1
(Inuentio) Gloriosi confessoris Nazarii, fratres carissimi, solemnitatem deuotissime celebrantes, prauis primo cogitationibus euulsis, purgato quolibet coinquinationis uitio, ad intelligenda eius miracula mentes nostras reseremus: uisa etenim et cognita inter ipsum et Christum mutua dilectione eidem presuli glorioso subiaceat uberius mentis nostre deuotio. Qualiter ergo corpus eius sanctissimum Christi reuelatione fuerit inuentum primo intelligamus. Quidam autem nomine Martinus uir humilis, in bona simplicitate degens, custos ecclesie beate Marie ciuitatis Iustinopolitane, de nocte in eadem ecclesia sepe consueuerat uigiliis et orationibus Deo et sanctis supplicare. Qui ita crebro commorans flexis genibus inclinato corpore coram sacrosanctis, reuolutis occulis ad posteriora uidit in parte occidentali eiusdem ecclesie sub scala quadam lapidea claritatis lampades et luminis reuelationem, ac si solis radii a celorum cardine ad eundem locum diffunderentur. Ipse uero ista secreta inter se reseruans ad tempus, diuulgationem huius distulit usque ad maiorem rei certificationem. Tandem ex crebra illius luminis apparitione non incertus quin alicuius famuli Christi ibidem ossa requiescerent, decano et clero quod uiderat reuelauit. Uerumtamen quia homo simplex erat et nullius auctoritatis mundane, uerbis suis fidem non adhibuerunt. Eiusdem uero ciuitatis erat quidam ciuis antiquus Peregrinus nomine, morum honestate prefulgens et cuiuslibet uitii uitans contagia, inanis glorie pompam non amplectens. Angelico nutu sepe uiderat in somnis reuelationem de corpore beati Nazarii: non solum ei sufficiebat corporis indicatio, sed etiam de loco sepulcri et nomine presulis sanctissimi certificabatur. Attamen quoniam multoties diuerse simulacrorum forme sub somno fallaci anime demonstrantur, uisionem populo distulit diuulgare. Post hec uero succedente tempore denuo predicta in somnis eidem uiro replicantur, ita quod eius interiora timoris opprimit frigiditas. Timebat etenim uir humilis et uere deuotionis gratia repletus odium altissimi regis incurrere, quod ei reuelationem per tantum temporis spatium occultauit negligentia. Tandem uero idem accedens ad clerum et ad quosdam populi fideliores mente trepida ac corde palpitante quod ei in somnis apparuit per ordinem intimauit. Associato quodam fideli nomine Adalpertio qui ad profectum honoris ecclesie et sanctorum studiosum semper gerebat mentis affectum, conuocatis quibusdam canonicis morum ac uite lucentibus honestate, circa crepusculum ecclesiam beate Marie Uirginis, ubi corpus gloriosi pontificis requieuit, intrauerunt. Qui clausis ostiis submissa uoce inuocato Christi nomine in auxilium, ad locum qui nutu Dei his uiris duobus fuit reuelatum accesserunt. Statim uero, quasi in dubio pendentes magno timore perterriti, ne ibidem frustra foderet, tandem resumpto consolationis uigore instrumentis ferreis terre gremium aperuerunt; ipsi autem ibidem fodientes sub illius noctis silentio nihil inuenientes desperatione percuciuntur. Terminata iam noctis umbra et lucis aurora rutilantis corruscante, licentiatis uniuersis isti duo uiri cum quadam pauca quantitate in eadem ecclesia remanserunt. Rigatis ergo istorum uultibus lacrimis cum intima cordis contritione, iterum in eodem loco fodere ceperunt. Lapso igitur tantulo temporis spatio, uisibus eorum apparet tumulus gloriosi pontificis. Qui cum aperiretur, ab illius ecclesie pastoribus inuentum est corpus sanctissimum, et ad eius caput lapis huius tenoris continens sculpturam: «Nazarius presul migrauit in Domino tertio decimo Calendarum Iulii». Quo uiso et perlecto epitaphio, quoniam ita inuenerunt ut per somnia fuit reuelatum, pulsantibus signis uniuersus populus ciuitatis occurrit ad ecclesiam dicentes: «Osanna, fili Dei! Benedictus qui uenit in nomine Domini!». Ecce conuersus est luctus in risum, dolor in gaudium, tremor in audaciam, languor in delectationem. Ecce populus gentium ciuitatis, qui erant quasi Isdraelites ambulantes in tenebris, ducuntur ad lucem, et facti sunt quasi consolati. Tum repletum est gaudio cor eorum, et lingua mansit in exultatione, quoniam qui uariis detinebantur infirmitatibus tactis sacris reliquiis inuenti corporis ad membrorum usum naturalem restituuntur.
(Miracula) 1. In eadem uero ciuitate erat quidam presbiter nomine Uescelus, ecclesie Beate Marie canonicus, qui per multos annos neruorum contractione laborauerat, ita quod ipsius membra fere omnia motu priuabantur uoluntario. Qui conuocatis famulis et amicis, locatus in cathedra, pannis in quibus inuolutus ‹erat› ad beatum corpus sanctissimi presulis et confessoris transportatur. Iacens ergo ibi humili deuotione a custodibus beati corporis reliquias sibi porrigi implorauit; contactis ergo tecis a quibus custodiebantur sancti presulis ossa, neruorum recedit ariditas, et in instanti recuperato pristino membrorum officio naturalis neruorum reuocatur humiditas. 2. Quedam autem mulier per nouem menses unius pedis penitus amiserat offitium. Que deportata coram sacro corpore, ibidem uigilans per noctem, adueniente diluculo ad modum auis primum uolatum attentantis, hec pedis offitium attentauit; cuius inuenta restitutione mulier applaudens redditis gratiis Deo et beato Nazario sana domi reuertitur. 3. Uir quidam nomine Ioannes Euacchii per multos annos egritudine paralisis detentus nusquam exiens in domo degebat. Qui adhibitis corporis indicatio, sed etiam de loco sepulcri et nomine presulis sanctissimi certificabatur. Attamen quoniam multoties diuerse simulacrorum forme sub somno fallaci anime demonstrantur, uisionem populo distulit diuulgare. Post hec uero succedente tempore denuo predicta in somnis eidem uiro replicantur, ita quod eius interiora timoris opprimit frigiditas. Timebat etenim uir humilis et uere deuotionis gratia repletus odium altissimi regis incurrere, quod ei reuelationem per tantum temporis spatium occultauit negligentia. Tandem uero idem accedens ad clerum et ad quosdam populi fideliores mente trepida ac corde palpitante quod ei in somnis apparuit per ordinem intimauit. Associato quodam fideli nomine Adalpertio qui ad profectum honoris ecclesie et sanctorum studiosum semper gerebat mentis affectum, conuocatis quibusdam canonicis morum ac uite lucentibus honestate, circa crepusculum ecclesiam beate Marie Uirginis, ubi corpus gloriosi pontificis requieuit, intrauerunt. Qui clausis ostiis submissa uoce inuocato Christi nomine in auxilium, ad locum qui nutu Dei his uiris duobus fuit reuelatum accesserunt. Statim uero, quasi in dubio pendentes magno timore perterriti, ne ibidem frustra foderet, tandem resumpto consolationis uigore instrumentis ferreis terre gremium aperuerunt; ipsi autem ibidem fodientes sub illius noctis silentio nihil inuenientes desperatione percuciuntur. Terminata iam noctis umbra et lucis aurora rutilantis corruscante, licentiatis uniuersis isti duo uiri cum quadam pauca quantitate in eadem ecclesia remanserunt. Rigatis ergo istorum uultibus lacrimis cum intima cordis contritione, iterum in eodem loco fodere ceperunt. Lapso igitur tantulo temporis spatio, uisibus eorum apparet tumulus gloriosi pontificis. Qui cum aperiretur, ab illius ecclesie pastoribus inuentum est corpus sanctissimum, et ad eius caput lapis huius tenoris continens sculpturam: «Nazarius presul migrauit in Domino tertio decimo Calendarum Iulii». Quo uiso et perlecto epitaphio, quoniam ita inuenerunt ut per somnia fuit reuelatum, pulsantibus signis uniuersus populus ciuitatis occurrit ad ecclesiam dicentes: «Osanna, fili Dei! Benedictus qui uenit in nomine Domini!». Ecce conuersus est luctus in risum, dolor in gaudium, tremor in audaciam, languor in delectationem. Ecce populus gentium ciuitatis, qui erant quasi Isdraelites ambulantes in tenebris, ducuntur ad lucem, et facti sunt quasi consolati. Tum repletum est gaudio cor eorum, et lingua mansit in exultatione, quoniam qui uariis detinebantur infirmitatibus tactis sacris reliquiis inuenti corporis ad membrorum usum naturalem restituuntur.
(Miracula) 1. In eadem uero ciuitate erat quidam presbiter nomine Uescelus, ecclesie Beate Marie canonicus, qui per multos annos neruorum contractione laborauerat, ita quod ipsius membra fere omnia motu priuabantur uoluntario. Qui conuocatis famulis et amicis, locatus in cathedra, pannis in quibus inuolutus ‹erat› ad beatum corpus sanctissimi presulis et confessoris transportatur. Iacens ergo ibi humili deuotione a custodibus beati corporis reliquias sibi porrigi implorauit; contactis ergo tecis a quibus custodiebantur sancti presulis ossa, neruorum recedit ariditas, et in instanti recuperato pristino membrorum officio naturalis neruorum reuocatur humiditas. 2. Quedam autem mulier per nouem menses unius pedis penitus amiserat offitium. Que deportata coram sacro corpore, ibidem uigilans per noctem, adueniente diluculo ad modum auis primum uolatum attentantis, hec pedis offitium attentauit; cuius inuenta restitutione mulier applaudens redditis gratiis Deo et beato Nazario sana domi reuertitur. 3. Uir quidam nomine Ioannes Euacchii per multos annos egritudine paralisis detentus nusquam exiens in domo degebat. Qui adhibitis sibi duobus baculis sub ascellis ad corpus beati Nazarii, licet cum difficultate, peruenit. Ibidem uero moram faciens per solius noctis spatium a uigiliis et orationibus afflicto corpore, cum circumspargeretur polus a radiis usum recuperauit sanitatis. 4. Mulier quedam existens male fidei, miraculis et sanctitati beati Nazarii fidem non adhibens, accessit quasi derisione ad altare ubi corpus sancti pontificis in capsella deponebatur, ut uerificaretur de numero cingulorum argentorum que supra eius tumulum ferebantur. Approximante ergo muliere illa ad tumulum, altaris sindone et purpura motu uiolento subleuantur: nutum enim facere uidebantur quod Christi famulus ibidem intumulatus illius mulieris renuisset approximationem. Uiso itaque illius demonstrationis miraculo, mulier a circumstantibus foris expelitur. Euacuata siquidem ipsius mulieris presentia de motu ad quietem reducuntur purpura in locis solitis altaris. Iterum ad eundem locum tentationis causa accedit mulier predicta, unde sicut de are coopertoriis accidit in primis, ita iterum replicatur. Dicta igitur mulier ipsa cordis compunctione diligenter in animo conteritur; penitentiam agens lacrimis faciem dirigauit. Recedens ergo iterum mulier humillime, purgato derisionis et inique incredulitatis uitio, corroborata fide in beatum Nazarium iterum ad deprecandam eius misericordiam accessit. Que ibidem astante, ne uideretur quod moris confessione et cordis contrictione delinquentium non mundarentur crimina, post actam penitentiam in eius mulieris presentia nullatenus mouebantur purpura. 5. Tempore quodam permissione Dei uocata est tempestas ualida super filios Iustinopolitanorum, ita quod pueri fere omnes a quadriennio inferius mortis euentu a mundana uita quasi subito rapiuntur. Omnibus itaque ciuibus Iustinopolitanis dolore conturbatis apparuit gloriosus pontifex Nazarius in somnis dicens: «Deferatur corpus meum circa ciuitatem, et cessabunt huius mortalitatis procelle». Clerus ergo et populus coopertus cenere et cilicio, maceratis corporibus eorum ieiuniis et orationibus, cum processione tumulum beati Nazarii cum ossibus circa ciuitatem conduxerunt orantes. Hoc facto statim cessauit illius crebra mortalitatis ereptio. 6. Accessit quidam peregrinus, ligatis brachia et corpus ferreis ligaminibus pro delictorum correptione, flexis genibus coram beatissimo corpore. Statim ceciderunt ligamina a brachiis et a corpore, dato sonore ad modum mallei incudem percutientis. Ipse uero peregrinus Deo et sancto Nazario cepit supplicare et nomen domini collaudare; qui spretis elemosinis a ciuibus, eas illi conferre uolentibus, ilari uultu repatriauit. 7. Cuidam uero Uilelmo nomine, Ispano de terra Sancti Egidii, detento cecitate et surditate et paralisi per septem annos, apparuit beatus Nazarius in somnis dicens: «Accede ad ciuitatem Iustinopolitanam et ad domum hospitalis que ibi nomine meo edificatur; irresolubili uoto seruitium promittas, ut de infirmitatibus conualescas». Ipsi etiam ignaro quo iret uel in qua prouincia ciuitas predicta construitur, uiam intimauit et ciuitatem Uenetiarum nominauit dicens: «Uenetiis inuenies Iustinopolitanos, qui tibi indicabunt ubi erit requies mea in seculum seculi: hic habitabo quoniam elegi eam». Excitato uiro isto a somno, statim prout poterat licet moleste et grauiter sustinens iter arripuit; et secundum quod ei nutu sanctissimo fuit reuelatum omnia effectui mancipauit. Uisitauit ergo Deus suum seruum, et ecce quod a sancto uiro pollicebatur totum adimpletur. Reuelato somno et restituta eidem sanitate, Deo et sancto Nazario confessore personam et seruitium usque ad finem uite sue obligauit. 8. Ciuis etiam quidam supradicte ciuitatis filius unicus matris sue, pergens spaciatum, ad quoddam defertur praticulum. Qui, ut calore releuaret et sitim deponeret, ad auriendam cuiusdam fontis aque dulcedinem celerrime festinat. Oblitus itaque aquam bibendam signaculo sancte crucis consecrare, delibato potu statim repletur demonio, et eius furit uexationibus. Qui cum ducebatur coram sacro corpore presulis Nazarii, acerbius insanit et frequentibus demonii stimulis agitatur. Coniurato ergo eodem demone, cuius uirtute et intercessionibus corpus illud derelinqueret, respondit sepe sepius uirtute Nazarii; quo audito ceperunt omnes nomen Domini et beati Nazarii glorificare. Demoniacus ille detentus ibi uiolenter per triduum, quarto die celebrata missa ad honorem Dei et beate Marie uirginis, inuocato etiam nomine gloriosi presulis Nazarii, demon in corpore uiri sub uoce canina et latratus sonitum proferens prorupit in clamorem dicens: «Exeo, exeo, fugatus a Nazario!». Et ad uisionem totius populi emittit fumum deterrimum, quasi cuiusdam ferrarii fornax igniuomam flammam euaporaret. Quo euacuato corpus sincerum remansit; et uas quod ex infusione impuritatis accessit studiosa, mundantis cura miraculosa depuratur. Quo uiso uniuersi astantes Deo et sanctis applaudent manibus, iubilantes in uoce exultationis. 9. Cum diabulo nihil maliciosius nec orbe quicquam artificiosius, quoniam cernit se priuatum tanti splendoris lumine, tanti decoris consolatione, fellea face succensus incensauit genus humanum, exardescere minans. Ipse enim nouo pectore noua semper uersans consilia, quosdam ad periuria, quosdam ad adulteria, quosdam transmittit ad omicidia, diuersos autem diuersorum ingeniorum fallaciis ad uaria deducit crimina, ut sicut de eo truffabatur derisio, ita mandat nos ad derisionem, et iram Dei labi compellere desudat incessanter. Unde uir quidam nomine Ioannes de uilla Sancte Marie de Monte, more predictorum uexatus a demonio, ad illicita facta et ualde derisoria relaxatur. Qui deductus ad hospitale, quod in honorem Dei et beate Uirginis Marie supra pontem qui deducit ad ciuitatem Iustinopolitanam edificatur, ubi cum quibusdam Christi famulis ibidem Deo deseruientibus fraternitatem contraxerat, existens ibi coram altare uno ubi Deo sacrificatur, inuocato sepius nomine beati Nazarii, demoniacus a manibus eum detinentium ereptus est uiolenter in aere ad altitudinem duorum uirorum; a quo ita subleuato rugiens diabulus acclamabat dicens: «Nazarius compellit me locum habitationis mee quam elegi derelinquere». Reuerso iam corpore ad infima, pristine dispositionis memorie restituitur. 10. Quodam autem tempore accidit quendam Insulanum nomine Christi predestinatione motu naturali lingue ad uerborum prolationem deputato penitus priuari, ita quod per septennium, et quam maioris temporis lapsum, nihil ore protulit alicuius intellectus comprehensibile. Probato siquidem corporali sepe medicamine, cum uidit omnia noceri nec sibi quicquam cedere in profectum, una mane subintrat eius mentem effectum Christi misericordie supplicare pro ipsius lingue officii restitutione, ut qui ipsum illius compede ligaminis innodauit, absolutionis gratiam sibi deligaret. Ipse autem cum peruenisset ad tumulum beati Nazarii, et ad eius honorem et laudem collatis oblationis muneribus, ‹uidit› ipsum presulem sanctissimum apparamentis episcopalibus ornatum et faciem ad faciem dicentem: «Cur illotis manibus huc accedis auxilium Christi et meum deprecaturus?». Qui cum hec audisset stupore perterritus, nullo tamen astantium illa audiente, exiuit ecclesiam manus loturus. Lotis autem eisdem ad sacrum pontificem Nazarium uisurum rediit in procinctu. Unde uirtute ac gratia presulis sanctissimi functis loquele restitutionem copiose adipiscitur dicens: «Nonne uidetis presulem Nazarium mecum loquentem? Ecce adest, ut nos signaculo sancte crucis subleuata manu benedicit». 11. Quoniam auctor uniuersitatis Deus in prima mundi origine pre ceterorum animalium naturis genus humanum rationis et intellectus dignitate consecrauit et eiusdem ad eius imaginem et similitudinem plasmator exstitit beneuolus, de sede sempiterni luminis eiectus inimicus humane nature ei incessanter apponit insidias, ut creatum contra creatorem delicta committens in errorem incidat, quibus ipsi inimico in poenis infernalibus et cruciatibus sustinendis societatem attribuat. Erat autem quedam mulier nomine Auriola, natione Foro Iuliensis, sub Aquileiensis sedis patriarcatu, de loco qui contra Maranum sub nomine seruitutis cuidam castellano Istriensis prouincie subiugatur, que ibidem commorans de negotiis seruilibus ancillarum consuetudine deliberans, a demonio per triennii spatium uexabatur sepissime. Cuius uexationis modus erat colloquii defatigatio; et cum eadem fortuito casu ad loca declinauerat solita, coram eius aspectu manifestissime patebat umbra demonii. Procidente uero tempore, die quadam, deficiente grani pabulo in domo ubi eadem habitabat Auriola, a sibi dominantibus ‹missa est molend>ino, ut eisdem commestibilia more fragilitatis humane prepararet. Hec autem oneratis pondere animalibus a castro descendens, per uicum decliuum incedens, ad locum molicionis celerrime festinans, demoniacis uexationibus feruentius solito et eius fabulosis agitatur tentationibus. Perueniens autem ad molendinum, ibidem adinuenit quasi diluuium aquarum, ita quod die illa uoluntatem suam effectui mancipare licet inuita postponebat. Que in quarta die ibidem reuersa, submissis aquis et ad locum naturalem retentis, in molendo granum uoluntatem expleuit, diurno labore fatigata, ibidem in futura nocte membra quieti credere proponens. Relicto iam a sole nostre habitationis immispero, et per totius mundi machinam tenebris †hammentibus† circumspersis, predicte mulieris membris soporis dulcedine nondum perfecte recreatis, peruigil inimicus, cuius pro uigiliis non grauat omina somnus, nec circuendo ledunt obstacula gressus et perfidas fossas eius, uocem domine sue eidem mulieri mentitam aspirauit ter eam uocando. Que ad uocem expergefacta, uocis differentie non ignara non immerito obstupefecit prodigio, cum sibi dominatricem per tantum loci interuallum ab eodem loco distare; non formidauit eam ita in aliquibus mundanis rebus posse sollicitari, quod in hora noctis eam ad molendinum causa duceret negotialis. Illa siquidem fraudibus demoniacis iam seducta suisque retibus inuoluta, potu ampullarum eiusdem demonis amarissimo propinata, accepto farine sacculo, duobus associata iuuenibus, diabolum insequitur. Que cum peruenisset ad medietatem uie inter castellum et molendinum, licentiatis iuuenibus, iterum ad eandem tentandam accepit inimicus, et qui iam eidem mulieri associatus erat in absconditu, reuelato uultu forme producit in aperto. Forma autem corporalis eiusdem demonis, et quod etiam uidebatur esse in essentia, erat plaustralis quantitas feni, quasi manibus studiose in formam pineatam reduceretur: ad quemcumque locum declinat Auriola, eam insequitur huius simulacri figura. Maturato iam uero tempore tentationis et sitiente diabolo ingredi templum quod sibi dudum desudauerat, a forma prenotata feni euanescit, apparens eidem toties tentate sub uultu mulieris splendide uestimentis albis perornate; collateraliter coniunctis demone ac muliere (ita intendendo mutuis uerbis) ad inuicem altercantur, quousque ancillam iam suam deduxerat ad locum ubi inuenti sunt iuuenes ac mulieres in circuitu salientes ac psallentes. A quibus nisa est circuitum ingredi ut quod alii operaretur, lassatis iam pedibus a ueloci motu defatigatoque toto corpore in circumeundo, prout a uenatore fera, ab accipitre uolucres ut in laqueum decidant agitantur. Simplex ancilla iam ad complementum demoniace deceptionis ad domum domini sui perueniendo deducitur. Demoniaca uero figura in domo illa more domine illius domus satagebat; que in plurimis eiusdem domus negotiis sollicita, si ab aliquo uideretur totius hospitii familie curam crederetur habere, deliberatis iam factis domi uniuersis, utensilibus in locis congruis collocatis, demum in patella carnes studebat assare; quas assatas ancilla porrigit comedendas. Que licet eas nouerit nefande nature, tamen ancora deceptionis diabolice lapsa in profundum tam tenacis erat coherentie, quod bolum unum aderat defensionis clipeus: ut, sicut primi parentis nostri uitium nos ore condemnauit et iugo uetustatis supposito, hec oris uitio diaboli supponeretur iugo et eius fieret habitatio. Hoc uero sibi gustato bolo, statim repleta est corporaliter diabolo. Postquam autem mulier hec facta est uasiculum immunditie, statim grauatur in corpore, et, quasi molentes sentiens, ilico cognouit alienari in mente. Uerum mulier ista, in tempore sanitatis et sane memorie existens, audiuit et intellexit de beato Nazario confessore Christi, cuius fama celebris erat per prouinciam totam: Deus, cuiuslibet seruitii remunerator, meritis et intercessionibus eiusdem sanctissimi presulis ecclesiam ciuitatis Iustinopolitane diuersis illuminauit miraculis. Retenta autem adhuc in eadem muliere pristine memorie portiuncula, uirtutum beati Nazarii sibi iam alias relatarum reminiscitur; que furenti animo statim eius limina uisitare desiderat dicens: «Ducite me ad beatum Nazarium confessorem, quoniam non liberabor nisi per eum». Huic taliter acclamanti apparuit iterum umbra demoniaca sub fallaci simulacro mulieris albe eidem ancille respondens: «Uocabo stillicidia stillantia super terram, et apponam procellarum turbines, aquarum diluuia, ita quod Nazarium petere non poteris nec eius querere subsidium». Quadam uero die dispositum fuit a cohabitatoribus ut ad gloriosissimum corpus confessoris deduceretur infirma. Statim loco splendoris solis succedunt nebule, eris tempestates, tenebrarum acies, quod circa meridiem fere uidebatur dies terminari. Proueniente iam hora uespertina, permisso satis nefas inimici, mundus illuminatur, et iterum quasi diei diluculum orbem tenebris implicitum incipit exuere. Ostensa ergo dextre Dei uirtute eius brachii potentia, Christi famula ad ciuitatem Iustinopolitana, ubi corpus beati Nazarii requiescit, deducitur; que ibi per triduum commorans continuo acerbius stimulis demoniacis agitatur. Nullatenus permissa tamen recedere ui a circumstantibus ibidem detinetur, ut gloriosissimi presulis patrociniis expectet adiuuari. Coniurato ergo demone sepe sepius a sacerdotibus ecclesie beate Marie, uulgariter et literaliter, cuius sancti meritis et intercessionibus corpus contaminatum demonio debeat euacuari, respondit diabolus in corpore dicens: «Exibo per Nazarium». Clerus ergo et uniuersus populus hec audientes laudauerunt et glorificauerunt Dominum. Existente itaque diabulo in corpore, mulier ad rapida facta deducitur; que iuxta aquam pluribus hominibus detinetur. Sed coniuratus diabulus dixit preterita et futura pronosticabatur, obiciens omnibus eorum uitam; qui sub uoce canina et quasi latrando mira secreta hominum reuelauit. Tercia uero die postquam mulier illa accessit ad sanctissimum corpus beati Nazarii, celebrata iam missa coram eodem corpore, sanctificata aqua in pelui una in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti et in nomine beati Nazarii confessoris, eidem mulieri uiolenter exhibita, diabolus quasi eructo iecore acclamauit: «Recede, recede, quia Nazarius me a uase isto fugat uiolenter!». Et ita conuerso populo uidente exiuit spuma et fumus ab ore mulieris. Quibus exeuntibus pristine memorie restituitur et usum recuperat sanitatis. 12. Conspersa siquidem iam celebri fama per uniuersum Aquilegensis ecclesie patriarchatum et Istriensis prouincie marchiam qualiter cunctorum bonorum retributor altissimus huic presuli Nazario, quod in uite sue sinceritate promeruit, post eius migrationem de mundana uita felicitate perpetua remunerauit, defluunt diuersorum morborum detenti languoribus ad beatum corpus, et ibidem miraculose liberantur. Unde die quadam, tendente iam sole ad occasum, quattuor diuersis egritudinum speciebus occupati apud mundanos incurabilibus e uestigio saluti restituuntur: quorum duo neruorum anteriorum patiebantur contractionem, ita quod capitis sinciput fere genibus uisum est conticuari, aliis autem in prima plasmatione ad unius manus et pedis naturalem quantitatem sufficientis materiei contraxerunt deflectionem, et horum membrorum regimini neruorum deputatorum patiebantur ariditatem. Qui omnes una die et, ut breuiter dicam, quasi uno momento coram corpore gloriosi pontificis Nazarii inuocata eius gratia naturali membrorum habitu et corporis erectione renouantur. 13. Ecce etiam quod mirabilius est. Quedam mulier in senio uisus passa est defectione, et ante tumulum sanctissimi presulis Nazarii eiusdem sumpsit restitutionem. Ista autem et multa alia, quorum per ordinem prosecutionem euitat prolixitas, uirtute Dei et beati Nazarii euenta humanis uisibus ueraciter se protulerunt. Innumerabiles enim de innumerabilibus egritudinibus ibidem conualescunt, quidam migranei, innumerabiles alii de oculorum dolore, de surditate, de diuturnis febribus et inueteratis podagris, et aliorum morborum generibus emundantur.