1
In nomine Dei amen. Operae pretium duxi ea quae sequuntur scriptis inserere, ne posteris lateret quod praesens aetas faceret. Quapropter desidero notum esse cunctis sanctae Dei Ecclesiae fidelibus, tam praesentibus quam futuris, quod ego Adelboldus, Dei solummodo gratia, sanctae Traiectensis Ecclesiae praesul indignus, cum feudales liberi sanctae Traiectensis Ecclesiae a me feudum suum requirerent, praedecessorum meorum episcoporum Traiectensium mihi litteras ostenderunt, continentes quae et qualia bona ipsi et eorum progenitores ab Ecclesia Traiectensi tenuerunt; quibus uisis, in scriptis feci redigi quae sequuntur.
Dux Brabantiae est liber feudalis Ecclesiae Traiectensis, et tenet in feudum ciuitatem lapideam in Tiele, cum praediis, familiis, mancipiis, siluis, aquis, piscationibus, pascuis, pratis, et salictum iuxta praedictam ciuitatem Tiele situm, et omnibus ad ciuitatem pertinentibus eamdem.
Item totam Campiniam usque Tournouteruoerde, cum mancipiis, siluis, campis, officiumque eius est quod uocatur et est dapifer episcopi Traiectensis.
Item comes Gelriae est etiam liber feudalis Ecclesiae Traiectensis, et tenet in feudum comitatum Zutphaniae, cum multis praediis, mancipiis, pratis, siluis, aquis aquarumue decursibus et iustitiis. Item Embricum cum suis attinentiis pro parte media, et alia pars est episcopi Traiectensis. Item in pago Batua magnam partem, cum mancipiis utriusque sexus et iustitiis. Item Tielrewert et Bombrewert, cum multis mancipiis, mansis, terris, casis, domibus, campis, pratis, aquis, aquarum decursibus, et iustitia; et dicti comitis officium est quod uocatur et est uenator episcopi Traiectensis.
5
Item comes Hollandiae est liber feudalis episcopi Traiectensis, et tenet in feudum comitatum Hollandiae, et terram Kenemariae, cum terris, mansis, siluis, campis, pratis, pascuis, mancipiis, aquis, aquarum decursibus, et iustitia, exceptis dictarum terrarum decimis, et terra Waterlandiae et West–Frisiae, quae totaliter pertinet ad episcopum et Ecclesiam Traiectensem, et dictus comes Hollandiae uocatur et est mareschalcus episcopi Traiectensis.
Item comes Cliuensis est liber feudalis Ecclesiae [Traiectensis] et tenet in feudum in pago Batua in superiori parte supra Rhenum magnam partem terrarum et mansorum, cum casis, domibus, mancipiis, campis, pratis, pascuis; et ex alio latere Rheni, et in aliis quibusdam locis, terras, mansos, casas, domos, siluas, campos. Item Woudrichem cum agris et campis, cum aquis, aquarumue decursibus, et iustitiis, est et uocatur camerarius episcopi Traiectensis.
Item comes de Benthem est liber feudalis Ecclesiae, et tenet in feudum Burchgrauiatum siue praefecturam Traiectensem cum plurimis mansis, terris, insulis, campis, mancipiis, siluis, pratis, pascuis, aquis aquarumue decursibus, et iustitia, in pluribus locis ciuitatis et dioecesis Traiectensis, qui uocatur et est ianitor episcopi Traiectensis.
Item dominus de Cuke est liber feudalis Ecclesiae, et tenet in feudum multas terras, insulas, et decimas, cum casis, domibus, et siluis, campis, pratis et pascuis, aquis aquarumue decursibus, et iustitia in diuersis locis dioecesis Traiectensis, qui uocatur et est pincerna episcopi Traiectensis.
Item dominus de Ghoer est liber feudalis Ecclesiae Traiectensis, et tenet in feudum castrum Goher, et terram dictam Ameide, cum multis terris, mansis, casis, domibus, siluis, campis, mancipiis, pratis, pascuis, aquis, aquarum decursibus, mobilibus et immobilibus, et omnibus ad dictos districtus de Goher et Meyde pertinentibus, qui uocatur et est signifer episcopi Traiectensis.
10
Praenominati omnes feudales Ecclesiae in generali synodo episcopi Traiectensis tenentur, et debent personaliter interesse, qui feudum suum a me receperunt in homagium, ac fidelitatem praestiterunt coram domino Henrico II Rom. imperatoris inuictiss. Augusto, praesentibus Aribone archiepiscopo et archicapellano, Annone Coloniensi, Euerhardo Treuerensi, Adelberto Hammelburgensi archiepiscopis, Udalrico uice cancellario et pluribus aliis episcopis, comitibus et regni fidelibus.
Actum in Tulpiaco castro, anno Domini 1021, IU Non. Ianuarii feliciter. Amen.