gentianae, aristolochiae longae, bacarum lauri, rasurae eboris bene tritas et cribratas aequis miscebis ponderibus seruabisque. Exinde prima die unum coclearium cumulatum cum sextario uini ueteris, secunda die unum et semis, tertia autem die duo coclearia tepefacto mero aspersa et diligenti agitatione permixta dabis ad cornu. Postea ex ceruice de matricali uena sanguinem detrahes permixtumque acerrimo aceto in omne equi corpus infundes, et contra pilum diligenter fricabis ut ad similitudinem glutinis inhaereat; iumentum quoque in loco calido constitues. Si cibum fastidit, aestate dumtaxat farinae hordeaceae sextarium unum quinque sextariis aquae permixtum equo dabis in potu. Triticeam quoque farinam simili mensura et ratione offeres ad bibendum; si autem fastidit, non aliud dabis, quousque hoc ex sitis necessitate percipiat. De palato quoque postmodum sanguinem detrahes, ut omni ex parte, qua morbus praegrauare coeperit, releuetur. Scito, nisi diligenter occurras, hunc esse periculosissimum morbum. Nam cito in suspirium hoc est anhelitum transit et spem omnem salutis excludit.
1.11
Aridus uero morbus, qui et suspiriosus praecipue dicicitur, et hic negatur a quibusdam posse curari, propterea quod phthisi, quae hominibus mortifera est, similis inuenitur. Cotidie enim macie crescente exilior redditur penitusque siccatur. In omni autem ratione medicinae facilius est quae abundauerint demere, quam quae uidentur deesse supplere. Salus tamen iumentis etiam in hac passione praestatur, si in principio possit occurri. Sanguinem siccis detrahere contrarium est. Sed uino et oleo sufficienter admixto et tepefacto perungendum toto corpore animal est, ita ut caput et maxillae et extrinsecus fauces eidem largius infundantur et contra pilum usque ad sudorem diutissime confricentur. Intrinsecus autem a prima die hac ratione curandum est. Sucum ptisanae, adipem suillum remissum et amylum ex melle passoque decoctum per cornu in potione dabis, ut canalis gutturis eidem maxillarumgne compago laxetur, quam siccitas astrinxerat morbi. Quo facto in loco calido stabit. Infusum hordeum herbamque uiridem, si inuenta fuerit, debebit accipere, ut omni ex parte periculosa ariditas temperetur. Consequenter ei talis potio praeparetur: passi optimi sextarium unum, iridis Illyricae unciam unam, piperis nigri semunciam, croci scrupulum, murrae troglitis semunciam, tracanthi semunciam, pollinis turis unciam unam, oua cruda quinque pariter mixta prima die dabis ex integro ita ut per triduum ipsam misceas semper et offeras, ut tam grauis morbi asperitas potionis dulcedine mitigetur. Post hoc melle, butyro, axungia, salibus et picula, offis pro aequa omnium portione confectis, suco ptisanae ac passo inuolutis attritum animal replebis, die prima quinque pilulas, sequenti septem, tertia die nouem daturus ex more; nec ungendi extrinsecus cum uino et oleo tepefacto desit industria, et quia amarissimus morbus est aliter non potest nisi amaris potionibus solui. Contraria enim contrariis medicinis curantur. Potionem diapente, sicut superius monstratum est, non solum per triduum cum uino sed per dies plurimos dabis, ut tantum discrimen possit euinci. Quod si grauior tussis et strangulans urgebit, accipe fabae frictae sextarium unum, seui caprini uncias tres, alii capita maiora tria, permixta decoques et cum passo uel suco ptisanae hordeaceae tepidum dabis ad cornu. Quod si tardius profecerit ista curatio, ficus siccae pondera duo diligentissime tundis in pila, faeni Graeci sextarium decoques, quousque aqua ad medietatem ueniat, post colabis et faenum Graecum in mortario cum ficu conteres; alii quoque uncias tres contundes similiter in mortario et tam rutae quam apii fasciculos ternos: quibus omnibus pariter mixtis et diligenter contritis addis tracanthi uncias II. Aqua, in qua faenum Graecum coctum fuerit, superfundis potionemque facias, quae per cornu possit effluere: quam etiam tussientibus uel uulsis ruptisque animalibus per triduum dabis. Sequens remedium ad aridum morbum: inter nares iumenti scalpello secabis, et aquam frigidam ei in situla latiore suppones naresque ipsius assidue diebus plurimis merges, ut suspirium distabescat in aqua. Potionem quoque ei cotidie dabis huiusmodi: sucum ptisanae cum seuo caprino decoctae sextarium unum, sulfur uiuum, tus quoque masculum aequis ponderibus deteris atque commisces: ex eo coclearia singula diebus singulis cum ptisana permixta defundis ad cornu. Cum uero coeperit esse ualidior, de ceruice sanguinem detrahes additoque aceto animal perfricabis.
1.12
Subcutaneus morbus, cui humor pestifer inter corium et uiscera commorat, hac ratione curandus est. Fistulam quinquenariam, inter armos eius et uentrem loco consueto ad mensuram incisa cute die sereno et si spatium est, luna minuente, indis, ut mos est, per quam omnis uisceribus humor educitur, coloris aurei uel crocei, languoris tabe corruptus. Quae si minus traxerit, radicem herbae tithymalli in eodem uulnere inseres septem diebus, quae residuum uirus educat. Est et aliud remedium: radiculam, quam quidam consiliginem uocant quidam pulmonaceam, qua mulomedici frequenter [et bubulci] utuntur, in pectore animalis hac aegritudine laborantis eatenus pones, ut acuto cyprino circines locum. Postmodum perforato corio radiculam inseras, quae ibidem sponte sua tamdiu permanebit, quousque cutis, quatenus cypro fuerit signata, decidat in putredinem uersa; ex toto corpore ad illum locum humor attrahitur et per uulnus emittitur. Hinc potionem superius designatam, quae uocatur diapente, cum uino ueteri optimo per triduum uel si necesse fuerit, per dies plurimos dabis. Apium quoque uiride et bacas lauri, uel si ista non inueniuntur, folia lauri et cucumerem siluaticum per partes minutissimas concides hordeoque miscebis, ut animal languidum sicut ex potione diapente ita et ex cibo sentiat medicinam. Huic tamen aquam tepidam cum farina hordeacea uel triticea dare te conuenit, et in loco tepido stabulare, nam frigus humoris augmentum est [et rheumatis] . Cibum quoque magis siccum quam uiridem in hac passione debet accipere et exerceri uehementer, ut sudore siccetur humor infestus.
1.13
Articularis morbus his declaratur indiciis. Claudicabit modo de prioribus pedibus modo de posterioribus diuerso modo, et quasi tumor eidem in articulis circa coronas uel certe in genibus apparebit, propterea quod pestilentia morbi corruptus sanguis neruos et uenas implet [et laedit] atque debilitat. Huic sanguinem primo de ceruice, hoc est de matricali uena, detrahes, quem acerrimo aceto permixtum per totum animalis corpus induces ita, ut illa loca, quae uexata sunt, diligentius ungas, quia creditur sanguis emissus e corpore et corpori cum aceto rursus adpositus uitia morbosa siccare. Quod si in genibus uel articulis se morbus ostenderit, de eisdem locis sanguinem detrahes, cui adicies cretam cimoliam, aceti sextarios tres, usti aeris libram, cimini triti libram, resinae frixae libram, picis liquidae libram, salis communis pugillum, stercus bubulinum recens, quantum creditur posse sufficere; ex hoc ubicunque tumor apparuerit, diligenter saepius illinies. De palato specialiter sanguinem detrahes, ne contagio occupet caput; ab armis quoque deplendum est, si in prioribus pedibus claudicatio apparuerit, uel certe de coxis auferendus est sanguis, si a posterioribus coeperit claudicare. Dabis quoque ei potionem aduersus omnes morbos probatissimam: centauream, absinthium, peucedanum, serpyllum, sagapenum, betonicam, saxifragam, aristolochiam rotundam; haec omnia aequis ponderibus tundes et diligenter cernes, si febriunt animalia, cum aqua; si non febriunt, in uino optimo ita ut singulis diebus per sextarium uini uel aquae tepidae cocti praedicti medicaminis singula maiora coclearia plena et cumulata commisceas, et per fauces degeras: ut amaritudinem morbi herbarum amaritudo compugnans possit expellere.
1.14
Farciminosus autem morbus ad similitudinem farciminis appellatus est, quia uelut fistulis quibusdam inter cutem et carnem corruptus humor emanat et per totum corpus collectiones plurimas facit, et aliis uelut minuentibus aliae rursum nascuntur. Haec passio licet contagiosa sit, facilius tamen inter principia curatur, quia interna eorum adhuc sana sunt, sed corruptus humor ex morbo inter carnem cutemque uersatur. Huic tamen in initio tantummodo, antequam incipiat macescere, aut in fine, cum iam bene fuerit reparatum, detrahendus est sanguis. Nam in media passione si flebotomo uti circa eum uolueris, aegrotum animal euirabis. Sed collectiones quascunque fecerit, inuri rectis cauteriis conuenit; et ut efficacius prosint, cyprinis cauteriis est utendum; quae uulnera pice liquida admixto oleo et melle curantur. Potiones catharticas uel nimis amaras debet accipere, id est diapente cum uino, sicut superius dictum est, quae ad omnia genera morborum efficaciter prodesse consueuit. Praeterea radicis ebuli lib. I infundes per triduum in tribus sextariis uini optimi, post semiunciam optimae aloes, centaureae unciam I, radicis panacis unciam I diligentissime teres et de illo uino, in quo ebuli radices infusae fuerint, sextarium mittes et tepidum per cornu dabis. Quam mensuram triduo custodire te conuenit, ut etiam per uentrem his catharticis potionibus digeratur humor infestus. Quem exerceri in cursu usque ad plenum sudorem saepius conuenit et curatum obseruatione praedicta in pascua mitti, ut die noctuque aestiuo tempore sub diuo et libero aere pascatur, quatenus et uarietate herbarum oblectetur et solis calore siccetur rursusque noctis aura et rore contactus facilius digerat morbum.
1.15
Subrenalis morbus ut periculi plenus est, ita ad intelligendum apertissimus inuenitur. Nam renes iumenti occupat atque dissoluit; propter quod animal in primis partibus alacre posteriora trahere consueuit. Huic hac ratione succurretur. De utroque [latere uel de] femore incisis competenti loco uenis copiosus sanguis emittetur, qui acri aceto mixtus per omne corpus et praecipue super renes animalis inducetur. Potionem notissimam diapente ad cornu per os debet frequenter accipere; sed et per anum calidissimis speciebus clysteris iniectione curandum est. Aloes unciam, pyretri unciam I, euphorbii semunciam, bacarum lauri unciam I, castorei semunciam, pulei bene triti uncias I, seminis sinapis uncias III, afronitri uncias III, salis triti heminam: haec omnia diligenter contusa in tres diuides partes, et diebus singulis cum aqua, in qua furfures tritici decocti fuerint, tepida, sicut curae exigit ratio, singulos semisextarios clystere per intestinum animalis infundis, ut calefactis intrinsecus renibus solutus humor per uentrem cum stercore possit emitti. Praeterea lumbi ipsius oleo laurino uino calido permixto confricandi sunt uehementer et saepe, ut deforis et intrinsecus acerbissima passio possit euinci. Cauteria quoque renibus imponuntur, ut uis morbi ignis ardore siccetur. Danda quoque est potio octo specierum decocta, cuius in articulari morbo fecimus mentionem, quia in omnibus efficaciter prodest.
1.16
Elephantiasis morbi superius est indicata discretio, cui talis est adhibenda medicina, ut non extrinsecus uredinem uel uulnuscula ipsius curare temptemus. Nam morbus refugiet intrinsecus et penetrabit in uiscera ac periculum gignet. Sed primum de matrice tollendus est sanguis et acri aceto miscendus ac toto inducendus est corpore. Post de palato et, si uires patiuntur, de ceteris locis, quae morbus infestat, pro modo [ac tempore] minuendus est sanguis et cum aceto rursum imponendus. Pulli autem a matre depulsi et ad stabula religati praecipue solent hos morbos incurrere, quia et digestio cibi, qua in pascuis utebantur, primae exercitationis aufertur et nondum ad sedendum robusti ad praesepia stare coguntur. Elephantiasi morbo et omnibus malei passionibus non solum diapente, cuius experimentis indubitatae sunt uires [et sine qua mulomedicus inutilis est] , sed haec quoque potio praeparanda atque seruanda est: murrae troglitis lib. I, turis masculi lib. I, mali Punici corium selibram, piperis unc. I, croci unc. I, acaciae rufae selibram, absinthii Pontici selibram, serpylli lib. I, betonicae lib. I, centaureae lib. I, sagapeni unc. III, saxifragae selibram, peucedani selibram: haec omnia tunsa et bene cribrata ex melle optimo decoques et in uase uitreo uel stanneo condita seruabis, nam per uetustatem amplius ualet. Ex quo medicamento singula coclearia cumulata singulis animalibus morbidis in sextario aquae calidae et tribus unciis olei optimi permixta per triduum dabis. Ubi proficere coeperit, ex uino optimo et oleo dabis, sicut dictum est, coclearia singula continuis diebus. Ex qua potione non minus quam ex diapente quolibet morbo corrupta animalia liberantur. [Pulli tamen beneficio aetatis euadunt facilius, saepe incurati moriuntur.]
1.17
Ea quae ad curam morbi malei execrabilis pertinebant, abundanter constat exposita. [Nunc de pestilentia uidendum rapacissima, quae praedictorum morborum signa saepe nulla profert, et tamen cateruatim quoque obeunt subito quasi dysenteria uel praedictis mortibus.] Sed tanta uis ipsius morbi est, ut nihil expediat omitti: nam gregum in pascuis funestus interitus, animalium quoque in stabulis mortes innumerae ex ipsius contagione proueniunt, et ab imperitis uel negligentibus curam aut diuinae iracundiae imputantur aut fato. Denique sicut superius declaratum est, ab uno animali incipit ipsa pernicies et festinanter ad ceterorum transit exitium. Propterea equi separandi semper sunt, in quibus suspicio tantae pestis coeperit apparere, usque eo ut etiam corpora mortuorum animalium, quae morbo eodem interempta fuerint, exportanda sint ad ea loca, per quae aliis animalibus transitus non sit, et altissime obruenda sub terra. Nam et uiuorum, qui corrupti fuerint, et mortuorum odore foetidissimo sana prius iumenta complentur ac pereunt. Cuius morbi causas plurimi mulomedicinae auctores reddere temptauerunt, asserentes ex nimia lassitudine cursus [uel saltus] uiolenter extorti, aut ex caloribus aestatis uel ex perfrictionibus hiemis, aut si uolentes emittere lotium non sinantur, uel si hordeum sudantes acceperint, aut si post cursum calidi biberint [et si plena uesica] uel post potum cogantur ad cursum, aut faenum comederint hordeumque corruptum: ex his uel huiusmodi necessitatibus maleum morbum solere generari. Uitanda quidem ista sunt omnia; nam ex his periculosae iumentis aegritudines saepe proueniunt. Maleus autem morbus ex aeris praecipue corruptione descendit. Nam austro uel Africo uento flantibus, interpositis annorum spatiis, recursu etiam, ut asserunt, catastematis, sicut certo tempore pestilentia homines sic animalia ille aer corrumpit et perimit. Unde probatissimae et plures sunt necessariae potiones, quae aduersus tantam uim praestare ualeant salutis auxilium. Quarum partem superior iam pagina comprehendit; partem ex omnibus auctoribus collectam competenter adiunximus. Remedium proficiens ad omnes generaliter morbos: semen cucurbitae Aegyptiae [i. coloquintidem] quantum acetabulum capit, friges et conteres, addita uini albi optimi hemina, quod diligenti agitatione permixtum linteolo colabis, et per dextram iumenti narem suffundes, ut peruenire possit ad uiscera: quae compositio ad dysenteriam prodest. Tertia quoque uilior sed non minus apta curatio est: radices cucumeris siluatici uiridis contundes et in aqua una nocte macerabis, deinde sublatas contundes et colabis, ex quo suco terna coclearia cum nitro trito permixta in uino, si animal sine febre est, tepefacto, cotidie faucibus digeres, ita ut septem diebus continuis curare non desinas. Nitrum quoque tritum et cucumeris siluatici radices minutatim concisas, addita hemina uini tepidi, in hordeum bene purgatum animali languenti infundes, ut non solum potio uerum etiam pabulum medicamento temperatum proficiat ad salutem. Item aliud remedium: radices ebuli et radices urticae aequis ponderibus minutatim concisas et infusas in liquamine optimo macerabis colabisque per linteolum. Ex quo mensuram unius oui tepefactam per nares animalis triduo digeres, consequenter etiam ista facturus, ut iumentum, quod morbum patitur, hordeum cum apio et cucumere siluatico minutatim conciso semper accipiat contusumque ipsum agrestem cucumerem et aquae sufficienter admixtum bibere cogatur. Laudatur et haec potio: herbae Sabinae libram I, trixaginis uncias III, centaureae uncias II, aristolochiae uncias IIII, bacarum lauri uncias IIII, murrae uncias IIII, omnia contundes et cernes et in puluerem minutissimum rediges, et cum necessitas fuerit, cocleare grande plenum cum uini sextario tepefacto faucibus taediantis infundes. Haec quoque aduersus omnes morbos medicina succurret, quod quatenus uires patiuntur interpositis diebus [cum praescriptis minutionis obseruantiis] primo de ceruice, post de palato et in quibuscunque locis se morbus ostenderit, si in capite de facie, si in primis partibus de armis, si in posterioribus de coxis, sanguis est auferendus et cum aceto miscendus, ex quo animal perfricetur. Cui haec per triduum potio dabitur: panacis radicem uncias III, eryngii radicem ponderis tanti (eryngion autem herba melior est, quae in litore uicina marinis fluctibus nascitur, carduo siluestri paene similis, flore galbino, cuius eruendae sunt radices, nam longius penetrare dicuntur) feniculi quoque seminis uncias III, aloes uncia una semis: contusa et cribrata in tres particulas diuidentur, et cum fricti et moliti tritici farinae sextario candenti aqua miscetur et ad cornu per fauces triduo datur animali. Pelagonius aduersus omnes morbos efficacissimum puluerem credit esse, si pullum ciconiae nondum adhuc stantem sed iam plumas habentem, uiuum in fictilem caccabum mittas et gypses, perustumque uapore furni in puluerem redigas et tritum uitreo uase custodias, exinde grande cumulatumque coclearium cum uini sextario animalis faucibus infusurus, donec recipiat sanitatem. Chiron uero praeter alias compositiones, quae iam relatae sunt, asserit catulum lactantem uiuum in aquam feruentem missum ac depilatum ita decoqui, ut ossa separentur a carne; quibus diligenter ablatis, uiscera cum aqua, in qua decocta fuerint, liquamine optimo, uinos ueteri et oleo et pipere cum melle condita ad UI sextarios debere seruari, ac singulis animalibus binas cotylas tepefactas, donec ad sanitatem perueniant, diebus singulis dari per fauces. Caput quoque haedinum omnesque pedes depilatos ad calidam ea ratione, qua catulum, excoqui ablatisque ossibus condiri, et binis cotylis ad diem in potionem per cornu saepius datis animal morbidum liberari. De gallo quoque gallinaceo albo eadem quae de catulo obseruanda demonstrat. } Radicem quoque herbae tithymalli decoctam cum uino dulci dare morbidis suadet. Ei quoque animali, quod profluuio Attico coeperit laborare, ita ut uiridis ei uel pallidus per nares humor erumpat, ex lotio humano ueteri uel arietino duas cotylas cum uno cyatho olei rosei putat esse miscendas et per nares, quae humorem funestum egerunt, digerendas. Quae curatio et pulmonibus salubritatem et naribus siccitatem praestare confirmatur.
1.18
Pro physico autem et anniuersario remedio tradidit ulpicum bene tritum, uel alium maius quod quidam Gallicum uocant capitula singula, cum singulis semunciis sagapeni et singulis cyathis olei optimi diligentissime trita singulis aquae heminis oportere misceri et heminas singulas per caput animalium dari UIII Kal. Iul., hoc est initio canicularium dierum, UII et UI: quo facto ternis potionibus stagnata, ut dicuntur, animalia armentiua uel domita integro anno a morbo intacta seruari.
1.19
Aduersus morbum maleum, cuius diuersae sunt species, quae in unctionibus, quae in potionibus, tam per os quam per nares digerendis uel clystere, quae in cauteriis uel flebotomo facienda sunt, declaratum est; sed restat alia non minus necessaria efficaciorque curatio, quae suffimentorum genere et odore praestatur. Nam cum ipsa tabes ex corrupti aeris foetore nascatur et usque in pulmones [et uiscera] penetrando descendat, non minus odoris austeritate quam potionum amaritudine consueuit expelli. Pro numero itaque animalium eliges locum humilem et ex omni parte clausum, in quo induces animalia uel iam aegrotantia, quae curare desideras, uel adhuc sana, et separatim, quae non uis morbi contagione perfundi. Origanum asinale, asphaltum, peucedanum, castoreum et opopanacem aequis ponderibus permisces, exinde quantum tribus digitis leuare poteris in carbonibus uiuis mittis, animaliumque os et caput super fumum tenebis, ut austeritas odoris per os et nares intrinsecus ingressa omnia compleat et usque ad pulmones perueniat, et praestet animalibus medicinam.
1.20
Est et alia compositio suffimentorum ad morbos prohibendos, sumptuosior quidem sed ut putatur utilior. Sulfuris uiui libr. I, bituminis Iudaici libr. I, opopanacis unc. UI, acanthi unc. UI, galbani libr. I, castorei selib., aeris crudi unc. UI, salis Hammoniaci unc. II, salis Cappadoci unc. III, cornu ceruini, lapidis gagatis masculi, lapidis gagatis feminae ana unc. III, lapidis haematitis unc. II, lapidis sideritis, lapidis argyritis ana unc. I, equuleos id est caballiones marinos numero UII, caudas marinas, ungues marinos ana numero UII, uuae marinae unc III, medullae ceruinae, cedriae, picis liquidae ana pondera III, ossa sepiae numero UII, auri semunciam, ballucae siliquam: et haec uniuersa commixta atque succensa odore suo morbis tam hominum quam animalium resistunt et daemones fugant, grandinem prohibere et aerem defaecare dicuntur. Sed si memoratos lapides aut inuenire nequiueris aut enormitate pretii ab emptione cessaueris, reliqua efficaciter prosunt.
1.21
Medicina omnis animalium, uel si uerum quaerimus etiam hominum, nisi rationem curationis ante cognouerit atque praedixerit languentis periculum, errabit frequenter. Exposita enim curandi ratio cum genere congruens passionis indubitanter praestat auxilium. Ideoque pluribus membris ac morbis generale remedium diligenter oportet exponi, quod praecipue in sanguinis detractione consistit, si rationabiliter pro tempore et uiribus animalium et pro aetate perfecti mulomedici adhibeatur industria. Quodsi ignarus fuerit huius rationis, non solum per detractionem sanguinis non curabit, uerum etiam periculum iumentis frequentissime generabit. Nam cum uita utriusque animantium consistat in sanguine, rursus tempestiue detractus sanguis a corpore praestare solet sanitatem. Cuius rei talis redditur ratio. Sanguis enim ciborum humorumque indigestione corruptus per membra discurrit et languorem doloremque aut uniuerso corpori aut aliquibus partibus consueuit inferre. Nam per constrictionem neruorum uenarumque tensionem inflatio indigestioque generatur: quae tensura (ut ita dixerim) corporis aliter laxari nisi per detractionem sanguinis non potest. Unicum enim compendium atque remedium est, corruptionem illam, quae nocet et quasi infesta tabe aegritudinem uel periculum gignit, cum sanguinis ipsius uitiosa parte detrahere.
1.22
Hinc plerique ueris tempore quotannis de ceruice iumentis sanguinem detrahere et sic in herbam mittere necessarium putant, ne ueteri corruptoque nouus sanguis admixtus natura calescens debilitatem ualetudinis uel periculum faciat. Ueteres autem prudentioresque auctores absque necessitate depleri animalia uetuerunt, ne consuetudo deplendi, si tempore aliquo facta non fuerit, statim intra corpus morbum ac ualetudinem generet. Rectius ergo est minoris aetatis animalibus et bene ualentibus ex nulla parte corporis sanguinem detrahi absque palato: de quo assidue tam minoribus quam maturis detrahendus est humor, ut caput oculi cerebrumque releuetur. Maturis uero animalibus non incommodum est pulsare uenam cum mittuntur in pascua. Illa tamen in omnibus qui deplendi sunt consuetudo seruanda est, ut pridie quam uena pulsetur sustententur leuioribus et parcioribus cibis, ut per diastema composito corpore sint, non turbato per indigestionem. In solo autem aequali statues iumentum ceruicemque illius loro cinges, quod strictius super scapulas teneatur ab aliquo, ut uena possit clarius eminere. Tunc spongiola cum aqua uenam ipsam saepe deterges, ut altius emineat. Pollicem quoque sinistrae manus interius deprimes, ut non eludat et tumidior atque inflatior uena reddatur. Consequenter iuxta praeceptum artis uel animalis ipsius positionem sagittam exiges cotibus bene acutatam. Obseruabis quoque ne altius imprimas manum et gulam atque gurgulionem rumpas et arteriam praecidas, hoc enim factum uitae periculum consueuit inferre. Percussa uena faenum uel farraginem uiridem ad edendum appones animali, quatenus agitatione maxillarum per uenam melius acontizet sanguinis impetus. Cum autem niger uel corruptus humor egressus est et coeperit rubicundior manare uel purior, statim iumentum tolles a cibo et imposita fibula uenae uulnus adstringes. In plaga uero pittacium pones, ut diligentius claudat, licet quidam utantur et creta. Deinde tenebroso loco et calido statues iumentum et farraginem, si tempus est, uel faenum mollissimum dabis septem diebus ac noctibus; aquam etiam offeres, ut si uoluerit bibat. Sed triticea farrago hordeaceae praefertur; quae si defuerit, hordeaceam dabis. Memento etiam quod ea melior est atque utilior, quae uicinior marinis fluctibus fuerit, propterea quod uentrem facilius soluit humoresque deducit. Pulsata ex quocunque loco uena omnem sanguinem diligenter excipies et aceto oleoque permixtum uel aliis medicamentis quae ratio deposcit, animalis ipsius corpus perunges praecipueque illum locum, ex quo detractus est sanguis et qui esse putatur in causa. Constat enim quadam ratione naturali, ipsum sanguinem cum superfusus est languentibus membris praestare medicinam uitiumque siccare. Quam sollemnitatem curationis non oportet omitti. Praeterea interpositis diebus post flebotomum animalia producentur ad solem et sanguis detrahetur etiam de palato. Despumantur autem tertio gradu a dentibus caninis. Quos oportet suspendi altius propter sanguinis fluxum, ita ut eadem die mollibus cibariis utantur et furfure. Sequentibus diebus non ex integro hordeum consequantur, sed a bilibribus incipiant et ad consuetudinem per singulorum dierum augmenta perueniant. Consequenter tepido die ducantur ad mare uel fluuium diligenterque loti tergantur. Uino quoque et oleo in sole perungendi diligenterque confricandi sunt, ut corpora eorum calefacta aut repellant aut perferant perfrictionis iniuriam. Quibus perfectis equi nobiles tum demum ad laborem cursus itinerisque reuocentur.
1.23
Sciendum praeterea, castrata animalia nunquam oportere depleri hac causa, quia iam partem uirium cum testibus amiserunt et, si depleta fuerint, uehementius eneruantur. Hinc est quod asinis de matrice nunquam detrahendus est sanguis, quia naturaliter minus habent sanguinis gracilioresque sortiti sunt uenas.
1.24
Admissarios etiam equos flebotomare non opus est: partem enim uirium et sanguinis in coitu digerunt. Si tamen ab admissura cessauerint, nisi annis omnibus herbarum tempore depleantur, incidunt in caecitatem, quia id quod per coitum egerere consueuerant, redundat in oculis.
1.25
Nunc, ne quid relinquatur ambiguum, in quibus passionibus et ex quibus locis sanguis emitti debeat, indicabimus. Morbidis et quibuscunque totum corpus in causa est sicut febrientibus de matrice detrahendus est sanguis. Cephalargicis autem, apiosis, insanis, cardiacis, caducis, freneticis, distentis, sideraticis, rabiosis [quoquo modo] , praecipitur de uenis auricularum sanguinem demere. Uerumtamen melius est, ut de temporibus, quae dextra ac sinistra sunt, detrahatur: id est sub cauatura temporum tribus digitis ab oculo interpositis, inferius uena perquiritur et ex utraque parte sanguis emittitur. Eis uero, quibus suffusio contigit oculorum uel cetera uitia, quae oculis nocent, inferiores uenae sub oculis positae, quae descendunt sub angulis oculorum inferioribus, quatuor digitis inferius quam oculi sunt inciduntur. Quibus uero fastidium inerit uel arteriarum uel faucium tumor uel praegrauatio capitis, de palato auferendus est sanguis. Quibus autem pulmo est in causa uel iecur uel cetera, quae his uicina sunt membris, de pectore minuendus est ex uenis quae positae sunt dextra ac sinistra, ubi brachiola coniunguntur et flexura fit, cum armus plicatur. Quibus uero armi in causa sunt, et cretiacis de brachiolis sanguis minuatur; quae uenae positae sunt interius, ubi centriae id est musculi brachiolares sunt, sex digitis superius quam genu, tribus uel duobus digitis inferius quam centriae. Hae uenae sagitta percutiantur sed caute, ut mediae tangantur, propter debilitatem animalis, quia hae commixtae sunt neruis. Quibus autem articuli in causa erunt uel si articulus exemptus uel intortus fuerit, aut aquatilia habuerit uel quidquid simile in articulis contigerit, desub cirro sanguis detrahi debet: quae uenae positae sunt inferius quam articuli tribus digitis sub cirro, tribus digitis super coronam; quae uenae cum summa cautela tangendae sunt, quia articulorum coniunctae sunt neruis. Cretiaco autem uel si basem mouerit, de coronis rectius tollitur sanguis.
1.26
Quibus autem iumentis uel suffusionis uitio uel per uoluntatem extrusicia ungula fuerit, quae uulgo ungulam cogere dicuntur, uel quibus emota basis longi temporis claudiginem fecerit, eiusmodi curatione sanantur. Componis pedem ad gulbiam et omnem ungulam ad uiuum allidesque iumentum ac suffraginem illius alligatam lino uehementer stringes totumque simul ungulae solum in circuitu scalpello circumgyrabis, ut a corona ungulae subleuetur ex parte, tunc circumcisorium inseres inter unguem et solum; et cum bene elimpidaueris, suffraginem soluis et inuenies de calcaneo uenas fluere, et cum sufficienter emanauerit cruor, sale perfricabis, postmodum aceto et oleo inunges et linteolis munies diligenter. Spartea calciare curabis, ut post egestionem humorum ungula reparetur. Huiusmodi autem curam nunquam nisi singulis pedibus adhibere debebis, ut in tanto dolore animal duret ac stet. Si autem in alio pede similis est causa, cum in illo, qui prius curatus est, firmiter animal stare coeperit, tunc eum elides et, ut dictum est, simili obseruatione curabis. Si uero in his causis animal stremmare uolueris, semissabis hoc modo. Compones ungulam eius ad uiuum et contra uenam sagitta pertundis, ut possit sanguis acontizare per solum quod sagitta pertuderit. Simili autem modo sale fricabis oleoque et aceto linteolisque curabis, dumtaxat singulos pedes, ita ut portare se possit. Hi plane qui semissantur non eliduntur.
1.27
Opisthotonicis, uel qui morbo subrenali laeduntur, uulsis etiam, colicis et quibus uenter frequenter dolet, de cauda sanguis emittitur, licet melius putetur propter huiusmodi causas ortas de uisceribus debere sanguinem tolli. Quodsi de cauda detrahere uolueris, sic facies: erige et resupina caudam ad lumbos, quatuor digitis ab ano, ubi pilos non habet, caede caudam cum tabula aliqua ponderosa, quousque se uena demonstret, et in caudae media diuisura quatuor digitis ab ano sagitta percuties uenam, ut acontizet sanguis; post decursionem fasciola colligabis. Cum autem de uisceribus emittere uolueris, sub inguinibus dextra et sinistra in singulis femoribus eminentes uenas medias sagitta percuties, sed caute, propter uicinam mixturam neruorum; post decursionem sanguinis cretam impones. Si laocae in gambis fuerint aut aliquis dolor coxae uel gambae, sanguis detrahatur sub gambis: sunt enim uenae a uisceribus descendentes per gambas interius, quas medias propter uicinam mixturam neruorum caute transuerse flebotomo percuties, et post decursionem fasciola ligabis.
1.28
In animalium curis ac medicinis duplex remedium auctores esse uoluerunt, minutionem sanguinis per quam constricta laxantur, et ustionem cauterii per quam laxata firmantur. Sed cum flebotomi ratio euidenter uideatur exposita, cauterii quoque, licet nouissima cura sit, tamen aperienda uidetur utilitas. Nam ustio laxata constringit, inflata attenuat, humectata desiccat, coagulata soluit, carcinomata praecidit, ueteres dolores emendat, alienatas corporis partes ex qualibet causa ad statum suum reuocat, super naturam excrescentia sublata et adusta crescere non sinit. Nam cum candente ferro ruperis cutem, uitium omne concoquitur atque maturatur et beneficio ignis dissolutum per foramina, quae facta sunt, effluit cum humore; atque ita sanatur passio et tollitur dolor. Post quae cicatricibus clausis constrictior et robustior redditur locus ac prope insolubilis cutis. Sciendum quoque cyprina cauteria plus effectus ad curandum habere quam ferrea. Praeterea si in capite morbus est, inuritur ceruix, si subrenalis est, lumbis ignis adhibetur. Interdum autem puncta infiguntur, interdum ad similitudinem lineae candens ducitur ueru, aliquando uelut palmulae fiunt. In hoc enim mulomedici cum arte laudatur ingenium, si ita animal cauterio curauerit ne deformet. Pro locis autem, in quibus est passio, et pro pellis aestimatione cauteria uehementius imprimuntur aut leuius. Memoria autem retinendum est, fracturas et emota uel extorta aut eiecta de locis suis uri penitus non debere, nam perpetua debilitas consequitur. Sed melius est, cum locis suis reposita fuerint et ligaturis diligentius communita atque ita naturae industriaeque beneficio corroborata, calasticis unctionibus et malagmis ad postremum causticis eadem percurare ad spem perpetuae sanitatis. Quod specialiter admonendum est, ne mulomedici festinantes, dum foco curare cupiunt, animalia debilitent aut deforment, cum flebotomis, potionibus, unguentis, syringis medicaminibusque diuersis ante sit temptanda curatio; et si nihil profecerint, ad extremum ignis adhibetur.
1.29
Quaecunque passiones plus iumentis periculi inferre consueuerunt et difficilioribus obscurioribusque indigent curis, has primo amplectimur libro, ut et facilius reperiantur, quae in exordiis ipsis occurrent, et legentibus fastidium non possint adferre. Febrientibus itaque animalibus quam primum conuenit subuenire; nam non amplius quam triduo caloris uim sustinere posse creduntur, intra quos si curata non fuerint moriuntur. Oportet igitur prius passionis huius signa causasque praedicere et mox medicinas exponere. Febriens iumentum deiectum caput a terra leuare uix poterit, erit oculis apertis, labiis demissis, tristitia turpis et grauitas corporis insequitur, testiculi tumidiores laxius pendent, membra caloribus feruent, uenae uehementi pulsu saliunt, anhelitusque creber et calidus, tussis assidua, incessus nutans, fastidium cibi, bibendi cupiditas, uigiliae iuges. Causa autem huius passionis ex magno labore et fatigatione est, si negligentia consequatur. Interdum aestu nimio aut perfrictione uehementi uel ex cruditate ciborum aut sudoris subita infrigidatione uel ex feruore hordei nouelli euenire consueuit. Curatio autem ista solemnis est: continuo sanguinem eis de facie uel de temporibus aut palato oportet emitti, ab omni esca prima die penitus abstineri, tunc faeni optimi aut herbae uiridis subinde pusillum offerri oportebit, et quiescere etiam ab omnibus rebus et [etiam] sequestratum temperato tempore et inambulationibus leuibus animal commoueri: calidis quoque locis coopertum stabulari. Cum coeperit melius esse, herbam minutatim concisam porrigito; quae si defuerit, hordeum maceratum ablatisque suis folliculis tusum in modum ptisanae paulatim offeratur et frequenter exiguum.
1.30
Plerumque autem equi ultra uires ad cursum coacti aut ponderibus praegrauati aut sudore defecti similia febrientibus signa demonstrant. Quos sic intelliges: oculi sublacrimantes erunt et tanquam suffusi sanguine, praeterea spiritum crebrius agitat faenumque fastidit et de posterioribus pedibus melius se sustentabit, nam priores quasi subtritos tardius ponit.
1.31
Quod si febris interna fuerit, non facile animal dormiet, et cotidie deterior fiet, interdum furunculos in dorso uel in lateribus habebit: scias eum a morbo, de quo superius disputatum est, maleo teneri. Cui lotium aliquot diebus tam hominum quam arietum per nares infundes. Et sic potiones, quae de isto morbo supra scriptae sunt, dabis.
1.32
Si autem autumni tempore coeperit febrire iumentum, statim de ceruice sanguinem detrahes uel gradu tertio de palato; post herbae trixaginis sext. I, tracanthi, rosarum ana unc. I in pila lignea pisabis cernesque subtiliter, ex aqua cum mulsa et oleo potionabis atque ita restitues sanitatem.
1.33
Si autem aestate febrire coeperit, totum sudabit, sataget salientibus uenis, naturam mincturo similis demittet ad terram, transuerse ambulabit. De coxa media quatuor digitis ab ano uenam inquiris et ex ea sanguinem detrahes. Si autem non inueneris, de ceruice tollendus est. Cui hanc potionem pro tempore dabis: herbae portulacae plenam manum tundis sucumque eius cum tracantho et ture et suco rosae Campanae mulsa addita offeres, potionem non satis grandem, ne plus quam oportet infrigides, quia, cum quasi splene careat, simul et defectione sanguinis calore priuatur.
1.34
Hieme uero si febrierit, suprascriptas species arides contundito diligenterque misceto et per sinistram narem dato: sanitas consequitur. Febrientibus autem haec potio utilis traditur: mannae turis unc. II s., iris Illyricae unc. UI, piperis unc. I, bacarum lauri, seminis apii ana unc. I, cum passo potionabis. Item post detractionem sanguinis de matrice aut de palato sic potionabis febrientem: hyssopi libr. I, abrotoni unc. UI, lactis caprini sext. I, amyli cyathum, olei optimi unc III, herbae urceolaris suci cyathum, misce cum ceteris et per cornu faucibus infunde, erit salutare remedium. Item alia potio: lactis sext. I, olei cyathos II, croci scrup. I, murrae scrup. II, apii seminis coclearium plenum, miscebis pariter et dabis ad cornu. Hieme farinam triticeam cum aqua tepida, aestate autem farinam hordeaceam cum aqua frigida dabis in potu. Si febrienti tensura non desinit iliorum, loca cauterio inurenda sunt et usta curanda. Item alia potio: lactis caprini heminam, amyli cyathum, oua IU, olei cyathum, sucum herbae urceolaris, cotidie potionabis usque ad sanitatem. Item unctio qua perfricandi sunt febrientes: rosae lib. s., olei ueteris lib. I, aceti heminas III, olei cyprini lib. s., portulacae seminis et nucis amarae unc. UI, mentae uel rutae quantum sufficit, teres et commisces et tepefacto utere, ita ut diutissime confrices contra pilum, et in loco tepido unctum animal coopertumque statues. Item potio alia si hieme febrierit: gentianae unc. I, aristolochiae, hyssopi, absinthii, abrotoni ana unc. I, caricarum unc. UI, seminis apii unc. III; rutae fasciculum bonum in caccabo cum aqua decoques ad tertiam, et cum nigrescere uideris, coctum est. Exinde unam heminam misceto cum suprascriptis et per cornu faucibus infundito.
1.35
Si quod iumentum ab indigestione uel pletura febricitauerit, naribus spiritum ducet et ilia frequenter agitabit, anhelitusque erit feruens et olidus, spinam facilius flectet: nam qui ex perfrictione febrit rigidus est, quia calor membra dissoluit, frigus astringit. Ex pletura igitur febrienti copiosus sanguis emittitur de ceruice, nares aceto perfricantur, ut sternutet saepius. Uenter quoque febrientis si durior fuerit, per anum iniecta manu stercus extrahatur, a cibo abstineat, parcissimum potum per interualla suscipiat, et unctum suprascripto medicamine diuque fricatum loco stabit calido horis tribus aut quatuor coopertum, postea ad ambulandum producetur nihilominus inuolutum.
1.36
Si quando ex uulnere aliquo uel suppuratione oris aut faucium nascitur febris, de temporibus nec non etiam de palato detrahendus est sanguis. De maxillis quoque siue de ceruice et ad postremum quicunque locus febrienti doluerit, ex eodem cum mensura sanguinem oportet auferri. Quod si cibum penitus respuerit, farinam aquae mixtam ad amyli instar faucibus eius infundes. Offas quoque de passo facies iustae magnitudinis et septenas cum oleo digeres, ut possit habere substantiam. Ita denique febrienti utilis est, ex quacunque parte detractio sanguinis fiat, si consideratis uiribus animalis mensura seruatur, nam ut emissus rationabiliter humor releuat, ita enormiter ablatus euirat uel turbat.
1.37
Coactio in animalibus passionis est nomen, ex qua aegritudinum diuersa genera nascuntur, ideo sic appellata, quod ab iniuria uel labore uel ex coactione contingit. Quotiens enim lassum animal fatigatione itineris uel nimietate cursus uel magnitudine ponderum non studiose refouetur, uel aestate sitire uel hieme algere compellitur, uel certe penuriam sustinet cibi aut hordeo nouo aut faeno pessimo laeditur, et per dies aliquot circa curam eius nulla adhibetur industria: sic totius corporis compago et interiorum uiscerum dispositio per iniuriam et fatigationem uitiatur.
1.38
Ex qua coactione haec passionum genera nascuntur. Ex perfrictione enim fiunt opisthotonici, podagrici, phthisici. Ex aestu autem euenit grauedo, febris, insania, capitis dolor. Ex sudore oritur tumor in cruribus, suffusio in pedibus, febris, spasmus et tussis. Ex humore quoque, qui de naribus profluit, passio apertissime declaratur. A cerebro enim uel a capite uenit multa pituita crebra et spissa, a perfrictione erit humor tenuis aquaticus et frigidus: ex qua re fiunt coriaginosi et tetanici et tussici. A tolibus et glandulis et arteriis humor erit candidus et uiscosus, ex quo euenit fastidium et faucium praefocatio et synanche. A pulmone autem humor crassus, sanguinolentus et male odoratus emanat, colore pallido: ex qua causa fiunt peripleumonici, uomicosi, orthopnoici et phthisici. A morbo autem maleo uenit humor multus et crassus et pallidus: ex qua re fit catarroicus, profluuius Atticus et suspirium articulare. A iecore humor erit liuidus et uiridis et tabidus, non ualde crassus neque olidus: ex qua re fiunt syntectici, hydropici, febricosi. Ideo autem signa passionum causasque diuisimus, ne ignoranti error noceret et facilius euidens doctrina curaret. Apsyrtus huiusmodi de coactionibus prodidit medicinas: si equus, inquit, coactus de uia uenerit, oculi eius intro abibunt uel uersabuntur, spirat calidum frequenter atque suspirat, et auriculae huius ac reliquum corpus extensum erit. Cuius talis est curatio, ut parum hordei accipiat faenumque non multum. Potio autem huiusmodi praeparabitur: hyssopi, abrotoni ana unc. I., sampsuci unc. UI, faeni Graeci lib. I, lini seminis pondo II: haec omnia tusa et cribrata in caccabo nouo cum sex aquae sextariis infundis addisque IX duplices ficus, quae cum ad partem dimidiam decocta fuerint, uniuersa conteres atque liquabis; praeterea uini ueteris optimi sext. III, mellis heminam, piperis triti drachmam adicies suprascriptis rursumque feruere facies omnia, ex qua calidam potionem plurimis diebus dabis, quae mirifice iuuare consueuit. Si de labore itineris suffusio pedum forte prouenerit, caue ne sanguinem calido detrahas, sed requietum flebotomabis huiusmodi beneficio potionis usurus: turis masculi drach. II, foliorum caprifici lib., grana piperis XXU, fermenti unc. III, croci drach. quartam partem: omnia bene trita in tres partes diuides et exposcatum iumentum triduo cum oleo potionabis et uino. Si hiems fuerit, tepida os ablues, aestate frigida: si tardius [aut non] rectus ambulat, furfurem et resinam calentem ungulis imponis, non semel tantum sed aliquotiens, donec rectus incedat. Si uero ista non profuerint, semissabis eum, ut de ungulis sagitta contactis competenter profluat sanguis, et uulnera traumatico curabis. Farnax autem de lassis haec signa monstrauit: toto corpore grauabitur et posteriora crura quasi inligata habebit. Posca itaque et puleio nares eius et totam faciem fouebis, panem et merum dabis ut manducet, offeresque ei lactucas uel gramen diligenter lotum atque concisum, consequenter daturus huiusmodi potionem: sucum ptisanae, passum, oua, oleum roseum, quae omnia pariter mixta per triduum dabis, ita ut hordeum primo decorticatum siccatumque manducet. Praemonendum autem est, ne iumento ex coactionis iniuria laboranti pulses uenas calentes; continuo enim neruorum contractio et debilitas consequitur. Oportet autem armos eorum et genua uino calido et oleo tepido suffundere, totumque corpus multorum manibus diutissime confricare et loco statuere tepido, mollia de siccato stercore uel de paleis strata praebere. Posteriorem partem flebotomo lassis non oportet attingi, ne penitus euirentur. Quod si uenae in cruribus tument et plenae sunt humore, de coronis sanguis auferatur.
1.39
Non minus multae et obscurae ualetudines in internis animalium quam hominum existere consueuerunt, immo si uerum quaerimus prope pares atque consimiles sumus. Nam animalibus, quia rationales sumus, sola mente praestamus; corporis uero natura communis est, maxime in doloribus. Dolorem uentris in iumentis ueterinariorum imperitia putat facile posse curari, quod graue nescit, et ex uentositate uel constipatione uitium tortiones uocant et interiorum incisiones, quibus aut praecantationes anicularum more aut aliquod quasi physicum remedium adferre conantur. Cum quid enim intrinsecus iumentis dolere coeperit, statim se allidunt et uolutant et solius uentris creditur esse causa, cum plures et difficiles sint passiones, ex quibus dolor et uolutatio illa contingit; et nisi singulis pro causarum genere competens medicina subuenerit, sanitas redire non poterit. Efficaciter autem curare potest nemo, nisi qui internarum aegritudinum signa rationesque cognouerit.
1.40
Primum uenter ipse, qui aqualiculus nominatur, totius corporis obtinet dominatum, in cuius capacitate cibus potioque miscetur ac per digestionem naturali calore decoctus, separatis humoribus, partem ad substantiam membrorum conuertit in sanguinem, partem in urinas resoluit partemque secernit in stercora. Quodsi loca illa perfrictio longi temporis uitiauerit, intestinorum dolor et corruptio digestionis necessario sequitur. Nam pars humoris coagulatur ex frigore et fit conglutinosa in praecordiis atque in intestinorum partibus, quae ducuntur ab aqualiculo usque ad colum quod appellatur typhlon enteron, retinetur et haeret: per quod in colum quod latine ieiunum dicitur humor pessimus transit et interclusione sua cibum non patitur ad inferiores partes more solito descendere. Hinc [etiam tortura et] extensio uentris dolorque cum magno periculo generatur: quae passio Graece emphragma, Latine praeoccupatio dicitur.
1.41
Exoritur et alia causa doloris asperior, quae Graece cordapsos appellatur, cum praeclusa intestina uiscerum uento [fumoue se] urgente colligantur usque eo, ut aquam et cibum et stercus etiam animalia interdum reuomere cogantur. Praeterea ad similitudinem hominum propter perfrictionis iniuriam coli quoque dolore uexantur, propter quam necessitatem animalia diu se uehementerque uoluendo rumpuntur, quod curari iam non potest, et ideo moriuntur.
1.42
Alia quoque uitia ex perfrictione huiusmodi humoris nascuntur. Qui cum intestina maiora praecluserit et in eorum sinibus stercora coeperit detinere, prohibet illa ad cataclidem longanonis decurrere — longanon autem intestinum uocatur, per quod stercus egeritur —, tunc uentus crassus uel praeclusione ipsa intra uiscera increscit ac saeuit et dolores morsusque excitat uehementes, ex quo iumenta se proiciunt ac uolutant extensisque pedibus calcitrant. Sed per impatientiam se saepe iactando uentus increscit et mixtus stercori usque in intestina descendit; nec iumentum ut supra rumpitur. Quod uitium ileos uocatur ab eo, quod intestina locis suis exclusa quasi helices faciunt; quae ualetudo periculosa est, nisi cum celeritate subueneris. Huiusmodi autem sunt adhibenda remedia: aqua calida renes animalis diutissime fomentabis faenumque cum calida, ut magis uapor penetret, frequenter apponis, post ciliciis diligenter absterges, oleum uetus et picem liquidam et oleum laurinum misces, calefacies et diutissime perfricabis, ita ut testiculos ipsius perungas et in auriculas calidum medicamen infundas. Tam diu autem fricabitur, ut sudare incipiat et uentum emittere, ex quo spes ostenditur sanitatis. Quod loco calido statues ac sagis cooperies diligenter, hanc daturus cotidie potionem: piperis grana L, petroselinum quantum quatuor digiti comprehendunt, cumini Alexandrini tantundem, cumini quoque Africi tantundem, semen apii, murram, nepetam, trixaginem aequis ponderibus, quibus ad dimidiam omnium partem nitrum admiscere te conuenit. Quae omnia bene trita ex uino calido et oleo aequis ponderibus et melle quantum satis fuerit dabis. Haec autem potio calefacit et uentrem resoluit. Quod remedium si tardius subuenerit, saccellationes ex furfure calidissimo plenas super totum dorsum et renes animalis imponis. Clysterizabis etiam ex aqua calida et oleo, quod cum sale et melle et afronitro miscebis ouoque, et ita uentre laxato et stercora emittuntur et uentus. Quod si clyster defuerit, salem bene tritum et mel coques pastillosque longos et duros facies et in anum iumenti immittes interius. Quae res omnem spurcitiem humoris intus obstantem abstrahit, et ad sanitatem perducit; nec est aliud quod magis ualeat subuenire.
1.43
Sunt animalia quibus assidue uentris interuenit dolor, qui strophus appellatur et hac ratione concipitur. Interdum sudor animalium uel nimio cursu uel labore profluens in internis residet intra uentris intestinorumque compaginem, qui punctiones doloresque praestat interius; et cum totum a labore cessauerit ac refrixerit corpus animalis, cessat et dolor: sed cum a labore calefieri coeperit, rursus exoritur. Et ideo strophus uocatur: nam frequenter uolutatur, et cum surrexerit terram pedibus tundit et interdum quasi manducare conatur, et iacens uidetur quasi pusillum requiescere et surgens citius ambulare se cogit. Sed ex hac iniuria frequenter uolutando uentum sibi nutrit intrinsecus et fit tympanites, ex quo et omentum rumpitur et praesens uitae periculum consequitur. Quod uitium si in perpetuum auferre uolueris, paracentesim facies sic: quatuor digitis sub umbilico ad ueretrum uersus medio climate uentris sagittam inicies, ut non solum cutem uerum etiam peritoneum ipsum aperias; peritoneum enim dicitur membrana quae intestina omnia continet. Ad mensuram autem cum magna cautela peritoneum aperies, ne intestina laedas et praesens discrimen inferas. Post exempta sagitta subicies fistulam centetalem, quam mulomedici portare consueuerunt, minutis foraminibus multisque pertusam, per quam foras humor emanat: quem suscipies in uase et inuenies limpidum lotio similem, tolles uero non minus sextario. Haec cura etiam illa animalia sanabit, quae uel stupida uel macra sunt ex coactione longi temporis, quibus nitrum diligenter cribratum in hordeum debes aspergere, quod omnes acerrimos humores et spurcitias corporis purgat. Sed strophosis dabis potionem superius declaratam plurimis diebus. Etiam acopo thermantico renes eorum totumque corpus perunges et diebus aliquot a pluribus facies confricari. Ad ultimum renibus eorum causticum inducis et sic reuocas ad laborem.
1.44
Intolerabilem dolorem intestinis inferunt lumbrici et uermes et tineolae, quas alii pediculos appellant. Nam coagulare et aqualiculum intus erodunt et uulnera faciunt: ex qua necessitate animalia macrescunt et coriaginosa fiunt, et sine febre non sunt et celeriter moriuntur. Huiusmodi passionis signum est, cum inuenitur humor in ano fabae coctae similis: est autem sanies ex illis uulneribus, quae bestiolae intrinsecus fecerunt. Ieiuna animalia ex hac necessitate uehementius torquentur, nam cum his deest cibus, magis uitalia consumuntur a uermibus. Hi non sunt inflati et tamen per dolorem se uolutant et in spinam se proiciunt et caput sibi intra pedes mittunt et ostendunt doloris sui locum, dentibus ilia sibi quasi scalpunt et rodunt non nunquam lumbos et caudam parietibus fricant. Cum ista signa ostendere coeperint et crebro clamare, hoc est uehementer hinnire, scias eos iam morti esse uicinos. Quibus adhibetur ista curatio: olei uiridis amari sext. II, fasciculum absinthii Pontici concoques; praeterea nasturtii seminis, santonici, coriandri seminis, radicum seminis, sinopidis Ponticae unc. I misces et faeni Graeci selibram: haec infusa et decocta in oleo illo facies permanere, ex quo heminam olei et aquae tepidae heminam dimidiam per cornu dabis, quia uirtus medicamentorum et lenitas olei animalia ipsa intus occidit et foras eicit. Ex qua potione si per multos dies acceperit permixto nitro tunso et castoreo, omnes lumbricos et tineolas et uermes excludit a corpore et cum stercore eicit et restituit sanitatem. Alia potio ad lumbricos tineolas et cossos: santonici, absinthii Pontici, pollinem lupini crudi, seminis nasturtii, scobis cornu ceruini, seminis radicum unc. III, sinopidis Ponticae pastillos III, pollinis erui unc. III, uini austeri sext. III, olei Hispani sext. I, opopanacis unc. I, seminis coriandri heminam: haec omnia diligenter trita decoques et cotidie ieiunis heminas singulas dabis.
1.45
Sed quia pestes ipsae saepius ad coagulare se conferunt et potio per os data ad loca, ubi morantur, rarius peruenit, ideo etiam per anum adhibenda sunt clysteria: aceti acerrimi sext. semis, olei uiridis tantundem, opopanacis unc. semis, centaureae unc. III, absinthii Pontici unc. III, santonici unc. III, farinae lupini crudi unc. III, farinae orobi unc. III, seminis rafani, seminis coriandri unc. III, nitri triti unc. III, radicis capparis tunsae unc. III: haec omnia decoques cum oleo et aceto et per triduum singulos sextarios bene calentes per anum de clystere infundis animali. Memento autem quotiens per os potionem das, animal contra cliuum teneri debere, ut facilius quod acceperit ad interiora descendat. Quotiens autem clysterizabis, caput animalis in ualle statues et clunes ad altiora conuertes, ut quod per clysterem diffundis ad interiora perueniat. Diutissime autem in talibus locis post potionem animal retinetur, ut facilius necentur uel eiciantur pestes internae. Ad cossos specialis potio: herbae chamaeleontis radicem ex aqua ad tertiam decoques et cum opopanacis duabus unciis misces ac uini hemina et ad cornu per sinistram narem infundes. Item alia ad lumbricos: seminis coriandri quantum una manus ceperit friges, nasturtii quoque seminis tantundem diligenter teres, quae utraque cum aqua tepida per triduum faucibus infundes. [Ad matricis dolorem medicamen: aloen epaticam, masticen, castoreum, lauri bacas, ammoniacum cum uino et melle mittis in ollam et bullita atteres dabisque ad bibendum.]
1.46
Si quod iumentum calculosum fuerit, haec signa monstrabit: torquetur, gemit, extendit se ad conatum mingendi, stillat ueretrum eius guttis et urinam modicam mittit, ex pleno mingere non potest; quod cotidie patitur. Sed huiusmodi uitium teneris aetatibus plerumque contingit, quod sic inuenies: digitos ad interiorem partem mittes et a ceruice uesicae sub ipso ano ad hypotaurium uersus palpabis digitis et calculum ibi inuenies. Quod uitium difficile curatur. Nam interdum nimio conamine prope ipsum anum uesica disrumpitur et lotium per anum emittit et quasi aquam assellatur. Ideoque missis digitis per foramen quod fecerit longanonis et ipsius uesicae, lithulco calculum eximis et curabis clysteriis colleticis, id est quae glutinent, ut foramina illa sanentur. Potionabis autem illos diuretica potione. Difficilis autem huiusmodi cura est, quia uim patientes ex corruptione uesicae tortione moriuntur.
1.47
Quodcunque iumentum ex qualibet causa inueneris uolutare, statim oleo manum perunges et ipsum anum oleo satiabis; post quod manum in interiorem partem longanonis protendis, et si inueneris ipsum longanonem clibano subtili patere, scias eum strophum pati: et continuo stercora eicies paulatim ad anum; quibus egestis cito noueris animal percurandum. Si uero manu iniecta longanonis praeclusionem inueneris et stercoris modicum, hoc est duas aut tres pilulas, scibala et praefocatum longanonem, qua manus uix introeat, scias eum emphragma pati et periclitari; et ideo curandi sunt renes medicaminibus supra scriptis et clystere utendum, quod indignationem intestini resoluat et curet.
1.48
Si manum inieceris et totum uentrem tympano similem pertractando senseris, scias eum ileum pati et cito periclitari. Et ideo unctionibus calidis fricandus est uehementer et diu. Si uentum coeperit emittere, tunc in illo spes incipit esse uiuendi.
1.49
Item si manum miseris et inueneris ualde patere longanonem et stercora non multa habere nec esse uehementer inflatum, scias ipsum uentrem dolere, id est aqualiculum. Cito requiescere solet, si celeriter supra dictas calidas acceperit potiones diligenterque ex calido unguento fuerit perfricatum. Si moram curationis attuleris, difficile euadet: nam ex hac passione cordapsus fieri consueuit.
1.50
Si manum miseris et similiter longanonem patere sine ulla inflatione repereris et non frequenter uolutantem sed proicientem se subinde in dexteram partem et quasi extendentem se interdum ad conamen minctionis et inuenies duritiem in intestino ingentem cucurbitae similem: scias animal coli dolore uexari: et quanto durius intestinum inueneris, tanto pluribus diebus dolore cruciatur. Ex qua causa raro periclitantur et dolent biduo uel triduo uel, si nimium, quinque diebus. Sed quanto inueneris molliorem ipsum locum, tanto uelocius mitigabitur dolor: nam quaedam stercora in longanone reperies, et erit salubris curatio, si post clysterem uel potionem multum stercoris assellatus fuerit. Quo facto statim intestinum, quod de colo induratum fuerat et tumebat, non apparebit reddita sanitate.
1.51
Si currendo fuerit inuersa uesica, similis dolor sine inflatione ex cursus iniuria et nimietate frequenter emergit. Huic manum subicies in anum et deprimes usque ad ueretrum uersus, ubi inuenies uesicam eius lotio plenam, quam a dextra et sinistra parte leuiter adduces sursum ad anum uersus et deprimes cum oleo, et minctionem prouocas, tam diu donec urinam faciat: liberabitur periculo, de quo animalia difficile euadunt.
1.52
Sunt alii qui assidue dolorem uentris patiuntur sine ulla inflatione nec uehementer se uolutant et quasi in cursu prouocant, aliquando se proiciunt et ilia sibi corrodunt, quasi scalpant. In huiusmodi dolore manum mittis in longanonem et per circuitum in interiore parte plurima loca diligenter temptabis et inuenies uermes collectos haesisse in singulis locis et intestinum pertundere, ex qua necessitate nascitur dolor periculosus. Digitis euelle eos, qui quidem uix euelluntur, et ipsa hora tibi in manu cohaerent, ut difficile eos proicias. Ex qua ratione multa iumenta caudam frequenter parietibus fricant propter morsus uermium: quos purgare de longanone studiose debebis et potionem dare per plurimos dies eam, quae ad lumbricos facit; ita omnes uermes, quos cossos appellamus et tineolas, purgabis. Similiter etiam qui lumbricos habent in uentre, sic eos conuenit mederi: pice liquida et oleo calido renes et totam spinam cum dorso perfricare oportet tam diu, donec calefactionem patiantur ex manibus, et auriculas eorum et anum ex oleo complebis; uentrem quoque et testiculos perunges. Salem tritum et cum melle decocto mixtum in anum subicies, animal crebris ambulationibus potionatum exercebis. Si ex hac ratione non mitigauerit, clysterizabis eum calida et afronitro et sale. Praeterea super renes et dorsum eius saccellationes calidas ex furfure plenas imponis, et tam diu innouabis calefactiones, donec uentum reddat. Potionabis cum potionibus supra dictis et clysteribus, ut a discrimine liberetur.
1.53
Si quod iumentum syncopauerit, his agnoscitur signis: pigrius ambulabit, tanquam suffusione constrictum. Inter suffusos autem et syncopatos haec distantia est, quod suffusi, licet a terra tardius eleuent pedes, flectentes crura incedere solent, syncopati autem uniuerso corpore constricti et rigidi sunt; etiam cum se proiciunt, non sine gemitu et toto corpore decidunt. Hi uero non sine febre erunt, cibum et potum fastidiunt, magis iacere cupientes; qui cum se leuare uoluerint, impetu conantur exsurgere, sed propter dolorem omnium membrorum tardius exsurgunt. Quod contingit ex magno labore et cursu nimio uel ex oneribus nimiis, cum plurimus sudor fatigatis neruis membra conquassat, unde syncope id est defectio nascitur. Cuius ista cura est: calida cum flore faeni eum fomentabis a spina armis et renibus tepefactumque diligenter tergendo siccabis, tunc uino et oleo calido totum perunges diutissimeque perfricabis: coopertum deinde locis calidis statues, mollissima quoque substernes ut dormiat. Quod cum per triduum feceris, hac potione refouebis: murrae unc. II, tracanthi unc. IU, croci drachm. IU, meliloti unc. I, anagallici libram, turis masculi pondus I: quae omnia cribrata in puluerem rediges, ex quo duo coclearia cum aquae calidae hemina et mellis coclearibus duobus et olei rosei cyathis duobus potionem dabis pluribus diebus, donec sanum fiat. Et uulsis haec potio et tensione laborantibus prodest.
1.54
Saepe ex cursu nimio iumenta sanguis infestat et per nares emanat, qui difficile, ruptis uenis labore et calore, substringitur et uelocissimam postulat medicinam. Sucum itaque uiridis coriandri uel si defuerit, porri sectiui sucum naribus periclitantis infundes; pollinis triticei drachm. I, pollinis turis drachm. I, anagallici unc. I, amyli semunciam, commixta et in tres partes diuisa ex uino nigro suffundes naribus sanguinemque praecludes.
1.55
Animal sanguine laborare haec signa declarant: oculi tumebunt, frigidum erit corpus et ceruix, tristitia fastidiumque iungetur; difficile cubabit. Hac ratione curandum: a cibo potuque temperabitur somnique indulgebitur copia mollibus stratis, tum de matrice quantum ratio postulauerit sanguis auferatur, nec potionis cura cessabit: [sucum itaque uiridis coriandri uel si defuerit, porri sectiui] trixaginis itaque et centaureae uiolaceae et nitri aequis ponderibus mixtura iungitur. Ex quibus tunsis atque cribratis diurnum cocleare ex hemina aquae tepidae infundatur faucibus. Quae potio humorem et sanguinem imminentesque alios morbos purgat atque sanat.
1.56.1
Obscuras difficilesque curas prima fronte digessimus, consequenter ad cetera pergentes. Sed necessarium credimus ostendere rationes, ex quibus incolumitas iumentorum incorrupta seruetur. Melius enim est diligenti studio custodire sanitatem quam aegritudinibus praestare remedia. Diligens itaque dominus stabulum frequenter intrabit et primum dabit operam, ut stratum pontilibus emineat ipsumque sit non ex mollibus lignis, sicut frequenter per imperitiam uel negligentiam euenit, sed roboris uiuacis duritia et soliditate compactum. Nam hoc genus ligni equorum ungulas ad saxorum instar obdurat. Fossa praeterea, quae lotium recipiat, deductorium debet habere cuniculum, ne pedes iumentorum redundans urina contingat. Patena quae appellatur, hoc est alueus ad hordeum ministrandum, sit munda semper, ne sordes aliquae cibariis admisceantur et noceant; loculis praeterea uel marmore uel lapide uel ligno factis distinguenda est, ut singula iumenta hordeum suum ex integro nullo praeripiente consumant. Nam sunt alia ad edendum auidissima, quae cum celeriter propriam deuorauerunt, partem consortis inuadunt. Alia uero naturali fastidio tardius comedunt, et nisi separatim acceperint, uicinis rapientibus macrescunt. Cratis, quae occa uocatur a uulgo, pro equorum statura nec nimis alta sit, ne cum iniuria guttur extendatur, nec nimis humilis, ne conterat oculos et caput. Luminis plurimum stabulo infundi oportet, ne tenebris assueta, cum producuntur ad solem, uel caligent uel aciem uisus minuant. Aestate in apertis locis tam noctibus quam diebus iumentis libera aura praestanda est, hieme uero tepere debent stabula potius quam calere: nam nimius calor licet custodiat pinguedinem et reficere uideatur, tamen indigestionem facit et uehementius nocet. Nam praeter haec, quod diuersa genera morborum ex uapore ipso animalibus generantur, si producuntur ad frigus insolitum, statim aegritudinem ex frigoris nouitate percipiunt. Curandum est praecipue, ut, siue faenum siue paleas uel manipulos uiciae pro regionum usu uel copia animalibus praebeas, incorrupta ac bene olentia et munda mittantur. De hordeo quoque non est sollicitudo dissimilis, ne aut puluerulentum sit aut lapidosum aut mucidum aut uetustate corruptum aut certe recens de areis sumptum et ipsa nouitate praeferuidum. Aqua etiam limpida ac frigida et perennis ac profluens ministranda est, nam quicquid in potu noxium est, ueneni, uirus imitatur. Bis in die multorum manibus animalia sunt toto corpore confricanda; quae cura et mansuetudinem docet et laxata cute pinguedinis praestat augmentum. Hordeum quoque non semel nec bis sed pluribus portionibus praeberi conuenit: quidquid enim paulatim acceperint, legitima digestione conficiunt; quod uero semel et enormiter sumpserint, cum fimo indigestum integrumque transmittunt. Uicinum uero stabulo conuenit esse locum arido stercore uel paleis mollibus adopertum, in quo ante potum animalia uolutentur. Quod exercitium et sanitati proficit et initium aegritudinis monstrat, nam quotiens animal aut non solito more se transuoluit aut omnino detrectat accumbere, scias illud ex taedio laborare et ideo separari debere atque curari. Ad quod opus quoque plurimum iuuat, si saepius et cum moderatione animalia sedeantur: nam imperitia rectoris et incessus eorum debilitat et mores, praecipue seruorum impatientia, qui absentibus dominis ad cursum equos uehementer stimulant et non solum flagellis sed etiam calcaribus caedunt, dum aut inter suos uelocitatem cupiunt experiri aut cum alienis uehementi obstinatione contendunt, nec reuocant aliquando currentes nec temperant. Neque enim de damno domini cogitant, quod eidem contingere gratulantur. Quam rem diligens paterfamilias summa seueritate prohibebit, et iumenta sua idoneis et moderatis hominibus scientibusque tractare permittet. Post sudorem quoque si aestus sit, posca os ablui conuenit; si hiems, muria. Uinum quoque et oleum faucibus infundi oportebit ad cornu, aestate frigidum, hieme tepefactum, ita ut meri sextario hieme olei unciae tres, aestate autem duae tantummodo misceantur. Nec conuenientium potionum debet cura cessare. Nam languor macies et tussis et internorum dolor facile submouetur, si sulfuris uiui semunciam, murrae scrup. IIII redactos in puluerem ouoque crudo immixtos cum hemina uini optimi per os frequenter infundis. Est alia sumptuosior sed accommodatior potio ad omnes morbos quae et celeriter reficit et cum intrinsecus purgauerit, curat omnes morbos: tussim ueterem phthisicos uulsos et quaecunque uexata sunt in opertis: ptisanae sext. I, seminis lini heminam, faeni Graeci heminam, croci unc. I, acronem salsum porci pinguis uel longanonem, uel si porcina defuerint caput haedinum depilatum, cum pedibus suis et cordulis intestinorum mundis, hyssopi fasciculos II, cocleas germanas XU, bulbos XU, ficus duplices XX, rutae fasciculum, bacarum lauri dum uirent sextarium, dactylos XX, alii capita III, seui caprini unc. UI, pulei sicci fasciculum: haec omnia purgata leniterque contusa decoques in aqua cisternina, donec acron ille uel caput haedi liquescat et dissoluatur ab ossibus; propter quod assidue aquam infundis ne aduratur, sed feruendo pinguis sucus appareat. Post haec diligentissime colabis ad colum, tum tracanthi unc. I in tres diuides partes, ita ut exinde in unam potionem missurus pridie infundas in calidam ut inturgescat; tunc addis passi sext. III, tribus diebus singulis singulos sextarios dabis, oua n. UI, hoc est in die II, olei rosei oua plena n. UI, butyri unc III, in die I, alii Gallici unc. III, amyli unc. III, pulueris quadrigarii selib., lomenti fabae selibram. Quae omnia misces et, ut dictum est, aequis ponderibus per triduum diuides et ieiunum animal potionabis et horis aliquot deambulare facies, usque ad septimam a cibo abstenturus et potu. Animalia uero macie attenuata non absque studio diligenti reuocantur ad corporum firmitatem. Nam oleo ueteri uinoque permixtis et tepefactis in sole per totum corpus unguntur et contra pilum multorum manibus perfricantur, ut nerui mollescant cutisque laxetur et sudor erumpat. Quo facto cooperta in pontili tepido collocentur. Et si hiems fuerit, conditum cum semuncia apii seminis triti et olei tribus unciis calefactum per os ipsius oportet infundi. Si aestas fuerit, absinthium uel rosatum cum IU scrupulis croci et duabus unciis olei frigidum per os similiter debet accipere; quorum si non suppetit copia, uinum simpliciter conuenit praebere cum ceteris. Praeterea eiusmodi species tempore hiemis cum hordei modiis IU misces: fabae sext. UIII, tritici sext. IU, erui sext. I, ciceris sext. UIII, faeni Graeci sext. IU, et, si meritum equi uel facultas domini suppetit, uuae passae et nuclei sextarios singulos: quae omnia sollerter commixta cum fuerint, unum modium in aqua mundissima pridie debes infundere et paululum mane siccare, ex quo dabis equo semodium ante prandium et semodium ad uesperum dabis per plurimos dies in loco optimo; uiginti uno die ita stabuletur ut intrinsecus bibat. Quod si ultra modum sagina prouenerit, ne pletura noceat, auferendus est sanguis de matrice. Praeterea graminis radices, quas aratrum frequenter euellit, studiose collige, quantas potueris, et lotas minutatim concide hordeoque commisce et cotidie praebere non dubites. Aestate uero, excepto eruo, species illae, quas diximus, pro aestimatione mensurae farraginis ad inuicem praebeantur, hoc est hordei uiridis plures maioresque fasciculi, tritici et ciceris uel faeni Graeci minores et pauci. Quae omnia confusa oportet apponi. Praecauendum autem ut in longiore uectatione uel itineribus iumentis urinae copia non negetur, quae res non sine periculo plerumque differtur. Pedes quoque eorum post uiam abluendi sunt diligenter, ne quid luti uel sordium in articulis basibusque permaneat. Unguento etiam confricandi sunt, quo ungulae nutriantur, ut medicaminis beneficio subcrescat quod itineris attriuerat iniuria: alii capita tria, rutae uiridis fasciculum, aluminis tunsi et cribrati unc. UI, axungiae ueteris pondo II, stercoris asinini recentis manum plenam, quibus commixtis atque decoctis domi ut uolueris, in itinere uteris ad uesperam. Praeterea aliud quod ungulas nutrit et firmat: picis liquidae lib III, absinthii lib. I, alii capita IX, axungiae lib. I, olei ueteris lib. s., aceti acrioris sext. I, uniuersa contundes et misces et decoques, et ex eo coronas uel ungues animalium confricabis. De palato singulis mensibus minuente luna sanguis detrahetur; quo facto si qua fuerit capitis passio releuatur et ciborum fastidium tollitur. Oportet autem ferramento lotiosorum animalium soleas ranulasque purgari, quod euaporat atque refrigerat et fortiores ungulas reddit. Si animal domi forisue perfrixerit, calidioribus unguentis, quae multa sunt, lumbi eidem confricentur et cerebrum, potionesque ex pigmentis et herbis, quarum feruentior est uis, per os continuo oportet infundi, ut perfrictionis incommodum euincatur atque pellatur. Nam si in uisceribus permanserit algoris iniuria, diuersos periculososque procreat morbos. Si uero dierum canicularium tempore aestu animal fatigabitur, uel aquis frigidis est perfundendum uel in mare flumenue mittendum, frigidis etiam potionibus recreandum, ut necessitati laboris aut temporis aptior medicina succurrat. Sed in equis non solum utilitas, uerum etiam decoris ratio seruanda est. Nunquam itaque nisi necessitas passionis exegerit, de articulis resecandi sunt cirri. Naturale enim ornamentum pedum natura ipsa in illis constituit. Ceruicem etiam ipsam diligens debet ornare tonsura. Multi enim sicut currulibus, ita et sellaribus iumentis pressius colla radunt. Quae res licet praestare credatur augmentum, tamen sub honesto sessore deformis est. Alii ita tondent, ut arcum uideantur imitari. Nonnulli Armeniorum more cirros aliquos in tonsura ipsa per ordinem derelinquunt; sed gratiora sunt quae translata de Persis posterior usus inuexit. Nam media iuba ad omnem accurationem ex sinistra parte tonditur, a dextra uero omnino intacta seruatur. Et nescio quo pacto plurimum decet, quia illud, quod naturaliter laudat Uergilius, imitatur: densa iuba et dextro iactata recumbit in armo. Quodsi bicomis fuerit quod uulgus appellat, mediae ceruicis setas aequaliter oportet attondi, ita ut tam dextri quam sinistri limitis continuata series iubae relinquatur intacta. Quod nihilominus inuentum constat a Parthis, quibus consuetudo est equorum gressus ad delicias dominorum hac arte mollire: non enim circulis atque ponderibus praegrauant crura, ut tolutim ambulare condiscant, sed ipsos equos, quos uulgo trepidarios militari uerbo tottonarios uocant, ita edomant ad leuitatem et quaedam blandimenta uecturae, ut asturconibus similes uideantur. In sicco itaque aequalique solo L passus in longum et U in latum plenis cofinis digeritur per ordines creta, ad similitudinem stadii, quod aulacibus asperatum difficultatem coronam uelocitatis optantibus ingerit, in quo spatio cum equus frequentissime exerceri coeperit, in illos aulaces necessario et priores ungulas et posteriores impingit, et aliquando uel cadit uel sic offendit, ut cadere uideatur, post quod admonitus iniuria tollit altius crura et inflexione geniculorum atque gambarum molliter uehit. Praeterea minutos gressus imitatur, ut inter aulaces ungulas ponat: nam si extendere uoluerit, offendit in cumulum. Minutim autem equus ambulans commodius uehit et pulchrius uidetur incedere.
1.56.2
Potiones etiam hiemales aestiuasque conscripsimus, quibus aut conseruetur sanitas perpetua aut uehemens aegritudo pellatur.
1.57
Cum aestus incanduit, haec potio animalibus commoda est, quia humectat et refrigerat: croci unciam infundes in uino ueteri, tracanthi unc. III infundes in aqua calida, his adiunges fasciculum porri uirginis, item fasciculum apii uiridis, herbae portulacae suci heminam, lactis caprini sext. III, oua UII, olei rosei lib., mellis unc. III, passi sext., uini ueteris quod sufficiat; ex quibus omnibus diligenter commixtis atque contritis ad cornu per triduum sextarios singulos animalibus dabis. Alia quoque refrigeratoria potio: uini ueteris sext., olei lib. semis, oua III, suci coriandri cyathum, suci lactucae cyathum, solerter commisces et in tres diuides partes, daturus per triduum iumentis aestuantibus salutare remedium, tamen eo momento quo potionem defusurus es, per singula animalia singulas heminas aquae frigidae et recens sumptae potioni debes adiungere.
1.58
Hieme quoque potio ista praebetur: uini ueteris sext. III, olei selib., piperis unc. I, rutae uiridis unc. UI, cerefolii uiridis uel seminis ipsius unc. III, tracanthi unc. III, seminis feniculi unc. III, bacarum lauri unc. I, mellis unc. UI, oua quot uolueris et passi quantum usus exegerit.
1.59
Uere uero et autumno haec detur potio: costi semunc., casiae fistulae unc., Celticae semunc., petroselini semunc., betonicae semunc., glycyrrhizae semunc., sagapini semunc., spicae Indicae semunc., saxifragae, eupatorii, meliloti, iris Illyricae ana semunc., centaureae, gentianae, aristolochiae longae ana unc. I, amomi, aristolochiae rotundae ana semunc., schoenoanthus semunc., asari aloes ana semunc., murrae unc., opopanacis radicis, draconteae ana semunc., croci unc. I, tracanthi unc. UI, castorei unc. I, absinthii Pontici fasciculos II: haec omnia in puluerem redacta ad XII animalia per triduum sufficere creduntur, ita ut cum uino optimo digerantur.
1.60
Alia potio, quae omni tempore exhibetur: costi, meliloti, hyssopi, iris Illyricae, aristolochiae, sampsuci, murrae troglitis, asari, draconteae, centaureae, iunci, marrubii, gentianae, spicae Celticae folia: aequis ponderibus misces redactaque in puluerem cernes. Sed si aestiuam dare uolueris potionem, commisces croci mellis et tracanthi quod sufficit. Si autem potionem facies hiemalem, addis piperis, apii seminis et seminis sinapis. Utroque autem tempore cum boni uini sextario plenum cocleare miscetur faucibusque animalium diffunditur.
1.61
De urinae difficultatibus ordine suo multa dicenda sunt, sed uiatorium istud et physicum et semper paratum te scire conuenit. Lutum ex cuiuscunque equi lotio factum uino permisces colatumque per nares infundes, et confestim prouocat urinam. Item alium conteres et in anum inicies, in ueretrum etiam quo mincturus est inseres: mox egeret lotium. Item: puluerem quoque turis cum ouo uinoque permixtum, addito suco apii et caulium, si in potione dederis, prouocabit urinam. Item: betas ac maluas ad tertiam decoques, ex quibus aquam calentem ad medium sextarium cum melle commisces et per os digeres, proderit minctioni. Item: cimicem quoque uiuum in aurem eius mitte et alterum supra naturam in ipso foramine quo mingit confrica, facillimum certumque remedium est.
1.62
Itinerum casibus subuenire cupientes de plurimis pauca sed manifesta libamus. Nam animalia sub sessore uel onere dolor uentris frequenter affligit ita, ut uolutentur et procumbant. Semen itaque rutae siluestris uel hortensis, si illa defuerit, diligenter tritum cum uino calido per fauces oportet infundi. Praeterea aquam, in qua usque ad tertiam betae decoctae sunt, sucumque earum nitro trito sollerter admisces oleique addes heminam, tepefactaque in intestinum per clysterem diffundes, cum prius pronum animal statueris, ut iniectio ad interiora perueniat. Quae si forte defuerint, mel coctum cum tertia parte salis triti cogis in pilulas, ita ut collyria ad oui magnitudinem facias, similiterque prono animali in intestinum uel quinque uel septem uel nouem collyria inicere curabis; post quod resoluitur uenter et mitigabitur dolor. Item physicum traditur, os limacis neque manu immunda neque terra neque dente contactum alligare umbilico dolentis, curare continuo.
1.63
Plerumque dorsum animalibus aut sagma laedit aut sella, propter sternentis negligentiam uel oneris iniuriam; quod in itineribus interdum necesse est euenire, sed recens tumor hac ratione palpatur: mallonem ceparum uel ipsas cepas in feruenti aqua decoques et calentes, quantum corium ualet sustinere, tumori superimpones et fascia ligabis: una nocte omnis aufertur inflatio. Praeterea sal tritum cum aceto miscebis additoque uitello oui loca quae tumere coeperint perfricabis: recens indignatio astricta siccabitur.
1.64.1
Cui curae est animalium salus, potionem superius declaratam, quam specierum numerus diapente Graeco uocabulo nuncupauit: gentianae, aristolochiae, murrae, bacarum lauri, rasurae eboris paria pondera diligenter trita atque permixta domi siue in itineribus prius condita habere oportet in promptu, ut, quotiens maestum aut horridum uideris animal aut morbi alicuius labe temptatum, statim plenum cocleare ex puluere memorato cum sextario uini optimi per fauces diffundas, et per triduum etiam equo in labore constituto digeras, ut aduersus uirus internum subueniat: probata curatio. Tussienti autem cum passi hemina dabis, et statim sentiet curam.
1.64.2
Si liber, cui iam ponendus est finis, legentium non offendit auditum, sequenti uolumine inchoantes a uertice usque ad ungulas, ex uniuersis auctoribus enucleatas animalium publicabimus curas, ut ordo, qui a natura datus est, in medendi dispositione seruetur, ne indigesta ac membrorum consequentiae repugnans pagina quaerentem confundat aut tardet.
2.pr
Mulomedicinae ars iamdudum uitio cupiditatis et exiguitate mercedis nullo studiosius discente collapsa est. Nuper uero exemplo Hunnorum siue gentium aliarum artis ipsius etiam usus intercidit, dum homines, refugientes expensas, barbarorum consuetudinem imitari uelle se simulant et incurata animalia hibernis pascuis et negligentiae casibus dedunt. Quae res nulli compendium, plurimis attulit damnum. Primo quod barbaricorum animalium alia natura et ad omnem iniuriam durius corpus est. Deinde quod sic instituuntur a paruulis, ut nec potionem medicinalem requirant et hibernis pascuis uigeant ac sine pernicie frigora pruinasque sustineant. Nostra uero iumenta et mollioris generis sunt et tectis frequentioribus assueta calidisque stabulis imbuta, ubi si indignationem ex aliqua necessitate contraxerint, continuo in aliquod genus incidunt morbi. Diligens itaque paterfamilias, cum mortibus animalium suorum et [cum] medicinae expensis atque mercedibus faciat rationem, intelliget, unius uilissimi animalis pretium ad multorum, quae sine dubio peritura sunt si curata non fuerint, salutem posse sufficere.
2.1
In uniuerso animantium genere caput obtinet principatum, quod eminentius ceteris dominatum quendam circa subiecta loca ipsius condicione sortitur. In eo est odor et gustus, auditus et uisus: quod quantum habet potestatis, tantum sustinet ex languore discriminis. Causas itaque, ex quibus aegritudines generentur, et signa, per quae qualitas earundem possit agnosci, curas etiam, quarum medela sanitas reuocetur, per ordinem indicare temptabimus. Plerumque autem in corporibus iumentorum indigestionis uitio sanguis corrumpitur. Quod euenit, cum ex aestu uel frigore debilitata sunt membra et noxii sanguinis uirus in caput se rapit: tunc enim repletis uenis cerebri membrana distenditur et somni salubritatem frequenter excludit. Ex quo necessario dolor capitis, maestitia et imbecillitas subsequitur. Quae ualetudo et prima uidetur et leuior, si uelox medicina subuenerit.
2.2
Ceterum cum noxius sanguis membranam cerebri ex una parte pertuderit et eandem dolore nimio coeperit praegrauare, efficitur animal apiosum: cuius et mens hebetatur et uisus. Nam cerebri incolumitas et oculos pascit et sensus. In qua passione quia una pars capitis praegrauatur, tanquam ad molam uadit in gyrum.
2.3
Cum uero medium cerebrum corrupti sanguinis uirus infecerit, animal freneticum redditur, ut repente saliat et uelut effugere uelit, parietibus quoque tanquam irregibilis impingat nec possit ratione aliqua contineri.
2.4
[Cardiacus is est cui cor dolet.] Cardiacus autem fit, quotiens sanguinis illa corruptio stomachi et thoracis impleuerit uenas cerebrumque percusserit, cor etiam pestiferi humoris labe constrinxerit. Quae ualetudo mentis alienatione et corporis sudore monstratur, ex qua difficillime liberantur.
2.5
Quodsi apiosum similis passio thoracis inuenerit, facit continuo rabiosum. Ex ardore enim nimio iecinoris et sanguinis uenae cordis neruique praefocantur, ex qua constrictione fit dolor ipsius loci usque adeo, ut mordendo se comedat. Ex quibus ualetudinibus si animal fuerit liberatum et post curationem aliqua pars cerebri fuerit imminuta uel tumor subcreuerit, ineptum iumentum pigrumque redditur; et in illa parte capitis, ubi uitium remanserit, difficile se gyrabit et ex eo latere se parietibus iungit: et tarde incedens, non sentiens plagam, ambulaturae gratiam perdit et erit submisso capite, et cum stare coeperit, cum tarditate se mouet, minus etiam uidebit, nec cibum nec potum recusat. Quem si curare uolueris, cyclo curabis. In omnibus supra scriptis ualetudinibus prius de temporibus minuendus est sanguis, sed et de matrice aliquando tollendus. Cura autem paene omnium similis est, cuius ordinem sequentia declarabunt.
2.6
Memineris autem omnes ualetudines capitis, praecipue ueteres periculosas, cyclo oportere curari. Cui haec obseruantia et ordo est adhibendus: triduo ab hordeo abstinebitur animal, temperabitur etiam mollibus cibis; post diem tertiam de dextra ac sinistra, prout aetas aut uires uel ualitudo permiserint, de matrice sanguis auferetur. Quo facto, per triduum uiridi cauliculorum ac lactucarum sustentabitur cibo et post uno die a cibo eum abstinebis et aqua, nono autem die offas caulium cum liquamine et oleo optimo temperatas non minus XX digeras, cui nihilominus lactucam dabis in cibo ter in die; post potionem bibere semper incipiat. Si uero uenter uehementer solui coeperit, caulium offas dare desistes et dabis paleas et furfures, ita ut sequenti die penitus nihil manducet, sed solam aquam percipiat ad bibendum, ac postero die inducatur in cellam balnei calidam et sudet. Opus est autem diligentia, ut educatur celerius de calore, ne intercluso spiritu pereat: tunc extergetur diligenter, uinoque et oleo largiter perfricatus accipiet cum nitri puluere folia rafani conspersa, quantum commodum est. Postmodum cum radicibus cucumeris asinini uiridis minutatim concisis oleum optimum misces et in uase nouo ita decoques ut tertiam perdat: ex quo singulas heminas per capita animalium per triduum dabis, ut potio uentrem resoluat. Sed si ultra modum coeperit fluere, lenticulam et hordeum pari mensura friges et de his singulas bilibres dies singulos cum furfure et paleis dabis. Quinque itaque diebus operam refectioni eius impendes et leuiter exercebis, ut intelligas quantum uires corporis sanitasque profecerit. Post haec eum pro arbitrio despumabis. Sequenti die caput eius purgabis ex oriza uel radice Dianaria, quam Artemisiam dicimus: si haec non fuerint, ex liquamine optimo cum oleo mixto. Cuius caput pedesque conectis; cum bene purgatum agnoueris, soluito. Butyrum ex oleo roseo solutum infundes in nares, ut illo purgationis mitigetur asperitas, ita ut singulae cotylae singulis naribus infundantur. Si supra dictae potiones non soluerint uentrem, mellis hellebori albi pondus unius denarii cum hemina dulcis uini bene tritum in potione recipiat, uel certe scammoniae pondus duorum denariorum diligenter tritae cum dulcis uini hemina simili ratione diffundes in fauces. Quodsi uenter ultra modum dissolutus discrimen importat, anagallicum cum suco ptisanae ad restrictionem ipsius dabis, lenticulamque et hordeum frixum singulas bilibres in die cum paleis et furfure praebebis in cibo. Ad ultimum partes quae in causa sunt, sinapizabis diligenter, sinapizatum cautere ferreo uel quod utilius creditur cuprino combures, usta curaturus ex more. Potionem quoque ex antidoto polychresto per dies plurimos dabis, et exercebis leuiter et ad cibaria ipsius aliquid per partes semper adiunges, donec ad pristinam consuetudinem reuocetur. Insanabiles ualetudines cyclo affirmantur posse curari, i. insani, carobarici, caduci cyclo curati uruntur in capite: morbidi uero dysenterici, coriaginosi, orthopnoici, strophosi cyclo curati urentur in renibus.
2.7
Cerebrum plerumque diuersis passionibus commouetur, quod his deprehenditur signis: ambulabit prauus et frequenter offendet et toto se corpore commouet. Cuius ista curatio est: bacas lauri n. XX, nitri selib., rutae manipulum: quae omnia diligenter trita, cum aceto non acri et oleo optimo rosaceo commixta hieme calefacies perunctoque oleo capite eius et cerebro uel auriculis cerebellare de lanata pelle conuoluis. Quae si forte defuerint, farinam hordeaceam resinamque miscebis, ex quo cataplasma confectum cerebro oportet imponi. Praeterea ceram oleo cyprino coniungis et linteolo inter auriculas ad ceroti instar imponis. Sed et reliquum corpus potionibus refouendum est: tres fluuiatiles cancros conteres diligenter et cum duabus unciis suci caulium, addito lactis sextario, olei duobus cyathis, permiscebis et colatum per os diffundes ad cornu. Quorum si inopia est, mellis cyathos II, aquae calidae sext. I, croci cyathum I, adipis lib. I coquito, ex quibus pastillos facies et in aqua frigida dilues et dabis in potum. Praeterea si hieme curabis, farinam triticeam, si aestate, hordeaceam aquae frigidae adinuicem amyli permixtam in potione praebebis.
2.8
De capitis dolore multi auctores multa dixerunt. Cuius haec sunt signa: tumor circa oculos apparebit, pabulum recusabit, lingua eius et palatum labiaque turgebunt; quanto uehementius increuerit morbus, tanto exoritur amplius tumor: ambulantes toto corpore uacillant umbramque suam uelut odorantes expauescunt. Cuius passionis ex corruptione sanguinis nascitur causa, cum indigestione ciborum naturali meatu intercluso uel certe derelicto in eas uenas, quae circa tempora sunt, defluit membranamque cerebri uitiat. Cui sanguinem de temporibus oportet minui et continuo oleo acetoque permixto caput largiter perungi. Quodsi hiems fuerit, hordeum pridie infundes in aquam et decoques calidumque in saccellos immittes iumentorumque caput fomentando diutius uaporabis. Alii auctores tolli de palato sanguinem iubent. Tunc cimoliam cretam ex aceto infusam et merdam bubulam recentem cum nitro trito miscent et in caccabo super carbones decoquunt, calidumque cerebro languentis imponunt aceto rigantes ne creta astringatur in pilis, cum prius calida fomentauerint caput. Dolorem capitis prope ad insaniam ista signa demonstrant: quotiens graue est, in praesepio se deponit, lacrimae frequenter oriuntur, auriculae stabunt, oculi grauiores erunt, anhelitus creber, horridus pilus, tremores frequentes, tristis aspectus. Quem in primis ab aqua abstinebis, ne nimium bibat; de utraque parte colli sanguinem detrahes; caput sicut scriptum est curabis.
2.9
Distentionis quoque ualetudo ad capitis praecipue causam refertur. Cuius haec erunt signa: impediente caligine obscurabitur uisus, tremor et sudor totius corporis insequitur. Quod uitium contingit ex aqua, si sudans iumentum biberit, uel ex indigestione cibi, si non dormiat uel substrictus manserit; huic capitis membrana distenditur. Quae passio ceterarum ualetudinum et fons probatur et mater: nisi enim inter initia curaueris caput, ut animal dormiat competenter, fiunt apiosi, insani, rabiosi, frenetici, cardiaci. Igitur cum animal distentionis aegritudo comprehenderit, de ceruice eidem sanguinem tolle pro magnitudine corporis et aetatis. Et si aestas erit, oleo et aceto caput totumque corpus perunges et diutissime confricabis, loco refrigerato et opaco inclusum continebis, substernes etiam stercora sicca uel paleas, ut prouocat ipsa mollities ad cubandum; locum calidum declinabis, nam impedit somnum. Furfure et paleis uel foliis lactucarum reficies, praeterea potum praebebis exiguum. Cum conualescere coeperit, modicis ambulationibus exercebis; ubi idoneum uisum fuerit ad cibaria largiora, infuso hordeo ad pristinam consuetudinem paulatim per incrementa reuocabitur. Si die septimo non profecerit, sanguinem iterum de temporibus emittes et caput sine intermissione curabis. Potionem dabis qua sanantur apiosi: nasturtii seminis, apii seminis, seminis lactucae, ali Gallici, petroselini, aneti, papaueris siluatici seminis unc. I, piperis scrup. III, croci drachmam unam: quae omnia bene cribrata atque commixta ex aqua temperabis et trochiscos facies ut habeant non minus quam singulas drachmas. In die unum trochiscum in aqua dissolutum per os digeres, quod cotidie oportet fieri donec sanitas redeat. Si non appetit cibum, singulos trochiscos solutos cum suco ptisanae cotidie praebebis. Uinum nunquam dabis; capitis enim ualetudo sumpto mero deterior efficitur.
2.10
Si quod iumentum apiosum fuerit, in praesepio incumbit, oculos tensos habebit, micabit auriculis, uisus caliginem patietur et gyrat in circulo tanquam ad molas.
2.11.1
Quodsi etiam fuerit conuersus in rabiem, sic intelliges: subito hinniet tanquam sanus, parem suum appetit morsu uel hominem, praesepia aut ilia sibi mordicans rodit: quem sicut apiosum curabis. Prorsus abstinebis ab hordeo, mollibus cibariis sustentabis. Praecipue tamen apium uiride quantum uoluerit praebebis. Sanguinem de temporibus aut de ceruice emittes, loco tenebroso statues, caput eidem huiusmodi acopi confectione curabis: opopanacis lib. I, resinae terebintinae unc. II, galbani unc. I, resinae frixae unc. III, masticis tritae unc. II, olei ueteris lib. I: ex hoc ei cerebrum et auriculas confricabis; oleum tamen solum ac liquidum in aures eius suffundes.
2.11.2
Cuius tamen, priusquam acopo utaris, saccellationibus caput cerebrumque uaporare te conuenit et caput apposito cerebellari communire. Potiones quoque ex trochisco superius memorato cotidie praebebis; collyrio acri inungis assidue, ut caligo ex oculis possit auferri. Quae cura si non profecerit, caput et tempora sub ipso protocomio semisse inuris cauterio, quod et super uenas temporales facies. Plerique tamen, facies ne deforment iumentum, solo tabulare palati usto sani fieri possunt. Feruor enim foci debilitatem capitis tollit et membranam menti pristinae sanitatique restituit.
2.12
Alii auctores insanientis iumenti ardentes et sanguineos oculos et humore suffusos, stantes auriculas dicunt uel micantes, ut ad instar indomitorum nec capi possit et captum parietibus se illidens conetur effugere; terram pedibus fodiet et multum flegmatis ex ore profundet. Quod hac ratione curatur, ut auferatur ei sanguis de iugularibus uenis, de palato et post de cruribus. A cibo eadem die abstineatur et potu, alia autem die aquam frigidam dabis ei bibere. Auferantur stercora quae in ano eius sunt, per quatriduum continuato clystere curabitur uenter, perungetur cerebrum, secreto collocabitur loco, accipiet ad substantiam porros et herbam et mollissimum faenum. His potionibus percurandum: pulueris turis drach. I, aceti albi sext. I, radicis panacis unc. I, herbae saxifragae unc. III, ex aqua mulsa per os dabis. Lactis caprini sext. I defundis in fauces. Quodsi defuerit, cyminum rusticum pondo duo in puluerem rediges additoque olei optimi uno obolo ex aqua mulsa diffundis ad cornu. Sed ceteris potio haec aptior creditur: apii unc. I, hyoscyami unc. I, anisi unc. I, seminis apii unc. I, seminis lactucae unc. II, papaueris siluestris unc. I, quae omnia in puluerem redacta commisces et unum coclearium magnum ex aqua dabis, uel si cibum non accipit, ex suco ptisanae; obscuro et frigido et laxiore loco statues silentiumque praebebis ut dormiat. Prius tamen oleo ac pice liquida caput perunges auresque complebis, tempora etiam munies cerebellari uel fasciis; myrtam quoque aridam conteres et aceto oleoque miscebis corpusque eius totum diutissime confricabis. Solent constringi et obrui stercore, ut sudent et dormiant. Quibus si somnus uenerit, afferet sanitatem. Rabiosum uero iumentum eadem omnia et maiora ostendit quam insanum. Nam et alia animalia comedit et facit ipsa contagione rabiosa. Plerumque etiam morsibus intestina sua extrahunt et hinniunt fortiter. Quae ualetudo ex nimia sanguinis abundantia et ardore contingit. Curatur autem obseruatione et potionibus superius declaratis.
2.13
Chirurgia appellatur quodcunque secatur ferro uel cauteriis uritur; quae cum omnibus membris animalium, tum praecipue capitis necessaria est medicinis. Quodcunque igitur iumentum in qualibet parte fregerit caput uel nudauerit casu, sollicite est curandum, ne indignatio uulneris in neruos cerebrumque penetrando periculum generet. Nec in primo medicamentis uti acrioribus conuenit, sed magis melle curare. Cum ad maturitatem uenerint illa quae fracta fuerant ossa et laxantur, tempta sollerter et mobili manu uel forficibus eximito. Reliqua fragmenta ossis, quae asperata sunt, ferramentis competentibus caedito atque perradito, ut carnem facilius inducant: nunquam enim clauditur uulnus, si non raseris, donec sanguis per os ipsius respondeat. In quo maior est adhibenda cautela, quia solet in locis ossuosis et commissuralibus fistula fieri. Quae cum euenerit, paruum et incurabile efficit uulnus, per quod non sanies sed humor liquidus emanat nec unquam ducta cicatrice solidatur. Quodsi euenerit, hac ratione curabis: papyrum per ipsam fistulam traicies, ita ut capita papyri, quae extra fistulam eminent, ex utraque parte affiges lino, ne cadat, [et] diebus U uel pluribus, donec callositas fistulae papyri distentione turgescat et maius uulneris foramen fiat. Tunc ad mensuram uulneris ex fistulari medicamento collyrium facies, exempto papyro intra fistulam inicies, ut impleatur ex integro, et ne excidat munies diligenter. Post dies IU uel U soluis; si fistula ceciderit, traumatico curabis, quod uulneri semper immittes, donec spissa sanies et non multa in eo loco reperiatur. Cum autem iam limpidum uideris, collyrium fac: pollinem erui et tus masculum tritum aequis ponderibus cum melle decoquito et plagae ipsi imponito per dies plurimos; cotidie curato ita, ut deprimas ipsas partes uulneris, quatenus iunctae citius cohaerescant. Si grauiter offenderit caput, ut cerebrum uexet intrinsecus, continuo de temporibus sanguinem eidem oportet auferri et spongiam Afram, si aestas fuerit, oleo roseo et aceto aequa parte commixto capiti eius imponi fasciaque conecti et cibos uirides praeberi. Si nec ipsos appetit, quia omnem cibum recusat, fabam moles et conuertes in pollinem, farinam quoque triticeam pariter admiscebis et cum mulsa per cornu ad substantiam animali tam diu faucibus eius infundes, donec cibos uirides appetat, quos aqua marina uel salsa oportet aspergi.
2.14.1
Aurium ut uicinitate proxima, ita periculo non discrepans cura est. Quae si casu aliquo fuerit a radice contusa et collectionem fecerit, eam, cum maturauerit, scalpello secato et pus sinito fluere. Tum linis aceto acerrimo et oleo per triduum, quarta die traumatico curato, donec sanetur. Etiam si cartilaginem uexauerit, eiusdem medicinae obseruatione proficiet. Si uero a radice auriculae uel commissura capitis tumor cum duritia magnus extabit, ex faeni Graeci et lini semine et tritici polline cataplasma imponito, maturatam collectionem scalpello secato, ita ut inferius plaga spectet, quatenus humor per prona decurrat. Uino, oleo et sale mixto infusos lemniscos inducis et uulnus per quatriduum fouebis, post traumatico uteris. Sed difficilis cura est, quia fistulae in talibus locis frequenter oriuntur, quae si euenerint, supra scripta ratione curantur.
2.14.2
Si tamen aegritudo ulterius etiam post medicamenta procedet, uicinae urendae sunt partes et cauterio in ipsis collectionibus infigenda sunt puncta uehementius, ut et cutis et causa perrumpatur interior; post solemniter usta curanda sunt. Non enim aurium est negligenda curatio, ne ex dolore nimio generetur insania. Primum purganda est auris diligenter intrinsecus, ut auferatur, quod dolorem mouet aut laedit. Si nihil inuenitur, spongiam nitro et aqua molliter infundes et dilues unaque nocte intra auriculam infusam spongiam manere patieris. Die tertio nitro et aqua calida fouere incipies frequenter et diu, donec dolor recedat. Quodsi aqua fuerit ingressa, oleum uetus et acetum aequis ponderibus adiecto nitro in aurem mittito et sucidam lanam superimponito. Si uulnera fuerint, liparam auribus inseres et curabis.
2.15
Quodcunque iumentum in oculis trichiasin patietur, i. ut pili aliam palpebram urentes lacrimas moueant uisumque conturbent, hac ratione curatur: non longe a pilis ab interiori parte scalpello plagam dabis in cute palpebrae, post forficibus per longum ad mensuram oculi fasciolam praecides et impositis fibulis consues palpebram foris uersus, ut oculus sine deformitate recipiat uisum et gratiam naturalem. Tunc uero optimo oleo nec non etiam muria infusam spongiam superpones et oculum fasciabis. Post diem quintum soluis, tunc intrinsecus oculum collyrio curabis, deforis uero tetrapharmacum impones, non prius fibulas ablaturus, quam duxerit cicatricem. Nihilominus et cadentibus fibulis collyrii cura non deerit, ne caro rursus superflua excrescat. Sed plerique adhibent cum deformitate compendium, ut partem quae prominet ad mensuram naturae forficibus amputent poscaque frigida propter fluxum sanguinis foueant oculumque collyrio intrinsecus curent, ne indignationis necessitate laedatur. Aduersus infestantes pilos tertia cura est, ut leni tenuique cauterio genae quae procreuerint inurantur, quo facto ducta cicatrice contrahitur pellis et palpebra altius eleuata a pupillae cursu pilorum arcet iniuriam.
2.16
Suffusio sicut hominum, ita iumentorum impedit uisum, cuius tria genera ab auctoribus indicantur: stenocoriasis, platycoriasis, hypocoriasis; Graece ⟨enim core⟩ pupilla nominatur. Stenocoriasis dicitur, cum constringitur uisus et uires amittit. Quae hac ratione curanda est, ut sanguis de temporibus auferatur: radicem quoque feniculi et herbam chelidoniam uel rutam decoques ad tertias et cotidie ex ipsa aqua quantum manus patitur calida oculus foueatur. Inungatur etiam collyrio opobalsamato, quod suffusionibus prodesse consueuit. Platycoriasis autem est, cum se ultra naturalem modum pupilla diffundit et eripit uisum, nec curari ullatenus potest. Nam sicut oui uitellus casu aliquo disruptus in priorem formam coire non potest, ita semel pupilla diffusa recipere non potest usum uidendi. Quod euenit equorum furore, dum membranula, quae continet lumen, indignatione caloris disrumpitur uel certe sollicitudo longi itineris ad indignationem iumenta compellit aut laesum oculum dominus curare neglexerit. Quod cum accidit, oculus uidetur incolumis, nullis lacrimis, nullo sanguine, nulla indignatione prodit iniuriam, sed uno tantum declaratur indicio, quod in pupilla ipsius imaginem tuam tanquam in speculo uidere non potes. Hypocoriasis autem a capitis humore descendit et in uno oculo sese primo ostendit, postea etiam ad alterum transit. Intelligitur autem humore uel lacrimis. Continuo sanguinem ei de supercilio uel de ipsa parte temporum detrahes, fomentabis ex tepida aqua, in qua radices feniculi decoctae fuerint cum ruta. Praeterea inunges collyrio opopanacato et opobalsamato. Quodsi institeris medicinae, per lacrimarum cursum consueuit saepius caligo sanari. Temporales quoque uenae cauteriis inuruntur, ut meatum humoris excludant.
2.17
Quodsi uis passionis intulerit hypochysin, diligenter attende quo colore sit membrana, quae opposita pupillae impedit uisum: si auroso colore fuerit, insanabilem scias; si candida nimium, etiam noueris non posse curari ipsam. Si uero spissa fuerit, colore oleagineo, muco similis, per paracentesin ad hominum similitudinem cum fuerit maturata curatur. Iumentum igitur pridie temperabis a cibo et potu uel maxime prohibebis, in loco molli elides caputque eius et ceruicem apte collocabis, ita patentem oculum facies, ut claudere non possit. Deinde ab ipsa fronte paracenterium inter tunicas oculares subicito, ne pupillam tangas aut aliquid laedas interius, sed ipsum album de superiori parte, ubi hypochyma posita est, capitello paracenterii deorsum deprimis ad palpebram inferiorem subtiliter. Quodsi depositum fuerit, non prius paracenterium eximas, nisi clausum oculum penicello calido diutissime uaporaueris: solet enim resilire. Quodsi ita euenerit, reprimito, donec ita componatur, ut resilire non possit. Cum itaque intellexeris claritatem pupillae sine ullo obstaculo hypochymae, tunc eximes ferrum et inuenies animal uidere. Curabis sic: ex oleo roseo et oui albo anacollema facies, lanae infundes et super oculum impones ac desuper fasciabis. Caueto, ne ipsa die manducet et moueat oculum agitatione maxillae; sed tamen si uoluerit bibat. Altera die solues et calida fomentabis diutissime. Deinde faeni Graeci sucum in oculos suffundes et rursum anacollema supra dictum similiter impones fasciabisque. Quod cum per triduum aut quatriduum feceris, oculum soluis et faeni Graeci suco fomentabis, ex melle optimo Attico unges, donec cicatrix se confirmet et oculus.