1
Fuit antiquo tempore rex quidam magnus et potens. Qui, colligendi thesauros cupidissimus, magnae altitudinis latitudinisque turrim auro, argento pretiosisque omnibus rebus usque ad summum repleuerat. Habebat autem hic militem quem in multis fidelem expertus erat, cui et claues sui commisit thesauri. At miles thesaurum seruandum suscipiens, cum iam multis annis euolutis labore et senectute fractus esset nec posset iam tumultum curamque curiae sustinere, regem rogabat ut suae debilitati senectutique parcens, claues thesauri reciperet seque sineret propriam redire domum liceretque sibi inter filios reliquum uitae suae tempus quietum agere et iucundum. Rex uero, cum militem optime de se meritum iudicaret, eum magnis donatum muneribus maestus tamen abire siuit. Receptis igitur clauibus, thesaurum iterum alii commisit seruandum. Miles autem domum ueniens curam sibi suaeque familiae sollicitus impendebat. Habebat hic multos filios, quorum primogenitus militari iam balteo cingebatur. Quem cum pater nimis tenere diligeret, omnes ei exposuit diuitias iussitque large expendentem famam sibi et amicos diuitiis comparare. Ipse uero, ex licentia paternis liberius largiusque utens rebus, equos, arma, uestes, ceteraque quibus magis adulescentium aetas delectari solet studuit comparare, amicos multos muneribus emens facile post munera ab amicitia recessuros. Breui ergo tempore loculos patris minuit; exhausta pecunia, ad patrem redit dicitque se pecunias defecisse.
Tunc demum pater recogitans secum paenitensque facti: "Quoniam," inquit, "te, fili, nimis et stulte dilexi, quicquid habebam tuae subdidi potestati. At tu cernens frenum tibi laxatum, temperantiae immemor ita omnia consumpsisti, ut nihil mihi praeter solam domum reliqueris. Quid ergo tibi magis faciam? Doleo quidem quod fama nomenque tuum in flore iuuentutis deperit, sed unde te sustentem non habeo. Hoc tantum unum superest consilii, sed periculosum, ut si ea largitate qua prius uiuere uis, turrim in qua regis positi sunt thesauri sub obscurae noctis silentio adeamus." Audito hoc filius: "Nullum," ait, "pater, quamuis graue sit periculum tecum subire refugio, modo ne desint diuitiae, ne si illae defecerint, nominis quoque mei gloria euanescat." Consurgunt igitur ambo nocte, turrim adeunt, perforant malleis ferreis murum; intrat pater sublataque magna parte thesauri exit obstruitque foramen. Reuertuntur domum onusti opibus alienis, et iuuenis iterum sua utitur largitate. Quandocumque iterum opus erat opibus ad thesaurum sibi notum reuertebantur.
Contigit autem ut rex thesaurum uidere uellet, arcessito custode intrat turrim uidetque magnam thesauri partem sublatam esse. Furore ergo repletus, dissumulans tamen egreditur uenitque ad decrepitum quendam senem, consilium quaesiturus. Fuerat hic senex aliquando famosissimus latro quem conprehensum rex oculis priuauerat eique de mensa sua cotidianos comparabat cibos. Hic regi consilium saepe bonum et utile praebebat, utpote qui multa uiderat et audierat suaque experientia didicerat multa. Narrat ei rex damnum suum quaeritque quomodo perdita recuperare possit. Cui senex tale dat consilium: "Si," inquit, "o rex, nouisse cupis quis hoc an tuus custos an alius egerit, iube fasciculum herbae uiridis in turrim inferri supponique ignem. Tu autem, clauso ostio, turrim iterum circumeas, et uideas si per aliquam muri rimulam fumum egredi uideris. Hoc facto, ad me redeas consilium accepturus quid post haec tibi agendum sit." Rex autem dictum senis cito impleri iubens, clausit ostium et coepit tacitus turris ambitum circumire. Ecce autem calore ignis uiridisque materiae humore fumus permaxime excitatus totam usque ad tectum repleuit turrim. Qui cum aliud spiraculum non haberet, per locum foraminis illius, eo quod lapide tantum sine caemento obstructum erat, egreditur.
Quibus uisis, rex properauit ad senem; ea quae uiderat narrauit. Hoc audito, senex: "Scias," ait, "rex, fures tibi tuos per locum ubi fumus egriditur abstulisse thesauros; quos nisi aliqua arte ceperis, quod superest asportabunt. Non enim cessabunt, quippe quibus adhuc prospere cessit res, donec totum thesaurum exhauserint. Meo igitur usus consilio damnum dissimula et preme silentio, ne, rumore hoc per aures populi discurrente, tuum furibus studium innotescat. Et tu interim cupam latam et profundam calenti imple bitumine, resina, pice et glutine, quam foramini introrsus opponas, ut dum fur more solito securus nullam deceptionem suspicans ad assuetum thesaurum recurrit, repente in cupam corruat captusque et colligatus glutine se tibi, uelit nolit, cras manifestet." Admiratus rex astutum senis consilium cupam ilico feruenti impletam glutine opponit foramini serratoque ostio abscedit. Ecce autem fatalis illa dies, quae neminem bonum malumue praeterit, miserum patrem cum filio eadem nocte ad turrim adduxit, remotoque a foramini lapide, intrat pater nihil de praetensis laqueis suspicatus, dumque festinat ut heri et nudius tertius in pauimentum salire, incautus miser, ut erat uestitus calceatusque, in cupam mento tenus insilit, statimque uallatus glutine redditur immobilis, ita ut nec manum nec pedem mouere posset, excepta lingua quae tantum ab hac iniuria libera remanserat. Ingemiscens igitur infelix filium aduocat, narrat quibus laqueis teneatur adstrictus, orat ut sibi cito, antequam aliquis superueniat, caput amputet et abscedat, ne forte per caput cognitus aeternam suo generi maculam inferat et iacturam. At uero filius totis uiribus patrem conatus extrahere, cum laborem suum frustrari uideret, coepit anxiari et haesitare quid de duobus ageret; hinc etenim horrebat suas nece patris cruentare manus, hinc uero metuebat per faciem patris deprehendi. Cum ergo eum a nece retraheret amor, timor et necessitas urgeret, nesciens quid utilius ad tempus ageret, caput patris cultro abscisum fugiens asportauit.
5
Postridie autem rex prima luce de lectulo surgens intrauit turrim cucurritque ad cupam inuenitque murum perforatum et totam illam bituminis superficiem infectam sanguine, furem quoque suum, sed truncato capite deprehendit. Festinans ergo ad suum recurrit consiliarium, illum uidelicet senem, annuntians captum quidem furem sed capite mutilatum. Quod hoc audisset senex, parumper subridens: "Miror," ait, "huius latronis astutiam. Quia enim nobilis erat nec uoluit se uel genus suum prodere, idcirco a socio sibi caput amputari iussit. Unde et difficile uidetur mihi te posse aut thesaurum recuperare aut cognoscere furem." Tunc rex uehementer urgebat senem ut daret consilium, minime de thesauro perdito aiens se curare, si tantummodo furem quis fuerit agnouisset. Cui senex: "Fac illum," inquit, "abstractum de cupa, caudae equi fortissimi alligari trahique per plateas et uicos ciuitatum regni tui. Porro milites armati subsequantur, capientes si quos uiderint uiros uel mulieres ad aspectum cadaueris lacrimare tibique eos praesentent. Et si fuerint ibi socius aut uxor aut filii, nequaquam poterunt a lacrimis temperare."
Bonum rex ratus senis consilium iubet festinanter truncum equo fortissimo pedibus alligatum cum armatis militibus trahi per proximam ciuitatem. Qui dum miser trahitur, contigit eum ante fores domus suae deuenire. Stabat autem ille filius eius maior, qui et ei in furto fuerat socius, ante ipsas fores. Qui cum uideret patrem sic miserabiliter trahi, flere quidem non audens, sed nec ualens lacrimas prohibere, occasione reperta, cultellum lignumque arripit, quasi aliquid incisurus, sinistraeque manus pollicem de industria sibi amputat. Tunc uero sub occasione pollicis uocem emittit luctuosam, erumpunt lacrimae, accurrit mater, fratres et sorores dilacerant manibus uestes oraque et capillos, in persona fili patris miseriam lamentantes. Affuerunt ilico milites qui eos caperent ducerentque ad regem. At uero rex maximo adfectus gaudio, sperans se perdita recuperare posse, pollicebatur illis uitam et gratiam suam, si scelus confiterentur redderentque thesauros suos. Iuuenis autem ille ex metu et necessitate audaciam sumens: "Non ideo," ait, "o serenissime rex, ego aut mei, quia hic miser truncus ad nos aliquid pertineat, lacrimas effundimus, sed quia hic dies nefastus mihi sinistrae manus pollicem abstulit. Ob hoc ergo lacrimae effusae, exaratae facies, capilli euulsi, quia ego adhuc iuuenis hodie uno et potiore membro debilitatus sum." Rex uero pollicem adhuc fluentem sanguine certissimum ueritatis argumentum fore ratus, motus misericordia propter fortunam iuuenis: "Non est," ait, "mirum si dolet cui male contigit. Uade in pace et hunc diem male ominatum de cetero praecaueto." Sic ergo ille astutia sua se suosque liberans domum rediit, et rex similitudine delusus ueritatis redit ad senem consilium accepturus.
Senex uero affirmabat regem uix posse inuenire quod quaereret, suadebat autem ut cadauer iterum per eandem traheretur ciuitatem. Quod et factum est. Cumque ut prius uentum esset ad domum eius, filius, internum animi dolorem non ferens, filium paruulum in puteum qui pro foribus erat clam proiecit, tuncque uultum unguibus carpens uoce lacrimosa populum quasi ad liberandum filium conuocat. Accurit iterum mater cum filiis, cingunt puteum, lacrimantur, aliique funibus ad extrahendum puerulum in puteum se demittunt et alii eos iterum sursum trahunt. Quid plura? Capitur iterum ille solus duciturque ad regem et interim cadauer per alias ciuitates frustra tractum ad regem uix ossibus et neruis cohaerens reducitur. Porro rex uidens hunc iterum captum quem antea dimiserat et nimium admiratus: "Quid prosunt," ait, "tibi callidae deceptiones? Dii summi te produnt, furta tua et scelera te accusant. Redde ergo thesaurum et iuro tibi per meam magnique Iouis potentiam nec te uita nec aliquo me priuaturum membro, sed sanum et integrum liberumque dimissurum." Tunc latro calliditate sua utens, producta primo suspiria ab imo pectoris trahit, dehinc talem emittit uocem: "O me, omnium infelicissimum hominum, quem tanto dii odio persequuntur, ut nec solum mihi diem sine doloribus et cruciatibus corporis et animi transire permittant! Heri mihi dies infelix pollicem abstulit; hic hodie infelicior filium unicum demersit in puteum, et ecce de thesauro regis requiror." Tunc etiam lacrimis falsis, immo uerissimis perfusus, "Magnum," ait, "o rex, beneficium solaciumque praestiteris misero, si me ab hac uita quae omni tormento, omni morte mihi grauior uidetur, subtraxeris." Rex autem cum iuuenem crebris perfundi lacrimis mortemque loco beneficii quaerere uideret audiretque eum uere ipso die filium perdidisse hesternoque die pollicem, miseratus hominem abire siuit, centum ei argenti marcas pro solacio tribuens. Sic iterum rex deceptus consiliarium suum adiit, aiens se frustra operam insumpsisse.
Sed senex ad regem: "Unum," ait, "adhuc superest agendum, quo nisi furem superstitem ceperis, iam frustra ad alia te conuertes: elige tibi milites fortissimos quadraginta, quorum uiginti nigris armis nigrisque equis muniantur aliique uiginti albis equis armisque eiusdem coloris sint armati. Hisque cadauer ligno pedibus suspensum nocte ac die custodiendum committas, uiginti albis hinc, inde uiginti nigris circa ipsum ordinatis. Hi profecto si uigilanter custodierint, tuum capient furem quia non patietur ipse diutius pendere socium, etiam si sciat se mortem protinus subiturum." Rex autem, prout dixerat senex, milites nigris albisque munitos armis circa suspensum cadauer ordinauit. At uero fur ille, suum patrisque oppobrium ferre non ualens malensque semel mori quam diu infeliciter uiuere, consilium cepit quo aut patrem turpi ludibrio subtraheret aut ipse cum eo pariter moreretur. Subtili ergo ingenio arma partita fabricat, tota scilicet ab una parte alba et nigra ab altera. Quibus armatus equum hinc albo, inde nigro panno coopertum ascendit, sicque lucente luna per medios transit milites, ut nigra pars armorum eius uiginti albos deluderet et alba pars deciperet nigros, putarentque nigri unum esse ex albis et albi unum ex nigris esse. Sic ergo pertransiens uenit ad patrem depositumque a ligno asportauit. Facto autem mane, milites uidentes furem furtim sublatum sibi, confusi redierunt ad regem, narrantes quomodo se miles albis nigrisque armis partitis decepisset. Desperans ergo iam rex posse recuperari perdita, et furem et thesaurum cessauit quaerere.