1
In diebus Antonini imperatoris facta est in christianis persecutio immanissima sub Sebastiano duce Egipti. Fuit quidam uir, nomine Uictor, christianus miles, ab infantia metuens Deum, ueniens de prouincia Ciliciae in urbem Utriculanam, et desiderabat peruenire ad palmam martyrii. Cum igitur iret ad stadium, ubi sancti martyres erant pro Christo certantes, uidit eos in tormentis positos et quendam eorum suspensum capite deorsum sub ipso prostratum, alium extensum in quatuor ligna et diutissime mactatum, alium ungulis laceratum, alium manu abscisa, alium stipite eius in collo eius affixo et exaltatum in terra, alium inclinatum ex diuerso, id est retro manus et pedes habentem, et sic fustibus a ministris cesum. Et ita erat obscuritas pessima his, qui erant et uidebant haec tormenta.
Accedens autem, beatissimus Uictor cepit osculari sanctos martyres, cum essent in tormenta nequissima. Erant enim omnes uiri numero fere quadraginta. Et clamans Uictor uoce magna dixit: «Magnus Deus christianorum, magnus Deus sanctorum martyrum!». Et dixit eis: «Obsecro uos, famuli Christi, intercedite pro me, ut et ego dignus efficiar consors uester inueniri, certans aduersus diabolum. Et modicum perseuerate: paruus quidem labor, sed multa requies; minora tormenta, sed ineffabilis est satietas. Super terra torquetur corpus a ministris, in futuro autem seculo sancti angeli illis ministrabunt». Sancti autem perseuerantes in fide Christi et certamine per martyrium uitam suam finiebant. Beatissimus autem Uictor conspiciens, ueniebat noctu et auferebat corpora sanctorum absconse portans in humeris suis, et sepelliebat in cripta, quae erat iuxta ciuitatem. Cumque repleta esset multitudine corporum sanctorum, et aspicientes ministri Paganorum, custodientes die simul cum nocte, tenuerunt beatissimum Uictorem et adduxerunt ad Sebastianum ducem Egipti. Cui dux dixit: «Uictor, litterae michi uenerunt a domino meo Antonino imperatore iubente, ut siquidem sacrificent christiani; qui autem noluerint sacrificare diis, in magna erunt damnatione. Ergo, Uictor, sacrifica, ne periclitetur anima tua». Uictor dixit: «Ego enim miles sum magni regis et immortalis Iesu Christi. Nam regnum istius Antonini instabile et exterminabile est, quia finem habet». Sebastianus dux dixit: «Acquiesce diis meis». Dicit ei sanctus Uictor dixit: «Et tu ad regem nostrum pertinens, obaudi illi et sacrifica diis». Uictor dixit: Et ipsi quidem militabam: sed corde Deum meum colo, propterea quod non me uincet diabolus. Hoc scito, quia carnem meam esse <in> potestatem habeas, animam meam non habes in potestatem: solus Deus est, qui potest mortificare corpus et animam». Sebastianus dixit: «Uideo te magnam habere sapientiam in sermone». Uictor dixit: «Sapientia humana non est mea, sed Dominus donauit michi eam». Sebastianus dixit: «Erue te a tormentis». Uictor dixit: «Ego libenter propter nomen Domini torqueor, uidens quoniam dignatus est Deus meus, ut torquear et in sempiterno regi in celis meo». Sebastianus dixit: «Lector es aut diaconus, quod talem eloquentiam habes?». Uictor dixit: «Non sum dignus tanta gratia, sed potens est Deus perducere me ad hoc: ipse est, qui donat rectis corde, et his, qui seruant mandata eius, dat sapientiam atque prudentiam. Sic enim parat agrum superuenienti pluuiae, ut nutriat fructus suos, et sapientia Dei omnes sperantes in eum suscitat et non permittit inimicum dominari illis, sed potius ad fructus iustitiae facit peruenire». Sebastianus dux dixit: «Haec est cogitatio tua, mori quam uiuere?». Uictor dixit: «Haec mors non est, sed uita eterna perseueranti et sustinenti tormenta tua». Sebastianus dixit: «Hoc ergo consilium tenuisti?». Uictor dixit: «Ipsum».
Statim iussit Sebastianus confringi digitos eius et euelli, quousque exirent digiti a cute sua. Uictor dixit: «Gratias ago Deo meo, quoniam uenit in me gratia eius per dominum meum Iesum Christum».
Tunc iussit confici uenenum mortiferum, et dari illi in carnibus a malefico, ut ederet ex eis. Sanctus Uictor dixit: «Non auderem tangere carnes, nisi confisus in uirtute domini mei Iesu Christi.» Ideoque, ut ostendam tibi, quoniam possum omnia maleficia tua dissoluere, et accipio de carnibus istis, <et> orans manduco». Et signans accipiens manducauit, et nihil mali sensit. Dicit ei sanctus Uictor: «Ecce, comedi, et in nomine domini mei Iesu Christi sanus factus sum: dic michi, quid faciam, ut tollam indignationem de animo tuo?». Cui maleficus dixit: «Si uis, ut credam Deo tuo, dabo tibi alium uenenum peius bibere: quod cum bibens, si non fueris mortuus, ego derelinquam omnia maleficia mea et credam in Deum, quem tu colis». Cui sanctus Uictor dixit: «Uenenum si dederis michi bibere, inuocato Domini mei nomine, non poteris michi nocere». Et attulit ei uenenum maleficus et dixit ei: «Audi, Uictor: aut recede ab ista doctrina, aut accipe et bibe, ut ostendas omnipotentem esse Deum tuum, si, postquam biberis, potueris incolomis permanere». Tunc beatus Uictor intrepidus accepit calicem, et signaculum crucis faciens in eo dixit: «Deus meus, Pater et Filius et Spiritus Sactus, cui omnia subiecta sunt, cui omnis creatura deseruit et omnis potestas subiecta est, metuit et expauescit, cum nos te ad auxilium prouocamus, cuius audito nomine, serpens conquiescit, silet uipera, extinguitur scorpius, regulus uincitur, et omnia uenena in tuo nomine extinguuntur, extingue hoc uenenatum poculum, et uirtutes, quas in se habet, euacua!». Et cum hoc dixit, signauit se signo crucis et bibit totum, quod erat in calice, Uictor, et non est mortuus. Dixit ei maleficus: «Salueris Uictor: uicisti enim et fortior me extitisti, et saluasti animam meam perditam ab inferis, ut deinceps uiuam! Quomodo enim statua enea ueterascit, et in nouissimis extergitur et innouatur, sic et hominem ueteratum in maleficiis suis conuertit per te Deus, et saluauit in gratiam suam». Statimque maleficus ille accipiens capsas ligneas aliquas plenas codicibus suis attulit ad sanctum Uictorem; et cepit eos in ignibus concremari. Quod cum fecisset, cepit tenere pedem martyris, rogans eum et dicens: «Liberator animarum, accipe penitentem!». Dicit ei sanctus Uictor: «Si ueram Deo penitentiam obtuleris, ueram eius indulgentiam consequeris». Dicit ei maleficus: «In tantum Deo ueram penitentiam offero, ut omnes codices meos, in quibus erat inlicita presumptio, incendi, et omnibus simul renunciaui actibus inimicis, et omnes superbias meas respuo, et soli Deo seruire accipio». Tunc docuit eum sanctus Uictor de omnibus, quae pertinent ad fidem, et cruce signauit eum in nomine domini nostri Iesu Christi.
5
His auditis a Sebastiano duce, maxime cepit contristari et iussit sanctum Uictorem nouis penis affici. Qui dicebat haec uerba: «Tamquam aqua, quae datur uiatori sitienti, et bibit et refrigeretur, ita et ego refrigeratus sum propter nomen domini mei Iesu Christi». Tunc iratus preses dixit: «Appendatur in eculeo!». Cumque fuisset appensus, iussit lampades ardentes applicari ad latera eius, et sub uoce preconis clamare et dicere illi: «Immola diis, ut ab imperatore preceptum est, ne deficias, miser, uariis cruciatibus!». Tunc ait Uictor: «Sacrilege, hypocrita, communicator demoniorum, putas me his penis terreri? Non timeo minas tuas, quia habeo dominum meum Iesum Christum, qui me confortat. Et non dubitabo futuras penas, expectans desiderabiliora bona illa, quae promissa sunt querentibus eum. Et benedico te, domine Iesu Christe, quia in te confido, nihil sentio eorum, quae michi ministri diaboli intulerunt».
Itaque iussit impius preses acetum et calcem simul misceri, et mitti in ore eius. Uictor dixit: «Non cognoscis, miser, quia omnis pena dulcis michi est, sic fauus mellis?». Sebastianus dux dixit: «Sacrifica multum, enim in te confundor». Sanctus Uictor dixit: «Non uoluntatem tuam ego facio, sed Dei mei, ut me offeram illi sacrificium castum, quoniam ipse in potestate sua habet corpus et animam meam».
Iratus autem preses iussit carnificibus oculos eius erui. Tunc sanctus Uictor dixit presidi: «Insensate et male suasor animarum, alienare me speras per has penas ab amore Dei mei et Saluatoris Iesu Christi. Sed non potes, quia habeo corroboratorem meum et Saluatorem ipsum dominum Iesum Christum, filium Dei uiui. Si oculos istius corporis obcecasti, de interiore lumine plus uidebo oculis animae». Sebastianus dux dixit: « Cogis me multa peiora tormenta imponere tibi! ». Sanctus Uictor dixit: «Gratias» inquit «ago Deo meo, et quomodo uolueris, torque, nihil michi parcens. Paratus sum omnia tolerare, Deo donante fortitudinem». Tunc dux iussit eum suspendi capite deorsum per triduum, quousque cartilagines eius sanguinem traherent in terram. Milites autem, ut iussi fuerant, dimiserunt eum triduo pendentem: et post triduum uenerunt milites, ut uiderent, si mortuus esset, an adhuc uiueret. Et cum uiderunt illum uiuum, statim effecti sunt ceci. Tunc beatus Uictor orabat Deum dicens: «Qui Tobiam illuminasti, et Iob ab umbra mortis curasti, ita facias misericordiam cum eis, ponens super oculos eorum manus!». Et salui facti sunt, et conspicientes clamauerunt uoce magna dicentes: «Uerus Deus est, quem predicat Uictor!». Et redeuntes ad Sebastianum ducem omnia illi rettulerunt.
Tunc dux iussit sanctum Uictorem totum corpus uiuum excoriari. Sanctus Uictor dixit: «Etsi corium meum distraxeris, sensum tamen meum minime auferre poteris». Tunc sanctus Uictor cum esset in dolore positus, eleuatis oculis ita preces ad Dominum fudit, dicens: «Domine Deus omnipotens, anima mea in exitu posita est, confirma me, et exaudi me, et miserere mei: et ueniat in me misericordia tua, sicut omnibus, qui tibi placuerunt. Domine Deus, suscipe me, et ne derelinquas me, in tempore doloris mei. Et nunc gratias tibi ago, domine Iesu Christe, fili Dei: adesto in adiutorium michi famulo tuo, et adiuua me a doloribus istis. Ne permittas me a profanissimo hoc iudice uinci: tu enim nosti, quia propter nomen tuum haec omnia patior».
Accedens autem beata Corona non solum spiritus sed et carne germana, quae etate fuerat annorum sexdecim, exclamauit uoce magna dicens: «Beatus es, Uictor, et beata opera tua sancta, acceptabilis immolatio tua! Susceptum est sacrificium tuum, ut sacrificium Abel iusti. Obtulisti te Deo in sinceritate mentis, et suscepit te, sicut Enoch iustus, qui translatus est, ut non gustaret mortem huius seculi, quo usque aduenerit tempus promissionis Dei. Ita iustificatus es sicut Noe, plenus in natione sua; etita in nobis perfectus iustificatus es. Credidisti in Deum sicut Abraham. Dehinc obtulisti te Deo sicut Isaac. Tolerasti persecutiones sicut Iacob, quem persequebantur Esau et Laban. Factus es sapiens sicut Ioseph, qui gubernauit colonos terrae Egipti tempore famis. Perseuerasti in tolerantia fortissimi Iob, qui sustinuit multas persecutiones, quousque uinceret immissiones inimici. Zelauerunt te sicut Isaiam, qui secatus est medius. Suscepit Deus sacrificium tuum, sicut prophetae Samuelis. Factus es in odorem suauitatis, sicut Eleazar in sacerdotio suo. Suscepit te Deus sicut Danielem. Non tetigit te ignis sicut tres pueros sanctos, Ananiam, Azariam et Misael in incendio, quod eis intulit Nabuchodonosor rex, quoniam fecerunt sacrificium Deo. Sperasti in Domino sicut Dauid. Suscepisti sapientiam Salomonis, quo usque uinceres omnes colluctationes et circumuentionem diaboli. 106 Et cum haec, beatissime Uictor, dabitur maior, michi uero breuior, etsi fragilis, minas ducis non metuo, Christi regnum, ut fortis, hereditabo».
10
Et cum audisset ista omnia dux, illa dicente, inflammatus ab iracundia iussit eam offerri sibi; cui sic ait: «Quot annorum es?». Cui ait Corona: «Annorum sum sexdecim». Sebastianus dux dixit: «Quando nupsisti?». Cui Corona: «Ante annum et quatuor menses». Sebastianus dux dixit: «Quare te expolias tam cito?». Corona respondit: «Malui immunditias temporales contendere, ut possim obuiam ire illi, quem speramus saluatori Iesu Christo, immortali sponso. Terentius etiam sponsus mortalis et corruptibilis est: Christi autem donationes immutabiles sunt et incorruptae et sempiternae». Sebastianus dux dixit: «Ergo accede et sacrifica diis». Sancta Corona dixit: «Corona uocor, et persuades me perdere coronam meam? Ideo non sacrifico diis, ut accipiam coronam a Deo».
Tunc Sebastianus iratus iussit eam in carcere trudi. Ipsa autem ambulabat dicens: «Diligam tabernacula tua, Domine, […] erat anima mea adherere tibi Deo uiuo, in secula custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem. Doce animam meam ponere in iustificationes mandatorum tuorum, et miserere mei secundum magnam misericordiam tuam». Et introiuit in carcerem glorificans Deum; et erat cum angelis triumphans et gaudens atque festa agens pet totam noctem.
Factum est autem per quatuor dies iussit eam iterum Sebastianus dux ante suum tribunale adstare. Cui dixit: «Quisquis tu sis, <…> inuictissimorumque decreta regum, immola diis, sin autem scias te acrioribus tormentis aptandam!». Sancta Corona respondit: «Omnia uerba tua fatua et uana sunt, et iniqua precepta tua. Nam sine interfectu est, qui non uult ad auxilium suum lapides inuocare et Deum summum et uerum deserere, qui me dignatus est custodiri». Dicit ei Sebastianus dux: «Iesum Christum debes negare!». Sancta Corona respondit: «Confiteor labiis, et corde inuocare non cesso!». Tunc dux iussit duas arbores palmae a militibus declinari, et de cannabinis funibus beatam Coronam alligari utraque parte manibus et pedibus: et iussit militibus, ut subito dimitterent. Et cum haec fierent, diuisa est in duas partes: atque ita consummauit agonem suum sapientissima et bona Corona, martyrium suum fideliter adimplens in Domino.
Uenerunt noctu fidelissimi christiani, et abstulerant corpus beatissimae Coronae uirginis et sepellierunt eam in sepulchro, quod sibi preparatum fuerat in predicta cripta. Beatissimum etiam Uictorem iussit capitalem subire sententiam. Sanctus Uictor orabat dicens: «Gratias ago Deo meo, qui michi donauit constantiam ingenuitatis meae usque in finem». Accelerabat quippe gressus iam propriae uictoriae coronandu, et extendens manus suas ad celum dixit: «Hostias tibi ago, domine Iesu Christe, quia consolata est uirtus mea et non pemisisti perire animam meam, se donasti michi gratiam nominis tui». Et dicebat ministris: «Si quis non recesserit a cultura demonum et non adorauerit Deum celi, qui cum domino nostro Iesu Christo et cum Spiritu Sancto regnat in eternum, ad fidem Christi accedens, et omnia nomina demonum euacuans, liber in toto orbe terrarum hostias a christianis Deo uiuo offerri debere defendat, eternae uitae gloriam non habebit. Si quis autem permanserit in fide Iesu Christi, uita uiuet et non morietur». Cumque haec et his similia multis ex colloquiis proferret, orabat Dominum dicens: «Domine, suscipe spiritum meum in pace». Et cum haec diceret, percussit eum spiculator. Et postquam decollatus est sanctus Uictor, exiit ab eo sanguis et lac. Spiculator autem accipiens caput suum pendulum, perueniens ad sepulturae locum, quo, arca marmorea sub terra missa est, quae et cum <catenis> ferreis ligata pendet super aquam. Populi autem circumstantes admirabantur omnes passionis eius usque in finem. Et multi augmentati sunt in fide Domini nostri Iesu Christi.
Non post multum uero tempus, adiuuante Deo, Fulgentius, episcopus sanctae Utriculanae Ecclesiae, inuento corpore beati Uictoris, in Christi nomine altare construxit, mense Iulii die quinto decimo.
15
Passus est autem sanctus Uictor martyr et beata Corona secundo Idus Maii, hora nona, sub imperatore Antonino, agente impiissimo duce Sebastiano, intra ciuitatem, in loco, qui dicitur Lico. Regnante Deo et domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto uiuit et regnat in secula seculorum. Amen.