1
Templum Domini, et septem sedes regales primum collocentur in hunc modum: ad orientem templum Domini; huic collocantur sedes regis Hierosolymorum et sedes Synagogae. Ad occidentem sedes imperatoris Romanorum; huic collocantur sedes regis Theotonicorum et sedes regis Francorum. Ad austrum sedes regis Graecorum. Ad meridiem sedes regis Babyloniae et Gentilitatis. His ita ordinatis primo procedat Gentilitas cum rege Babyloniae cantans: Deorum immortalitas est omnibus colenda, Eorum et pluralitas ubique metuenda. Stulti sunt, et uere fatui, qui Deum unum dicunt. Quia antiquitatis ritui perpetuae contradicunt. Si enim unum credimus, qui praesit uniuersis, Subiectum hunc concedimus contrarie diuersis. Cum hinc bonum pacis foueat clementi pietate. Hinc belli tumultus moueat saeua crudelitate. Sic multa sunt officia, diuersaque deorum, Quae nobis sunt indicia discriminis eorum. Qui igitur tam multifariis unum dicunt praeesse, Illorum contrariis est affici necesse. Ne ergo unum subiici contrariis dicamus, Et his diuinam affici naturam concedamus. Ratione hac decernimus deos discriminare, Officia quorum cernimus ab inuicem distare.
Quod etiam debet cantari per totum ludum in temporibus. Et sic ipsa et rex Babyloniae ascendunt in sedem suam. Tunc sequitur Synagoga cum Iudaeis cantans: Nostra salus in te, Domine; Nulla uitae spes in homine; Error est in Christi nomine spem salutis aestimari. Mirum, si morti succubuit, Qui uitam aliis tribuit. Qui se saluare non potuit, ab hoc quis potest saluari? Non homines; qui est Emmanuel, Deum adorabis Israel. Iesum sicut deos Ismael te iubeo detestari.
Quod et ipsa cantabit singulis in temporibus, et sic ascendat thronum suum. Tunc Ecclesia in muliebri habitu procedit induta thoracem, et coronata, assistente sibi Misericordia cum oleo ad dexteram, et Iustitia cum libra et gladio ad sinistram utrisque muliebriter indutis. Sequentur etiam eam Apostolicus a dextris cum clero, et imperator Romanorum a sinistris cum militia. Cantabit autem Ecclesia Alto consilio, his qui eam sequuntur ad singulos uersus respondentibus: Haec est fides, ex qua uita, In qua mortis lex sopita. Quisquis est qui credit aliter, Hunc damnamus aeternaliter.
Ascendit autem ipsa cum Apostolico et clero, imperatore, et militia sua eumdem thronum. Postea procedunt et alii reges cum militia sua cantantes singuli quod conueniens uisum fuerit. Et sic unusquisque cum militia sua ascendet thronum suum, templo adhuc et uno throno uacuis remanentibus. Tunc imperator dirigit nuntios suos ad singulos reges, et primo ad regem Francorum dicens: Sicut scripta tradunt historiographorum Totus mundus fuerat fiscus Romanorum. Hoc primorum strenuitas elaborauit, Sed posterorum desidia dissipauit. Sub his imperii dilapsa est potestas, Quam nostrae repetit potentiae maiestas. Reges ergo singuli prius instituta Nunc Romano soluant imperio tributa. Sed quod in militia ualet gens Francorum, Armis imperio rex seruiat eorum. Huic ut hominum cum fidelitate Nobis in proximo faciat, imperate.
5
Tum legati uenientes ad regem Francorum coram eo cantent: Salutem mandat imperator Romanorum Dilecto suo inclyto regi Francorum Tuae discretioni notum scimus esse, Quod Romano iuri tu debeas subesse. Unde te repetit sententia tenenda Summi imperii et semper metuenda; Cuius ad seruitium nos te inuitamus Et cito uenire sub praecepto mandamus.
Quibus ille: Historiographis si qua fides habetur, Non nos imperio, sed nobis hoc debetur. Illud enim seniores Galli possederunt, Atque suis posteris nobis reliquerunt. Sed hoc inuasoria ui nunc spoliamur; Absit inuasoribus ut nos obsequamur!
Tum legati redeuntes ad imperatorem cantent coram eo: Ecce Franci super te nimium elati Proterue se opponunt tuae maiestati: Imo et imperii tui ius infirmatur, Illud inuasorium dum affirmatur. Digna ergo poena correpti resipiscant, Ut per eos alii obedire discant.
Tunc imperator cantat: Corda solent ante ruinam exaltari. Superba stultos loqui nolite mirari. Quorum nos superbiam certe reprimemus, Ac eos sub pedibus nostris conteremus. Et qui nunc ut milites nolunt obedire, Tanquam serui postmodum cogentur seruire.
Et statim [cum] aciebus uadit ad expugnandum regem Francorum. Qui sibi occurrens congreditur cum eo, et superatus captiuus reducitur ad sedem imperatoris, et sedente imperatore stat coram eo cantans: Triumphi gloria est parcere deuictis. Uictus ego tuis nunc obsequor edictis. Uitam meam simul cum regni dignitate Positam fateor in tua potestate. Sed si me pristino restitues honori, Erit honor uicti laus maxima uictori.
10
Tunc imperator eum suscipiens in hominem et concedens sibi regnum cantat: Uiue per gratiam, et suscipe honorem, Dum me recognoscis solum imperatorem.
Et ille cum honore dimissus reuertitur in regnum suum cantans: Romani nominis honorem ueneramur, Augusto Caesari seruire gloriamur, Cuius imperii uirtus est formidanda, Honor et gloria maneant ueneranda. Omnium rectorem te solum profitemur, Tibi tota mente semper obsequemur.
Tunc imperator dirigens nuntios suos ad regem Graecorum cantat: Sicut scripta tradunt historiographorum, Quidquid habet mundus, fiscus est Romanorum. Hoc primorum strenuitas elaborauit, Sed posterorum desidia dissipauit. Sub his imperii dilapsa est potestas, Quam nostrae repetit potentiae maiestas. Reges ergo singuli prius instituta Nunc Romano soluant imperio tributa. Hoc igitur edictum Graecis indicate, Et ab ipsis debitum censum reportate.
Qui uenientes ad regem cantant coram eo: Salutem mandat, ibi mutantes: Cuius ad seruitutem te inuitamus, Et tributum dare sub praecepto mandamus.
Quos ille honeste suscipiens cantat: Romani nominis honorem ueneramur, Tributum Caesari reddere gloriamur, etc.
15
Eosque cum honore dimittens ipsemet ascendet ad imperium cantans: Romani nominis, etc. Qui eum in hominem suscipiens, et regnum sibi concedens cantat: Uiue per gratiam. Tunc ille, suscepto regno, reuertitur cantans: Romani nominis, etc.
Tunc iterum dirigit nuntios suos imperator ad regem Ierosolymorum, dicens: Sicut scripta tradunt, etc. Qui uenientes ad regem coram eo cantant: Salutem mandat imperator Romanorum Dilecto suo regi Ierosolymorum, etc.
Quibus ille honeste susceptis cantat: Romani nominis, etc. Et ascendens ad imperium cantat hoc ipsum, iterans: Romani nominis, etc.
Quo ille suscepto concedit sibi regnum. Ipso itaque reuerso in sedem suam, cum iam tota Ecclesia subdita sit imperio Romano, consurgit rex Babylonis in medio suorum cantans: Ecce superstitio nouitatis uanae, Quam error adinuenit sectae Chistianae! Fere destruxit ritum antiquitatis, Et diis subtraxit honorem Deitatis, Quorum cultum deleri prorsus ne sinamus, Nomen Christianum de terra deleamus: Quod ab eo loco debemus inchoare, Unde primo coepit haec secta pullulare.
Et ordinans acies suas uadit ad obsidendam Ierosolymam. Tunc rex Ierosolymae dirigit nuntios suos ad imperium, cantans: Ite haec Ecclesiae mala nuntiantes, Nobis auxilium ab ipsa postulantes. Haec dum cognouerit Romanus imperator, Ipse noster erit ab hoste liberator.
20
Qui uenientes ad imperium cantant coram eo: Defensor Ecclesiae nostri miserere, Quos uolunt inimici Domini delere. Uenerunt gentes in Dei haereditatem, Obsidione tenent sanctam ciuitatem, Locum, in quo sancti eius pedes steterunt, Ritu spurcissimo contaminare quaerunt.
Quibus ille: Ite uestros propere fratres consolantes, Ut nostrum auxilium laeti postulantes, Nos pro certo sciant in proximo uenire, Ne de ipsis ualeant hostes superbire.
Qui reuersi stant coram rege cantantes: Uiriliter agens ab hoste sis securus: Appropinquat enim ab hoc te redempturus. Quem debes in praelio constans praestolari. Per hunc te gaudebis in breui liberari.
Interim dum imperator colligit exercitum, angelus Domini subito apparens, cantat Iudaea et Ierusalem nolite timere, Sciens te auxilium Dei cras uidere, Nam tui fratres adsunt, qui te liberabunt, Atque tuos hostes potenter superabunt.
Tunc chorus: Iudaea et Ierusalem. Interim imperator cum suis procedat ad praelium, et finito praelio, responsorio congrediatur cum rege Babylonis. Quo superato, et fugam ineunte imperator cum suis intret templum, et postquam ibi adorauerit, tollens coronam de capite, et tenens eam cum sceptro et imperio, ante altare cantet: Suscipe quod offero, nam corde benigno, Tibi Regi regum imperium resigno, Per quem reges regnant, qui solus imperator Dici potes, et es cunctorum gubernator.
25
Et eis depositis super altare ipse reuertitur in sedem antiqui regni sui, Ecclesia, quae secum descenderat Ierosolymam, in templo remanente. Tunc cum Ecclesia et Gentilitas et Synagoga uicissim cantant, ut supra. Procedant hypocritae sub silentio et specie humilitatis, inclinantes circumquaque et captantes fauorem laicorum. Ad ultimum omnes conueniant ante ecclesiam, et sedem regis Ierosolymae. Qui eos honeste suscipiens ex toto se subdet eorum consilio. Statim ingreditur Antichristus sub alis indutus loricam, comitantibus eum Hypocrisi a dextris, et Haeresi a sinistris, ad quas ipse cantat: Mei regni uenit hora. Per uos ergo sine mora Fiat, ut conscendam regni solium: Me mundus adoret, et non alium. Uos adaptas cognoui, Uos ad hoc hucusque foui. Ecce labor uester, et industria Ad hoc mihi sunt necessaria. En Christum gentes honorant, Uenerantur et adorant. Eius ergo delete memoriam, In me suam transferentes gloriam.
Ad Hypocrisim: In te pono fundamentum.
Ad Haeresim: Per te fiet incrementum.
Ad Hypocrisim: Tu fauorem laicorum exstrue. Ad Haeresim: Tu doctrinam clericorum destrue.
Tunc illae: Per nos mundus tibi credet: Nomen Christi tibi cedet.
30
Hypocrisis: Nam per me fauorem dabunt laici.
Haeresis: Et per me Christum negabunt clerici.
Tunc praecedent eum ipso paulatim sequente. Et postquam uenerint ante sedem regis Ierosolymae, Hypocrisis insusurret hypocritis annuntians eis aduentum Antichristi. Qui statim occurrent sibi cantantes: Sacra religio iamdiu titubauit. Matrem Ecclesiam uanitas occupauit. Utquid perditio per uiros phaleratos? Deus non diligit saeculares praelatos. Ascende culmina regiae potestatis, Per te reliquiae mutentur uetustatis.
Tunc Antichristus: Quomodo fiet hoc? Ego sum uir ignotus.
Tunc ipsi: Nostro consilio mundus fauebit totus. Nos occupauimus fauorem laicorum. Nunc per te corruat doctrina clericorum. Nostris auxiliis hunc thronum occupabis. Tu tuis meritis caetera consummabis.
35
Tunc Antichristus ueniens ante sedem regis Ierosolymae cantat ad hypocritas: Quem sub Ecclesiae gremio concepistis Longis conatibus, me tandem genuistis. Ascendam igitur, regna subiugabo. Deponam uetera, noua iura dictabo.
Tunc exeuntes ei superiora indumenta ascendunt expositis gladiis, et deponentes regem Ierosolymorum coronant Antichristum cantantes: Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.
Tunc rex Ierosolymis ascendat ad regem Teutonicorum solus cantans: Deceptus fueram per spem bonorum. Ecce destituor fraude simulatorum. Regni fastigia putabam beata. Si essent talium edictis ordinata. Romani culminis dum esses aduocatus, Sub honore uiguit Ecclesiae status. Nunc tuae patens est malum discessionis; Uiget pestiferae lex superstitionis.
Interim hypocritae conducunt Antichristum in templum Domini, ponentes ibi thronum suum. Ecclesia uero, quae ibi remanserat, multis contumeliis et uerberibus affecta redibit ad sedem Apostolici. Tunc Antichristus diriget nuntios suos ad singulos reges Graecorum dicens: Scitis diuinitus ab hoc me uobis datum, Ut per omnes habeam terras principatum. Ad hoc idoneos ministros uos elegi, Per quos totus mundus subdatur nostrae legi. Hinc primo terminos Graecorum occupate. Graecos terroribus, aut bello subiugate.
Qui uenientes ad regem Graecorum cantant coram eo: Rex, tibi salus sit a saluatore Nostro, regum et totius orbis rectore, Qui, sicut ex Scripturis mundo fuit promissus, Descendit de coelis ab arce Patris missus. Ille semper idem manens in Deitate, Ad uitam sua nos inuitat pietate Hic se uult a cunctis ut Deum uenerari, Et a toto mundo se iubet adorari. Huius edicti formam si tu praeteribis, In ore gladii cum tuis interibis.
40
Quibus ille: Libenter exhibeo regi famulatum, Quem tanto dicitis honore sublimatum. Honor est et gloria tali obedire, Huic tota mente desidero seruire.
Et hoc iterans uenit ad praesentiam Antichristi, et stans coram eo cantat: Tibi profiteor decus imperiale, Quo tibi seruiam, ius postulo regale.
Et flexo genu, offert ei coronam. Tunc Antichristus depingens primam litteram nominis sui regi, et omnibus suis in fronte, et coronam ei in capite reponens cantat: Uiue per gratiam, et suscipe honorem, Dum me recognoscis cunctorum creatorem.
Tunc ille reuertitur ad sedem suam. Iterum Antichristus dirigit hypocritas ad regem Francorum cum muneribus dicens: Haec munera regi Francorum offeretis, Quem cum suis ad nos per illa conuertetis. Hi nostro ritui formam adinuenere, Nostro aduentui uiam praeparauere. Horum subtilitas nobis elaborauit Thronum conscendere, quem uirtus occupauit.
Tunc hypocritae, acceptis muneribus, uadunt ad regem Francorum, et stantes coram eo cantant:
45
Rex, tibi salus sit, etc. Ultimam clausulam ista commutantes: Sed de tui regni certus deuotione Rependit tibi uicem uoluntatis bonae.
Tunc rex, acceptis muneribus, cantat: Libenter exhibeo, etc. Et hoc iterans uenit ad praesentiam Antichristi, et flexo genu, offert ei coronam cantans: Tibi profiteor, etc. Antichristus, eo suscepto, in osculo signat eum et suos in frontibus, et imponens ei coronam cantat: Uiue per gratiam, etc. Tunc iterum dirigit hypocritas ad regem Teutonicorum, cantans: Excellens est in armis ius Teutonicorum, Sicut testantur experti robur eorum. Regem muneribus est opus mitigari: Est cum Teutonicis incautum praeliari. Hi secum pugnantibus pessima pestis. Hos nobis subiicite donis si potestis.
Tunc hypocritae, acceptis muneribus, transeunt an regem cantantes coram eo: Rex tibi salus sit, etc., ultimum uersum iterum isto commutantes: Et his te honorans muneribus absentem Amicum cernere desiderat praesentem.
Tunc rex Teutonicorum cantat: Fraudibus uersutias compellor experiri, Per quas nequitia solet mentiri. Sub forma ueritas uirtutis putatur: Ostendet falsitas, quod forma mentiatur. Per uos corrupta est fides Christianorum, Per me conteretur regnum simulatorum. Plena sunt fraudibus munera deceptoris, In quos corruet per gladium ultoris, Secum pecunia sit in perditionem, Grauem iniuria exspectat ultionem.
Tunc hypocritae confusi redeunt, et stantes coram Antichristo cantant: O regni gloria, caput totius mundi, Offensa aspice populi furibundi. Certe praedictum est per fidem antiquorum: Quod tu subiicies ceruices superborum. Si uirtute tua totus orbis subsistit, Qua ui Teutonicorum furor tibi resistit? Igitur tuam Germania blasphemat ditionem, Extollit cornua contra religionem, Respice nostram confusionem In ea iudica tuam offensionem. Tuam potentiam iniuria testatur, Cuius imperium ruinam minatur.
50
Tunc Antichristus: Consummabo uere gentem perditionis Pro tanto scandalo religionis Ecce superbiam humanae potestatis Terret potentia diuinae maiestatis!
Tunc dirigit singulos nuntios ad reges dicens eis: Ite congregantes facultates regnorum Conculcent impetu furorem superborum.
Nuntii uero uenientes coram regibus cantant: Ecce noster Dominus et Deus deorum Per nos exercitum conuocat suorum, Ut per eos Teutonicum condemnet furorem. In bello martyrum consignabit cruorem.
Tunc reges conueniunt ante thronum Antichristi. Quibus ille: Consummabo uere, etc. Ite Germaniae terminos inuadetis, Superbum populum cum rege conteretis.
Tunc omnes cantant: Deus nobiscum est, quos tuetur potenter, Pro fide igitur pugnemus confidenter.
55
Et disponentes acies suas in occursum Teutonicorum congrediuntur cum eis, et superatur exercitus Antichristi. Tunc rex Teutonicorum rediens, et sedens in throno suo cantat: Sanguine patriae honor est retinendus: Uirtute patriae est hostis expellendus Ius dolo perditum est sanguine uenale Sic retinebimus decus imperiale.
Tunc hypocritae adducunt claudum coram Antichristo. Quo sanato, rex Teutonicorum haesitabit in fide. Tunc iterum adducunt leprosum, et illo sanato, rex plus dubitabit. Ad ultimum important feretrum, in quo iacebat quidam simulans se in praelio occisum. Iubet itaque Antichristus, ut surgat, dicens: Signa semper quaerunt rudes et infideles. Surge, surge uelociter, quis sim ego, reueles.
Tunc ille de feretro cantat: Tu sapientia supernae ueritatis, Uirtus inuicta es diuinae maiestatis.
Et hypocritae secum cantant: Tu sapientia, etc. Tunc rex Teutonicorum uidens signa seducitur dicens: Nostro nos impetu semper periclitamur: Aduersus Dominum incauti praeliamur. In huius nomine mortui suscitantur, Et claudi ambulant, leprosi mundantur, Illius igitur gloriam ueneremur.
Tunc rex ascendit ad Antichristum, et hoc idem cantat. Cum autem uenerit coram eo, flexo genu offert ei coronam cantans: Tibi profiteor, etc. Tunc Antichristus signans eum, et suos in frontitibus, et imponens ei coronam cantat: Uiue per gratiam, etc. Tunc committit sibi expeditionem ad gentes, dicens: Uobis credentibus, conuertimur ad gentes.
60
Et dato sibi gladio cantat: Per te disponimus has fieri credentes.
Tunc rex ueniens ad thronum Gentilitatis, et mittens legatum ad regem Babylonis, cantat coram eo: Potestas Domini maneat in aeternum, Quae adoranda est quasi numen sempiternum. Condemnat penitus culturam idolorum, Praecipit abiici ritus simulacrorum.
Tunc Gentilitas ad legatum: Finxit inuidia hanc singularitatem, Ut unam coleret homo Diuinitatem. Ille iure Deus cupidus aestimatur, Qui specialius caeteris uult ut solus colatur, Nos igitur sequimur ritum antiquitatis: Diis discrimina reddimus Deitatis.
Tunc nuntius: Unus est Dominus, quem iure ueneramur.
Et deiiciens simulacrum cantat: Idolum detestamur.
65
Statim gentiles concurrunt, et praeliantur cum exercitu Antichristi. Et superatus rex Babylonis ducitur captiuus ad Antichristum. Tunc rex, genu flexo, offert coronam Antichristo, dicens: Tibi profiteor, etc. Tunc Antichristus signans eum, et suos in frontibus, et imponens coronam ei cantat: Uiue per gratiam, etc. Statim redeunt ad sedes suas omnes cantantes: Omnium rectorem te solum profitemur, Tibi tota mente semper obsequemur.
Tunc Antichristus dirigens hypocritas ad Synagogam cantat: Iudaeis dicite Messiam aduenisse, Et me in gentibus tributum accepisse. Iudaeis dicite: En ego sum Messias, Ego sum promissus eis per prophetias. Tunc hypocritae ad Synagogam: Regalis generis gens est peculiaris, Fidelis populus ubique praedicaris. Pro tuenda lege iamdudum exsulasti, Procul a patria Messiam exspectasti. Haec exspectatio reddet haereditatem: Iucunda nouitas mutabit uetustatem. Ecce mysterium tuae redemptionis: Rex enim natus est auctor religionis. Hic est Emmanuel, quem testantur Scripturae, Per cuius gratiam tu regnabis secure, Erexit humiles, et superbos deiecit, Potenter omnia sub pedibus subiecit. Surge, Ierusalem, surge, illuminare, Captiua diu Synagoga, laetare. Tunc Synagoga: Haec consolatio diuinae bonitatis Laborem respici nostrae captiuitatis. Eamus igitur obuiam Saluatori, Dignum est reddere gloriam Redemptori.
Tunc Synagoga surgens uadit ad Antichristum, etc. Ades Emmanuel, quem semper ueneramur, In cuius gloria nos quoque gloriamur.
Tunc uenientem suscipit Synagogam signans eam, et dicens: Per me egredere uectem confusionis: Tibi restituo terram promissionis. In tuo lumine en gentes ambulant, Et sub pacis tuae lege reges regnant.
Tunc Synagoga redeunte, intrant prophetae dicentes: Uerbum Patris habens diuinitatem In uirgine sumpsit humanitatem, Manens Deus effectus est mortalis. Semper Deus factus est temporalis. Non naturae usu sic testante Hoc factum est, sed Deo operante. Nostram sumpsit infirmitatem, Ut infirmis conferret firmitatem. Hunc Iudaei mortalem cognouerunt, Immortalem quem esse nescierunt. Nec sermoni, nec signis credidere; Sub Pilato Christum crucifixere. Moriendo mortem mortificauit, A gehenna credentes liberauit. Hic surrexit uere non moriturus, Regnat semper in proximo uenturus. Hic saeculum per ignem iudicabit, Uniuersos in carne suscitabit, A reprobis saluandos separabit, Malos damnans, bonos glorificabit. Uerae scitis quid Scripturae loquantur, Enoch uiuum, et Eliam testantur. Tunc Synagoga: Ubinam sunt? Illi: Nos sumus uere, In quos fines saeculorum deuenere. Iste Enoch, et ego sum Elias, Quos hucusque seruauerat Messias, Qui iam uenit, et adhuc est uenturus, Per nos primum Israel redempturus. Ecce uenit homo perditionis, Magnae consummans muros Babylonis: Non est Christus.
70
Tunc tollunt ei uelum. Statim Synagoga conuertitur ad uerba prophetarum dicens: Seducti sumus uere per Antichristum, Qui mentitur se Iudaeorum Christum. Certa indicia est nostrae libertatis Elias et Enoch prophetae ueritatis. Tibi gratias damus, Adonai, rex gloriae, Personarum Trinitas eiusdem substantiae. Uere Pater Deus est, cuius Unigenitus Deus est, idem Deus est amborum Spiritus.
Interim hypocritae uenientes ad Antichristum cantant: O culmen regium diuinae maiestatis! Tibi subtrahitur honor diuinitatis. Intrauere senes doctores uanitatis, Qui blasphemant tuae honorem potestatis. Iudaeis praedicant tenore Scripturarum, Te, rex omnipotens, caput hypocritarum. Tunc Antichristus ad hypocritas: Cum me totus orbis studeat adorare, Ius mei nominis quis audeat negare? Synagogam, et senes mihi repraesentate. Reos conueniam super hac leuitate.
Tunc ministri uenientes ad prophetas et Synagogam cantant: Testes mendacii, praecones falsitatis. Uos tribunal uocat diuinae maiestatis. Tunc prophetae: Non seducet homo iniquitatis Seruos Christi ministris falsitatis.
Tunc nuntii adducunt prophetas et Synagogam ad Antichristum, quibus ille: Fert in insaniam proprietatis Uos, quos decipiunt uultus auctoritatis. Sanctis promissus sum redemptio futura, Uere Messia, ut testatur Scriptura. De me suscipite formam religionis. Sum infidelibus lapis offensionis. Tunc prophetae: Tu blasphemus auctor iniquitatis, Radix mali, turbator ueritatis, Antichristus, seductor pietatis. Tunc Antichristus commotus dicit ministris: Ecce blasphemias meae Diuinitatis Ulciscatur manus diuinae maiestatis. Qui blasphemant in me diuinam pietatem, Diuini Numinis gustent seueritatem. Pereant pexitus oues occisionis Pro tanto scandalo sanctae religionis.
Tandem Synagoga cantat confessionem istam: Nos erroris poenitet, ad fidem conuertimur, Quidquid nobis inferet persecutor, patimur.
75
Tunc ministri educunt eos et occidunt. Interim uero, dum occiduntur, Ecclesia cantat: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi . Tunc ministris reuersis, Antichristus dirigit nuntios suos ad singulos reges cantans Reges conueniant, et agmina sanctorum, Adorari uolo a gloria regnorum. Cuncta diuinitus manus ima firmauit, Suos Diuinitas hostes exterminauit. Pace conclusa sunt cuncta iura regnorum, Ad coronam uocat suos Deus deorum.
Tunc omnes reges conueniunt undique cum suis usque ad praesentiam Antichristi cantantes: Cuncta diuinitus, etc. Quibus Antichristus: Ista praedixerunt mei praedicatores, Uiri mei nominis, et iuris cultores. Haec mea gloria, quam diu praedixere, Qua fruentur mecum, quicunque meruere, Post eorum casum, quos uanitas illusit, Pax, et securitas uniuersa conclusit.
Statim fit sonitus super caput Antichristi, et eo corruente, et omnibus suis fugientibus, Ecclesia cantat: Ecce homo, qui non posuit Deum adiutorem suum! Ego autem sicut oliua fructifera in domo Dei. Tunc omnibus redeuntibus ad fidem, Ecclesia ipsos suscipiens incipit: Laudem dicite Deo nostro.