1
Beatissimorum martyrum gloriosa certamina, ob honorem Christi Domini ac Dei nostri assiduis cultibus et solemnitate annua celebrantur, ut dum fidem martyrum plebs deuota cognoscit, et illos triumphasse gaudeat, et se patrocinio eorum protegendam esse confidat. Celebre enim habetur, sanctae recordationis Eusebium historicum, Caesariensis urbis episcopum, egregiae uitae beatissimum sacerdotem, ecclesiastica quoque institutione doctissimum, et praecipua sollicitudine uenerandum per omnem orbem, in quantum diuino adiuuante Spiritu, ut gestum est rei ueritate decursa ualuit reperire; prout singularum prouinciarum urbes, loca, uel oppida, illustrari triumphis martyrum coelestibus meruerunt, quorumque principum tempore ordinata officiorum instantia innumerae persecutiones actae fuerint, declarasse: qui etsi martyrum singulorum integras non explicuit passiones, tamen Christianis deuotis atque fidelibus unde scribi uel celebrari debeant, ueraciter intimauit. Dei itaque gratiam toto orbe diffusam fidelis cultor excoluit; dum uelut exiguo tritici semine copiosae messes agri fertilitate gignuntur, et multiplicata ubertate proficiunt, ita supradicti uiri relatione, ab unius codicis fonte diffusae scriptis manantibus fidelium, totum orbem celebrandae passiones martyrum rigauerunt. Nos tamen rei ordinem exsequentes passionem sancti Ualeriani martyris ea scribere deuotione curauimus, quam triumphante Christo perfectam certissima ueritate comperimus.
Igitur Antonini imperatoris temporibus grauissima persecutionis instantia pullulabat; adeo ut cunctis imperii sui prouinciis generali fuerit auctoritate uulgatum et decretis imperialibus constitutum, ut ubicunque Christianae religionis, indiscreto honore, sexu uel genere persona fuisset inuenta, diuersis afflicta suppliciis capite puniretur. Tunc in Lugdunensi urbe maxima uel praecipua Galliarum, sanctae recordationis Photinus episcopus, cuius uitae merita consummatio martyrii declarauit, institutor Christianorum doctissimus habebatur: qui ut praefatus historicus refert, cum aliis quadraginta et octo martyribus, persecutorum instantia comprehensus, ergastularibus, tenebris mancipatur: et quinquaginta animae Christi gloriam confitentes, in unum carcerem pariter retruduntur. Ex quibus sanctus Marcellus, et sanctus Ualerianus nocturno tempore annuntiante angelo euocati pariter et soluti, alter eorum Sequanorum, alter Aeduorum prouincias interiecto Arari petierunt: diuinae utique prouisionis instinctu, ut eorum institutione et gentilium corda ad coelestis religionis gratiam peruenirent, et nominatae prouinciae proprio semper martyrum patrocinio munirentur.
Illo in tempore, post sancti Marcelli gloriosum certamen martyrii, Prisci praesidis examinatione confectum, nec longo interuallo, dum ipse praeses ad Lugdunensem urbem sub uoce praeconis, et per aggerem publicum mularibus uehiculis, et per amnem Sagone nauali cursu, diuiso agmine properaret Trenorchium, quod tunc in erogandis militum annonis castrense horreum uocabatur, die iam uespertinis horis declinante peruenit. Ubi dum de passione sancti Marcelli quae in Cabilonensi urbe acta fuerant, insana relatione denuntiat, suggestione gentilium cognouit, sanctum ibi Ualerianum orationis secretissimam habere cellulam, et multos iam Christicolas effecisse.
Tunc nequissimus praeses eadem nocte atroci cogitatione uersatus, aduentante iam luce ut mentis crudelitas flagitabat, sanctum perquiri Ualerianum ab officio, et suis conspectibus statui imperauit. Ad cuius tugurium cum directi milites peruenissent, ille eos aestimans Christianos gratia charitatis, more hospitalitatis inuitat. Quem illi primitus intuentes, signum crucis et intra cellulam suam habere, et suis adhibuisse uultibus, conspexerunt; statimque comprehensum dixerunt sagaci inquisitione solliciti, quod esset signum illud quod intra suum tugurium inuenissent, aut illis uenientibus in suam signasse faciem uideretur. Tunc sanctus Ualerianus respondit: « Hoc est signum salutis, in quo Dominus coeli et terrae Iesus Christus, una cum Patre et Spiritu sancto regnans ante saecula, et in aeternum permanens, nos sua passione redemit, et moriendo contritis mortis uinculis, aeternae uitae praemia condonauit. » Tunc illi dixerunt: « Ergo et tu, Marcelli socius, Christianum te esse denuntias? » Sanctus Ualerianus respondit: « Me et socium sancti Marcelli, et Christianum esse, libera et usque in finem mansura uoce profiteor. »
5
Impositis itaque uinculis, et post tergum manibus uinctis ueluti scelerati criminis reus, Prisco praesidi ab officio praesentatur. Quem cum ille intueretur belluini cordis seueritate inflammatus sic ait: « Tu es Ualerianus, Christi nomen praedicans errore superfluo periturus? An fortasse quae acta fuerint de socio tuo Marcello, simili errore decepto, ad tuam minime notitiam peruenerunt? Consule tibi, deorum immortalium numina uenerando. Cognosce quae adorari sacratissimi imperatoris decernit auctoritas: quae et patres nostri uiderunt, et nos eorum effigies sanctissimas adoramus, et quorum progenies coelis manifestissime dominatur. Omnipotentem itaque Iouem, et Iunonem eius coniugem ac sororem: Uenerem etiam tanti dei filiam, Uulcanum et Martem fratres ipsius pariter et maritos adora. Quod si non feceris, longe a collega tuo Marcello grauioribus suppliciis punieris. »
Sanctus Ualerianus respondit: « Praesidem te esse, et iudicem prouinciarum, circumstans declarat officium; sed omnis scientiae, error gentilium reddit ignarum. Quomodo imperatoris tui nefaria religione, imperatorum decreta conuellis? Quae sunt numina ista quae loqueris? Incesta puniri legum praecipiunt statuta; et tu deum esse omnipotentem uoce sacrilega profiteris, quem germanae suae fuisse coniugem non negasti; filiamque eius Uenerem, fratris uxorem a me aestimas adorandam? Haec crimina in numinibus ueneranda, et in hominibus damnanda pronuntias? Tuo te satis abundeque errore confundis. Et beatissimi fratris mei Marcelli supplicia mihi te illaturum minaris, glorioso certamine superata? Atque utinam te uictum et illius uirtute, et tua pronuntiatione cognosceres, et Deum coeli ac terrae dominatorem omnium rerum atque factorem, de bonis sensibus adorares; qui sine crimine passus est; ut sua nos morte ab aeterno mortis crimine liberaret et sua resurrectione fiduciam nobis perpetuae salutis ostenderet, cuius regni nec finis nec principium inuenitur! Hic est Deus uerus, qui non in metallis, nec in lapidibus, sed in templo fidei et aeternae beatitudinis gratia reperitur. »
Priscus praeses dixit: « Circumstantia puniendi supplicia non pauescis? Et uelut iustificaturus [ al., iudicaturus] iudicem uana quaedam deliramenta pronuntias? Nunc euidentius approbabis meorum uirtutem numinum, aut uanam Dei tui potentiam, in tormenta deficiens. » Sanctus Ualerianus respondit: « Tormenta ista quae nominas, iam a praecedentibus meis sunt commilitonibus superata. » Tunc saeuissimus praeses stipiti appensum sanctum Dei martyrem unguibus iussit ferreis laniari: et cum auxilio Christi nullis fatigatus suppliciis in laude Domini perduraret, ac nequissimus praeses, per illius perseuerantiam et ad ueram Christianae fidei religionem peruenire plurimos uereretur, solutum exinde, in locum quo nunc uenerandi corporis reliquias excolimus, gladio feriente iussit interfici.
Tunc sanctus Ualerianus primi martyris et leuitae sancti Stephani habens gratiam et gloriam reminiscens, coelos intuens illum uidit oculis sibi offerre coronam, cui moriendo non metuit martyrii praebere uictoriam. Sic itaque sanctus martyr locum illum corpore consecrauit, coelorum spiritu regna conscendens. Cuius festiuitatem annuam celebrantes patrocinium de bonis mentibus exoremus, ut fidem plebis augeat, prouinciam propriam tueatur, cunctumque populum suis cultibus adhaerentem pia intercessione conseruet: et qui eius triumphum deuotus ac fidelis scriptor excoluit, in praesenti saeculo, uel in futuro, patrocinio eius aeterna gratia muniatur, praestante Domino nostro Iesu Christo, cui est imperium et potestas cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.