1
Clarissimo Albino Seruius grammaticus.
Tibi hunc libellum, praetextatorum decus Albine, deuoui. Nam licet patris auique, quibus maximam reuerentiam litterae debent, cottidie urgearis exemplo ibique pubescas, quo uelut ad Musarum sacraria uenitur, non tamen caelo suo tantum numina perfruuntur, saepe humiles lucos ac uilia pauperum tecta subierunt. Quare laboris mei uelim faueas uoto, indulgeas audaciae. Quod si secus cesserit, in cupiditatem deuotionis interpretabor euentum placendi. Uale.
1·2
Licet audacter, non tamen ineleganter, hunc libellum qui uolet centimetrum nominabit. Tot enim metrorum digessi quanta potui breuitate, rationem omittens, quo quidque nascatur ex genere, qua scansionum diuersitate caedatur, quae res plus confusionis quam utilitatis habet. sed lecturo haec fere generaliter scienda sunt: finalem syllabam in omnibus metris indifferenter accipi; solutionem esse, cum pro longa syllaba duae breues ponuntur; loca inparia dici primum, tertium, quintum et deinde, paria uero secundum, quartum, sextum et deinde; penthemimeren esse, cum duos pedes sequitur syllaba quae partem terminat orationis; hephthemimeren uero, cum tres pedes similiter sequitur syllaba; catalecticum uersum dici, cui syllaba una deest; brachycatalectum, cui duae; hypercatalectum, cui una superest; acatalectum, qui legitimo fine concluditur; monometrum uel dimetrum uel trimetrum uersum in iambicis, trochaicis,, anapaesticis metris per pedes duplices conputari, in ceteris per simplices; metra uel a pedibus nomen accipere, uel a rebus quae describuntur, uel ab inuentoribus, uel a frequentatoribus, uel a numero syllabarum; eaque esse octo principalia, iambicum, trochaicum, dactylicum, anapaesticum, choriambicum, antispasticum, ionicum a maiore, ionicum a minore, de quibus carptim tractabimus, eligentes ea quae ad palmam lyrae perducit uoluptas.
1·3
Metra iambica locis inparibus quinque recipere possunt pedes, iambum tribrachum spondeum dactylum anapaestum, locis autem paribus tantum iambum uel tribrachum, et apud comicos frequenter anapaestum, ita tamen ut multarum breuium iunctura uitetur. Sed ex multis tredecim usui tradenda subieci.
2·2
De aristophanio. Aristophanium constat monometro hypercatalecto, ut est hoc: ‛ualles per imas’.
De euripidio. Euripidium constat dimetro brachycatalecto, ut est hoc: ‛Aiax furit dolens’.
De anacreontio. Anacreontium constat dimetro catalectico, ut est hoc: ‛dissolue Baccha crines’.
5
De archilochio. Archilochium constat dimetro acatalecto, ut est hoc: ‛serena lux micat polo’.
De alcaico. Alcaicum constat dimetro hypercatalecto, ut est hoc: ‛amant uenena parricidae’.
De alcmanio. Alcmanium constat trimetro brachycatalecto, ut est hoc: ‛spernis decorae uirginis torum’.
De hipponactio. Hipponactium constat trimetro catalectico, ut est hoc: ‛doctis Thalia uatibus fauebit’.
De archilochio. Archilochium constat trimetro acatalecto, ut est hoc: ‛Martem fatigat prodigus uitae furor’.
10
De hipponactio. Hipponactium constat trimetro acatalecto claudo, ut est hoc: ‛pauper poeta nescit antra Musarum’.
De anacreontio. Anacreontium constat trimetro hypercatalecto, ut est hoc: ‛amor puellae pectus inprobe fatigat’.
De aristophanio. Aristophanium constat tetrametro brachycatalecto, ut est hoc: ‛marcent lucernae, sol propinquat, non tamen uacas’.
De aristophanio. Aristophanium constat tetrametro catalectico, ut est hoc: ‛portum petamus, aura lassat, uela solue malo’.
De anacreontio. Anacreontium constat tetrametro acatalecto, ut est hoc: ‛hic finis est, iambe, salue, uindicis doctor meli’.
1·4
Metra trochaica locis inparibus hos recipiunt pedes, trochaeum tribrachum et non numquam dactylum, locis uero paribus cum his quos memoraui spondeum et anapaestum. Sed ex plurimis tredecim usui tradenda subieci.
2·3
De pancratio. Pancratium constat monometro hypercatalecto, ut est hoc: ‛auctor optimus’.
3·2
De ithyphallico. Ithyphallicum constat dimetro brachycatalecto, ut est hoc: ‛Bacche iunge tigres’.
4·2
De euripidio. Euripidium constat dimetro catalectico, ut est hoc: ‛uultur altius uolat’.
5·2
De alcmanio. Alcmanium constat dimetro acatalecto, ut est hoc: ‛fistula canit subulcus’.
6·2
De bacchylidio. Bacchylidium constat dimetro hypercatalecto, ut est hoc: ‛floribus corona texitur’.
7·2
De sapphico. Sapphicum constat trimetro brachycatalecto, ut est hoc: ‛rex paterque Iuppiter deorum’.
8·2
De archilochio. Archilochium constat trimetro catalectico, ut est hoc: ‛nox amoris et quietis conscia’.
9·2
De sotadico. Sotadicum constat trimetro acatalecto, ut est hoc: ‛arua sicca Nilus intrat, ite laeti’.
10·2
De sapphico. Sapphicum constat trimetro hypercatalecto, ut est hoc: ‛splendet aurum, gemma fulget, forma sed placet’.
11·2
De sotadico. Sotadicum constat tetrametro brachycatalecto, ut est hoc: ‛Thracium nefas renarrat cantitans hirundo’.
12·2
De archilochio. Archilochium constat tetrametro catalectico, ut est hoc: ‛tolle thyrsos, aera pulsa, iam Lyaeus aduenit’.
13·2
De hipponactio. Hipponactium constat tetrametro catalectico claudo, ut est hoc: ‛pelle tonsis terga ponti, uela tende, pergamus’.
14·2
De anacreontio. Anacreontium constat tetrametro acatalecto, ut est hoc: ‛parce iam Camena uati, parce iam sacro furori’.
1·5
Metra dactylica principaliter constant dactylo, recipiunt tamen et spondeum. Sed ex plurimis haec decem et nouem usui tradenda, subieci.
2·4
De adonio. Adonium constat dimetro catalectico, ut est hoc: ‛fundite fletus’.
3·3
De hymenaico. Hymenaicum constat dimetro acatalecto, ut est hoc: ‛tibia personet’.
4·3
De archilochio. Archilochium constat dimetro hypercatalecto, ut est hoc: ‛garrula uenit auis’.
5·3
De alcmanio. Alcmanium constat trimetro catalectico, ut est hoc: ‛tundite pectora palmis’.
6·3
De simonidio. Simonidium constat trimetro acatalecto, ut est hoc: ‛indue pallia Serica’.
7·3
De alcmanio. Alcmanium constat trimetro hypercatalecto, ut est hoc: ‛lurida brachia cur retegis?’
8·3
De archilochio. Archilochium constat tetrametro catalectico, ut est hoc: ‛arent solstitio sola terrae’.
9·3
De alcmanio. Alcmanium constat tetrametro acatalecto, ut est hoc: ‛uirgo decens comulas religa tibi’.
10·3
De alcmanio. Alcmanium constat tetrametro hypercatalecto, ut est hoc: ‛uita quieta nimis caret ingenio’.
11·3
De stesichorio. Stesichorium constat pentametro catalectico, ut est hoc: ‛Marsya cede deo, tua carmina flebis’.
12·3
De simonidio. Simonidium constat pentametro acatalecto, ut est hoc: ‛Parthenopaeus erat puer Arcadiae decus’.
13·3
De choerilio. Choerilium constat pentametro hypercatalecto, ut est hoc: ‛pulchra puella comas ambit sibi palmitibus’.
14·3
De heroico. Heroicum constat hexametro catalectico, ut est hoc: ‛uulnera bella tubae numero donantur Homeri’.
15
De bucolico. Bucolicum constat hexametro catalectico, ita ut quartus dactylus partem determinet orationis, ut est hoc: ‛rustica siluestres resonat bene fistula cantus’.
De ibycio. Ibycium constat hexametro acatalecto, ut est hoc: ‛sidera pallida diffugiunt face territa luminis’.
De alcmanio. Alcmanium constat hexametro hypercatalecto, ut est hoc: ‛alma Uenus Paphon ingreditur, rosa luceat ex adytis’.
De stesichorio. Stesichorium constat heptametro catalectico, ut est hoc: ‛Aeacides iuuenis trahit Hectora, plangite Pergama Troes’.
De ibycio. Ibycium constat heptametro acatalecto, ut est hoc: ‛carmina docta Thalia canit, properantius huc ades, o puer’.
20
De ibycio. Ibycium constat heptametro hypercatalecto, ut est hoc: ‛uersiculos tibi dactylicos cecini, puer optime, quos facias’.
1·6
Metra anapaestica principaliter constant anapaesto; recipiunt tamen frequenter spondeum, raro proceleumaticum, apud comicos autem etiam dactylum, saepiusque ultima cum superest syllaba, in duas soluitur breues. Sed ex plurimis haec tredecim usui tradenda subieci.
2·5
De threnico. Threnicum constat monometro acatalecto, ut est hoc: ‛calidum iubar est’.
3·4
De chorico. Choricum constat monometro hypercatalecto, ut est hoc: ‛animus male fortis’.
4·4
De aristophanio. Aristophanium constat dimetro brachycatalecto, ut est hoc: ‛uenit optima Calliope’.
5·4
De paroemiaco. Paroemiacum constat dimetro catalectico, ut est hoc: ‛aditum Ueneris fuge uirgo’.
6·4
De pindarico. Pindaricum constat dimetro acatalecto, ut est hoc: ‛fuge moenia iam Telamoniade’.
7·4
De alcmanio. Alcmanium constat dimetro hypercatalecto, ut est hoc: ‛tremulum mare molliflua nitet aura’.
8·4
De archebulio. Archebulium constat dimetro acatalecto et palimbacchio, ut est hoc: ‛dea somnifero uaga curriculo relucet’.
9·4
De pindarico. Pindaricum constat trimetro brachycatalecto, ut est hoc: ‛medium rapido mare Thybris adit fluuio’.
10·4
De alcmanio. Alcmanium constat trimetro catalectico, ut est hoc: ‛date Pierides mihi carmina doctiloquorum’.
11·4
De stesichorio. Stesichorium constat trimetro acatalecto, ut est hoc: ‛iacet in thalamo tibi uirgo decens Ueneris specie’.
12·4
De simonidio. Simonidium constat trimetro hypercatalecto, ut est hoc: ‛tuba terribili procul aere sonat, clipeum quate miles’.
13·4
De alcmanio. Alcmanium constat tetrametro brachycatalecto, ut est hoc: ‛sua munera fert Uenus alma rosas iuueni Cinyreiadae’.
14·4
De aristophanio. Aristophanium constat tetrametro catalectico, ut est hoc: ‛date uina mihi, date serta, iuuat dare tempora tota Lyaeo’.
1·7
Metra choriambica principaliter constant choriambo; uerum quod durius suo pede claudantur, accipiunt in fine antibacchum. Sed ex multis haec quattuor usui tradenda subieci.
2·6
De aristophanio. Aristophanium constat monometro et antibaccho, ut est hoc: ‛purpureos tyrannos’.
3·5
De anacreontio. Anacreontium constat dimetro et antibaccho, ut est hoc: ‛Uergilius Mantua quem creauit’.
4·5
De sapphico. Sapphicum constat trimetro et antibaccho, ut est hoc: ‛dulcisonae Pierides uersifico fauete’.
5·5
De callimachio. Callimachium constat tetrametro et antibaccho, ut est hoc: ‛armipotens Mars genitor Romulidarum uenias precamur’.
1·8
Metra antispastica principaliter constant antispasto; uerum saepe prima parte, qua iambum tenent, spondeum libenter accipiunt. Sed ex plurimis quattuor usui tradenda subieci.
2·7
De panico. Panicum constat trimetro brachycatalecto, ut est hoc: ‛Fauni semideum numen adest’.
3·6
De anacreontio. Anacreontium constat trimetro catalectico, ut est hoc: ‛curas mitificant dona Lyaei’.
4·6
De alcaico. Alcaicum constat tetrametro brachycatalecto, ut est hoc: ‛Maecenas atauis Lydia quos fert genite’.
5·6
De anacreontio. Anacreontium constat tetrametro catalectico, ut est hoc: ‛infandum tetigit sidera carmen magicorum’.
1·9
Metra ionica a maiore principaliter constant ionico suo; uerum tamen et diiambum et ditrochaeum non recusant solutionemque patienter admittunt. Sed ex plurimis tria usui tradenda subieci. De hipponactio. Hipponactium constat dimetro brachycatalecto, ut est hoc: ‛palmam cape uictor’.
2·8
De praxillio. Praxillium constat trimetro brachycatalecto, ut est hoc: ‛fortis iuuenis sume coronam’.
3·7
De sotadico. Sotadicum constat tetrametro brachycatalecto, ut est hoc: ‛salpinx cane, tempus fugit, intende laborem’.
1·10
Metra ionica a minore principaliter gaudent ionico suo ac raro alterius pedis patiuntur accessum. Sed ex plurimis sex usui tradenda subieci. De timocreontio. Timocreontium constat dimetro catalectico, ut est hoc: ‛rosa ueris specimen’.
2·9
De anacreontio. Anacreontium constat dimetro acatalecto, ut est hoc: ‛sapientes Amor odit’.
3·8
De anacreontio. Anacreontium constat trimetro catalectico, ut est hoc: ‛fuge, uirgo, fuge munus Ueneris’.
4·7
De Sapphico. Sapphicum constat trimetro acatalecto, ut est hoc: ‛sonat alta trabe fixus tibi nidus’.
5·7
De phrynichio. Phrynichium constat tetrametro catalectico, ut est hoc: ‛tibi ueris fero donum, sola quod dant Ueneri’.
6·5
De alcmanio. Alcmanium constat tetrametro acatalecto, ut est hoc: ‛timor omnis docet artis, timor auget bona mentis’.
1·11
Reliqua deinceps metra non ea lege qua superiora referemus. Illa enim uelut confusa digessi, haec uelut dispersa collegi. Sed ex plurimis quinque et uiginti usui tradenda subieci.
2·10
De falisco. Faliscum constat tribus dactylis et pyrrichio, ut est hoc: ‛docta falisca, Serene, reparas’.
3·9
De pherecratio. Pherecratium constat spondeo, dactylo, spondeo, ut est hoc: ‛reges purpura monstrat’.
4·8
De glyconio. Glyconium constat spondeo, choriambo, pyrrichio, ut est hoc: ‛odi Parthenium nemus’.
5·8
De asclepiadio. Asclepiadium constat spondeo, duobus choriambis, pyrrichio, ut est hoc: ‛uitae pars melior quam cito labitur’.
6·6
De alcaico. Alcaicum constat spondeo, tribus choriambis, pyrrichio, ut est hoc: ‛pro fas Aeacides procubuit sub Paridis manu’.
7·5
De elegiaco. Elegiacum constat de penthemimere prima heroica, secunda dactylica, ut est hoc: ‛maeret diffusis flens elegia comis’.
8·5
De aeolico. Aeolicum constat primo pede disyllabo quolibet et quattuor dactylis, ut est hoc: ‛Sappho conposuit male casta poemata’.
9·5
De miuro. Miurum constat ita ut heroicum, sed pyrrichio clauditur, ut est hoc: ‛mortem contemnunt laudato uulnere Getae’.
10·5
De priapeio. Priapeium constat de glyconio et pherecratio, ut est hoc: ‛Hellespontiacos tuum numen protegit hortos’.
11·5
De phalaecio. Phalaecium constat spondeo, dactylo, tribus trochaeis, ut est hoc: ‛Hermus diuitibus superbit undis’.
12·5
De sapphico. Sapphicum constat trochaeo, spondeo, dactylo, duobus trochaeis, ut est hoc: ‛Faune, nympharum metus et uoluptas’.
13·5
De saturnio. Saturnium constat dimetro iambico catalectico et ithyphallico, ut est hoc: ‛Isis pererrat orbem crinibus profusis’.
14·5
De archilochio. Archilochium constat paroemiaco et ithyphallico, ut est hoc: ‛remeauit ab arce tyrannus uultibus cruentis’.
15·2
De encomiologico. Encomiologicum constat dactylica et iambica penthemimere, ut est hoc: ‛carmina bella magis uelim sonare’.
16·2
De iambelego. Iambelegum constat penthemimere iambica et dactylica, ut est hoc: ‛fontes ligabant gramina laetificos’.
17·2
De alcaico. Alcaicum constat penthemimere iambica et duobus dactylis, ut est hoc: ‛carmen relaxat taedia pectoris’.
18·2
De alcaico. Alcaicum constat duobus dactylis et duobus trochaeis, ut est hoc: ‛luna rubens zephyros minatur’.
19·2
De archilochio. Archilochium constat tetrametro bucolico et tribus trochaeis, ut est hoc: ‛linea piscator tibi concidit in profunda ponti’.
20·2
De galliambico. Galliambicum constat dimetro iambico catalectico et anapaesto uel spondeo cum duobus iambis, ut est hoc: ‛tenera recrispat aura tremulos sinus freti’.
De archilochio. Archilochium constat penthemimere dactylica et dimetro iambico acatalecto, ut est hoc: ‛sidera cuncta micant decore lucis aureo’.
De archilochio. Archilochium constat dimetro iambico ⟨acatalecto⟩ et penthemimere dactylica, ut est hoc: ‛Indi Lyaeo dediti tympana iam quatiunt’
De echoico. Echoicum est, quotiens sonus ultimae syllabae paenultimae congruit, ut est hoc: ‛exercet mentes fraternas grata malis lis’.
De reciproco heroo. Reciprocum heroum in sotadicum est, quotiens a fine scansus sotadicum facit, ut est hoc: ‛ire cupis si rus, mala uites omnia quaeso. quaeso omnia uites mala, si rus cupis ire’.
25
De reciproco iambico. Reciprocum iambicum in elegiacum est, quotiens a fine scansus elegiacum facit, ut est hoc: ‛micant nitore tecta sublimi aurea. aurea sublimi tecta nitore micant’.
De ropalico. Ropalicus uersus est, cum uerba, prout secuntur, per syllabas crescunt, ut est hoc: ‛rem tibi confeci, doctissime, dulcisonoram’.
1·12
Habes, lector, in conpendio discendi manualem libellum, quem magis probabis, si tibi usus scribendi pretium uoluptatis exsoluat.