1
INCIPIT PREFACIUNCULA DE UIRTUTIBUS SANCTI COLUMBANI
Quoniam gesta et miracula, quae Dominus noster per merita patroni nostri sanctissimi Columbani pandere dignatus est ab ortu natiuitatis eius usque ad aduentum ipsius in partibus Ebobiensis, seu et de constructione ipsius coenobii uel obitu eius, Ionae cuiusdam studio transscripta comperimus. Caetera, quae adhuc ipse uiuens gessit in supradicto loco, quia praefatus uir silendo praeteriit, ut ne tanti uiri gesta uel miracula obliuioni traderentur, iussum mihi est a quodam praeceptore meo, ut proprio stilo, quomodo ualerem, transscriberem. Quod ego denegare non ausus sum, quia uapulare metuebam et, cum essem indoctus, inchoare timebam; qua de re undique praemebant me angustiae. Sperans tamen in eum, qui linguas infantium disertas facit et qui per prophetam clamat: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud, quod ille mihi minimo intellectum posset tribuere per misericordiam, quod deerat per aetatem, ad ea iuxta meam paruitatem recitanda toto me desiderio mancipaui. Ne cogitet quisquis, quod audacter uel propriis uiribus confisus sarcinam tantae molis arripuerim, sed quia iussio praeceptoris me ad hoc opus impulit, nec fas fuit eius, sicut iam retuli, iussionibus non parere. Nihil itaque mihi conscius, sed prius ad Deum mente conuersus, suppliciter postulaui, ut uel scintillam sancti sui spiritus mihi paruulo non negaret ad ea enarranda, quae iussus fueram. Aliter enim nequibam, sicut ipse dicit: Sine me nichil potestis facere. Discant etiam aemuli non me irridere, quia non sponte, sed coactus hoc opus aggressus sum. Ab exordio enim aedificationis ecclesiae, miracula in iam fato loco et ipsius dilectissimae speluncae haec enarrare coepi, et pauca de eius uirtutibus disserere, quae a ueracissimis uiris didici; et postea ad ea me contuli, quae temporibus praecellentissimi Hugonis regis acta sunt, quia necesse fuit ibi aliquid immorari. Titulos etiam cuiuscumque uirtutis subposui, quo facilius eluceret in capite quicquid esset requirendum in corpore.
Capitulum I. De aduentu ipsius in Italia et de constructione ecclesiae in loco Ebobiensi
5
Sanctus igitur Columbanus, Hibernia ortus, post alia coenobia in partibus Galliarum structa seu et post nonnulla aduersa, quae a Theoderico rege et Brunichilde perpessus est, monitu angelico Italiam ueniens, ab Agilulfo Longobardorum rege honorifice susceptus est, sicut in sacris eius reperimus gestis. Dataque ei obtione loci Ebobiensis, monasterium inibi construere coepit, ubi etiam ecclesiam in honore almae Dei genitricis semperque uirginis Mariae ex lignis construxit ad magnitudinem sanctissimi corporis sui. Inter caeteras denique uirtutes, quas Dominus in ipsa est operatus ecclesia, haec praecipue uiguit, sicut ab antecessoribus nostris audiuimus, quod si aliquis tristis illic adueniebat, si ibi aliquam morulam haberet, interuentu sanctae Uirginis supradictique uiri, laetus exinde reuertebatur. Ante ipsam denique ecclesiam sanctus Attalus crucem adfixit, ubi et meruit caelos uidere apertos. Ipsamque ecclesiam uenerabilis abbas Agilulfus ex lapidibus struxit turremque super eam aedificauit et campanas in ea pendere fecit, sicut nunc cernitur.
Capitulum II. De uestigio pedis in petra expresso
Uenerabilis etenim Columbanus secretiorem locum exquirens, sicut eius mos erat, ut uideretur aliquantulum segregatus a fratribus uacare orationibus et ieiuniis immorari, egressus a monasterio transitoque flumine Treuia, iuxta illud pergens deuenit ad fluuiolum, quod uocatur Coriasca. Indeque iuxta alueum ipsius fluminis iter agens, rupes illas circumquaque praeuidens aduenit inter duos montes, unde illud decurrit. Ex quibus unus, qui est ad dexteram partem, uocatur Tellectum, alter uero, qui est ad laeuam, nuncupatur rustica lingua Groppo Altum. In illam uero ripam quae est ad sinistram partem ascendens, deuenit ad quandam petram, quae uidetur in eminentiori rupis esse posita, et exinde circumquaque rupes hinc et inde conspicere poterat. Mirabileque dictu! In ipsa petra uestigium sanctissimi pedis eius dextri sic impressum est, sicut hodieque apparet, quasi si aliquis sigillum in cera expresserit et, ablato illo, cuiuscumque fuerit figurae demonstret, sic et ipsa petra, sicut supra diximus, uestigium ipsius demonstrat sancti. Ex illa enim die ipsum locum ob reuerentiam uenerandi uiri lingua rustica Ad Urmam sancti Columbani uocatur. Sed nostris in temporibus unus rusticus, qui in ipsa rupe caprellas custodiebat, ipsam petram ascendens – sicut mos est pastorum in illam ascendere propter calorem solis uel ob custodiam caprarum – non dedit honorem Deo neque sancto Columbano; ipsam partem a corpore totius petrae separauit et in fluuiolum quod praediximus deuoluit. Homo uero rusticus ipso die percussus est et postea non meruit sanari. Quo comperto uenerabilis sacerdos Teoderulfus nomine, qui eidem speluncae tunc praeerat, ipsum perquiri fecit et ad se deportari rogauit dignoque loco reposuit.
Capitulum III. De inuentione speluncae et petra in suo loco apposita
Sanctus denique Columbanus in iam dictam rupem locum sibi aptum non inueniens, ipsam relinquens, in rupem aliam quae est iuxta montem praedictum ascendens, subtilissime perlustrans, deuenit ad radicem saxi, cui supereminet magna rupis. In eo itaque locum sibi cernens congruum mundansque, ecclesiam inibi construxit in honore beatae Dei genitricis semperque uirginis Mariae, ea mensura quam supra ostendimus. Solitariam uero ibi agens uitam soli Deo uacabat ieiuniis et orationibus, tantum sabbato uel diebus festiuis ad monasterium reuertebatur. Totaque quadragesima illic mansisse perhibetur. Cumque semitam illic requireret, unde uenire uel redire posset, transitum habuit secus saxum, de quo olim magna pars diuisa fuerat et in ipso itinere iacebat. Denique, cum ex nulla parte locum diuertendi inueniret, humano destitutus auxilio ad diuinum recurrit, orans uirtutem sibi a Deo dari, quatenus ipsam partem in suo loco posset restituere. Tantam autem adminiculans Dei pietas electo suo uirtutem tribuit, ut ipsam suo loco restitueret, unde uisa fuerat cecidisse, liberum gressum omnibus illic tendentibus dans. Ob uenerationem itaque tanti miraculi a fidelibus crux iuxta eam posita est, sicut et hodie cernitur.
10
Capitulum IIII. De cruce iuxta saxum posita
Sanctus itaque Columbanus non longe ab ecclesia, quam supradiximus, locum alium eligens, ubi saxum erat aliquantulum concauum, crucem ibi affixit. Consuetudo est enim hominibus eiusdem gentis unoquoque die centies et eo amplius genua flectere, et ad quod opus eundem locum ab eo credimus expetitum. Quidam autem Francigena orationis causa iter Romam agens transitum habuit iuxta iam fatam speluncam. Ut cognouit autem a dicentibus in illis partibus ecclesiam a beato Columbano constructam, orationis causa illic peruenit. Cumque uenisset ad hostium et, sicut mos est, pulsasset, receptus ductusque est ad orationem. Resumptisque paululum uiribus, perrexit ad iam dictam crucem ibique flexis poplitibus orans, crucem ipsam aspiciens solliciteque inquirens, quis illic eam apposuerit, ut didicit a sancto Columbano factam et illic appositam, oportunum tempus exquirens, partem ex ea latenter abstulit et ob amorem sancti uiri semper secum deportauit. Romam itaque pergens locaque sanctorum circuiens, reuersus postea est in Franciam. Inter caetera uero narrationis suae colloquia uirtutes sancti Columbani, quas a custode praedictae speluncae didicerat, narrabat gloriabaturque se habere partem crucis, quam ipse sua fabricauerat manu, et per quem non paucas uirtutes factas narrabat. Post multum uero temporis ex ipsis partibus ueniens ad praedictam speluncam, partem crucis quam deportauerat et uirtutes, quas per eam Dominus egerat narrauit. De quibus uirtutibus uidetur nobis rectum esse nostro operi unam inserere. Aiebat enim praedictus Francigena fratrem suum longo tempore caduca passione uexatum, austu ipsius crucis sanitati pristinae restitutum, cessante iam omni paene industria medicorum. Nullus enim eius potuit incommoditati aliqua medendi arte succurrere, quia ad laudem sui nominis seruo suo Columbae Dominus huius praerogatiuam contulerat sanitatis. In eodem uero loco, in quo praedicta crux a sancto Columbano posita fuerat, ecclesia in honore sanctae crucis constructa est, sicut nunc cernitur, ubi etiam ipsa crux pro amore incliti uiri honestissime seruatur.
Capitulum U. De legumine quod numquam seritur, sed ex se profert semen
Quia de constructione dilectissimae speluncae loqui coepimus, libet de uirtutibus sancti Columbani unam inserere, de quibus ipse locus usque nunc floret. Nam legumen pis, quod rustici herbiliam uocant, ex aduentus sui tempore per singulos annos sponte nascitur per illas rupes quas ipse perambulauit, nullo serente et, quod maius nobis miraculum uidetur, per scissuras petrarum, ubi nullus humor adest. Non aequaliter tamen per singulos annos nascitur; in multis autem locis, ubi praesenti anno orta fuerit, in alio non erit. Sed in loco uirtutem Domini nostri esse credimus, quod ipse per seruum suum cotidie operatur. Nam si in uno loco per singulos annos nasceretur, forsan multi putarent non esse meritum sancti, sed quod de illius semine ibi caderet et inde oriretur. Mos enim est custodi ipsius speluncae, quando apparuerit, ibi signum mittere, quousque ad maturitatem peruenerit, diligenterque tunc colligere et abbati transmittere. Abbas uero regibus siue principibus solitus est pro benedictione sancti Columbani dare.
Capitulum UI. De Petro quodam ferrario
15
Quidam ferrarius, Petrus nomine, et in ipsa arte bene instructus omnibusque nobis notissimus nuper excaecatus est. Habens denique uxorem et filios, contristari coepit, quomodo eos gubernare uel regere posset, qui humanum lucem amiserat. At ille uidens se esse priuatum lumine, humanam medicinam respuens, ad diuinam recurrit. Praecepit namque uxori suae, ut ceram in luminaribus praepararet et homines, qui eum ducerent ad praedictam speluncam, adquireret. Ueniente uero illo ad iam dictam speluncam, ingressus oratorium cum luminaribus deprecabatur sanctum Columbanum, quatinus intercederet pro eo ad Dominum, ut ei pristinum lumen reddere dignaretur. Meritis itaque sancti Columbani meruit amissum lumen recipere et gratias agens Deo cum gaudio reuersus est ad domum suam. Denique adhuc superest et ualet et bonum testimonium ab hiis habet, qui eum norunt.
Capitulum UII. De contracto in sollempnitate sancti Columbani sanato
Miraculum, quod gestum est in supra memorato coenobio Ebobiensi tempore Berengarii imperatoris, uidetur nobis non esse commodum silentio tegere, quia, sicut Raphael angelus Tobiae dixit, opera Dei honorificum est reuelare et decentissimum. Huius ergo miraculi multi qui adhuc supersunt testes sunt, qui in ipsa sollempnitate ibi affuerunt. Fuit quidam pauperculus nomine Godinus ex Francia ortus omnique corpore contractus, ita ut uascula, in quibus solebat cibum uel potum sumere, nullo modo aliter portare posset, nisi super collum poneret et sic reptando cum bacillis properaret. Adueniens igitur in iam dictum locum, receptus ductusque est ad hospitale, sicut mos est, ibique hospitium et uictum inueniens, plures illic mansit annos. Quodam itaque anno in uigilia sollempnitatis sanctissimi Columbani, omnibus membris dolere coepit. In ipsa autem nocte sonatis signis ad uigilias omnes accurrunt. Ipse uero inter eos affuit nimis dolendo atque lamentando, ita ut in ipsis uigiliis magnas uoces emitteret uocesque nonnullorum psallentium uel legentium interrumperet. Multi uero sperantes eum tunc exire de saeculo condolebant ei. Finitis uero matutinis et ad maiorem missam uenientibus, ipse, sicut iam diximus, aduenit. Diaconus uero in ambonem ascendens, euangeliumque pronuntians, ipse uero nihilominus magnis clamoribus angebatur, et coeperunt ossa eius sonare, quasi dum uirgulta frangerentur, coepitque se extendere. At illi, qui iuxta eum erant, uidentes quod fiebat, leuantes eum adducunt inter cancellos. Uidentes autem omnes, qui aderant, uirtutem Dei per meritum sancti Columbani in ipso fieri, in lacrimas resoluti sunt, ita ut diaconus, qui euangelium legere inchoauerat, uix propter luctum finire ualeret. Et leuantes eum deportauerunt in criptam ante sacratissimum sancti Columbani sepulchrum, laudantes Dominum, qui per seruum suum eo tempore tantum miraculum declarare dignatus est. Ipse autem Godinus aiebat se uidere duas columbas pulcherrimas sedere super sacratissimum corpus; hiis tamen, qui ibi aderant, non est datum eas uidere. Credimus enim in tanta uirtute non defuisse praesentiam sanctissimi uiri. Ipse uero in omnibus recuperata sanitate per aliquot menses ibidem mansit et postea discessit. De his itaque nunc ueniamus ad ea, quae superius promisimus.
Capitulum UIII. De principibus, qui terram sancti Columbani inuaserunt et qualiter Gerlannus supradictam abbatiam accepit
Tempore excellentissimi regis Hugonis erant principes in Italia, qui nec recta facere neque etiam consentire cupiebant, de quibus sapientissimus Salomon nos ammonet: Ne aemuleris, inquit, uiros malos, nec desideres esse cum eis, quia rapinam meditatur mens illorum et fraudes labia eorum locuntur. Et ipse in Ecclesiastico: Interdum dominatur homo homini in malum suum. Uidi impios sepultos, qui etiam cum aduiuerent, in loco sancto erant et laudabantur in ciuitate quasi iustorum operum. Etenim quoniam non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore et filii hominum perpetrant mala. Inter quos erant Wido episcopus Placentinae urbis et Rainerius et non pauci alii, qui res ecclesiae Bobiensis abstractas habebant et iniuste suo iuri coniunctas.
20
Silueradus autem illo tempore regebat supradictam abbatiam. Contigit autem ut Alda nobilissima regina duceret secum sapientissimum castissimumque atque nobilissimum uirum nomine Gerlannum, cupiens eum episcopali fastigio sublimare. Uidens autem eum rex sapientiae florere uirtutibus, suum sigillum ei tribuit summumque cancellarium esse praecepit. Mortuo autem Siluerado abbate, tribuit ei supra memoratam abbatiam, in qua ueniens inuenit eam sua possessione priuatam. Unde multum tristis effectus, cogitare coepit qualiter ipsam terram ab illorum dominatu abstraheret. Unde saepius interpellauit supradictum regem, sed rex potestatiue eam non ualebat ab illis auferre; metuebat enim illos, ne si aliquid contra eorum uoluntatem ageret, regni dampnum incurreret. Quos scimus etiam contra eum saepius rebellasse. Consilium autem praedicto patri rex Gerlanno tribuit, ut corpus beati Columbani caute de tumulo leuaret, et quando ipse conloquium cum suis principibus ageret Papie deferret, ut uidentes ipsum sacratissimum corpus propter suas res illuc delatum esse et uel sic ab illorum rapacitate cessarent.
Capitulum UIIII. De magistris ad sepulchrum sancti Columbani frustra laborantibus et uirtus ibi peracta
Non multo post itaque ad monasterium reuersus, paucis senioribus secretum hoc indicauit iussitque uno ex magistris nomine Christiano, ut ex lignis abiegnis arcam faceret aptam tanto pignori ad portandum. Nos autem qui eramus illo in tempore, arcam fabricare uidebamus, sed ad quod opus fieret ignorabamus. Appropinquante autem die, quo sanctum corpus leuandum erat, iussit supradicto magistro ut ad sacratissimum corpus cum magna reuerentia accederet mensamque subleuaret. Quod et factum est. Cum autem uellent lapides desuper sacrum sepulchrum leuare, tota die frustra laborantibus, nec unam quiuerunt amouere. Pauore autem perterriti indicauerunt hoc abbati. Quo audito nimio terrore perculsus, ad sacratissimum sepulchrum deuenit prostratoque toto corpore in terram, cum lacrimis asserens se non ob aliam causam leuare uelle, nisi necessitate sibi seruientium compellente. Diuque ibi orante, ut sineret se leuari, cum magno gemitu obsecrabat. Illoque ad suam domum reuerso tanta celeritate leuate sunt, ut omnes aperte cognoscerent, antea se leuari non uellet. Ad lapidem autem uenientibus qui tegebat sanctum corpus, non sunt ausi leuare, sed nuntiauerunt abbati, ut ueniret et indicaret quid exinde uellet. Ueniente uero illo cum religiosis fratribus, sublato lapide sanctum corpus aspicientes subtilissimo pallio circumdatum, perfusi lacrimis prostratique in terram diu orauerunt coopertoque sepulchro et sigillo apposito usque in crastina dimiserunt.
Capitulum X. Qualiter sanctum corpus de tumulo est eleuatum, uel de sanitate cuiusdam presbiteri
Mane autem peracto, uenientibus omnibus fratribus cum clericis de circumadiacentibus plebibus quasi hora tertia in maiori ecclesia, et ipse uenerabilis abbas cum quattuor religiosis monachis sacerdotalibus uestibus indutis, prostrati in terram cum magno rugitu et lacrimis orauerunt sanctumque corpus aspicientes alio pallio circumdederunt et in arca, quam praediximus, condiderunt. Cooperta itaque arca serisque offirmatis, aliique ante fores ipsius criptae expectantes cum caereis et lampadibus atque timiamateriis, reliqui omnes in maiori ecclesia laetaniis personabant. Leuatum itaque pretiosissimum corpus delatum est in throno ante altare almi clauigerique Petri, et qui adstabant magno fletu permoti grandibusque clamoribus aiunt: «Sancte Columbane, adiuua nos! Tui sumus, obsecra Dominum, ne pereamus». Et custodibus deputatis perrexerunt omnes ad mensam. Sed quod in ipso spatio Dominus per seruum suum operatus est, uidetur nobis non esse silendum. Grimaldus quidam presbiter, custos ecclesiae sancti Martini, grauissimo langore per multum tempus percussus, ita ut omnium membrorum careret officiis, ad monasterium adductus est. Audito quoque, quod sanctum corpus a tumulo eductum et ante altare sancti Petri positum esset, rogauit ut illic portaretur. Quo delatus subtus arcam, nisu quo ualuit toto se corpore prostrauit. Mira uirtus! Ipse enim, qui tanto tempore caruit officio omnium membrorum, in paruo spatio adeptus est tantam uirtutem, ut, quando fratres surrexerunt a mensa, repererint eum ante arcam stantem baculoque suo se sustentantem, Deum glorificantem sanctoque Columbano gratiam agentem et non post modicum cum aliis ipsum inclitum corpus sequentem.
25
Capitulum XI. Quo ordine iter agere coeperunt uel quomodo candelae diuinitus accensae sunt
Denique uenerabilis abbas conuocauit duos presbiteros, unus ex illis nomine Rainerius, qui postea custos speluncae praedicti sancti effectus est, praecepitque illis ut, quamdiu arca ueheretur, semper ante ipsam duo tintinabula personarentur; iussitque antecedere cruces cum caereis et turabulis cuppamque suam necnon et peram, ubi assuetus erat, dum aduiueret, euangelia portare. Signis uero concrepantibus et in ecclesia conuenientes, non modica caterua populorum diuque cum lacrimis clamante, ipse uenerabilis abbas prior accessit cum tribus senioribus ad arcam, imponentesque suis humeris iter coeperunt eo ordine, quo supradiximus. Monachi uero antiphonas canentes, populique «Kiryeleyson» adclamantes, egressi a monasterio uenerunt in pratum, quod nuncupatur Ad pontem ibique subter condensam arborem deposuerunt. Iussit denique ut cortex ipsius arboris abstraheretur, quatenus signum crucis appareret et, ubicumque illud corpus deponeretur, ob memoriam ipsius cruces fierent. Illic uero moram agentibus, multi uenerunt ex uicinis uillulis et ad arcam uenientes, baculis dimissis, humo prostrati adorabant sanctum. Indeque pergentibus, peruenerunt in quandam possessionem praedicti coenobii, quae nominatur Sarturianum, iam uesperascente die; arcaque in ecclesia ante altare posita, candelabris cum caereis accensis ad capud pedesque appositis et deputatis fratribus, qui illic psalmos cantarent, reliquis qui ad hoc officium erant deputati, quae necessaria erant fratribus praeparantibus, subito uentus inrupit et candelas omnes extincxit. Turbatique illi qui ad almum corpus excubabant, per uicinas domos ignem quaerere aggressi sunt, ut possent exinde candelas accendere. Denique reuertentes inueniunt candelas diuino nutu accensas, laetioresque effecti gratias egerunt Deo sanctoque Columbano. Dispositis ergo, qui uigilias erga sacrum corpus psalmosque pernoctantes canerent, alii se sopori dederunt. Mane autem facto, finitis matutinis iter arripiunt.
Capitulum XII. De puero natiuitate muto et loquela ei reddita
Quidam itaque rusticus habitans in pago Cannauini, habens filium ab ortu matris permanentem mutum, ipso die agrum colens una cum filio suo, repente exclamauit puer ad patrem: «Pater, pater, ecce sanctus Columbanus adest». Illeque ualde admirans et gaudens ait: «Quid uis, fili?» Et ille: «Non audis, pater? Ecce, unde ueniunt famuli sancti Columbani, afferentes eum». Ille uero ascendens super excellentiorem locum, intentis auribus auscultans intuensque oculis aspiciebat, si aliquod signum uideret de hoc, quod a filio audierat. Diuque expectante, audiuit a longe per montem qui uocatur Longum, uenientium uoces Kyrieleysonque adclamantes. Ille itaque cernens quod a filio audierat uerum esse, currens ad ecclesiam nuntiauit hoc sacerdoti. Sacerdos autem hoc audiens, sacris uestibus indutus, iussit urnas impleri uino exiensque in uiam per quam uenturi erant, praestolabatur eorum aduentum. Illis uero appropinquantibus supplex atque summissus obsecrabat sanctum, narransque omnibus quod factum fuerat, et potum tribuens omnibus. Gratias agentes Deo, iter quod coeperant prosecuntur.
Capitulum XIII. De transitu Padi et percussorium tintinnabuli inuento
30
Deinc peruenerunt ad portum, quod nuncupatur Peduculosum, illicque praeparatam nauim inuenerunt. In ea itaque corpus sanctum deponentes cum his, qui tintinabula uel caereos seu et cruces portabant, recto itinere ad aliam delati sunt ripam. Mirantibus uero nautis, uirtutem esse sancti adclamabant, quod in neutram partem diuertisset, et cunctis narrabant, quod nunquam eis ita accidisset. Sed Rainerius sacerdos, portitor unius tintinnabuli, illo nesciente, percussorium sui tintinnabuli in flumine cecidit. Expectante uero illo cum aliis donec omnes transirent, ad eandem horam uenientes, quo sanctum corpus leuare debebant et tintinnabula iuxta morem sonare, praedictus Rainerius suum ammouens, nullum sonum reddebat. Miransque aspiciens in eum, uidensque quod percussorium in eo deesset, nimis tristis effectus est et hoc suae neglegentiae deputans, lacrimando interpellatur sanctum Columbanum, quatinus illud sibi reddatur. Fratres uero uidentes eum nimis tristem et plorantem interrogant, quid ei accidisset, quod tantae maestitiae se subderet. At ille retulit eis quod ei euenerat, asserens se, ut quando in nauim introisset, iuxta consuetudinem tintinnabulum percussisset, sed nesciens qua hora ei cecidisset. Aspicientes uero ubi ille steterat uel sederat, sed eum minime inuenerunt. Iam uero omnes eum desperantes, aiunt se non posse inuenire, eo quod in profundum dimersum fuerit Padi. Ipse uero nullo modo poterat consolari, sed reuertens ad ripam fluminis, multum maerens, sicut iam diximus, aiebat: «Deus pius et misericors, esto propitius mihi peccatori. Tu scis, quia multum deliqui, nequiter egi, sed non impediantur hodie peccata mea, ut deficiat obsequium quod debeo domino meo et patri Columbano». Sed omnipotens et misericors Deus per meritum sancti Columbani adfuit precibus eius. Aspiciens uero in flumine, uidet ipsum non longe ad pedes suos in aquam iacentem. Et gaudio plenus currens, ipsum eleuans et in ipsum tintinnabulum inserens, gratias agens Deo sanctoque Columbano, maerorem in laetitiam conuertens coeptum officium bene adimpleuit.
Capitulum XIIII. De scynifes seu et de cereis diuinitus accensis
Transitis itaque omnibus, iam uesperum appropinquante, non longe a uia diuertentes nocte illa manserunt, ibique candelae extinctae et diuinitus accense sunt, sicut in alio loco iam factum esse diximus, aliaque uirtus est ibi subsecuta. Nocte illa aer inmutatus est, et parua pluuia emissa est, scynifesque multae apparuerunt, ita ut illi qui procul ab arca manserunt, tanta perpessi sunt, ut nocte illa quiescere non ualerent et in crastina facies oculique eorum tumefacti apparuerunt, ut etiam recte uidere non possent, paenitueruntque se longe ipsa nocte secessisse ab arca. Illi uero, qui ad arcam excubabant, nihil mali perpessi sunt. Nonnulli autem alii cognoscentes, quod hii qui circa arcam erant nihil mali paterentur, confugerunt illuc.
Capitulum XU. De ingressu eius in ciuitatem et feminae a demonio areptae
Denique crastina inlucescente iter peragunt ad ciuitatem. Ante ergo quam appropinquarent ad Sanctum Petrum, qui dicitur Leprosorum, candelae extinctae sunt. Et datis turibulis duobus ex uiris praedicti abbatis, ut ascenderent equos ignemque cicius deferrent, ut non deessent luminaria sacratissimo corpori ingredienti ciuitatem. At illi currentes, antequam reuerterentur, hii, qui caereos portabant, repente caeram super se fluere conspicientes, erectis oculis uidentes iam dictos caereos flammantes, post illos clamare coeperunt. Ad Sanctum autem Petrum uenientibus multitudo populi obuiam illis aduenit, quattuorque feminae a demonibus uexatae occurrerunt, quae non post modicum iuxta sacratissimum corpus meritis sancti Columbani a peste, qua tentae fuerant, mundatae sunt. Ibique nuntius regis aduenit, rogans illos ex parte regis ut ad se in palacium non deferant, non se esse dignum dicens, ut tam preciosissimum corpus ad se uenire debeat, sed ipse magis ad eum uenire, suisque se precibus commendaret, ut sui misereatur, exposceret. Iussitque ut ad ecclesiam sancti Michaelis, quae est infra moenia ciuitatis constructa, deportaretur. Ad portam autem ciuitatis quae uocatur sancti Iohannis uenientes, tanta multitudo utriusque sexus occurrit, ut in plateis se non caperent, sed ascendentes supra muros et tecta, ipsum sacratissimum corpus uidere cupiebant. Quod cum grandi labore ad supradictam ecclesiam perductum est. Illo quoque nocte dieque uigilias exsequentes, quae necessaria erant fratribus, uiri feminaeque nobiles omnia administrabant.
35
Capitulum XUI. De Lothario filio Hugonis regis a febribus sanato
Igitur uirtutes, quas Dominus in ipsa ecclesia per seruum suum operatus est, quantum ad memoriam Dominus reducere dignatus est, uidetur nobis non esse rectum silentio tegere. Lotharius bonae indolis puer, filius praedicti regis, quem Alda sua regina genuit, magnis febribus urebatur. Qui iubente patre ad supradictam ecclesiam in ulnis adductus est, nutriciusque suus uestitum quod erat indutus abstrahens, et super arcam extendens, collocauitque eum subtus arcam, quatenus illic requiesceret. Fratribus denique letanias missasque pro eo caelebrantibus, ipse somno depressus iacebat. Orationibusque pro eo finitis a somno excitatus est; et cum cuppa praedicti sancti potum tribuentes, integerrimam adeptus est sanitatem. Illum uero ad palatium reducentes, patri matrique sanum repraesentant. At illi gratias egerunt Deo sanctoque Columbano, quia filium, quem infirmum miserant, sanum recipiunt.
Capitulum XUII. De aduentu regis et reginae ad sacratissimum corpus
Regina autem post recuperatam filii sanitatem, ad corpus sanctum ueniens, gratias agens pro filio, supplex exorat, ut pro se etiam intercedere ad Dominum dignetur. Pallium ergo super sanctum corpus ponens, fratres blande alloquitur, consolabaturque eos ne habundantiori tristitia absorberentur, promittens eis in quantum ualeret apud regem suosque obtimates interueniret. Et deprecans illos pro se orare ad palatium rediit. Ast rex oportunum tempus exquirit, cupiens illic secrete uenire. Quadam itaque nocte cum paucis occulte ueniens regiamque ecclesiae intrans, timens sancto appropinquare corpori, illic humo prosternitur. Oratione uero finita, occulte exiens ad aulam suam rediit. Postea uero ueniens cum suis principibus allocutus est fratribus et pallium unum offerens recessit.
Capitulum XUIII. De muliere brachium habens aridum
40
Nonnulli uero promiscui sexus et aetatis cottidie orationis causa cum luminaribus adueniebant. Quaedam namque mulier aduenit habens manum aridam. Subtus arcam ergo se prosternens, orat ut sanitatem mereretur accipere. Precibus autem sancti Columbani obtinuit ut sana reuerteretur domi. Uir autem eius domum rediens, sanam eam et sedentem inuenit filaque trahentem. Miransque ait ad illam: «Quid est hoc, mulier?» Et illa: «Deo gratias, bene». Et ille inquid: «Quomodo sana facta es ?» Et infit: «Fui ad sanctum Columbanum et precibus eius obtinui, ut sana exinde reuerterer, sicut uides». At ille gaudens et tremens ait: «Cui hoc indicasti?» Et illa: «Nemini». At ille: «Male», inquid, «fecisti; cur monachis hoc non indicasti? Surge et praepara panem et uinum seu et carnes et caeram in luminaribus et ueni mecum, deferamusque illis et indicabo quid erga te gestum sit. Metuo enim, si siluerimus, ne in crimine incurramus». At ille festinans detulit eis quae supra diximus, et indicauit, quid erga suam uxorem actum fuerit. Illi uero accipientes quae detulerant, gratias egerunt Deo et sancto Columbano.
Capitulum XUIIII. De muliere quae partem pedis arcae dentibus silenter abstrahit
Alia itaque mulier ueniens, nescio quo instinctu, sed, sicut rei exitus probat, non recta fide, seseque subtus arcam sternens, particulam arcae dentibus absconse abstrahens nullique indicans domi suae secum detulit. Nocte uero subsecuta, cum se una cum uiro suo sopori dedisset, repentina morte defuncta est. Uir autem eius a somno excitatus mulierem alloquitur, sperans eam uiuere. Comperto denique quia mortua esset, ualde expauit accensoque lumine intuens eam partem ligni, quam pridie ab arca abstraxerat, ad caput eius inuenit. Sciebat enim ipse praeterito die illic eam fuisse. Itaque assumens partem, quam supradiximus, illuc deportat, cunctis nuntians quod suae euenit uxori. Notum autem hoc factum est omnibus; sed non modicus timor inuasit omnes, maxime mulieres, dicebantque ad inuicem: «Non uult sanctus Columbanus, ut ad eius arcam appropinquemus». Ab illo autem die nulla est audactim ad arcam accedere.
Capitulum XX. De muto, loquela ei reddita ipsiusque manu sanata
Per idem itaque tempus homo quidam nomine Madelbertus, a partibus Mediolanensium reuertens, inuenit quendam adulescentem nomine Andreas, mutum a natiuitate sua medioque corpore praemortuum. Auditoque quod corpus sancti Columbani Papiae delatum esset et magnis floreret uirtutibus, misericordia motus super eum imponensque illum super asinum suum Papiam duxit; indeque ad corpus sancti deferens illic deposuit et abscessit. Illa uero die et altera, sicut erat, ibi permanens, tertia iam die subtus arcam iacens subito exclamauit: «Date mihi aliquid, ut manducem». Illi uero qui circumstabant audientes quod loqueretur, cupientes eum audire loquentem, interrogabant quid uellet. Illeque manum dexteram sanam ostendens aiebat: «Modo me sanctus Columbanus loqui fecit manumque meam sanauit, quam uidetis». At illi magno attoniti gaudio, uenerabili abbati hoc indicauerunt. Audiens autem quod factum fuerat, festinus ad corpus uenit, ipsumque alloquens, manum ipsius quae sanata fuerat plorando osculans, signaque ecclesiae sonare praecepit. Sed et omnia signa aliarum ecclesiarum personuerunt. Et hoc habebant in signum, ut quando Dominus per sanctum Columbanum aliquam ageret uirtutem, illius ecclesiae signa primitus sonarent et postea aliarum signa ecclesiarum cuncta perstreperent. Auditoque hoc miraculo, maxima multitudo utriusque sexus et aetatis aduenit, sed et regina quam praediximus cum magna turba nobilium mulierum occurrit. Uenerabilis autem abbas suis manibus eum leuauit et super cancellos posuit, ut ab omnibus uideri et audiri posset, et eleuata uoce «Te Deum laudamus» cum omnibus proclamans, sed et in omnibus uirtutibus similiter agentes. Finitoque ymno ammonent illum ut alte loqueretur, quatenus omnes possent eum audire. Et accedebant omnes qui poterant, nobiles et ignobiles, plorando manum ipsius osculantes; et ualde admirantes unusquisque cum gaudio ad propriam reuersi sunt domum.
45
Capitulum XXI. De fratribus ad archiepiscopum directis, cuppaque cum iussu regis ante se deportata, seu et de fuga Widonis ipsiusque fratris
His ita peractis, supradictus uenerabilis abbas duos seniores Mediolanum misit ad Lampertum archiepiscopum, qui eo tempore regebat supradictam ecclesiam, mandans precando quatenus ei adiutorium ferret, ut res sancti Columbani abstrahere posset de manibus supradictorum principum. Post non multa uero colloquia ad ultimum hoc dedit eis in mandatum, ut si ipsam terram adquirere non possent, corpus sancti illuc deferrent, et ipse de suis rebus eis tantum tribuere promisit quantum ad necessaria sufficere posset, quousque supradictum coenobium ad pristinum statum rediret. Igitur ad colloquium, quod supra diximus, praedicti principes uenientes, una die sedente rege una cum ipsis in aulam regiam, de supradictis rebus colloquentes, iussit afferri cuppam sancti Columbani. Qua cum magna reuerentia allata, bibit cum ea rex et optimates eius. Sed cum ante suprascriptum Widonem et fratrem eius Rainerium perducta fuisset, indignati noluerunt cum ea bibere, sed sicut scriptum est, indurata sunt corda illorum, ut non uiderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum. Obliti sunt enim foedus quod pepigerant regi, ipsaque nocte de ciuitate obfugerunt. Sed Rainerius diuina ultione de equo cecidit, ita ut omnes qui ibi aderant putarent eum esse mortuum; sed noluit Deus, qui neminem uult perire, sed omnes ad poenitentiam reuerti.
Capitulum XXII. De eo qui rabidus effectus est
Denique scimus esse scriptum incompositos iudices incompositos habere milites; et ideo non sufficiebat ad ruinam illorum, quod res supradicti coenobii inuaserant, uerum etiam uirulentis linguis sancto corpori coeperunt detrahere, dicebantque ex eis quidam: «Nolumus dimittere possessiones, quas quaeritis, propter ossa caballina uel asinina, quae huc detulistis». Inter quos unus uassus Samsonis cuiusdam comitis nomine Alineus, qui hoc aperte inclamitabat, subito rabidus effectus, ad corpus sancti magno cum labore adducitur. Ibique diu huc illucque cum grandi dolore diuertens, asserebat se in sanctum deliquisse et nimis peccasse, clamabatque, quod nisi eius precibus cicius iuuaret, continuo se esse moriturum. Habens namque ipse secum sororem sacris uestibus indutam, cum magno rugitu et lacrimis procidens ad supradictorum pedes fratrum, indulgentiam poscebat germani. At illi coeperunt pro ereptione illius praedictum sanctum obsecrare, cum lacrimis et laetaniis omnes insistere. Qui a circumstantibus sibi corrigiam dari poscens, suo in collo mittens, ad pedem praedictae arcae se ligauit et non post multum somno sopitus iacuit. Excitatus itaque a somno sanus et incolumis surrexit, agens gratias Deo sanctoque Columbano, et signa omnium ecclesiarum percutientes, sicut supra, et «Te Deum laudamus» omnes exclamantes, quique redierunt in sua.
Capitulum XXIII. De rebus sancti Columbani redditis, uel quid in priuilegiis contineatur seu et ammonitio quondam ad episcopum
50
His ita peractis uidentes omnes qui ibi aderant uiri Dei iniurias diuina ultione uindicari, nonnulli ex supradictis principibus uenientes ad sacratissimum corpus, mittebant in peram sancti singulos fustes, ut per hos cunctis claresceret, res sancti Columbani quas antea iniuste inuasas habebant, ipso sancto restitutas. Rex denique priuilegia sanctae sedis apostolicae, Honorii, Thedori, Martini, Sergii, Gregorii, Zachariae et caeterorum episcoporum ante se recitari praecepit. Uisum est ergo huic nostro operi aliquid ex ipsis inserere, ut audiant temeratores, quid cauere eis conueniat. Interdicunt enim omnibus episcopis uicinis uel procul ab ipso monasterio constitutis, ut nihil usurpent, nihilque praesumant contra haec quae eorum priuilegia instituta decernunt, uidelicet ut episcopus, quem pater monasterii uel cuncta congregatio inuitauerit ad caelebrandam missarum sollempnia, aut consecrationes presbiterorum seu diaconorum, uel etiam tabularum in quibus missae debeant caelebrari, ipse habeat facultatem in eodem monasterio ingrediendi tantum ad pii opus ministerii peragendum. Quo peracto nihil contingat, sed gratis omnia peragens, ad propria mox regredi non moretur. Nihil uero usurpet de rebus monasterii, non de sacris altaribus, non de ornamentis, neque de uasis, neque de sacris uoluminibus, nec quicquam maius uel exiguum, sed nec concupiscere attemptet. Quia si probata concupiscere satis est noxium, quanto magis sacra auferre uel desiderare et iuri suo mancipare Deo uidetur esse contrarium? Prohibent etiam episcopis, in quorum parochia esse uidetur praedictum monasterium constructum, ut nihil contra tenorem praesentium decretorum pia postulatione indultorum quicquam adtemptent, neque ullo modo eius baptismales ecclesias, uel decimas de rebus ad ipsum monasterium pertinentibus sibi uindicent, neque ipsi suorumque successores praesumant prohibita contingere. Crisma igitur uel quicquid ad sacra misteria pertinet, si a patre monasterii fuerit postulatum, a quibuscumque ipse praeuiderit, concedunt praesulibus tribuendum. Et, ut superius dictum est, nullam potestatem habere permittunt episcopos in eodem monasterio, neque in rebus, neque in ordinandis personis, nisi eum quem cuncta congregatio regulariter elegerit, et secundum eiusdem congregationis electionem domnus imperator, qui eo in tempore fuerit, ordinare concesserit, ut in eodem monasterio debeat ordinari. Super haec, neque presbiteros, neque diacones, nec quamlibet personam in eodem monasterio habere nullo modo potestatem inmutare quicquam uel agere permittunt, ut cognoscant quia sub apostolica sede, id est beati Petri apostoli defensione et tuicione esse uidentur. Rogatus uero episcopus a patre monasterii uel a cuncta congregatione, suam debet exibere praesentiam; non autem petitus ad secreta monasterii accedere prohibent, ne quietam monachorum uitam, qui solitaria propter Deum studia peragere decreuerunt, frequens sacerdotum insolentia inrumpat, ut in Dei laudibus conuersantes pro incolomitate sanctae sedis apostolicae et pro excellentissimis regibus pia gubernatione regnantibus assidue Dominum deprecari non cessent. Si autem, quod absit, monachi in eodem monasterio constituti tepidi in Dei amore aut in institutis patrum torpentes quandoque conspiciuntur existere, secundum regulam patrum ab abbate, id est a patre monasterii, corrigi debent. Si enim et ipse abbas in ignauia aliqua contra instituta patrum et regulae tenorem fuerit deprehensus et in aliquam sinistram partem inclinatus ad sedem apostolicam, sub cuius ditione consistit, instituunt corrigendum. Nec enim cuidam episcopo dant licentiam sub optentu reprehensionis aliquam in monasterio suam ostendere potestatem, sed eius capiti, id est sedi apostolicae. Et post pauca contradicunt etiam praesulibus, maximeque sanctae Terdonensis ecclesiae atque Placentinae, quae uiciniores esse uidentur, ut nullus umquam, quod moderno tempore est temptatum, praedictum monasterium uel quae ad ipsum pertinent, a sancta sede apostolica subtrahere et sue diocesi subiugare appetat, sed sit in libertate secundum concessionem apostolicam, ut fuit priscis temporibus, nullique subiectum, nisi sanctae sedi apostolicae, cui pertinere cognoscitur. Et si quaedam insidiose contra priuilegia iam dictorum praesulum moderno tempore praesumptiue subrepta sunt, nullam firmitatem obtineant, sed sint euacuata et irrita cum suis auctoribus, et legitima instituta sanctae sedis apostolicae multis temporibus obseruata, inuiolata et indisrupta permaneant. Quodsi, quod absit, calliditate aliqua uel auaritiae instigatione aliquis quicquam de prohibitis praesumpserit adtemptandum, uel contra illorum decreta quoquo modo obuiandum, primum sui ordinis gradu et dignitate priuetur et ex beati Petri apostoli auctoritate, qui ligandi in caelo et in terra meruit potestatem, sit excommunicatus et a participatione domini nostri Iesu Christi corporis et sanguinis inmunis, ac ab illorum consortio seclusus, necnon et ab excellentissimis qui in tempore fuerint regibus nihilhominus submouendus, quatinus et, quae statuta sunt, perpetua possint diffinitione manere, et temeratores praesentium decretorum de suorum temeritatibus poenis multiplicibus subiacere.
Uelim scire, episcope, qui decreta supradictorum praesulum conaris inrumpere, quid ad haec quae audisti respondere cupis. Quid, rogo, tibi melius esse uidetur? Si melius est tibi societas supradictorum, quos scimus summos pastores et optimos fuisse uiros et magni meriti apud Deum, sicut in Gestis eorum inuenimus, quos etiam et uicarios in sede almi clauigerique Petri fore certissime scimus, an a societate ipsorum secludi, et ab ipso cui data est a Domino potestas in caelo et in terra ligandi atque soluendi, excommunicari, et quod summum et magnum malum est, a corpore et sanguine domini nostri Iesu Christi alienari. Forsitan dicis: «Nolo segregari ab illorum societate, neque a beato Petro excommunicari a corpore domini nostri Iesu Christi, quod scio ueraciter mortem esse animae, sicut ipse dicit: Qui non manducat meam carnem et non bibit sanguinem meum, non habet uitam in semet ipso; nec etiam decreta illorum inrumpere uolo, sed quia uideo ipsum coenobium paene destructum esse, et cupio ut per me ad pristinum redeat actum». O episcope, noli te fallere! Caue, quod dicis! Audi, quod ipsi tibi dicunt: «Non tibi permittimus ingredi in ipso coenobio, nisi inuitatus fueris a patre monasterii uel a cunctis fratribus; et si inuitatus ueneris, interdicimus tibi ex auctoritate sancti Petri, ut nihil usurpes nihilque contingas nec etiam concupiscas, sed ad quod uocatus es, gratis omnia peragas, ad propria mox regredi non moreris». Dicis enim quod paene destructum est. Uerum dicis. Sed si uerum est, quod agis ut per te ad pristinum redeat statum, hoc elabora ut abbatem secundum regulam habeat, qui adimpleat hoc quod tu asseris te uelle adimplere, et tunc apparebit, quod zelo Dei utaris et illa uera sint quae dicis, quia sicut scriptum est: Non potestis duobus dominis seruire, ita et tu non uales tuum episcopatum regere et monachos secundum regulam sancti Benedicti gubernare. De his ista sufficiant. Cum autem uenerimus ante conspectum Domini, tunc manifesta erunt abscondita cordis nostri, et recipiemus iuxta quod gessimus. Nunc uero ad coepta redeamus.
Capitulum XXIIII. Quid in praeceptis regum contineatur
Supradictus uero rex auditis priuilegiis, praeceptum quod beatae memoriae Agilulfus rex sancto Columbano tradidit, seu et Adulwaldi, Grimaldi, Cuniperti, Liutprandi, Ratchisi, Aistulfi, Desiderii, Karoli augusti, Ludouici atque item Ludouici, filii eius, Karlomanni etiam et Karoli imperatoris, necnon Arnulfi Berengariique imperatoris, seu et caeterorum regum ante se legere iussit; in quibus legebatur, quomodo praefatum monasterium Ebobiense de reditibus suorum possessionibusque ditauerint et cum omnibus ad eundem sanctum et uenerabilem locum pertinentibus, cum hominibus liberis siue seruis colonisque et familiis utriusque sexus in suorum munburdo et tuitione receperint. Et post nonnulla alia hoc ad ultimum inferunt, ut si aliquis priuilegia sanctae sedis apostolicae in eodem loco concessa, uel confirmationes praeceptorum suorum infringere temptauerit, scire debet se compositurum auri optimi libras CCC, medietatem camere ipsorum et medietatem parti praedicti coenobii. Et quod magis cauendum est, si umquam ullo in tempore quis ex successoribus ipsorum aut princeps, seu aliquis homo, eorum statutis contraire aut testamenta ipsorum, uel supradicta priuilegia disrumpere conatus fuerit, in anathematis ultione multatus, partem cum Iuda traditore in fine extremi examinis habere imprecantur.
Capitulum XXU. Ad eos qui res sancti Columbani iniuste suis obsequiis deputant
55
Uolo denique coepta prosequi; sed, quod superius legitur, indiscussa praeterire non queo. Scimus enim scriptum esse, omne quod semel oblatum est Deo, siue homo, siue quodlibet animal uel quaecumque res fuerit, nullo pactu posse postea redimi; et miror quid illi cogitant, qui res sancti Columbani inuadunt et suis obsequiis deputant. Possessiones enim, quas nunc sanctus iste locus possidet, a quibuscumque oblatae fuerunt, siue a regibus seu et caeteris fidelibus, non propter hoc optulerunt, ut aliquando optarent, quatenus in possessiones saecularium deuenirent, sed ad necessaria fratrum Domino sanctoque Columbano hic seruientium, seu et ad sustentationes pauperum et peregrinorum permanerent. Nunc uero e contrario illis subtrahitur saecularibusque defertur. Hi namque fame cruciantur, illi uero exinde affluentissime aluntur. Hi nudi frigore et gelu uruntur, illi tamen exinde preciosissimis uestibus induuntur. Hi discaltiati nudisque pedibus incedunt, illi uero pinguissimos equos exinde equitant. Unde enim pauperes et infirmos alere debuerant, inde canes eorum saginantur. Unde hospites uel peregrinos suscipi et nutriri debuerant, inde suorum famuli uel famulae inflantur. Unde ecclesias uel domos fratrum restaurare debuerant, inde sui homines ditantur. Et quidem, qui propria iubentur tribuere, non timent quod illorum est auferri. Et ubi tunc habent hoc quod Dominus eis praecipit in euangelio, esurientes pascere, infirmos uisitare, nudos uestire, et caetera, quae illic leguntur? Et, si in igne mittendus est, qui non largitur propria, putas ubi mittendus est qui aufert aliena? A quo enim acceperunt omnia, quae possident? Credo enim, quod non intelligant ab omnipotente Deo accepisse. Nonne omnes diuites facere poterat, si uellet? Utique potest. Numquid solos diuites pretio sui sancti sanguinis redemit? Certe pro omnibus mortuus est et resurrexit. Res enim uel pecunias quoquomodo adquisitas quas nunc habent, filiis uel nepotibus in hereditatem dimittere cupiunt et res quas Domino oblatas sciunt, abstrahere non timent. Et quomodo possunt, quod olim a fidelibus oblatum fuerat Deo, ab ipso abstrahere et suo iuri mancipare? Certe nemo iuste neque legitime potest. Audituri enim sunt illi a Domino in iudicio: Serui mali et pigri, quare non dedistis omnia mea pauperibus quae uobis ad erogandum dedi, et nunc una cum ipsis reciperetis regnum aeternum? Non solum autem illa fraudastis, sed etiam quod alii dederunt uos abstulistis. Proinde, quia noluistis perfrui sempiterno regno cum fidelibus, abhinc cum diabolo habete supplicium aeternum. Legimus etiam nonnulla testamenta supradictorum offerentium, in quibus inuitant omnes, qui suorum res, quas sancto Columbano tradiderunt, tulerint uel subtraxerit, in extremi iudicii diem, ante tremendum iudicem adfore cum eis et exinde rationem Deo reddituros, et quod superius in priuilegiis et praeceptis retinetur, cum Iuda traditore in perpetuum optant habere portionem. Quod non sine magno gemitu uel suspirio audire uel legere possumus. Certe multo melius fuisset illis non nasci quam propter cupiditatem huius uanae gloriae cum ipso Iuda dampnari. Quid ad haec possumus dicere tam magnae cupiditati? O insaciabilis cupiditas, quid cogis amatores tuos! Magis uis ipsi ut in extremo examine cum Iuda traditore in inferno inferiori sine fine inextinguibili igne crementur, quam cum Domino et sanctis omnibus in perpetuum felici gaudio perfruantur. O miseri homines, qui supradicta agitis! Quare non consideratis quibus poenis nunc uexatur Iudas, uel quid in extremo examine ipsi pacientur, qui cum eo societatem merebuntur habere? O infelicissima miseria! Quis umquam laetus ad mortem pergit? Quis umquam ad iugulandum uel ad decollandum libens ducitur? Cessate miseri, parcite cupiditati, nolite animas uestras perdere pro nihilo! Totus mundus uobis erit alienus, nudi nati estis, nudi sepeliemini. Cogitate itaque mortem, quae finem dat mundi uoluptatibus, et dum tempus est, a rapinis cessate et larga manu propria Dei fidelibus uel pauperibus porrigite, poenitentiamque agite, quatenus regnum caelorum Deo auxiliante adquirere et a perpetuis poenis eripere possitis! Dehinc ad ordinem redeamus.
Capitulum XXUI. De praecepto a rege Hugone accepto et de aqua meritis sancti Columbani in puteum restituta
Auditis itaque rex praeceptis antecessorum suorum excellentissimorum regum, uisum est illi rectum et aequum esse, ut iuxta morem praedictorum regum praeceptum sancto loco uenerandoque abbati Gerlanno cunctisque fratribus tribueret; quod et fecit. Si quis uelit scire quod in eo legitur, in textu ipsius agnoscere poterit. Accepta ergo licentia a rege, una cum sancto corpore ad propria reuerti nisi sunt. Egressi denique a Ticinensi urbe, ad curticellam sancti Columbani, quae uocatur Barbadam uenientes, ibi nocte illa manserunt. Mane autem facto iter peragunt ad curtem praedicti monasterii Ebobiensis, quae uocatur Memoriola, quam Gandulfus unus ex supradictis principibus olim inuaserat. In qua uenientes, aquam ad potandum minime inuenerunt. Eratque ibi puteus altus, sed aqua deerat. In quo nonnulli intrantes, sperantes illic inuenire aquam ad refocilandam sitim quam patiebantur, sed minime repererunt, nisi paruam et ipsam foetidam. Ille uero qui cuppam sancti portabat, paululum aquae in ea mittens, in ipsum puteum proiecit et abscessit. Ipsam denique curtem recipientes, ad monasterium repetunt. Post tercium uero diem ad monasterium aliqui ex ipsis partibus aduenientes, puteum quem sine aqua dimiserant, plenum esse affirmant.
Capitulum XXUII. De puero sanitati reddito
Igitur quidam rusticus Martinus nomine, habitans in possessiunculam iam fatae speluncae, habens filium sex annorum nomine Andream, hic quadam die aggressus ad colendum agrum, iussit praedicto filio, ut ei ferramentum quod uulgo manariam uocant afferret, quatenus arbusculam ipsius agri succideret. Ducens ergo supradictus puer ferramentum quod iussus fuerat, transitum habuit iuxta quandam maceriam, in qua propinquans magno pauore perterritus est et, ferramento patri tributo, ad domum rediit. Ibique sedens aspicit ad se uenientes duas formas in specie mulierum tam teterrimas et deformes, ut sicut ipse adhuc asserit, nec antea nec postea similes formas uidisset; et colloquentes cum eo recesserunt. Ex illa uero die omnium membrorum offitium amisit, et sic per circulum anni in lecto decubans, sine aliqua uirtute mansit. Notans itaque supradictus uir diem, in qua beati uiri corpus ad monasterium reuerti deberet, ipse suum filium in collo suo mittens, ad iam dictum monasterium ipso sancto occurrit, pro suo filio rogaturus. 6Supradicto uero corpore ante altare sancti Petri posito, ipse suum filium ad arcam deportans, manumque ipsius inuoluens in palla, quae erat super arcam extensa, infit: «Sancte Columbane, tibi offero filium meum, ut tuus maneat in perpetuum seruus; tantummodo pro eo deprecare Dominum, quatinus sanitati restituatur!» Et haec dicens, subtus arcam eum collocat, expectans quid ei accideret. At ille soporatus iacuit; a sompno autem excitatus sanus surrexit. At ille uidens filium suum sanitati restitutum, gratias agens Deo sanctoque Columbano nullique hoc indicans, ad domum suam reuersus est gaudens. Hoc denique miraculum per idem tempus fratribus incognitum mansit; sed longo post tempore Rainerius, cuius superius memoriam fecimus, custos effectus sancti Columbani speluncae, a quodam narrante cognouit. Ille uero rogans ad se uenire iam dictum patrem pueri, subtiliter inquirit, si uerum esset quod de puero audierat miraculum factum. Ipse denique recitans ei omnia, sicut superius diximus, praedictus uero Rainerius gaudio repletus, agens gratias Deo cum lacrimis, increpauit eum ualde, quare tanto tempore fratribus hoc indicare noluit; et eum ad se ducere rogans, secum per decem annos retinuit et fratribus omnibus qui ad eum uisitandi gratia, sicut mos est, adueniebant, rei gestae causam patefecit. Nunc uero in supradictum monasterium manet, est sutor pellium et fratribus omnibus exinde libentissime seruit.
60
[Capitulum] XXUIII. De eo qui mutus fuerat ad monasterium adductus, et feminis in plebibus constitutis
Uenerabilis autem abbas iuuenem, qui fuerat mutus, pro amore sancti Columbani eiusque reuerentiae secum adducens ad monasterium, et ut illic in testimonium omnibus afforet, iussit ut in hospitali cum aliis qui ibidem morabantur maneret et exinde cottidie uictum acciperet. Ipse denique uestimenta, quae ei sufficere possent, annualiter administrare promisit. Postea ipse multis annis in monasterium mansit; omnibusque nobilioribus illic aduenientibus manum suam quae sanata fuerat ostendens, rogabatque illos ut pro amore sancti Columbani, qui ei manum loquelamque restituit, aliquod subsidium tribuerent. Quod et nonnulli pro amore supradicti sancti eius fauebant peticionibus. Supradictas uero feminas, quae a demoniis liberatae fuerant, in plebibus manere constituit, praecipiens archipresbiteris, ut uictum et uestimenta eis annualiter pro amore sancti Columbani tribuerent. Hiis itaque peractis accipientes sacratissimum corpus, in praefato sepulcro eum honorifice collocauerunt, ubi floret uirtutibus usque in hodiernum diem. Uenerabilis autem abbas conuocans omnes fratres admonensque eos ut gratias agerent Deo, qui illis temporibus tantis florere fecit uirtutibus sanctissimum dominumque Columbanum, constituit ut dies ipsius relationis, quod est tertio kalendas Augusti, celeberrimus ab ipsis haberetur. Quod et factum est, et usque hodie peragitur ad laudem domini nostri Iesu Christi, qui uiuit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
EXPLICIT TRANSLATIO CORPORIS BEATI COLUMBANI A BOBIO IN PAPIA ET RELATIO IPSIUS CORPORIS A PAPIA IN BOBIO, UBI PER IPSIUS UIRTUTES DOMINO NOSTRO YHESU CHRISTO CONCEDENTE MULTA ET MAGNA SUNT PERPETRATA MIRACULA.
Incipiunt capitula libri secundi de uirtutibus et miraculis sancti Columbani
65
De aduentu ipsius in Italia et de constructione ecclesiae in loco bobiensi
De uestigio pedis in petra expresso
De inuentione spelunche et petra in suo loco apposita
De cruce iuxta saxum posita
De legumine quod numquam seritur sed et se profert semen
70
De Petro quodam ferrario
De contracto in solempnitate sancti Columbani sanato
De principibus qui terram sancti Columbani inuaserunt
De magistris ad sepulchrum sancti Columbani frustra laborantibus et uirtute ibi peracta
Qualiter sanctum corpus de tumulo est leuatum et de sanitate cuiusdam presbiteri
75
Quo ordine iter agere coeperunt et quomodo candelae diuinitus accensae sunt
De puero a natiuitate muto et loquela ei reddita
De transitu Padi et percussorio tintinabuli inuento
De synifes seu et de cereis diuinitus accensis
De ingressu eius in ciuitatem et femina a demonio arepta
80
De Lothario filio Hugonis regis a febribus sanato
De aduentu regis et reginae ad sanctissimum corpus
De muliere brachium habente aridum
De muliere quae partem pedis archae dentibus silenter abstulit
De muto loquela reddita ipsiusque manu sanata
85
De fratribus ad archiepiscopum directis cupaque cum iussu regis ante se deportata
De eo qui rabidus effectus est (et post sanatus, add. alt. man.)
De rebus sancti Columbani redditis uel quid in priuilegiis contineatur seu et ammonitione contra episcopum
Quid in praeceptis regum contineatur
De eis qui res sancti Columbani iniuste suis obseqis deputant
90
De praecepto a rege Hugone accepto et aqua meritis sancti Columbani in puteum restituta
De puero sanitati reddito
De eo qui mutus fuerat ad monasterium adductus et feminis in plebibus constitutis
Milano, Bibl. Ambr. G 33 sup., fol. 34u-36u (ed. «Analecta Bollandiana» 11 (1892), pp. 327-9)
Crastina uero illucescente, duae mulieres, quae a daemonibus grauiter uexabantur, ad sanctum corpus adductae fuerunt. Dum autem adhuc essent in uia, coeperunt maligni spiritus uehementer discerpere eas, et qui illas conducebant non ualebant ipsas ad ecclesiam trahere. Cumque diu se fatigassent, superuenerunt quodam modo diuinitus missi fere sexaginta homines, qui eisdem auxilium praebentes, uiolenter ipsas mulieres ad beatum Columbanum trahebant. Uidentes itaque daemones se tantae turbae resistere non posse, coeperunt clamare, dicentes: «Uae nobis! uae nobis! quia sancti Columbani praesentiam sustinere non possumus». Rugientes uero sicut porci abierunt, mulieresque illas uelut mortuas dimiserunt. Uiri igitur qui eas trahebant, ipsas defunctas esse credentes, quid de illis facerent aut quo se uerterent dubitabant. Quidam autem ex illis in talibus experti dicebant quia sic est malignorum spirituum consuetudo quod, quando homines deserunt, illos per quoddam temporis spatium uelut mortuos relinquunt; et confortauit illos ut ipsas sic ad ecclesiam deportarent, quia resumerent spiritum; et quod non exspirauerant, sed erant territae ab illis malignis spiritibus. Cumque eas ante beati uiri arcam detulissent, collocauerunt illas ibidem in terram et rogauerunt beati Columbani fratres ut pro illis miseris orare dignarentur. Qui cum pro illis orassent, post paululum, circa mediam fere horam, uelut a somno expergefactae, de terra surrexerunt; quidque illis euenissent quaue de causa illic essent penitus ignorabant. Ut autem se a beato Columbano sanatas et earum importunium a narrantibus cognouerunt, gratias Deo et beato Columbano reddiderunt, qui ipsas de manibus Pharaonis daemonis misericorditer liberauit. Auditaque missa, in propria Deum benedicentes abierunt et deinceps usque ad mortem semper deuotissimae exstiterunt, ac cotidie missam audire satagebant. Post haec igitur omnia honorifice sanctissimum corpus in suo sepulcro condiderunt, ubi usque in praesentem diem multa per eum Dominus miracula ostendit.
95
Cum autem scribendi finem iam facere decreuissem, quidam uir egregius superueniens aliud mirabile nobis enarrauit, quod sub silentio numquam possem praeterire. Narrauit namque quod dum beatus Dei seruus Columbanus adhuc uiueret, Romam, beato Gregorio pontificatum tenente, perrexit. Qui cum ciuitati appropinquasset, omnes ipsius ciuitatis campanae, nemine tangente, sonare coeperunt. Quod stupendum ciues uidentes, pontificem cum summa festinatione adierunt, quiduenam hoc esset sciscitantes. Quibus beatissimus pontifex Spiritu sancto repletus respondit quendam sanctissimum uirum Romam uenire, cuius aduentu tota ecclesia laetabatur: «Eamus itaque ei obuiam et condignum ei honorem exhibeamus». Antequam uero ut irent se praeparassent, beatus Columbanus Romam applicuit et beatissimi Petri apostolorum principis templum intrauit. Iuit igitur et ipse papa cum populo ad ecclesiam, et sanctum uirum repperit in oratione prostratum. Quem cum per spiritum cognouisset, prostrauit et se cum populo in oratione, exspectans quod sanctus uir surgeret. Illis uero sic stantibus, beatissimus papa sanctum Dei Columbanum fixis oculis diligenter ac curiose intuens, in corde suo dicebat: «Oh! quam admirabilis, laudabilis et benedictus es Domine Deus in sanctis tuis! Quisnam posset umquam sibi persuadere hanc tam paruam personam esse tam magnam apud te?» Quam cogitationem dilectissimus Deo Columbanus in spiritu uidens, completa oratione surrexit, occurrensque sanctissimo pontifici, prostrauit se ad pedes ipsius, humiliter petens se a sua sanctitate benedici. Cui cum benedixisset, ait illi beatus Columbanus subridens: «Sanctissime pontifex, licet paruus sim, nolite me despicere, quia qui despicit facturam, Creatorem despicit. Nam Deus ipse fecit nos et non ipsi nos». Uidens itaque beatus Gregorius quia etiam secreta ei cordis sui patebant, maior eum stupor inuasit, coepique se ad ipsius beati Columbani uestigia uelle prosternere. Quod sanctus Columbanus aduertens, subito amplexatus est eum, hocque nullo pacto a tanto uiro sibi passus est fieri dicens: «Sanctissime papa, quaeso, ne mihi hodie inferatis hanc iniuriam, ut quod Sanctitati uestrae a me peccatore debetur, id mihi a Sanctitate uestra humili indecenter exhibitum, mihi in confusionem potius ac in opprobrium reuertatur. Quia tali non sum dignus honore; insuperque, si hoc permitterem, irremissibilem Deo iniuriam facerem. Qua de re si animae meae salutem diligitis, a talibus cessate, deprecor». Quibus humillimis uerbis adeo conuictus fuit pontifex, ut ei amplius contradicere non auderet; sed ipsum strictissime amplexatus, dulcia intimae caritatis ei oscula indulsit. Capiensque manum ipsius laeuam, continue eam tenens, duxit ipsum ad palatium suum. Cumque fessa iam corpora sedere fecissent, coeperunt cibis se inuicem diuinis pascere, adeo ut corporalem cibum sumere obliuiscerentur. Serui uero pontificis cernentes quia iam diu transacta fuerat hora reficiendi, coeperunt eidem dicere: «Uultis facere ieiunare hodie hunc uestrum hospitem, quem cum tanto gaudio introduxistis?» Quibus uerbis obstupefactus pontifex perpendensque quia corporalem refectionem obliuioni tradiderat, respondit illis: «Ite, afferte cito cibaria et uinum ut comedamus». Tenuit igitur beatissimus Gregorius sanctum Dei Columbanum apud se quamdiu potuit. Beatus uero Columbanus rogabat eum ut se abire permitteret, quia sibi nimis incommodum erat tamdiu extra cellam manere. Nolens igitur beatus pontifex sancti Columbani ultra uoluntati resistere, ipsum multis ab eo donatum muneribus et data eidem benedictione sua in pace dimisit, rogans ut pro se cotidie orare dignaretur; insuper et si quid ei placitum in domo sua uidisset, peteret ab eo, quia quicquid postularet, libenter sibi daret. Petiit itaque beatus Columbanus unam ex sex hydriis in quibus Dominus Noster Ihesus Christus, dum ad nuptias recumberet, aquam in uinum conuertit. Quam dedit ei sanctus Gregorius plenam sanctorum reliquiis, misitque cum eo de seruis suis, qui usque ad conobium suum illam portarent, et est ibi usque in praesentem diem.
Iam, fratres carissimi, lassae manus quietem exposcunt; ideo scribendi finem faciemus. Uerum quidem fateor quia multa alia signa et prodigia Deo dilectissimus Columbanus in uita et post mortem, Domino cooperante, demonstrauit: quae si singula in scriptis redigere deberemus, nimis mihi laboriosum esset uiriumque mearum uirtutem excederet. Haec autem solummodo quae a uiris egregiis et fide dignis accepimus, hoc in libello edissere uolui, ut in totum non amittamus et qui desiderio proficiendi sunt accensi, habeant unde aedificentur; lausque sanctorum Dei in totum non taceatur, quia Deo fieret iniuria, cui honor est et gloria una cum Patre et Filio et Spiritu sancto, per infinita saeculorum saecula. Amen
Explicit uita gloriosi sancti Columbani abbatis.