1
Benedictio in Annuntiatione sanctae Mariae.
Dominus Iesus Christus, qui in saeculorum fine processit ex Uirgine, cor uestrum uirginitatis incorruptae corona clarificet. Amen.
Et qui annuntiante angelo Uirginis ingressus est uterum, eius uos ministerii et instruat et muniat sacramento. Amen. Quique hodie Uirginis Conceptionem deuotissime celebratis, ad Natiuitatem nostri Redemptoris exsultantibus animis et mundo corde perueniatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
Benedictio in Septuagesima.
5
Deus omnipotens, qui unicuique nostrum ita currere ut comprehendamus iussit per Apostolum suum, infundat cordibus uestris Paracletum Spiritum, quo et felicissimum ualeatis consummare cursum, et in eius uinea licet diuersis uocationibus laborantes, promissae tamen ab eo mercedis mereamini recipere nummum. Amen. Eiusdem sancti Spiritus illustrati gratia, uegetati clementia, taliter flagitia relinquatis, atque plangatis praeterita, deuitetis praesentia, et dignius etiam consummetur sacratissimae Quadragesimae abstinentia uentura. Amen. Quatenus peragentes competenter ipsum tempus Quadragesimale, purificatis mentibus ab omni uitiorum labe, mereamini mundi uenire ad celebrandum festum paschale. Amen.
Benedictio sanctae Eucharistiae.
Omnipotens Deus, opifex totius fabricae mundi, qui in principio condidit omnia opera sua perfectione senarii numeri, dignetur uobis per ineffabilem gratiam suam largiri, ut omni uitae uestrae tempore continua suae Benedictionis mereamini protectione muniri. Amen. Concedatque uobis illa opera per sex dierum curricula patrare, per quae in septimo tantam et talem gratiam eius ualeatis impetrare, ut et ipsius possitis laudibus delectabiliter uacare, et sine crimine sincerissima deuotione sacrosancto corpori et sanguini Domini ad remedium communicare. Amen. Quo spiritali alimonia recreati, eius optabili custodia tutati, perpetualiter placeatis ei ab omni opere seruili penitus liberati, et ab uniuerso facinore pariter mundati. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
Benedictio de Resurrectione.
Benedicat uos omnipotens Deus, qui uos gratuita miseratione creauit, et in Resurrectione unigeniti sui spem uobis resurgendi concessit. Amen. Resuscitet uos de uitiorum sepulcris, qui eum resuscitauit a mortuis. Amen. Ut cum eo sine fine feliciter uiuatis, quem resurrexisse a mortuis ueraciter creditis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
10
Alia. –Deus, qui per Resurrectionem Unigeniti sui uobis contulit et bonum Redemptionis, et decus adoptionis, suae uobis conferat praemia Benedictionis. Amen. Et quo redimente percepistis donum perpetuae libertatis, eo largiente consortes 622 efficiamini aeternae haereditatis. Amen. Et cui consurrexistis in baptismate credendo, adiungi mereamini in coelesti regione bene uiuendo. Amen. Quod ipse praestare, etc.
Benedictio in Natiuitate sancti Ioannis Baptistae.
Benedicat uos omnipotens Deus, qui Unigeniti Filii sui per beatum Ioannem tandem nostri misertus nuntiauit in terris aduentum. Amen. Ipse Spiritus sanctus qui eum repleuit clausum in utero matris, et patris linguam soluit a uinculo, faciat uos sua Benedictione repleri, et spiritalibus donis abundanter exuberare. Amen. Ascendat uox deprecantis Praecursoris ad aures clementissimi Patris, qui mundi Redemptorem ante nouit confiteri quam nasci, quique auctorem lauacri sacris manibus suis tinxit in fonte, maculas delictorum uestrorum clementer sua intercessione expurget, atque copiis uirtutum fecundet. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
Benedictio in Assumptione sanctae Mariae.
Deus, qui beatissimam uirginem Mariam Domini nostri Iesu Christi gloriosissimam genitricem hodierna die ad coelos uoluit euocare, et super choros angelorum sublimiter exaltare, suae uos Benedictionis gratia per intercessionem eius et merita dignetur taliter ditare, qualiter a uitiis ad uirtutes mereamini transmigrare. Amen. Concedatque uobis ex hoc saeculo sic fide uigere, spe gaudere, et charitate pollere, castitatis iugiter eminentia fulgere, et humilitatis etiam excellentia splendere, quo ipsi per omnia bonis operibus adornati ualeatis placere. Amen. Faciatque uos omnia praeterita flagitia et facinora ita die noctuque gemitibus et fletibus expiare, praesentia et futura tam salubriter euitare, quatenus cum ipsa possitis aeternaliter in coelestibus emicare. Amen. Quod ipse praestare, etc.
Benedicat uos ineffabilis gratia et pietas Dei uiui, et annuat uobis per admirabilem et salutarem aduentum Filii sui, ne sub dominatione peccati remaneatis, quod absit, captiui. Amen. Ab omni uos miseria tam potenter liberare, et in sua misericordia tam clementer dignetur perseueranterque confirmare, ut sibi uos faciat in praesenti saeculo taliter deseruire, qualiter ad eum in futuro gaudentes mereamini peruenire. Amen. Quique pro nobis eumdem Unigenitum suum in Aduentu primo uoluit incarnari, ipse uos in secundo faciat ab iniustorum consortio separari, et iustorum commercio secum perenniter mansuros aggregari. Amen. Quod ipse praestare, dignetur, etc.
Item alia. –Benedicat uobis Deus omnipotens, Pater Domini nostri Iesu Christi, Saluatoris atque Redemptoris mundi, et ita uos benedicendo iustificet atque sanctificet illustratione primi Aduentus eiusdem unigeniti sui, ne in secundo coram ipso appareatis immundi. Amen. Fundet uos eius gratia tam firmiter in humilitate uera, et solidet tam stabiliter in charitate sincera, quo taliter uobis displiceant ea quae sunt mundi, et placeant iugiter ea quae sunt Dei, ut in 623 coelesti beatitudine pariter cum sanctis cohaereatis. Amen. Quique pro salute seruorum eumdem Filium suum tantum uoluit humiliari, ut intra maternum uterum naturae nostrae in unitatem personae copulando dignaretur uniri, intra uos in hoc primo aduentu splendore suae uisitationis atque inhabitationis faciat illustrari, quatenus in secundo mereamini cum ipso perpetim gloriari. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
Benedictio in natiuitate unius apostoli.
Deus, qui uos in apostolicis tribuit consistere fundamentis, benedicere uos dignetur beati apostoli sui N. intercedentibus meritis. Amen. Defendatque uos a cunctis aduersis, apostolicis praesidiis, qui uos eorum uoluit ornari et muniri exemplis et documentis. Amen. Quo per eorum intercessionem perueniatis ad aeternae patriae haereditatem, per quorum doctrinam tenetis fidei integritatem. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
20
In anniuersario dedicationis ecclesiae Benedictio.
Deus omnipotens, qui hoc sanctum templum suo gloriosissimo nomini in honore beati N. apostoli sui uoluit dedicari, ipse uos precibus et meritis illius Benedictione sua iustificari et illustratione uisitationis atque inhabitationis suae faciat sanctificari. Amen. Quatenus qui fuistis aliquando sicut et caeteri, domicilia hostis antiqui, et sub eius dominatione captiui, mereamini singuli gratissima fieri templa Dei uiui, per eius gratiam effecti de seruis filii adoptiui. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
In anniuersario consecrationis episcopi.
Omnipotens Deus, qui me, quamuis indignum, per immensam suae pietatis affluentiam, in numerum antistitum, ad ministrandum altari suo laudis hostias immolando dignatus est deputare, atque tam ad coelestis mensae sacramenta quam etiam ad perennis uitae alimenta populo suo eroganda destinare, ipse Benedictionis copia dignetur locupletare, et sanctificando gratia sancti Spiritus corda uestra misericorditer uegetare. Amen. Dignetur etiam uos ab omnimoda nequitia clementer expiare, et in suae pietatis excellentia potenter confirmare. Amen. Concedat quoque uobis de malis ab bona, et de bonis ad meliora quotidie proficiendo transmigrare, et post huius terminum uitae ad aeternorum gaudia praemiorum feliciter transmigrare. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
Benedictio quotidianis diebus.
25
Benedicat uobis Dominus, et custodiat uos. Amen. Illuminet faciem suam super uos, et misereatur uestri. Amen. Conuertat uultum suum ad uos, et donet uobis pacem. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
Item alia. –Omnipotens Deus sua uos clementia benedicat, et sensum in uobis sapientiae salutaris infundat. Amen. Catholicae fidei uos documentis enutriat, et in sanctis operibus perseuerabiles reddat. Amen. Gressus uestros ab errore conuertat, et uiam uobis pacis et charitatis ostendat. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
Alia. –Inclinet Dominus aurem suam ad preces uestrae humilitatis, et det gratiam uobis suae Benedictionis, et praemium sempiternae salutis. Amen. Semper et ubique Dominum propitium habeatis, et in eius laudibus exsultetis. Amen. Omnium peccatorum uestrorum uincula soluat, et ad gloriam sempiternam peruenire uos faciat. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
624 Alia. –Multiplicet in uobis Dominus copiam suae benedictionis, et confirmet uos in spe regni coelestis. Amen. Actus uestros corrigat, uitam emendet, mores componat, et uos ad coelestis Paradisi haereditatem perducat. Amen. Talique intentione repleri ualeatis, qua ei in perpetuum placeatis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
Alia. –Deuotionem uestram Dominus dignanter intendat, et suae uobis benedictionis dona concedat. Amen. Talique uos in praesenti saeculo subsidio muniat, ut Paradisi uos in futuro habitatores efficiat. Amen. Sicque corda uestra sanctificando benedicat, et benedicendo sanctificet, ut uobiscum, imo in uobis eum iugiter habitare delectet. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
30
Alia. –Omnipotens Deus det uobis gratiam suae benedictionis, et repleat uos spiritu ueritatis et pacis. Amen. Quatenus sic per uiam salutis deuota mente curratis, ut subrepentium delictorum laqueos salubriter euadatis. Amen. Sicque efficiamini in eius supplicatione deuoti, et in mutua dilectione sinceri, ut ad caeleste regnum peruenire possitis securi. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
Alia. –Concedat uobis omnipotens Deus munus suae benedictionis, qui uestrae est conscius infirmitatis. Amen. Et qui uobis tribuit supplicandi affectum, tribuat consolationis auxilium. Amen. Ut ab eo et praesentis et futurae uitae subsidium capiatis, cuius uos bonitate creatos esse creditis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
Item alia. –Omnipotens Deus, dextrae suae perpetuo uos circumdet auxilio, et benedictionum suarum repleat dono. Amen. Ab omni uos prauitate defendat, et donis caelestibus exuberare concedat. Amen. Quo, corpore mundati ac mente, talem ei exhibeatis seruitutem, per quam suam consequi ualeatis propitationem. Amen. Quod ipse praestare, etc.
Item alia. –Purificet omnipotens Deus uestrorum cordium arcana, et benedictionis suae uobis tribuat incrementa. Amen. Ab omnibus uitae praesentis periculis exuamini, et uirtutum spiritalium ornamentis induamini. Amen. Quo illius adiutorio fulti sic ei seruiatis in terris, ut ei coniungi ualeatis in coelis. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
Item alia. –Omnipotens Deus uniuersa a uobis aduersa excludat, et suae super uos benedictionis dona propitiatus infundat. Amen. Corda uestra efficiat sacris intenta doctrinis, quo possint repleri beneficiis sempiternis. Amen. Quatenus et exequenda intelligentes, et intellecta exequentes, et inter aduersa mundi inueniamini indemnes, et beatorum Spirituum efficiamini cohaeredes. Amen. Quod ipse praestare dignetur, etc.
35
Item alia. –Omnipotens Deus dies uestros in sua pace disponat, et suae uobis benedictionis dona concedat. Amen. Ab omnibus uos perturbationibus liberet, et mentes uestras in suae pacis tranquillitate consolidet. Amen. Quatenus fidei, spei et charitatis gemmis adornati, et praesentem uitam transigatis illaesi, et ad aeternam perueniatis securi. Amen.
Quod ipse praestare dignetur, cuius regnum et imperium sine fine permanent in saecula saeculorum. Amen.