1.1
Iudas Iesu Christi seruus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conseruatis uocatis
1.2
misericordia uobis et pax et caritas adimpleatur
1.3
carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi uobis de communi uestra salute necesse habui scribere uobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei
1.4
subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes
1.5
commonere autem uos uolo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti saluans secundo eos qui non crediderunt perdidit
1.6
angelos uero qui non seruauerunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei uinculis aeternis sub caligine reseruauit
1.7
sicut Sodoma et Gomorra et finitimae ciuitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes
1.8
similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant
1.9
cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus
1.10
hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur
1.11
uae illis quia uia Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt
1.12
hii sunt in epulis suis maculae conuiuantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a uentis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae
1.13
fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum seruata est
1.14
prophetauit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce uenit Dominus in sanctis milibus suis
1.15
facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii
1.16
hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa
1.17
uos autem carissimi memores estote uerborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi
1.18
quia dicebant uobis quoniam in nouissimo tempore uenient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum
1.19
hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes
1.20
uos autem carissimi superaedificantes uosmet ipsos sanctissimae uestrae fidei in Spiritu Sancto orantes
1.21
ipsos uos in dilectione Dei seruate
1.22
et hos quidem arguite iudicatos
1.23
illos uero saluate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam
1.24
ei autem qui potest uos conseruare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione
1.25
soli Deo saluatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen