1
ADO, Uiennensis episcopus, fratribus in caenobio sancti Theuderii consistentibus in Domino Iesu Christo aeternam salutem. Patris uestri Uitam, id est beati Theuderii, idcirco uestrae sanctitati scriptis meis commendare disposui, ut uos suis exemplis ad amorem uitae aeternae amplius inuitarem. Cupio enim eius imitatores et aemulatores uos existere, cuius patrocinium Dei munere acquisiuisse plurimum gaudeo. Huius igitur uiri primus ortus et uitae processus taliter se habet.
1·2
Theuderius Uiennensis, facultatibus distributis, Lerinum petit.
Hic beatus uir prouincia Uiennensi ortus, parentibus secundum saeculi dignitatem clarus, facultatibus mundi honorabilis exstitit. Qui cum adhuc puer esset, ad amorem uitae aeternae anhelare piis studiis coepit: et quia parentibus claris ortus pecuniam non paruam ex censu patrimonii acquisierat, ut perfectus Christi discipulus existeret, eam dare pauperibus ut centuplum reciperet, et in futuro uitam aeternam possideret, non distulit. Sarcina igitur temporali exoneratus ac saeculi ueste ad plenum nudatus, ut perfectius Domino Deo seruiret, Lirinense coenobium expetere cogitauit.
2·2
A S. Caesario detinetur.
Parentibus itaque derelictis, ac Deo totum se committens sub hoc desiderio Arelatensem ciuitatem expetiit, ubi tunc sanctus Caesarius pontifex habebatur, ut solatio pontificis iutus, per ipsum facilius iter ad insulam monachorum capesseret. Sed summi Dei omnipotentis dispositione actum est, ut consiliis sanctis sancti pontificis aliquantulum ubi retardaretur. Ferunt namque quia primo cum se propexissent, propriis uocabulis se salutauerunt, atque omnipotentis Dei uirtus pariter utrumque dono gratiae ita inspirauerit, ut qui ante notitiam sui non habuerant, mox corpore se uidentes, quod uere serui Dei essent, compellatione mutua foris nescientibus manifestarent. Uere instar illius beatitudinis, ubi erit plena cognitio ueritatis, ubi unus integre et ueraciter ab alio cognoscetur: quando non per speculum aut in aenigmate, sed facie ad faciem Deus uidebitur, qui illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Rescitis itaque B. Caesarius desiderii ipsius ardoribus, congaudens, Deoque omnipotenti gratias referens, sic beatum Theuderium alloquitur: O famule Dei, si uerbis meis assensum dederis, erit Dominus tecum, et consilium cordis tui corroborabit. Maneto tantisper nobiscum ecclesiastico ordini subditus. Quod Dei munere tibi imposuerimus, humiliter sustine, ut sicut Scriptura docet, cum mansuetudine et humilitate opera tua perfeceris, super omnem gloriam dirigaris. Cui B. Theuderius: Scio, Pater beatissime, a Domino suis dictum: Qui uos odit, me odit, et qui uos spernit, me spernit . Idcirco tuis monitis ut Domini iussionibus parere non differam. Substitit itaque ibi B. Theuderius secundum uoluntatem B. Caesarii, et die nocteque ieiuniis, uigiliis, et orationibus uocem animi sui Deo committens, non paruam laetitiam proferens sui tam pontifici, quam Deo contulit.
3·2
Presbyter factus Theuderius redit in patriam.
Conuoluto autem tempore cogitans B. Caesarius diuinis eum amplius uincire ministeriis, illo diu reluctante et reclamante diaconi officium imposuit, ac sic ei non post longum tempus presbyteri dignitatem cuncto clero et populo acclamante largitur. Quod officium ita S. Theuderius reuerenter amplexus est, ut uideret eum meritis et gratia caeteros praeeuntem, officio mirabilem, humilitate etiam minoribus se submittentem, cogitans illud Domini dictum: Qui se humiliat exaltabitur ; et Scripturae dicentis: Quanto magnus es, humilia te in omnibus . Curriculo autem temporum euoluto cogitauit uir Dei reuisere prouinciam natiuitatis suae, et parentes suos consolari. Itaque uoluntatem suam sancto episcopo aperiens, ab ipsoque benedictionem eundi et redeundi expostulans, grandi moerore primo eum affecit. Deinde S. uiri animo se non posse contraire cernens, assensum licet tristis dedit, cumque benedictionibus discessit ab urbe Arelatensi prosecutus clero et populo flente quod uir Dei ab eis recederet, tandem abire permisit.
5
Ueniens itaque S. Theuderius non longe ab urbe Uiennensium, perquirere instanter coepit, ubinam cellulam habitationis suae perficeret. Ut igitur paululum articulum scribentis ad Uiennensem urbem deflectam: Uienna urbs est Galliarum nobilissima ad occidentem et propter aquinolarem partem castris praeeminentibus munita ut non facilis sit accessus ad moenia ciuitatis. Castrum primum ad meridiem uergens Cappro. Cui uicinum est Eumenius, proxime Quiriacus. Cui muro per uallem protenso iungitur Propiciacus et Pompeiacus centum diis apud cultores daemonum quondam celebris. Non longe quintum castrum annectitur, cui nomen uetustas Suspoli dedit: ipsaque tota ciuitas cum suis castris a fluuio [ deest forte Iaira], usque ad ipsum fluuium Rhodanum protenso per colles usque ad planum muro cingitur, metropolis illustrissima, et inter Galliarum urbes insignissima.
5·2
Theuderius cellam aedificat facto miraculo.
Cum igitur uir Dei locum sessionis suae requireret, peruenit tandem ad locum suae solitudini aptum non minus procul ab urbe; ibique in honore Domini nostri Iesu Christi, sub ueneratione beati Eusebii Uercellensis episcopi et martyris, domunculam aedificare coepit. Contigit autem fundamentis iactis ut collis propter eminens grandi praerupto scinderetur, ac ruinam loco praetenderet: sed oratione uiri Dei ab illo qui suis dixit: Si haberetis fidem, tanquam granum sinapis, diceritis monti huic: Transi hinc in mare, et transiret , mirabile dictu! in parte alia nihil aedificationi nociturus subsedit. Exin aedificata domo, reliquiisque sanctorum altari impositis iterum uir Dei circumambulans iuxta Iairam fluuium ubi cellulam seruorum Dei fundaret, secum in cordis secreto uoluebat. Arripitur propterea somno, moneturque per uisum ut super ipsam aquam B. martyris Symphoriani basilicam construeret. Factumque est: ac exornato loco monachos ibi seruire Deo delegit. Crescebat autem fama uiri Dei, ac longe lateque spargebatur. Nec enim patiebatur Christus Deus noster lucernam sub modio celari.
6·2
Uarias cellas construit.
Accurrentibus ergo plurimis ad notitiam uiri Dei, frater eius Aruus, sed et propinqui alii uisendi gratia inter caeteros quadam die aduenerunt: quos ille blande et paterne amplexatus, de spe uitae aeternae et remuneratione sanctorum eos pie monebat. Inflammatus uero nimium et ardore Spiritus sancti accensus, uenit ad castrum nuncupatum Alarona, ibique monasterium monachorum instituere cupiens, oratorium B. Petri apostolorum principis construxit, ibique orationibus et uigiliis Deo uacans per aliquod tempus resedit. Postmodum ueniens ad uicum et uillam parentum suorum, cui uocabulum est Assicia, ubi oratorium in honore B. Mauricii martyris parentes eius construxerunt, prosternens se in oratione, continuis diebus et noctibus rogabat Dei omnipotentis misericordiam, ut condignum locum seruorum Dei habitationi ei demonstrare dignetur. Cum autem se sopori dedisset, uisus est ei angelus Dei, qui et locum secretum in colle Rupiano signauit, et ut ibi monasterium quod ardebat [ id est, desiderabat], construere praemonuit. Erat tunc temporis hic locus utpote siluestris feris ac serpentibus plenus. Euigilans uir Dei uenit ad locum sibi diuinitus monstratum, ibique aliquantulum Deo orationem fudit. Sed inuidus omnis boni diabolus, ut sanctum uirum Dei ab intentione coepti retraheret, sicut per serpentem primis parentibus uenena suae perfidiae propinauit, iterum serpentem ingressus, et ferarum iras mouens appetere retinuit. Cuius uersutias uir Dei praenoscens armis orationum se muniens intrepidus stetit, ac fraus diaboli uicta euanescendo succubuit. Annuente itaque Uiennensium episcopo constructa est basilica celeri opere in ueneratione sanctae Dei genitricis Mariae, atque de facultatibus tam parentum quam propinquorum suorum monasteriolum dotatum, et monachi iuxta regulam Sanctorum Patrum sunt instituti.
7·2
Eligitur orator populi ad Deum.
Eodem tempore Philippus uenerabilis episcopus Uiennensis uicesimus primus habebatur. Consuetudinis erat in eadem urbe unum de pluribus electum sanctioris uitae in remoto infra eamdem urbem ponere, qui uota populi, contemplatiuae uitae solum deseruiens, Deo familiarius allegaret. Pontifex itaque cum ex dioecesi uirum plenum uirtutis requireret, cui et populus imperio ipsius quod ad salutem pertinet secreta sua committeret, beatum Theuderium iam monachorum patrem existentem se habere tantopere gauisus est. Itaque eum accessiri iussit. Sciens uero beatus uir quo tenore a pontifice quaereretur, gratiae Dei se totum committens, praeposito suo Seueriano nomine curam monasterii sui superposuit, et exhortans atque ualedicens fratribus, commendans illos Domino cui spem suam commiserat, ad pontificem perrexit. Quem isdem pontifex uenerabiliter suscipiens, congregato clero omnique plebe sanctum uirum fratribus de misericordia Dei ecclesiae filiis assignauit, ut oratione B. uiri ipse lucrum de grege sibi commisso ad Dominum reportaret. Elegit itaque sibi uir beatus in monte Quirinali locum et Basilicam B. martyris Laurentii, ubi die noctuque orationi Deo uacaret.
8·2
Eius uirtutes et commendatio.
Quantae autem districtionis quantaeque humilitatis hic uir fuerit, non facile quauis lingua explicabitur. Lacrymis profusus, oratione cautus, corde totus in Domino fixus, de paucitate uero cibi et potus ac uilitate habitus quod dignum exprimere possim non uideo: quando in cilicio recumbens, noctes diesque sine cibo et potu continuauerit. Quia ergo populi undique ad eum confluebant, ipse sub secreto quantum poterat se occultans fenestram permodicam aperiens, aduenientibus monita dabat. Contulerat autem ei Christi gratia cordis sapientiam et oris gratiosam facundiam, ut sciret quod singulis salubriter panderet. Quis uulnere diaboli percussus ad eum uenit et non continuo medicatus sanusque recessit? Quis moestus de pondere peccatorum suorum non statim de misericordia Dei consolatus securior et laetior rediit? Quem saeculi pressura tristiorem reddiderat, eius hortatu ad spem gaudii sempiterni animum illico erexit. Ut dictis Apostoli concludam totum, Omnibus omnia factus est ut faceret omnes saluos . Miraculis etiam Dominus seruum suum familiarius adhaerentem clarificauit, ita ut plures a malignis spiritibus uexati, et uariis languoribus detenti eius orationibus sanarentur.
9·2
Morti proximus, Deo feruentius uacat.
10
Mansit autem isdem sanctus uir duodennio in loco praeelecto et sibi dulcissimo: Deo semper ardentissima contritione spiritus ac corporis totum se mactauit. Cum autem tempus suae resolutionis instare cerneret, feruentius in alta mentis contemplatione perdurans, quasi uicinior ianuis coelestis uitae oculum mentis ad alia deflectere aegre ferebat. Intererat amore Conditoris sui uisioni, aderant desideriis eius agmina coelestium spirituum chori, apostolorum multiplicia tropaea, martyrum sanctorum in coelis inenarrabilis laetitia. Non sonus, non cibus ullus praeter Christum suauis. Inter tam felices et beatos labores cum aliquantulum uir Dei corpore languesceret, plenus et consummatus piis operibus migrauit ad Dominum. O uirum beatum post tot labores gaudiis sanctorum spirituum in societate sanctorum annumeratum, et uisione Domini sui quem semper amauit aeterne consolatum et feliciter laetificatum!
10·2
Sepelitur. Corpus immobile redditur.
Postquam obitus sancti uiri ciuitati est nuntiatus, iuit tota ciuitas in obsequium funeris, sacerdotes, reliquusque clerus, et populi innumera multitudo. Compositum ex more corpus in feretro cooperitur: cumque a circumstantibus presbyteris post officia reddita ut ad sepulcrum ferretur sanctum feretrum fuisset apprehensum, moueri a loco non potuit, mirantibus et stupentibus omnibus qui aderant, et sollicito quid facto opus sit quaerentibus. Ut S. pontificis decreto definitum est (quamuis populus contrairet) quatenus ad monasterium suum portaretur (quod est mirabile), illico tanta facilitate est motum, ut nullius ponderis esse putaretur. Peruenitur in suburbio ciuitatis ad basilicam S. Romani martyris in uico Brenniaco, ibique paululum repausatur: quod supererat noctis, peruigilem duxerunt. Quid autem miraculi contigerit non praetereundum puto.
11·2
Uinum multiplicatur in gratiam baiulorum sacri corporis.
Sanctimonialium feminarum Deo in monasteriis Uiennae seruientium charitate et obsequio curatum est, ut fatigatio praecedentium et subsequentium fratrum aliquantulum releuaretur. Haec ancilla Dei quae congregationi praeerat in superiori monasterio, tria uascula uino plena post sanctum funus misit, unde sitientes refocillari potuissent et hi qui uigilias agerent recrearentur. Bibitum est quousque uascula exhausta fuerint. Aderat tunc ibi Seuerianus olim uiri Dei praepositus cum fratribus qui sancto obuiam uenerant. Quidam ex eis unde biberent cum quaesissent, non inuenerunt. Sed quid diuina uirtus per sanctos suos non operatur? Ancillae Dei quae uascula plena uino detulerant, cum diluculo ad monasterium reuerti uellent sua uascula repetentes quasi nihil inde hauserint plena repererunt. Uere tunc isdem operatus est, ut seruum suum magnificaret in uasculis qui in Cana Galileae saporem aquae conuertit in uinum. Suffecit bibentibus liquor diuinae uirtutis, ut etiam ad monasteria urbis satis inde referretur, et ad laudem Domini nostri Iesu Christi publicum miraculum fieret.
12·2
Caecus illuminatur. Contractus erigitur.
Ferebatur autem corpus sanctum humeris procerum, qui uicissim sibi desiderio pio succedebant. Et cum esset coelum nubilum et aer sudus, omnesque timerent tempestatem aduenturam esse, subito serenitas B. uiri meritis reddita est. Delatum est sanctum corpus in locum Duodecimum nuncupatum, ubi tale miraculum diuina uirtus praestitit. Caecus quidam ita natus per triduum sanctas turbas cum funere B. uiri uenturas sustinuit. Ut potuit tetigit uelamen feretri, et continuo ab oculis eius sanguis profluxit, ac statim inexpertum lumen recepit. Ut autem ad locum sepulturae peruentum est, quidam homines pleni fide detulerunt ibi debilem membris contractum, ita ut natibus ipsius plantae inhaererent. Adfuit sancti uiri meritum: sanus enim pedibus a sepulcro sancto rediit. Quod ne alicui commentitium et non uere actum uideretur, ipsi ambo, siue qui caecus fuerat, siue qui gressum negatum receperat, in monasterio uiri Dei usque ad mortem deuoti perstiterunt, atque uiua uoce diuina in se facta miracula promulgauerunt.
Ad tenebras noctis fugandas cera defuisse putabatur. Tristati fratres quo se uerterent non habebant; sed timorem illorum depulit ille qui in dentibus manducantium quinque panes in solitudine accrescere dedit. Nam cera inter manus eorum ita creuerat, ut de parua quantitate plurima luminaria accreuerint. Curatum est ergo sanctum corpus digna ueneratione et in sepultura quam olim sibi ipse praeuiderat uenerabiliter celatum, ubi se cum Deo uiuere crebris miraculis ad laudem Domini Iesu Christi manifestat. Quem si patronum apud ipsum, filii et fratres mei, habere desideratis, uitam eius imitari plenam amore concupiscite. Desiderabat enim hic sanctus uir lucra semper Domini sui, et de uestra corona et ipse in Christo gratulari. Nunquam a uobis aberit, si uos de conuersatione eius uitae animam et uitam non elongaueritis. Dominus autem qui illi meritum gratis et praemium aeternum contulit, uobis et desiderium omnis boni augeat, et obedientiam sibi gratam perfectionem plenam iustitiae donet.