1
Sicut uocis articulatae elementariae atque indiuiduae partes sunt litterae, ex quibus compositae syllabae rursum componunt uerba et nomina, eaque perfectae orationis textum; sic canorae uocis phthongi, qui latine dicuntur soni, origines sunt, et totius musicae continentia in eorum ultimam resolutionem desinit. Ex sonorum autem copulatione diastemata porro ex diastematibus concrescunt systemata. Soni uero prima sunt fundamenta cantus. Phthongi autem non quicumque dicuntur soni, sed qui legitimis ab inuicem spatiis dispositi melo sunt apti. Eorum siquidem sic et intendendo et remittendo naturaliter continuatur ordo, ut semper quatuor et quatuor eiusdem conditionis sese consequantur. At singuli horum quatuor sic sunt competenti inter se diuersitate dissimiles, ut non solum acumine differant et grauitate, sed enim suo acumine grauitate proprias naturalitatis suae habeant qualitates. Quas rursus his singulis ratum ab inuicem acuminis et laxioris spatium format. Exempli gratia hae in ordine notae D E F G.
Primus, qui et grauissimus, Graece protos dicitur uel archoos. Secundus deuteros, tono distans a proto. Tertius tritos semitonio distans a deutero. Quartus tetrardus tono distans a trito. Horum continua multiplicatione sonorum infinitas texitur, et tandiu quaternis quaterni eiusdem conditionis succedunt, donec ascendendo uel descendendo deficiunt: ita: Ut enim haec descriptiuncula ostendit, siue sursum siue iusum (deorsum) sonos in ordine ducas, usque in defectum uocis huiusmodi uelut tetrachordorum successio non cessabit. Horum etiam quatuor sonorum uirtus octo modorum potestatem creat, ut postea suo loco dicetur. Horum sociali diuersitate tota adunatur harmonia.
Uerum quia, ut dictum est, eorum multiplicatio in immensum procedit, ex hac immensitatis confusione certum sibi numerum elegit ratio disciplinae, et in decem et octo sonis sibi speculationem posuit, ubi quater quatuor continentur, et insuper duo. In quibus primum et humillimum constat tetrachordum grauium: huic proximum tetrachordum finalium: post quos tetrachordum superiorum: deinde excellentium. Ultimi remanent duo, quorum descriptio en ista est.
CAPUT II. De phthongorum figuris, et quare sint octodecim.
5
Igitur quia, ut dictum est, eiusdem conditionis quatuor et quatuor natura statuit, ita et notae pene sunt eaedem. Solummodo tetrachordorum differentia uersis in uarium characteribus indicatur. Primus finalis seu terminalis D. F dasian, inclinum s. ad caput, ita . Secundus finalis, c. uersum ad caput, ita . Tertius finalis I simplex et inclinum, ita /. Quartus finalis, c. dimidium ad caput ita . Graues retrouersi finales ita . Superiores demissi capita finales, ita . Excellentes demissi capita graues, ita . Excepto trito, quia in grauibus notam habet N. inclinum N: in superioribus N uersum In excellentibus iota praefixum (alias perfixum) X. Duo residui signa habent iacentis proti et deuteri. Sunt omnes XUIII, quo uidelicet singuli extremam suam symphoniam attingant, id est, quintum decimum sonum, unde post dicetur. Sunt et alia plura plurium sonorum signa inuenta antiquitus, quibus euitatis has faciliores hic inserere curae fuit notas.
CAPUT III. Unde dicatur tetrachordum finalium et caeterorum.
Terminales siue finales dicuntur, quia in unum aliquem ex his quatuor melos omne finiri necessse est. Etenim primi toni melum et subiugalis sui sono archoo regitur et finitur. Secundus tonus cum subiugali suo, sono deutero regitur et finitur. Tertius eiusque subiugalis sono / trito regitur et finitur. Quartus cum suo subiugali sono tetrardo regitur et finitur. Uocatur autem autentus maior quilibet tonus, plagis (seu plagius) minor.
CAPUT IU. Quare unum solum tetrachordum sub finalibus sit, et duo supra.
Finales seu terminales soni sub se habent unum tetrachordum, quod dicitur Grauium. Supra se autem duo, id est, Superiorum et Excellentium, cum residuis duobus sonis: uidelicet quod simplex et legitimus cantus inferius non descendit, quam usque ad sonum quintum a finali suo. In primo duntaxat modo et secundo ab archoo uel proto finali usque in eundem grauem . In tertio et quarto modo a deutero finali usque in eundem grauem . In quinto et sexto a / trito finali usque in eundem grauem N In septimo et octauo a tetrardo finali usque in eundem grauem . At uero in acumine a quocumque finali suo usque in tertium eiusdem nominis sonus efferri ualet, id est, in usque Excellentes.
10
CAPUT U. Quid distet inter autentos et minores tonos.
Praeterea cum eodem sono autentus quisque tonus, et qui sub ipso est, regantur et finiantur, unde et pro uno habentur tono, in hoc tamen differunt, quod minoribus tonis minora sunt in eleuando spatia, et inferior quisque tonus nonnisi ad quintum usque sonum a finali suo ascendit. Sed et hoc raro.
CAPUT UI. De proprietatibus sonorum: et quotis locis ab inuicem distent eiusdem qualitatis soni.
Igitur quem in his studere delectat, det operam quatenus propriam cuiusque soni uim ualeat dinoscere, dehinc in miscendis sonis quotumcunque phthongum siue in grauem siue in acutam partem celeriter capere, ut et uirtute et charactere quotusquisque sit sonus a sono, liquido contempletur. Omnis sonus musicus habet in utramque sui partem quinto loco suimet qualitatis sonum: tertio loco in utrumque latus sonum eumdem, et quem in hoc uel in illo latere secundum habet, in altero habet quartum. Dandum quoque aliquid eis est, qui minus adhuc in his exercitati sunt, quo uel in noto quolibet melo sonorum proprias discant discernere qualitates, uel ignotum melum ex nota eorum qualitate et ordine per signa inuestigare. Non parum enim ad inuestigationem hanc proficit, dum singulorum ipsorum per uicinos sonos graeca suo ordine modulantur uocabula hoc modo Sic itaque sonus quisque dum suo semetipsum nomine canit, facile in canendo sentitur, quis ille uel ille sit. Exempto sit inferius descriptum carmen, quod superscriptae syllabis notae musicae modulantur, ipsarum desuper notarum appellationibus assignatis ad hunc modum:
CAPUT UII. Descriptiunculae de sonorum proprietatibus ad exercendum.
15
Sed dum forte in sono aliquo dubitatur quotus sit, tum a semitoniis, quibus constat semper deuterum tritumque disiungi, toni in ordine rimentur, et mox, quis ille fuerit, agnoscetur: donec sonos posse notare uel canere, non minus, quam litteras scribere uel legere, ipse usus efficiat. Et haec utcumque dicta sint ad studia incipientium adiuuanda.
CAPUT UIII. Quomodo ex quatuor sonorum ui omnes toni producantur.
Demonstrandum nunc, quomodo haec quatuor phthongorum uis modos, quos abusiue tonos dicimus, moderetur, et fiat dispositio talis. Sternantur in ordine ueluti quaedam chordae, sonorum notis singulis e regione positis procedentes. Sint autem chordae uocum uice, quas hae significent notae. Inter quas chordas exprimatur neuma quaelibet, ut puta huiusmodi.
Ergo ut quod dicitur et audiendo et uidendo comprobetur, alia rursus descriptiuncula per neumam eamdem fiat. Similiter enim chordis a parte in partem ductis, quaterna inter chordas series continuatim describatur, ita ut unaquaeque series suo proprio sit insignita colore. Primae quidem neumae series a sono incipiat, et in sonum finiat. Secunda a sono inchoet, et sono compleatur. Tertia a sono incipiat, et in sonum / desinat. Quarta a sono ordiatur, et in sono consistat, ita: Hae quatuor descriptiunculae dum solo ab inuicem semitonio uel tono, id est, harmonico spatio distant, eo sono a genere in genus singulae transponuntur. Primam dispositionem cum cecineris, poteris dinoscere, quia uis primi soni primi toni uirtutem creat, qui protus autentas dicitur. Secundam cum cecineris, senties tonum deuterum a sono deutero gubernari. Tertiam assumens, uidebis similiter in sono / trito triti toni consistere potestatem. Quartam cum modulatus fueris, intelliges toni retrardi genus a sono tetrardo procedere. Igitur primae modulationi quaecumque primi toni mela aptari poterunt, et subiugalis sui, sua similiter secundae, sua similiter tertiae, sua similiter quartae, ad subiecta singulorum exempla: quae dupliciter ad euidentiorem intellectum describere conatus sum, et linealiter quidem ueluti chordarum usu, et singulatim notarum appositione per syllabas. Modulatio ad principalem protum, et subiugalem eius.
Sequitur modulatio ad principalem deuterum modum et subiugalem eius
20
Sequitur modulatio ad principalem tritum modum, et subiugalem eius:
Sequitur modulatio ad principalem tetrardum et subiugalem eius modum:
Ad hunc modum consuetis utuntur modulis ad inuestigandam toni cuiusque uim, eadem ratione compositis: quorum principales quique a suis sonis superioribus ordientes desinunt in finales, minores uero in finalibus et inchoant et consistunt, nec superiorem attingunt locum; utpote Noannoeane et Noeagis et caetera, quae putamus non tam significatiua esse uerba, quam syllabas modulationi attributas.
CAPUT IX. Quid sit inter phthongos et sonos: inter tonos et epogdoos. Quid etiam toni et modi siue tropi, particulae quoque. Quid diastema et systema?
Sed his ueluti praeexercitaminibus quibusdam ac uilioribus licet initiis ante cognitis, dehinc faciliori uia harmonicas prosequimur rationes.
25
Harmonia est diuersarum uocum apta coadunatio, in quibus uocibus quia plerumque sonos et phthongos indifferenter accipimus, sonos et phthongos et epogdoos, quae singulorum sit proprietas, intimandum. Sonus quarumcunque uocum generale est nomen: sed phthongos dicimus uocis canorae sonos. Tonus est spatii legitima magnitudo a sono in sonum, hocque spatium musicorum sonorum, quia in sesquioctaua proportione est, Graeco nomine dicitur epogdous. Namque ut sescupla siue sesquialtera uel hemiolia proportio dicitur, quando maius minoris medietatem superat: sesquitertia, ubi maius tertia minoris parte praecellit; sesquiquarta, dum minus quarta sui portione a maiore transcenditur: sesquiquinta, dum quinta parte alterum altero maius est: sesquisexta, dum sexta: sesquiseptima, dum septima: ita sesquioctaua comparatione sonus ad sonum sese habet, dum grauioris altior in se quantitatem teneat, et octauam insuper eius partem. Semitonium non plenum toni interuallum, idem interdum limma uel diesis dicitur. Modi uel tropi sunt species modulationum, de quibus supra dictum est, ut protus autentus uel plagis, deuterus autentus uel plagis, siue modus Dorius, Phrygius, Lydius, et caeteri, qui ex gentium uocabulis sortiti sunt nomina. Particulae sunt sua cantionis cola uel commata, quae suis finibus cantum distinguunt, sed cola fiunt coeuntibus apte commatibus duobus pluribusue, quamuis interdum est, ubi indiscrete comma uel colon dici potest. At ipsa commata per arsin et thesin fiunt, id est, eleuationem et depositionem. Sed alias simplici arsi et thesi uox in commate semel erigitur ac deponitur, alias saepius. Discrimen autem inter summam et infimam uocem commatis appellatur diastema, quae diastemata nunc quidem minora sunt, ut est illud, quod uocamus tonum; nunc maiora, ut duorum triumue, ac deinceps aliquot tonorum habentia interuallum. Porro autem sicut cola commatibus constant, sic commatum spatia dicimus diastemata: quae in colis uero spatia fuerint, uel integro quolibet melo, systemata nominamus.
Praemissae uoces non omnes aeque suauiter sib miscentur, nec quoquo modo iunctae concordabiles in cantu reddunt effectus; ut litterae, si inter se passim iungantur, saepe nec uerbis nec syllabis concordabunt copulandis. Sic in musica quaedam sunt certa interualla, quae symphonias possint efficere. Est autem symphonia uocum disparium inter se iunctarum dulcis concentus.
Symphoniae simplices ac primae sunt tres, quibus reliquae componuntur, ex quibus una est, quam diatessaron uocant, altera diapente, tertia diapason.
Diatessaron interpretatur ex quatuor, quod uel quartanas ad inuicem resonat uoces, uel in ordine quatuor sit sonorum compositio, utputa si ad subiectam descriptionem aut remittas usque in quartum quemlibet sonum, aut quatuor in ordine recenseas ita: Descriptio Diatessaron symphoniae.
30
Ita in utramuis partem quaterna uarietate procedunt, ac rursus noua processione redeunt.
Diapente interpretatur ex quinque, quod uel quinque sonorum connexione constet, uel a quinto loco concordes sibi uoces respondeant, ad subiectas descriptiones has.
Descriptio Diapente symphoniae.
Ad hanc descriptionem a quocumque sonorum quatuor usque ad quintum, qui eiusdem est nominis, per arsin et thesin, uel per solam utramlibet singulos ducas in ordine, diapente potest uocari symphonia. Porro secundum quaternas et quaternas sequentes descriptiunculas, si quid cecineris, idem consonanter quinta regione respondet, quod proprium est diapente. Item alia descriptio diapente.
Sic et Diapason, quod ex omnibus interpretatur, octaui ad octauum fit consonantia, duas (id est diatessaron et diapente) superiores in suo systemate continens. Quae symphonia ideo ex omnibus dicitur, quod antiqui non plus quam octo chordis utebantur. In hac ergo non tam consonae uoces, quam aequisonae dici possunt, et in ea uox denuo innouatur. Quod dum promptius in musicis instrumentis appareat, si non tamen adfuerint, teneat alius uocem in sono quolibet, aliusque siue sursum siue iusum quatuor et quatuor in ordine rimetur, dum nouissimus sonuerit, senties eum ad primum, id est, octauum ad octauum, perfectam consonantiam reddere. Igitur quod his aequisonis uocibus modulatur huiusmodi fit collatione, hoc modo:
35
CAPUT XI. Quomodo ex simplicibus symphoniis aliae componuntur.
Ex his quidem simplicibus aliae symphoniae componuntur, ut diapason et diatessaron, diapason et diapente,, disdiapason quae et disdiplasion: utpote si duabus uirilibus uocibus per diapason consonantibus tertia puerilis aequisona adiungitur. Sic denique acutissima et grauissima disdiapason ad se inuicem reddunt. Quam symphoniam quindecima collata regione consonant uoces: media autem diapason ad utrasque respondet, ut haec descriptio designat:
Sane non ab uno tantum quolibet sono ad quartum uel quintum aut octauum consonantia fit, sed singuli pene soni, et ad grauem et ad acutam partem, quartis a se sonis diatessaron, et singuli quintis respondent diapente, et sonus quisque in utramque sui partem ad octauum a se sonum diapason resonat. Quique rursus in utramque partem octaui, sicut ad medium diapason, ita, ut dictum est, ad se inuicem quinto decimo loco resonant disdiapason, fitque ut semper diapason spatium diatessaron ac diapente compleatur. Medii namque duo soni in hoc spatio dum ad utrumque latus diatessaron ac diapente respondeant, euenit, ut uter eorum ad hoc latus diapente fuerit, ad illud diatessaron fiat, et qui huic diatessaron, illi sit lateri diapente. Sic namque maxima symphonia duabus completur minoribus. Porro maxima symphonia diapason dicitur, quod in ea perfectior exteris consonantia fiat, ut siue ab acutiore siue a grauiore incipias uox, quam octauo ordine in celsiorem uel humiliorem mutaueris ad primam uocem unisona habeatur, ita canendo
Sic enim in infinitum sonorum consequentia progreditur, ut ab unoquoque sono locis octauis renata, ut ita dicam, uoce, ordo nouus emergat, et dierum more octaua sit, quae prima, prima quae octaua. Unde et in Uirgilio, apud Elisium Orpheus Obloquitur numeris septem discrimina uocum, quod scilicet sonorum ordo disparibus septem continuetur uocibus, at in octauis in nouam mutetur. Etenim sicut denario numero qui fuerit additus, intra eum positus, integer inuiolatusque seruatur, cum in caeteris id ita minime eueniat, ita etiam in hac concinentia; nam si duos tribus adiicias, quinque continuo reddis, et numeri species immutata est. Si uero eosdem denario addas, duodecim feceris, et binarius iunctus denario conseruatus est. Item ternarius, et caeteri eodem modo. Ita igitur symphonia diapason aliam, quam susceperit, consonantiam seruat, nec immutat, nec ex consona dissonam reddit. Hinc fit, ut sicut quindecim, quod sunt bis octaui, consonanter sibi miscentur, ita et phthongus quisque per diapason ad duodecimum, sicut ad quintum diapente resonat; et quemadmodum ad quartum, sic ad undecimum resonat diatessaron. Attendenda quoque in hoc mira ratio, ut quamuis absolute canendo uel in ordine sonos rimando, idem inueniuntur noni ad nonos, non octaui ad octauos: in symphonia tamen non modo diapason, quae octaua incedit regione, sed et in bisdiapason mutatione mirabili octaui et octaui idem sunt.
CAPUT XII. Item de eisdem symphoniis.
40
Quatuor moduli, in quibus prima symphonia inuenitur, quae diatessaron dicitur, dum singuli ab inuicem concordi proprietatis diuersitate differant, eorumque, ut dictum est, tetrachordo ueluti elemento harmonia contexatur, utique quaternis et quaternis continuatim sese consequentibus necesse est quintos semper sonos eiusdem conditionis emergere, et quintorum collatione eiusdem, ut monstratum est, conditionis uel qualitatis sibi symphoniam respondere, quae dicitur diapente. De cuius ui quamuis aliquid iam prolatum est, sicut et de aliis, ut tamen quae deinceps sunt dicenda lucidius explanari possint, subiecta iterum chordarum descriptione eius ratio contemplanda tradatur. Sic ut prius ex sonorum signis e regione positis chordarum progressio, et inter chordas diapente symphonia disponatur ita:
Igitur cum ad rationem huius descriptionis quinta regione aliud post aliud modulatur, senties per diapente symphoniam id ad se inuicem eiusdem qualitatis genere consonare. Uerum quod in illis quatuor sonitibus, quos singulos ab inuicem naturalis ratio per quadrifariam tonorum, semitoniorumque positionem propria qualitate discreuit, hoc euenire nequeat, ut melos ullum eiusdem conditionis uel modi manere possit, si ab aliis ad alios sonos transponatur, hoc et in superioribus aliquantulum tetigimus, et nunc iteratis exemplis plenius repetendum. Sternatur ut prius ueluti disposita tetrachordorum series, et idem melos, quod nunc in diapente symphonia designatum est, quaternis uel quinis colorum descriptionibus exprimatur, uidebisque eamdem melodiae formam in transpositione sua manere non posse, sed per epogdoi uel semitonii distantiam modum unumquemque in alium transmutari ita:
Primam namque descriptionem, quae a sono inchoat et finitur, primoque deputatur modo, si toto ductu uel spatio uno feceris altiorem, ut inter chordam paginula interiecta designat, mox in modum mutatur deuterum, qui a sono incipit, ac desinit in eundem. Fac duobus acutiorem a sono / incipiens, et tritus modus erit; si tribus, modus nascetur quartus. Si adhuc uno altius spatio efferatur, erit quinta regione denuo primus; similiter et in caeteris a quinto prior ordo redit.
CAPUT XIII. De proprietate symphoniarum .
Monstratum est nunc, qualiter unusquisque sonus in tetrachordo propria sit conditione dispar ab altero, ex eorumque concordi diuersitate diuersae prodeant modorum seu troporum species. Dictum quoque, quotis locis uoces ab inuicem distantes singulas consequenter symphonias reddant. Nunc id, quo proprie symphoniae dicuntur et sunt, id est, qualiter eaedem uoces sese inuicem canendo habeant, prosequamur. Haec namque est, quam Diaphoniam cantilenam, uel assuete, organum, uocamus. Dicta autem Diaphonia, quod non uniformi canore constet, sed concentu concorditer dissono. Quod licet omnium symphoniarum sit commune, in diatessaron tamen ac diapente hoc nomen obtinuit. Ac inprimis per diatessaron organici meli ponatur exemplum, utpote si ad subiectam descriptionem duobus sonis interpositis, quarto loco, in unum canendo, uox uoci respondeat ita:
45
Sic enim duobus aut pluribus in unum canendo modesta duntaxat et concordi morositate, quod suum est huius meli, uidebis nasci suauem ex hac sonorum commistione concentum.
CAPUT XIU. De acutiore diaphonia per diatessaron, eiusque descriptio.
Nec solum hac collatione uox simplex si simplici conferatur, sed et simplex organum respondeat duplae, aut dupla simplici, uel si ambas per diapason duplicaueris, senties huiusmodi proportionum uoces suauiter ad inuicem resonare, ad subiectam descriptionem.
Ratio descriptionis eiusdem.
Siue namque simplici cantui duplex organum adiungas, quod potest significare primus uersus ac tertius, qui ad secundum uersum uicem tenent organi; siue ad duplicem cantum simplex organum referatur, quod uersus secundus designat et quartus, organum in sui medio continentes, seu et organum gemines et cantum, siue etiam triplum utrumque facias, descripta ad inuicem consonat ratione. Possunt enim et humanae uoces, et in aliquibus instrumentis musicis non modo binae et binae, sed et ternae ac ternae hac sibi collatione misceri, dum utique uno impulsu, uel tribus in unum uocibus actitatis, totidem uoces respondent organum. Ubi attendendum, ut uox media inter duas ne aequo spatio se ad utrasque habeat, quippe cum in octauo numero unitatis medietas non sit; uerum si ab inferiori latere ad cantum diatessaron spatio respondeatur, a superiore uero spatio diapente.
50
Et ut hoc clarius insinuetur nescientibus sine fastidio scientium, si uoce uirili organizetur simul cum uoce puerili, sunt hae duae uoces sibi per diapason consonae: ad eam autem uocem, quam inter se mediam continent, ad quam scilicet utraeque organum respondent, acutior, quae est puerilis, quinto extat loco superior, ea quae uirilis, quarto loco grauior. Sic enim cognato nexu sese mutuo symphoniae ligant: ut quicumque sonus ex hac parte quartana collatione sese habet ad alium, ex illa parte per diapason quinta regione ad eumdem respiciat.
CAPUT XU. Diaphoniae acutioris descriptio per Diapente.
Rursus ubi per diapente diaphonia tribus seu quatuor uocibus modulatur, uox quae ab inferiori latere quinto loco est, hanc a superiore latere per diaplasion necesse est quarto loco ad mediam respondere hoc modo:
Ratio descriptionis eiusdem.
Quadripartita huius descriptionis series eodem digesta ordine, quo superior, in primo quoque ac tertio uersu organum respondet ad medium in secundo et quarto: tertius, qui est in medio, sese cum simplici organo diapason miscet consonantiae, uel certe geminum portendit organum cum cantu duplici. Ubi etiam aspicis ab inferiore parte tertium uersum quinta regione conferri ad secundum, ac rursus tertium quarto, primumque secundo quartana consonare distantia. Hisque rationibus hae duae symphoniae uarias miscent dulcesque cantilenas.
55
CAPUT XUI. Quid de his Ptolomaeum sensisse Boetius narret: de consonantia nempe diapason et diatessaron.
Hic aduertere possumus ueriorem uideri Ptolomaei assertionem, qua eum Boetius contra Pithagoricos sensisse memorat, qui dicunt diapason ac diatessaron non esse consonantias. Certe utramuis harum descriptionem duplo et cantu et organo cecineris, ita duplae uoci dupla uox sociatur, tanquam si simplex addatur simplici. Nec non si canentes in unum, secundum et quartum prioris descriptionis uersum iungamus et quintum, quarto duntaxat loco ad grauem partem, et sic rite ad diapason simpliciter consonat diatessaron. Canamus ad sequentem descriptionem, quartum et secundum, adiungentes et primum, et similiter cum diapason eadem consonantia concordat. Prosequitur id ipsum ex Ptolomaei sententia praefatus Doctor magnificus in quinto musicae rationis uolumine hoc modo, acutos quidem sonos in citeriore parte ponens, ulteriore graues, hoc modo:
Quoniam, inquit, diapason consonantia talem uocis efficit coniunctionem, ut unus atque idem neruus esse uideatur, idque Pythagorici quoque consentiunt. Quocirca si qua ei consonantia fuerit addita, integra inuiolataque seruatur. Ita enim Diapason consonantiae additur diatessaron, tamquam uni neruo. Sit igitur Diapason consonantia, quae contineatur inter hypate meson, et nete diezeugmenon. Utraque haec ita sibi consentit atque coniungitur sono, ut una uox quasi unius nerui, non quasi duorum mixta, pellat auditum. Quamcunque igitur huic Diapason consonantiae consonantiam iunxerimus, seruatur integra, quia ita iungitur tamquam uni uoculae ac neruo. Si igitur Hypate meson et Nete diezeugmenon, duae in acutum diatessaron fuerint iunctae, sic iungitur Nete quod est diezeugmenon, ea quae est Nete hyperbolaeon; Hypate autem meson, ea quae est mese: utraque ad utramque consonabunt, et mese ad neten diezeugmenon, et eadem mese ad hypate meson; item nete hyperbolaeon ad neten diezeugmenon, et ad hypate meson. Item si ad grauiorem partem utrisque diatessaron consonantiae relaxentur, erit ad mesen, quod est hypaton, diatessaron retinens consonantiam hypate hypaton, ad neten autem diezeugmenon paramese: consonabitque et hypate hypaton et hypate meson ad nete diezeugmenon. Ad paramesen autem nete diezeugmenon, et hypate meson, sed eo modo, ut grauior, quae est ad sibi quidem proximam. diatessaron retineat consonantiam: ad ulteriorem uero diatessaron ac diapason, ut hypate hypaton ad hypate meson diatessaron, ad neten diezeugmenon diatessaron ac diapason. Item nete hyperbolaeon, quae est acutior ad sibi proximam neten diezeugmenon, diatessaron consonantiam. Ad hypate meson diatessaron ac diapason, et caetera. Haec quidem Boetius.
CAPUT XUII. De ordine consonantiarum, consonantia et inconsonantia.
Praeterea de diapason uel disdiapason non est opus amplius descriptione, quae ita naturaliter omni aetati in canendo occurrunt, ut arte tradi non egeant, constatque satis dictum in symphonia disdiapason, mediam ad utrasque octaua regione conferri, extremas sibi loco quinto decimo respondere. Dicendum tamen, quae sit mensura in singulis symphoniis propria. Constat namque diatessaron symphonia ex duobus tonis ac semitonio, ex quibus duabus constat symphonia diapason. Igitur absolutissime in diapason symphonia maiore prae caeteris perfectione diuersae ad inuicem uoces resonant.
60
Secunda ab hac est symphonia diapente. At in diatessaron, quoniam non per omnem sonorum seriem quartis locis suauiter sibi phthongi concordant, ideo nec absolute ut in caeteris symphoniaca editur cantilena. Ergo in hoc genere cantionis sua quadam lege uocibus uoces diuinitus accommodantur; per omnem enim sonorum seriem tritus subquartus, deutero solus a symphonia deficit, et inconsonus ei efficitur, eo quod solus diatessaron symphoniae mensuram excedens, tribus integris tonis a praefato sono elongatur, cui extat subsquartus. Quapropter et uox, quae organalis dicitur, uocem alteram, quae uocatur principalis, eo modo comitari solet, ut in quolibet tetrachordo, in qualibet particula, nec infra tetrardum sonum descendat positione, nec inchoatione leuetur, obstante triti soni inconsonantia, qui tetrardo est subsecundus. Quae ut lucidiora fiant, exempli descriptione statuantur, prout possit fieri sub aspectum.
Ad hanc descriptionem canendo facile sentitur, quomodo in descriptis duobus membris, sicut subtus retrardum sonum, organalis uox responsum incipere non potest, ita subtus eumdem non ualet positione progredi, et ob hoc in finalitate positionum a uoce principali occupetur, ut ambae in unum conueniant, quod modo altiora, modo summissiora loca organum petat.
CAPUT XUIII. Quomodo altiora, modo submissiora loca organum petat.
Ergo quoniam praedicti limitis oppositione breui diastemate coarctatur, et nisi in tribus uel quatuor sonis organalis uox spatium habet; idcirco secundum particularum positionem et loca mutat, uagantibus enim particulis, dum modo cantilena in sursum prodeat, modo in ima deponatur, et nunc quaelibet particula positionem habeat circa superiores sonos, nunc circa terminales, aliquando circa graues, semper uox organalis positionum finalitatem eo iure subsequitur, ut subtus tetrardum sonum, in quem uel finalitas particulae deuenerit, uel qui proximus ipsi finalitati suberit, nec ordiri leuationem ualeat, nec rite finalitatem deponere ceptum carmen exempli gratia:
Quemadmodum in binis prioribus membris Rex coeli. Domine maris undisoni, et Tytanis nitidi, primae tres syllabae, quae sonant tetrardum , archoum , deuterum responsum organale sub retrardo non habent, uidelicet propter deuteri soni inconsonantiam ad sonum tritum, qui tetrardo est subsecundus; sic et in sequentibus his commatibus: Te humiles famuli, et se iubeas flagitant, dum excelsioris exstent leuationis ac positionis, celsiori quoque loco, eadem lege et organum coarctatur. Similiter enim in tribus principalibus sonis tetrardo , archoo deutero uox organalis rite sub tetrardo respondere nequit, sed moram in eodem agit, dum in subsecundo eius ratum responsum non inuenit.
65
Et ut ad liquidum dignosci ualeat, quantum in diatessaron symphonia praefatorum duorum sonorum inconsonantia dominetur, statuamus aliquid quadrifaria transpositione canere, ut appareat, quomodo in diuersis transpositionibus diuerso quidem modo, sed non diuersa lege uox uocem comitetur. Sit ergo haec prima descriptio, quae et supra digesta est, a sono incipiens, et in eumdem finiens, ubi simul cum uoce principali organalis uox consequatur.
Sic canendo senties, quomodo non obstante deuteri tritique / soni absonia, consonanter regione subquarta imponatur uocis organalis leuatio, sed rursus eadem absonia impediente tetrardum sonum non transit positio. Sumamus et secundam transpositionem, quae a sono incipit, et in eumdem finit.
Sic canendo senties, quomodo et in leuatione et positione sono deutero responsum organale deficiat, ideoque ultra tetrardum non descendat.
Sumamus et tertiam transpositionem, quae a sono / trito incipit et finitur:
Haec transpositio, dum potissimum sono uadat deutero, responsum organale apte non recipit. Sumamus et quartam transpositionem, quae a sono tetrardo inchoat, et in eumdem finitur.
70
Sic canendo senties, quomodo a tetrardo sono uox organalis incipiat, et in eo finiatur, nec infra ipsum possit progredi, trito / uidelicet obstante sono, qui, ut iam saepe dictum est, ad deuterum exstat inconsonus.
Superficies quaedam artis musicae pro ornatu ecclesiasticorum carminum utcunque in his designata sit. Quae certe non minus uenerabilem sui speculationem et interius gerit. Cur namque aliqua tam dulci ad inuicem commistione consentiant, alii uero soni sibi misceri nolentes insuauiter discrepent, profundioris diuinaeque est rationis, et in aliquibus inter abditissima naturae latentis. Constant plurima super hac ratione scripta ueterum, in quorum labores et in hac parte nos Dominus intrare concessit, ubi probatissimis argumentis astruitur, quod eiusdem moderationis ratio, quae concinentias temperat uocum, mortalium naturas modificet, quodque iisdem numerorum partibus, quibus sibi collati inaequales soni concordant, et uitae cum corporibus et compugnantiae elementorum, totusque mundus concordia aeterna coierit.
CAPUT XIX. Quod in aliquibus rationis huius profunditas minus sit penetrabilis.
Fictum est ab antiquis, Aristeum Eurydicem nympham Orphei coniugem adamasse, quemque dum illa se sequentem fugeret a serpente exstincta sit. Orpheum, cuius nomen Oreophone, id est, optima uox, sonat, in cantore perito seu dulcisono cantu intelligimus, cuius Eurydicen, id est, profundam diiudicationem, si quis uir bonus, quod Aristeus interpretatur, amando sequitur, ne penitus teneri possit, quasi per serpentem diuina intercipitur prudentia. Sed dum rursus per Orpheum, id est, per optimum cantilenae sonum, a secretis suis ac si ab inferis euocatur, imaginarie perducitur usque in auras huius uitae, dumque uideri uidetur, amittitur. Scilicet quia inter caetera, quae adhuc ex parte et in aenigmate cernimus, haec etiam disciplina haud ad plenum habet rationem in hac uita penetrabilem. Si quidem diiudicare possumus, sitne rata factura meli, dignoscere qualitates sonorum atque modorum, et reliqua huius artis. Item possumus musicorum sonorum spatia uel uocum symphonias ad numerorum rationem adducere, consonantiae atque discrepantiae quasdam rationes reddere. Quomodo uero tantam cum animis nostris musica commutationem et societatem habeat, etsi scimus, quadam nos similitudine cum illa compactos, edicere ad liquidum non ualemus, nec solum diiudicare melos possumus ex propria naturalitate sonorum, sed etiam rerum. Nam affectus rerum, quae canuntur, oportet ut imitetur cantionis affectus, ut in tranquillis rebus tranquillae sint neumae, laetisonae in iucundis, moerentes in tristibus, quae dure sunt dicta uel facta, duris neumis exprimi, subitis, clamosis, incitatis, et ad caeteras qualitates euentuum et affectuum deformatis. Item ut in unum terminentur particulae neumarum atque uerborum. In talibus cum iudicatio nostra esse possit, plura sunt tamen, quae nos sub causis occultioribus lateant.
Sunt interdum res, quae et hoc tono, et illo tono aeque congruenter recipiuntur, ut cantari possint: sunt interdum res, quae minime suum sensum aeque huic et illi tono attribuant, ita ut si transponantur aut priorem dulcedinem non seruent, aut ad sensum indecentes fiant. Dicuntur ferae et aues modis quibusdam delectari magis quam aliis; sed quare aut quomodo haec aliaue sint, non facile inuestigatur. Igitur quae in hac arte Deo donante sapimus, utamur eis tantum in Dei laudibus, et ea, quae laboriosa ueterum indagatione nobis inuenta sunt, assumamus in iubilando, celebrando, canendo, quae in prioribus generationibus non sunt agnita filiis hominum, sed nunc reuelata sunt sanctis eius.
75
Pandit multa musicae artis miracula praestantissimus auctor Boetius, magisterio numerorum enucleatim cuncta comprobans. Cuius, si Deus annuerit, sequens opusculum aliquod continebit excerptum. Huiusce oratiunculae ponamus hic finem.