1
In baptizatis chrismatis infusio quid significet. Ut promissa in Baptismo sedulo impleantur.
Huc usque de mysteriis locuti sumus, quae uel ante Baptismatis sacramentum, uel in ipso Baptismate celebrantur: nunc uero de his acturi sumus, quae iam baptizatis sancta institutione complentur. Impleto enim Baptismate caput uestrum chrismate, id est, oleo sanctificationis infundimus: per quod ostenditur, baptizatis regalem et sacerdotalem conferri a Domino dignitatem. Nam in Ueteri Testamento hi qui legebantur in sacerdotio uel in regno, sancto ungebantur oleo: et unctione capitis alii regnandi in populo Dei, alii sacrificia offerendi accipiebant a Domino potestatem. Sicut sanctum Dauid, et caeteros reges unctos legimus a Prophetis, et de priuatis in reges olei sanctificatione mutatos: sic et sanctum Aaron a Moyse unctum legimus, ex laico in sacerdotem Domini sancto oleo consecratum. Unde et in Psalmo canitur, Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron . Sed illud in Ueteri Testamento oleum, temporale regnum, temporale sacerdotium conferebat; in hac enim uita erat administrandum, quae paucorum annorum curriculo terminatur: hoc autem chrisma, id est, haec unctio quae uobis imposita est, illius uobis regni, illius sacerdotii contulit dignitatem, quod cum semel collatum fuerit, nunquam est finiendum. Miramini forte quod diximus uos illo chrismate regnum futurae gloriae et sacerdotium consecutos. Non ego uobis, sed apostolus Petrus, imo per Apostolum Christus, collatam hanc pronuntiat dignitatem. Sic enim loquitur ad fideles, id est, qui Baptismate abluti et chrismate consecrati sunt: Uos autem genus regale et sacerdotate, gens sancta, populus acquisitionis; ut uirtutes annuntietis eius, qui de tenebris uos uocauit in admirabile tumen suum . Considerate ergo honorem quem in illo estis mysterio consecuti, et cauete ne forte qui post peccata per Baptismum filii regni facti estis, rursus peccando, quod absit, uelitis effici filii gehennae. Quomodo enim irasci putatis Deum, si post beneficia eius, post indulgentiam peccatorum, uelitis ad peccandum reuerti; et qui adoptati estis in Dei filios, iterum quasi serui contemnentes Deum, uelitis facere diaboli uoluntatem?
Impletis autem omnibus sacramentis, etiam mandatum uobis et exemplo et sermone tradidimus. Lauimus enim singulorum pedes, ad imitationem uos nostram, imo ipsius Domini et Saluatoris nostri, prouocantes, ut quemadmodum nos uestros pedes lauimus, ita etiam uos pedes fratrum et hospitum lauare debeatis; non solum hospitales uos esse doceamus, sed etiam humiliter hospites ita honorantes quos in uestra suscepistis hospitia, ut erga eos seruorum implere non erubescatis officium. Quod si iniuriosum quis putat, et diabolico inflatus tumore mandatum Domini facere dedignatur: et, quamuis ille in saeculo nobilis, pauperes et in hoc mundo contemptibiles Christiani lauare pedes erubescit; qui et hoc praecepit, et fecit, imo antequam praeciperet, facere dignatus est: siquidem praemisit exemplum, ut facilius commendaret imperium. Sic enim in Euangelio legimus de Domino Iesu: Sciens, inquit, quod omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiuit et ad Deum uadit, surgit a coena, et ponit uestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde misit aquam in peluim, et coepit lauare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus. Et rursum, Postquam autem lauit pedes eorum, accepit uestimenta sua; et cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim uobis? Uos uocatis me, Magister et Domine, et bene dicitis; sum etenim. Si ergo ego laui pedes uestros, Dominus et Magister, quanto magis et uos debetis alterutrum lauare pedes? Exemplum enim dedi uobis, ut quemadmodum ego facio uobis, ita et uos faciatis. Amen, amen dico uobis, quia non est seruus maior domino suo, nec apostolus maior eo qui misit illum. Si haec scitis, beati estis si feceritis ea . Considerate ergo, fratres dilectissimi, cuius infelicitatis, cuius insaniae sit, ut dedignetur seruus conseruo, discipulus condiscipulo pedes lauare; quando omnium Dominus et magister seruorum et discipulorum pedes lauare dignatus est. Ille se humiliauit inferioribus; nos uero humiliari dedignamur aequalibus et saepe melioribus. Quod non aliunde, quam de incredulitate euenit futurorum. Si enim uere et toto animo crederemus, per haec Domini praecepta, quae breui uitae nostrae tempore custodimus, ad aeterna et coelestia nos praemia peruenire; non solum non erubesceremus omnia opera humilitatis implendo, uerum etiam gloriaremur.
Commendate ergo firmiter memoriae uestrae quod audistis a nobis, et quod nobis, imo Domino promisistis: nec ulla unquam tribulatio praesentis uitae recordationem uobis uestrae auferat sponsionis. Implete omnia quae audistis imperia: implete omnia uestra quae promisistis. Nolite similes effici populo Iudaeorum, qui cum audissent praecepta Dei, recte quidem dixerunt, Omnia quae mandauit nobis Dominus, audiemus, et faciemus ea; sed quod bene promiserant, neglexerunt. Placuerunt enim Deo, quando se mandata eius seruaturos promiserant. Sic quidem legimus dixisse ad Moysen populum Israel: Accede, tu, et audi omnia quanta loquitur Dominus Deus noster ad te, et tu loqueris ad nos. Omnia quanta loquitur ad nos Dominus Deus noster, et audiemus, et faciemus. Et dixit ad Moysen Dominus, Audiui uocem sermonum populi huius quanta locuti sunt. Quis dabit cor eorum sic esse in eis, ita ut metuant me, et obseruent praecepta mea omnibus diebus ? Placuerunt ergo, ut diximus, Deo, quando quidem polliciti sunt se mandata eius esse facturos: sed displicuerunt, quando quidem posita sibi mandata, et quae promiserant seruare, transgressi sunt. De ipsis enim propheta loquitur dicens, Dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei . Hoc est enim ore Deum et non corde diligere, quod promittunt se Dei uoluntatem esse facturos, mentiuntur lingua sua, et ad faciendam diaboli refugiunt uoluntatem, omnipotentem Deum ad iracundiam prouocantes, qui se irrideri non patitur. Qui cum et opera hominum quamlibet in occulto facta conspiciat, qui cum uerba omnia quamlibet secreto insusurrantes audiat, qui cum omnes omnium cogitationes intelligat et agnoscat, seuerissime iudicabit. Qui hic ideo non semper contemptores suos punit, quia in futuro decreuit esse iudicium, ubi aeterna condemnatio et perpetua seruatur peccantibus poena. Ibi erit fletus oculorum, et stridor dentium. Ubi, sicut ipse Dominus ait: Uermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur . Uos autem, fratres dilectissimi, credimus in nomine Domini, quod non transitorie audiatis uerba nostra, imo diuina: quia quod uobis dicimus, ex sanctis et diuinis eloquiis mutuamur. Speramus in Domino, quod facietis omnia quae promisistis, Deo adiuuante uos in sanctis operibus, ipsius Domini nostri Iesu Christi gratia; cui est gloria et honor cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.