ptext
QUEROLUS (AULULARIA) PERSONAE LAR FAMILIARIS QUEROLUS, EUCLIONIS FILIUS MANDROGERUS PARASITUS SARDANAPALLUS PARASITUS SYCOPHANTA PARASITUS PANTOMALUS SERUUS ARBITER UICINUS SIGLA PERSONARUM IN TEXTU LAR. QUER. MAND. SARD. SYCOPH. PANT. ARB.
pr
Rutili, uenerande semper magnis laudibus, qui das honoratam quietem quam dicamus ludicris, inter proximos et propinquos honore dignum putans, duplici, fateor, et ingenti me donas bono: hoc testimonio, hoc collegio, haec uera est dignitas. Quaenam ergo his pro meritis digna referam praemia? Pecunia, illa rerum ac sollicitudinum causa et caput, neque mecum abundans neque apud te pretiosa est. Paruas mihi litterulas non paruus indulsit labor: hinc honos atque merces, hoc manebit praemium. Atque ut operi nostro aliquid adderetur gratiae, sermone illo philosophico ex tuo materiam sumpsimus. Meministine ridere tete solitum illos qui fata deplorant sua atque Academico more quod libitum foret destruere et adserere te solitum? Sed quantum licet? Hinc ergo quid in uero sit, qui solus nouit, nouerit: nos fabellis atque mensis hunc libellum scripsimus. Materia haec est. Pater Queroli nostri fuit auarus Euclio. Hic Euclio aurum in ornam congessit olim, quasi busta patris, odoribus insuper infusis tituloque extra addito. Nauem ascendens ornam domi fodit, rem nulli aperuit. Hic peregre moriens parasitum ibidem cognitum filio coheredem instituit tacita scripturae fide, si eidem thesaurum occultum sine fraude ostenderet. Locum tantummodo thesauri senex ostendit oblitus doli. Parasitus nauem ascendit, ad Querolum uenit et rupit fidem, magum mathematicumque sese fingens et quicquid mentiri fur potest. Ea quae a patrono didicerat Queroli secreta et familiaria, quasi diuinus, loquitur. Querolus fidem accommodat auxiliumque poscit. Parasitus magus domum purificat et puram facit, sed, ubi primum libere ornam inspexit, uetere decipitur dolo. Bustum quod simulabatur credidit atque inrisum se putat. Inde, ut aliquatenus sese ulcisceretur, ornam Queroli in domum callide et occulte obrepens per fenestram propulit. Qua explosa et comminuta, bustum in pretium uertitur. Itaque thesaurum contra rationem et fidem, cum lateret prodidit, cum perisset reddidit. Postea re comperta, parasitus reuolat et partem petit. Sed quia quicquid abstulerit confitetur, quicquid rettulerit non docet, primum furti post etiam sepulcri uiolati est reus. Exitus ergo hic est: ille dominus, ille parasitus denuo fato atque merito conlocantur sic ambo ad sua. Tuo igitur, ⟨uir⟩ inlustris, libellus iste dedicatur nomini. Uiuas incolumis atque felix uotis nostris et tuis.
pr·2
Pacem quietemque a uobis, spectatores, noster sermo poeticus rogat, qui Graecorum disciplinas ore narrat barbaro et Latinorum uetusta uestro recolit tempore. Praeterea precatur et sperat, non inhumana uoce, ut qui uobis laborem indulsit, uestram referat gratiam. Aululariam hodie sumus acturi, non ueterem at rudem, inuestigatam et inuentam Plauti per uestigia. Fabella haec est: felicem hic inducimus fato seruatum suo atque e contrario fraudulentum fraude deceptum sua. Querolus, qui iam nunc ueniet, totam tenebit fabulam. Ipse est ingratus ille noster: hic felix erit. E contrario, Mandrogerus aderit fraudulentus et miser. Lar Familiaris qui primus ueniet, ipse exponet omnia. Materia uosmet reficiet, si fatigat lectio. In ludis autem atque dictis, antiquam nobis ueniam exposcimus. Nemo sibimet arbitretur dici quod nos populo dicimus, neque propriam sibimet causam constituat communi ex ioco. Nemo aliquid recognoscat: nos mentimur omnia. Querolus an Aulularia haec dicatur fabula, uestrum hinc iudicium, uestra erit sententia. Prodire autem in agendum non auderemus cum clodo pede, nisi magnos praeclarosque in hac parte sequeremur duces.
1.2
LAR. Ego sum custos et cultor domus cui fuero adscriptus. Aedes nunc istas rego, e quibus modo sum egressus. Decreta fatorum ego tempero, si quid boni est, ultro accerso, si quid grauius, mitigo. Queroli nunc sortem administro, huius ingrati non mali. Hic exinde sibimet sufficiens fuit, quod primum est bonum, nunc autem etiam locupletissimus erit. Sic meritum est ipsius, nam quod pro meritis reddendum nobis non putatis, ipsi uosmet fallitis. Ordinem autem seriemque causae breuiter iam nunc eloquar. Pater huius Queroli Euclio fuit auarus et cautus senex. Hic enorme pondus auri olim in ornam condidit. Sic quasi ⟨busta⟩ patema uenerans, aurum celabat palam. Peregre uadens ornam domi sepeliit ac reliquit ante aras meas: tumulum suis, mihi thesaurum commendauit. Abiit neque rediit senex. Peregre moriens, uni tantummodo rem indicauit fraudulento et perfido, cui tamen siue oblitus siue superuacuum putans de busto et titulo nihil exponit. Querolo iuxta fatum hoc sufficit. Nunc ergo thesaurus domi habetur, omnibus ignotus et notus tamen. Erat sane facile nobis aurum domino ostendere aut responso aut somnio. Sed ut agnoscant homines nemini auferri posse quod dederit deus, aurum quod fidei malae creditum est, furto conseruabitur. Fur ergo iam nunc aderit, per quem nobis salua res erit. Iste ornam cum reppererit, bustum putabit: sic ille prospexit senex. Praedam qui abstulerit, reportabit, totumque reddet qui parte contentus non fuit. Itaque bene perfidus alteri fraudem infert, damnum sibi. Tamen ne frustra memet uideritis, exponere quaedam uolo. Querolus iste noster, sicut nostis, omnibus est molestus, ipsi, si fas est, deo, homo ridicule iracundus, itaque ridendus magis. Disserere cum istoc uolupe est et confutare uanam hominum scientiam. Fatum itaque iam nunc et hominem e diuerso audietis: uos iudicium sumite. Genium autem ipsius esse me quantum fieri potuerit cautissime confitebor, ne quod mihi faciat malum, nam maledicere mihimet numquam cessat ille noctes et dies. Sed eccum ipsum audio, fatum et fortunam clamitat. Iste ad me uenit. Patrem peregre mortuum audiuit. Hui quam grauiter dolet! Ut sunt humana, credo quia nihil relictum comperit. Et quid ego nunc facio? Auolare subito hinc non possum, nimium memet credidi. Oportune hamigerum hic tridentem uideo, praesidium hercle non malum! Querolus si molestus esse hodie non destiterit, faciam ut queratur iustius. Unde esse hoc dicam? Piscatores mane hac praeterisse uidi: ipsis forte hoc excidit.
2.2
QVER. O fortuna, o fors fortuna, o fatum sceleratum atque impium! Si quis nunc mihi tete ostenderet, ego nunc tibi facerem et constituerem fatum inexsuperabile.
2.3
LAR. Sperandum est hodie de tridente. Sed quid cesso interpellare atque adloqui? Salue, Querole.
2.4
QVER. Ecce iterum rem molestam: "salue Querole". Istud cui bono, tot hominibus hac atque illac "haue" dicere? Etiamsi prodesset, ingratum foret.
2.5
LAR. Misanthropus hercle hic uerus est: unum conspicit, turbas putat.
2.6
QVER. Quaeso amice, quid tibi rei mecum est? Debitum reposcis an furem tenes?
2.7
LAR. Iracundus nimium es, Querole.
2.8
QVER. Heia, ego officium sum aspernatus, adicit et conuicium.
2.11
LAR. Sic necesse est, mane.
2.12
QVER. Iam istud ad uim pertinet. Age, dic quid uis.
2.13
LAR. Scin tu quam ob causam tridentem istum gestito?
2.14
QVER. Nescio edepol, nisi quod primum propter inportunos inuentum esse hoc reor.
2.15
LAR. Idcirco hunc gestito, ut si me adtigeris, talos transfodiam tibi.
2.16
QVER. Dixin hoc fore? Nec salutatio inpune hic datur. Non mala hercle est condicio: neque te contingo neque me tu contigeris. Uale! Ite et conserite amicitias! Ecce adfabilitas prima quid dedit?
2.17
LAR. Mane, ego sum quem requiris quemque accusas, homuncio.
2.18
QVER. Ohe, talos ego incolumes ferre hinc uolo!
2.19
LAR. Non tu paulo ante fatum accusabas tuum?
2.20
QVER. Accuso et persequor.
2.21
LAR. Ades ergo huc, ego sum.
2.22
QVER. Tu fatum es meum?
2.23
LAR. Ego sum Lar Familiaris, fatum quod uos dicitis.
2.24
QVER. Te ego iamdudum quaero: nusquam hodie pedem!
2.25
LAR. Praemonueram de tridente, caue abstine!
2.27
LAR. Ego iam prospexi.
2.28
QVER. Quidnam hoc est praestigium?
2.29
LAR. Apage sis, homo ineptissime, hic nullum est praestigium. Desiste, nisi excipere mauis trina pariter uulnera.
2.30
QVER. Attat uero simile est esse hunc nescio quem de aliquibus uel geniis uel mysteriis. Ita seminudus dealbatusque incedit, toto splendet corpore. Euge, Lar Familiaris, processisti hodie pulchre. Sed non totum intellego. Quod seminudus es, recognosco, unde dealbatus, nescio. Egomet iamdudum apud carbonarias agere te putabam, tu de pistrinis uenis.
2.31
LAR. Hei, etiam istud de meo, quod, in malis tuis, commode iocaris. Audi nunc iam. Permouet nosmet, Querole, tua, quamuis inanis, querimonia. Idcirco itaque ueni ut ratio tibi ex integro redderetur, quod nemini antehac contigit.
2.32
QVER. Tibine rationem rerum humanarum licitum est nosse atque exponere?
2.33
LAR. Et noui et doceo. Proinde quicquid exinde quereris, hodie totum expromito.
2.34
QVER. Dies deficiet ante.
2.35
LAR. Breuiter percurre pauca, de quibus nunc tibi exponantur omnia.
2.36
QVER. Unum solum est unde responderi mihi uolo: quare iniustis bene est et iustis male?
2.37
LAR. Primum, ut apud uosmet fieri uideo, de persona est quaestio. Cuinam tu uerba promis, tibine an populo?
2.38
QVER. Et populo, et mihi.
2.39
LAR. Cum tu satis ipse sis reus, quemadmodum tibi aliisque multis defensorem te paras?
2.40
QVER. Ego noui me reum non esse.
2.41
LAR. Ergo posthac adsertio conticescet, si persona exploditur. Inter bonos an inter malos tete numeras?
2.42
QVER. Etiam quaeritas quid mihimet ipse uidear, cum de scelestis conquerar?
2.43
LAR. Si probo de illis tete esse quos accusas, hoc est de malis, pro quibus posthac loquere?
2.44
QVER. Si criminosum me esse conuiceris, necesse est meritis ut meis sensum accommodem.
2.45
LAR. Celeriter nunc mihi responde, Querole. Quanta iam putas fecisse te capitalia?
2.46
QVER. Equidem nullum quod sciam!
2.47
LAR. Nullumne? Ergo exciderunt omnia?
2.48
QVER. Immo omnia prope retineo, sed scelus nullum scio.
2.49
LAR. Eho, Querole, furtum nunquam admisisti?
2.50
QVER. Numquam ex quo destiti.
2.51
LAR. Ha, ha, he, hoc est numquam admisisse?
2.52
QVER. Quod uerum est, non nego. Adulescens quaedam feci, fateor, laudari quae solent.
2.53
LAR. Cur igitur destitisti de scelere tam laudabili? Transeamus istud. Quid de falso dicimus?
2.54
QVER. Hem quis autem uerum dicit? Istud commune est. Abi.
2.55
LAR. Idcirco crimen non est? Quid de adulterio?
2.56
QVER. Attat etiam hoc crimen non est.
2.57
LAR. Quando autem licitum esse coepit?
2.58
QVER. Men rogas, quasi tu nescias? Hoc est quod nec permitti nec prohiberi potest.
2.59
LAR. Quid ad haec, Querole? Uidesne te contra licitum uiuere?
2.60
QVER. Si tu me ad haec reuocas, nemo est innocens.
2.61
LAR. Et tamen non de omnibus tete interrogaui, si reminisceris.
2.62
QVER. Nihil est amplius.
2.63
LAR. Nulli igitur mortem optasti?
2.65
LAR. Quid si conuinco?
2.66
QVER. Nihil est quod respondeam.
2.67
LAR. Dic mihi si soceros nunquam habuisti.
2.68
QVER. Ecce iterum generalia.
2.69
LAR. Ergo omnia de omnibus confiteris.
2.70
QVER. Quando sic interrogas.
2.71
LAR. Quando haec tibi leuia uidentur, nescio quid sit quod crimen putes. Dic mihi praeterea quotiens peieraueris. Expone celeriter.
2.72
QVER. Bona Hora hoc exaudiat! Istud a me semper alienum fuit.
2.73
LAR. Quanto amplius quam milies peieraueris, hoc requiro, saltem hoc dicito!
2.74
QVER. Ohe, illa tu nunc requiris cotidiana et iocularia.
2.75
LAR. Non facile intellego, periurium ioculare quid putas. Tamen transeamus quod, ut uideo, consuetudo iam fecit leue. Quid igitur? Sciens prudensque sacramentorum numquam rupisti fidem? Ut alia reticeam, numquam iurasti amare te quem iuratus oderas?
2.76
QVER. Heu me miserum! Quid ego hodie mali cum istoc repperi! Iuraui saepe, fateor, quod cum staret uerbis, non staret fide.
2.77
LAR. Urbane igitur peierasti: fieri hoc solet. Quanto mallem ut sermo laberetur et staret fides! Tune, Querole, uerbis te absolutum esse credis? Peierat saepe qui tacet: tantum est enim tacere uerum quantum et falsum dicere.
2.78
QVER. Omnia igitur peregisti, totum commerui. Uale.
2.79
LAR. Immo nihil est actum, Querole, nisi sequantur haec duo: primum contra meritum tuum miserum te non esse ut comprobem, secundo etiam felicem tete esse iam nunc ipse intellegas.
2.80
QVER. Ergone egomet aerumnosus non sum?
2.81
LAR. Es, fateor, sed uitio tuo. Atque ut in omnibus reuincare, expone breuiter de quibus quereris maxime.
2.82
QVER. Primum tibi, geniorum optime, conqueror de amicis.
2.83
LAR. Spes bona, quid de inimicis iste faciet? In quo tamen amicitiarum te laesit fides?
2.84
QVER. Nemo mihi magis molestus quam familiaris neque magis morigerus quam leuiter cognitus.
2.85
LAR. Quidnam hoc mirum est, si te qui nouit despicit, qui non nouit diligit?
2.86
QVER. Agimus tibi gratias, Lar Familiaris, tu nos ornas in omnibus.
2.87
LAR. Iam intellego quid querere. Uisne breuibus remedium hinc dari?
2.89
LAR. In amicitiam et fidem stultum ne receperis. Nam insipientum atque improborum facilius sustinetur odium quam collegium.
2.90
QVER. Quid si sapiens non erit?
2.91
LAR. Stultos ingenio rege.
2.93
LAR. Uis te non decipi?
2.95
LAR. Ne credideris nemini. In tua est potestate ne decipiaris. Cur accusas perfidos? Uisne tibi honorem deferri?
2.97
LAR. Inter miseros uiuito.
2.98
QVER. Prope uera loqueris.
2.99
LAR. Uisne te non decipi, maxime a tuis?
2.100
QVER. Uellem, si fieri potest.
2.101
LAR. Dicam quod dictum est prius: nemini te, Querole, nimis sodalem feceris. Res nimium singularis est homo, ferre non patiens parem. Minores despicitis, maioribus inuidetis, ab aequalibus dissentitis.
2.102
⟨QVER.⟩ Dic quaeso, quid placeat.
2.103
⟨LAR.⟩ Ergo secundum uitia et mores quid sit tenendum, discito. Compares comessationes uinum turbas respue. Quem tu maxime tibimet obligare uolueris, quanto leuius nectito! Conuentus uero et debacchationes et ioca friuola non quaero, ut amorem pariant, utinam nihil odiorum darent!
2.104
QVER. Quid quod plures huiusmodi societate optime utuntur?
2.105
LAR. Noui omnia. Illos mihi tu narras qui totum occultant? Nimium uel prudentes uel felices sunt quos requiris. Hoc ad Querolum non facit.
2.106
QVER. Est aliud quod accusem. Pauper ego sum quidem, sicut tu uel nosti uel facis, sed hoc mecum tolerabile est. Illud prorsus non fero quod tenuitati nemo ignoscit neque cuiquam ut aliquem dicat pauperem, ⟨sufficit⟩ .
2.107
⟨LAR.⟩ Quid praeterea?
2.108
⟨QVER.⟩ Hui quantum adiiciunt! Stultitiam neglegentiam somnum et gulam: patientia desidiae, acrimonia crudelitati adsignantur. Sic uertuntur omnia. Nemo ad facultates, nemo ad sensum respicit. Semper diues diligens, contra pauper neglegens.
2.109
LAR. Censoribus haec reserua, Querole. Nunc autem illud dicito quod specialiter te inquietat et grauat, nam ista quae protulisti, communia sunt et antiqua paupertatis crimina. Tamen tu neque diues neque pauper es. Hoc si agnosceres, felix eras.
2.110
QVER. Scisne me nuper patrem amisisse?
2.111
LAR. Seruasti praeceptum! Speciale hoc plane est: hoc est quod nemini antehac contigit! Quid igitur? Nonne iustum hoc fuit patrem ut efferret filius?
2.112
QVER. Fateor, sed pater ipse nihil reliquit.
2.113
LAR. Dura deploratio! Exequias inanes tibi contigisse luges? Irasceris ergo, non doles. Patri certe nihil defuit tibique hodie nihil defit: non enim hoc parua hereditas. Suscensesne? Senio saltem extremo sibimet uixit, qui semper tibi. Utinam tu heredibus tantum relinquas quantum reliquit Euclio! Dic ergo aliud: iam istinc nihil audio.
2.114
QVER. Seruus mihi est quem tolerare nequeo, Pantomalus et mente et nomine.
2.115
LAR. Felicem te, Querole, si unus tibi est Pantomalus, multi Pantomalos habent.
2.116
QVER. Sed plures audio qui suos etiam laudant.
2.117
LAR. Isti peiores habent.
2.118
QVER. Cur igitur laudant?
2.119
LAR. Quia quid perdant, nesciunt.
2.120
QVER. Tempestas maxime fructus meos numquid commune hoc fuit?
2.121
LAR. Non uno genere homines puniuntur: tibi tempestas obfuit, alter aliud pertulit.
2.122
QVER. Ohe, consortes mei iamdudum nihil incommodi pertulerunt.
2.123
LAR. Fallis turpiter.
2.124
QVER. Da, quaeso, ueniam: ignorabam peculiarem tibi curam esse hanc de consortibus meis. Adhuc habeo quod obiciam. Uicinus mihi malus est.
2.125
LAR. Ecce rem uere malam! Tamen, Querole, de uno isto quantum etiam hic praestiterim, uide. Uicinum malum pateris unum tantum, quid faciunt illi qui plures habent?
2.126
QVER. Conserua istum quaeso, Lar Familiaris, ex uoto meo tuere quem praestitisti ne forte nascantur duo.
2.127
LAR. Quid si etiam hinc uincimus? Dic quaeso nunc mihi quem tu putas feliciorem, tete an istum de quo quereris?
2.128
QVER. Quidnam hic simile est? Aut numquid dubitari potest feliciorem eum esse qui alterum queri compellit quam ille qui ad querelam confugit?
2.129
LAR. Hem Querole, uis iam nunc facimus ut infeliciorem esse hunc scias?
2.131
LAR. Sed hoc egomet tibi tantum indicabo. Paululum aurem accommoda.
2.132
QVER. Cur non aperte loqueris? Numquidnam etiam tu times?
2.133
LAR. Quidni timeam qui tecum uiuo? Aurem accommoda.
2.134
QVER. Age, dicito… Ha ha he, habeat teneat possideat aeque cum suis! Laute edepol nos accipis, doctor!
2.136
⟨QVER.⟩ Certe iam nihil conqueror.
2.137
LAR. Quid istuc, Querole? Paululum tibi ita uidetur, rursum ad ingenium redis. Sed quoniam miserum te non doces, superest ut felicem comprobem. Dic quaeso, Querole, sanus es?
2.139
LAR. Quanti hoc aestimas?
2.140
QVER. Hoc etiam inputas?
2.141
LAR. O Querole, sanus es et felicem te negas? Uide ne postmodum felicem te fuisse scias.
2.142
QVER. Iam superius dixeram, bene mecum agitur, sed iuxta alios male.
2.143
LAR. Certe apud te bene.
2.145
LAR. Quid quaeris amplius?
2.146
QVER. Quare alii melius?
2.147
LAR. Iam istud ad inuidiam pertinet.
2.148
QVER. Sed recte inuideo, nam sum deterior inferioribus.
2.149
LAR. Quid si feliciorem tete edoceo quam sunt isti, de quibus dicturus es?
2.150
QVER. Tum igitur facies posthac Querolus nullum permittat queri.
2.151
LAR. Ut negotium sit breuius et lucidius, argumenta remoueo. Tu fortunam dicito cuius tibi condicio placeat: sortem autem quam ipse uolueris iam nunc dabo. Tantum illud memento: ne putes posse te aliquid deplorare atque excipere, unde aliquid legeris.
2.152
QVER. Placet optio: da mihi diuitias atque honores militares uel mediocriter.
2.153
LAR. Istud tibi praestare ualeo. Uerum illud uide si tu ualeas implere quod petis.
2.155
LAR. Potes bellum gerere, ferrum excipere, aciem rumpere?
2.156
QVER. Istud numquam potui.
2.157
LAR. Cede igitur praemio atque honoribus his qui possunt omnia.
2.158
QVER. Saltem aliquid nobis tribue in parte hac ciuili et miserabili.
2.159
LAR. Uis ergo omnia et exigere et exsoluere?
2.160
QVER. Attat hoc excidit. Iam neutrum uolo. Si quid igitur potes, Lar Familiaris, facito ut sim priuatus et potens.
2.161
LAR. Potentiam cuiusmodi requiris?
2.162
QVER. Ut liceat mihi spoliare non debentes, caedere alienos, uicinos autem et spoliare et caedere.
2.163
LAR. Ha, ha, he, latrocinium non potentiam requiris. Hoc modo nescio edepol quemadmodum praestari hoc possit tibi. Tamen inueni: habes quod exoptas. Uade, ad Ligerem uiuito.
2.165
LAR. Illic iure gentium uiuunt homines; ibi nullum est praestigium, ibi sententiae capitales de robore proferuntur et scribuntur in ossibus; illic etiam rustici perorant et priuati iudicant; ibi totum licet. Si diues fueris, patus appellaberis: sic nostra loquitur Graecia. O siluae, o solitudines, quis uos dixit liberas? Multo maiora sunt quae tacemus. Tamen interea hoc sufficit.
2.166
QVER. Neque diues ego sum neque robore uti cupio. Nolo iura haec siluestria.
2.167
LAR. Pete igitur aliquid mitius honestiusque, si iurgare non potes.
2.168
QVER. Da mihi honorem qualem optinet togatus ille nec bonus.
2.169
LAR. Et tu togatos inter felices numeras?
2.171
LAR. Rem prorsus facilem nunc petisti. Istud etiamsi non possumus, possumus. Uisne praestari hoc tibi?
2.172
QVER. Nihil est quod plus uelim.
2.173
LAR. Ut maxima quaeque taceam, sume igitur tegmina hieme trunca et aestate duplicia, sume laneos cothurnos, semper refluos carceres quos pluuia soluat, puluis compleat, caenum et sudor glutinet, sume calceos humili fluxos tegmine quos terra reuocet, fraudet limus concolor. Aestum uestitis genibus, brumam nudis cruribus, in soccis hiemes, cancros in tubulis age, patere inordinatos labores, occursus antelucanos, iudicis conuiuium primum postmeridianum aut aestuosum aut algidum aut insanum aut serium. Uende uocem, uende linguam, iras atque odium loca. In summa, pauper esto et reporta penatibus pecuniarum aliquid, sed plus criminum. Plura etiam nunc dicerem, nisi quod efferre istos melius est quam laedere.
2.174
QVER. Neque istud uolo. Da mihi diuitias quales consequuntur illi qui chartas agunt.
2.175
LAR. Sume igitur uigilias et labores illorum quibus inuides. Aurum in iuuenta, patriam in senecta quaere, tiro agelli, ueteranus fori, ratiocinator erudite, possessor rudis, incognitis familiaris, uicinis nouus, omnem aetatem exosus agito, funus ut lautum pares, heredes autem deus ordinabit. Istis nolo inuideas, Querole. Saepe condita luporum fiunt rapinae uulpium.
2.176
QVER. Heia nec chartas uolo. Tribue saltem nunc mihi peregrini illius et transmarini mercatoris sacculum.
2.177
LAR. Age igitur conscende maria, te tuosque pariter undis et uentis credito.
2.178
QVER. Istud egomet numquam uolui. Da mihi saltem uel capsas Titi.
2.179
LAR. Sume igitur et podagram Titi.
2.181
LAR. Neque tu capsas continges Titi.
2.182
QVER. Neque istud uolo. Da mihi psaltrias et concubinulas quales habet auarus ille fenerator aduena.
2.183
LAR. Habes nunc plane tota mente quod rogas. Suscipe quod exoptas toto cum choro. Sume Paphien, Cytheren, Briseiden, sed cum pondere Nestoris.
2.184
QVER. Ha ha he, quam ob rem?
2.185
LAR. Habet hoc ille cuius tu sortem petisti. Eho, Querole, numquam audisti "nemo gratis bellus est"? Aut haec cum his habenda sunt aut haec cum his amittenda sunt.
2.186
QVER. Adhuc inuenio quod requiram. Da mihi saltem impudentiam.
2.187
LAR. Urbane edepol tu nunc omnia quae negauerim, concupiscis. Si toto uis uti foro, esto impudens, sed sapientiae iactura facienda est nunc tibi.
2.189
LAR. Quia sapiens nemo est impudens.
2.190
QVER. Uae tibi, Lar Familiaris, cum tua disputatione!
2.191
LAR. Uae tibi, Querole, cum tua querimonia.
2.192
QVER. Numquamne mutabis, calamitas?
2.193
LAR. Quamdiu tu uixeris.
2.194
QVER. Felices ergo non sunt?
2.195
LAR. Sunt aliqui, sed non illi quos tu putas.
2.196
QVER. Quo modo? Si ostendero iam nunc tibi aliquem et sanum et diuitem, felicem hunc negabis?
2.197
LAR. Diuitem potes nosse. Sanum esse quid putas?
2.198
QVER. Corpore bene ualere.
2.199
LAR. Quid si aegrotat animo?
2.200
QVER. Istud egomet nescio.
2.201
LAR. O Querole, imbecilla tantum uobis corpora uidentur: quantum animus est infirmior! Spes, timor, cupiditas, auaritia, desperatio non esse felicem sinunt. Quid si nescio quis ille alius in corde, alius est in uultu? Quid si laetus publice, maeret domi? Ut maiora reticeam, quid si uxorem non amat, quid si uxorem nimis amat?
2.202
QVER. Si nemo felix, nemo igitur iustus.
2.203
LAR. Etiam hinc respondeo. Sunt aliqui, fateor, iusti prope, sed prima est horum calamitas. Estne aliquid quod requiras?
2.204
QVER. Immo edepol nihil. Meam mihi concede sortem, quando nihil melius repperi.
2.205
LAR. Igitur quamquam felicem esse te constiterit, tamen etiam nunc beatiorem te futurum ut agnoscas, uolo. Aurum hodie multum consequere.
2.206
QVER. Ludis nos: fieri hoc non potest.
2.207
LAR. Quam ob causam?
2.208
QVER. Quia non est uia.
2.209
LAR. Sane difficile est nobis facere atque inuenire quod tu non intellegis.
2.210
QVER. Dic quaeso numquid rex aliquid largietur?
2.212
QVER. Numquid amicus donabit aliquid?
2.214
QVER. Numquidnam ex transuerso quispiam me hereem instituet?
2.216
QVER. Numquid thesaurus alicubi defossus apparebit ante oculos meos?
2.217
LAR. Atqui si thesaurus domi tuae lateret, prius alteri esset ostendendus quam tibi.
2.218
QVER. Et quemadmodum sum habiturus egomet quod mihi nullus dabit?
2.219
LAR. Uade iam nunc et quicquid contra te est, facito.
2.221
LAR. Sic expedit. Fallenti credito et circumuenienti operam atque adsensum accommoda. Fures si ad te uenerint, excipe libenter, praedones etiam similiter!
2.222
QVER. Tum, si aliquis meis aedibus facem subiciet, iuberesne me oleum infundere?
2.223
LAR. Noueram te crediturum non esse.
2.224
QVER. Fures mihi ac praedones cui bono?
2.225
LAR. Ut si quid tibi spei aut praesidii est, totum auferant.
2.229
LAR. Bona si perdideris tua.
2.233
LAR. Si fueris miser.
2.234
QVER. Istud plane est quod saepe audiui obscuris uera inuoluere. Sed quid facere me iubes?
2.235
LAR. Quod contra te putas.
2.236
QVER. Dic ergo quid sit, ne fortassis aliquid pro me faciam nescius.
2.237
LAR. Quicquid egeris gesserisue hodie, pro te fiet.
2.238
QVER. Quid si egomet nolo?
2.239
LAR. Uelis nolis hodie bona fortuna aedes intrabit tuas.
2.240
QVER. Quid si aedes obsero?
2.241
LAR. Per fenestram defluet.
2.242
QVER. Quid si et fenestras clausero?
2.243
LAR. O stulte homo, prius est ut tecta pateant ipsaque sese tellus aperiat quam ut tu excludas uel submoueas quod mutari non potest.
2.244
QVER. Igitur quantum intellego, non mihi praestatur quod uelim nolim faciundum est.
2.245
LAR. Neque ego id expectabam ut gratias ageres, sed ut Querolum te constaret in omnibus.
2.246
QVER. Tu nunc quo tendis?
2.247
LAR. In aedes tuas, immo nostras, me recipio. Inde ibo quolibet, ita tamen usquequaque peruagabor ut te numquam deseram.
2.248
QVER. Incertus ego sum factus magis hodie quam semper fui. Quid ergo nunc faciam cum responso huiusmodi? Cuiquamne oraculum tale unquam datum est ut ipse sibimet mala quaereret aut non excluderet, si fieri posset, ingruentem miseriam? "Perde, inquit, si quid est tibi domi ut adquiras plurima". Mea si mihi auferantur, aliena quando et quis dabit? "Uade, inquit, fures require, praedones recipe in domum". Primum hoc si cognosci atque etiam si probari potuerit, nonne iudex, iure optimo, pessum dabit tamquam latronum conscium? Sed ubinam fures ipsos modo requiram, ubi inuestigem nescio. Ubinam illa est cohors fuliginosa uulcanosa atra quae de die sub terras habitant, nocte in tectis ambulant? Ubi illi sunt qui urbane fibulas subducunt quique curtant balteos? Nisi fallor, unum ex ipsis uideo atque ecce rem gerit. Hem tibi clamo inpostor! Ohe cessa, euge seruata est fibula. Attat spes mihi nulla est: mandato excidi. Interdictum fuerat ne obuiarem furibus, uerum ne excluderem; hercle hoc stultum est, nihil prorsus hinc placet. Atque edepol, nisi fallor, iste qui apud me est locutus, urbanus est homo. Numquodnam meritum nunc meum, ut mihi potissimum res diuina ostenderetur? Hic nescio quid est praestigii. Uereor hercle ne furtum quod denuntiabat, iam perfecerit. Ego me hac intus refero, atque hominem si repperero, continuo producam foras.
3.2
MAND. Multum sese aliqui laudant qui uel pugnaces feras uel fugaces bestias, aut uestigiis insequuntur aut cubilibus deprehendunt aut casu opprimunt. Quanto mihi maius est ingenium et lucrum, qui homines uenor publice. Sed quos homines! Diuites et potentes et litteratos maxime! Mandrogerus ego sum parasitorum omnium longe praestantissimus. Aula quaedam hic iacet cuius odorem mihi trans maria uentus detulit. Cedant iuris conditores, cedant omnia cocorum ingenia, cedant Apici fercula! Huius ollae condimentum solus sciuit Euclio. Quid miramini? Aurum est quod sequor: hoc est quod ultra maria et terras olet. Quid ad haec uos dicitis, nouelli atque incipientes nunc mei? Quando haec discere potestis, quando sic intellegetis, quando sic docebitis?
3.3
SYCOPH. Atqui si scias, Mandrogerus noster, quale egomet somnium nocte hac uidi!
3.4
MAND. Dic obsecro, si quid est boni.
3.5
SYCOPH. Nocte hac uidebam thesaurum quem sperabamus nobis uenisse in manus.
3.7
SYCOPH. Uidebam ex parte solidos.
3.8
MAND. Ha, istud non placet.
3.9
SYCOPH. Erant praeterea uncinuli, hamati, torques et catenulae.
3.10
MAND. Dic quaeso: aliqua insuper non somniasti uincula et uerbera?
3.11
SARD. Infaustum hercle hominem. Solum hic non uidit carcerem. Ohe homo prodigiose, ego te iam nunc explodo cum uerbis tuis. Nocte ista, ego in somnis funus uidebam.
3.12
MAND. Dii te seruent hic bene!
3.13
SARD. Et nos ipsi funus illud nescio quo ferebamus.
3.15
SARD. Insuper etiam deflebamus defunctum illum, quasi alienum tamen.
3.16
MAND. Audin tu istaec, stulte homo? Talia egomet iam manifesta malo quam tua somnia. Funus ad laetitiam spectat, lacrimae ad risum pertinent et mortuum nos ferebamus: manifestum est gaudium. Ego autem meum uobis narrabo somnium prorsus manifestissimum. Dicebat nescio quis somnianti nocte hac mihi thesaurum istum quem requirimus mihi seruari manifesta fide nec cuiquam alteri concessum esse aurum illud inuenire nisi mihi. Sed insuper adiecit ex istis opibus hoc tantummodo mihi profuturum quod consumpsisset gula.
3.17
SYCOPH. Optime edepol somniasti. Quid autem aliud quaerimus nisi tantum quod sufficiat uentri et gulae?
3.18
SARD. Pulchre edepol somniasti. Felicem te, Mandrogerus, nosque qui tecum sumus.
3.19
MAND. Sed heus tu, Sycophanta noster, nisi me fallit traditio, iam peruenimus.
3.20
SARD. Ipsa est platea quam requiris.
3.21
SYCOPH. Recurre ad indiculum cito.
3.22
MAND. Sacellum in parte, argentaria ex diuerso.
3.23
SYCOPH. Utrumque sic est.
3.25
SARD. Quid praeterea?
3.28
MAND. Ilignis foribus.
3.30
MAND. Attat quam humiles hic fenestras uideo. Euge hic frustra clauduntur fores. Tum praeterea inermes quantum inter sese distant regulae. Secura hercle regio hic mihi et fures nil nocent. Sed interius mihi aurum olet. Alia temptandum est uia. Heia nunc, Sycophanta noster tuque Sardanapalle, si quid uobis ingenii, comitatis et uirtutis, nunc totum ostendite. Ego tamquam cynicus magister inuenta et inclusa trado gaudia. Retia uosmet obsidete, dum percurro cubilia. Iam omnia tenetis animo, quae iamdudum diximus quaeque exinde meditamur nocte ac die.
3.31
SYCOPH. De atrio, porticus in dextra, sacrarium ad sinistram.
3.32
MAND. Recte rationem tenes.
3.33
SARD. In sacrario tria sigilla.
3.35
SYCOPH. Arula in medio.
3.36
MAND. Sic sunt omnia.
3.37
SARD. Aurum ante aram.
3.38
MAND. Hoc iam nostrum est. Quid, ipsius Queroli indicia iam tenetis?
3.39
SYCOPH. Melius hercle quam tua. Tu uide an diuinare possis, nos mentiri nouimus.
3.40
MAND. Ego istuc in parte hac deambulatum ibo, illinc obseruabo omnia atque ubi res uel ratio postularit, continuo hic adero.
3.41
SYCOPH. Nos quoque paululum istac secedamus, ne suspicionem inprobitas paret.
4.2
QVER. Noster ille qui mecum est locutus, nusquam apparuit neque aliquid subripuit intus. Iste plane homo non fuit.
4.3
SARD. Hem ipse est. Uellem hercle audire hunc hominem quem uidi modo. Ego magos mathematicosque noui, talem prorsus nescio. Hoc est diuinare hominem, non qualiter facere quidam risores solent.
4.4
QVER. Hem quemnam diuinum isti esse dicunt?
4.5
SARD. Sed hoc nouum est quod uidi modo. Ubi te aspexerit, primum tuo te uocat nomine, dein parentes, seruos atque omnem familiam exponet, quasi nouerit, quid tota gesseris aetate quidue postea sis acturus, totum edisserit.
4.6
QVER. Bellus hercle hic nescio qui est. Non praetereunda est fabula.
4.7
SARD. Quaeso sodes, adgrediamur hominem illum ratione qualibet.
4.8
[SARD.] O me stultum atque ineptum qui non consului statim!
4.9
SYCOPH. Et ego hercle uellem, uerum ut nosti, non uacat.
4.10
QVER. Cur non omnia agnosco? Saluete amici.
4.11
SYCOPH. Saluus esto qui saluos esse nos iubes.
4.12
QVER. Quid uos? Secretumne aliquod?
4.13
SARD. Secretum a populo, non secretum a sapientibus.
4.14
QVER. De mago nescio quid uos audiui.
4.15
SARD. Ita est, de nescio quo nunc sermo erat qui omnia diuinat. Uerum quisnam ille homo sit nescio.
4.16
QVER. Estne talis aliquis?
4.17
SARD. Maxime. Ergo, Sycophanta, ut dixeram, per te tuosque, mi sodes, te rogo ut illac uenias mecum una simul.
4.18
SYCOPH. Iamdudum dixi, ultro et libenter irem, si uacuum nunc esset mihi.
4.19
SARD. Mane paulisper.
4.20
QVER. Quaeso amice ne te subripias tam cito: egomet quoque scire cupio quisnam iste est de quo sermo nunc erat.
4.21
SYCOPH. Edepol, nescio quid aliud mihi est negotii. Cognati atque amici iamdudum me expectant domi.
4.22
SARD. Magna, hercle, hominis difficultas et persuasio. Neque nunc te amici expectant neque cognati. Paulisper mane.
4.23
QVER. Quaeso, amice, si mea non est odiosa societas, consulere uobiscum uolo.
4.24
SARD. Uereor hercle ne difficilem se nobis faciat, si plures uidet.
4.25
SYCOPH. Optime, edepol. Ecce sodes, comitem quaerebas: habes. Mihi molestus ne sies.
4.26
QVER. Quaeso, amice, si huic ita uidetur abeat. Nos illac una simul.
4.27
SARD. Atqui isto nobis est opus, quoniam hominem illum uidit et nouit bene.
4.28
QVER. Iustum est ut nobis hodie operam impendas, quoniam sic ratio expostulat.
4.29
SYCOPH. Immo, hercle, iste illum nouit melius atque ille hunc familiariter.
4.30
QVER. Sed quaeso nunc uestram fidem: quisnam hic homo est uel cuius loci?
4.31
SYCOPH. Quantum comperi, Mandrogerus uocatur: hoc scio.
4.32
QVER. Attat pulchrum hercle nomen. Iam hoc de magis existimo.
4.33
SYCOPH. Primum praeterita edicit, si omnia cognoscis, tum de futuris disserit.
4.34
QVER. Magnum, hercle, hominem tu narras. Et consulere hunc non placet?
4.35
SYCOPH. Uolo equidem, sed paulisper non uacat.
4.36
QVER. Age, da operam amicis: nobis quoque similiter impera si quid uoles.
4.37
SYCOPH. Habeo gratiam: quoniam istud uultis, fiat. Sed audite quid loquor, huiusmodi homines impostores esse.
4.38
QVER. Hem sodes, ipsud uolebam dicere. Certe ferulas non habet neque cum turbis ambulat?
4.39
SYCOPH. Ha, ha, he, tales, hercle, consulere hic deberet homo curiosissimus!
4.40
SARD. Uerbis quantum uult, ille fallat, plus de nobis non licet.
4.41
SYCOPH. Si uobis ita uidetur, placeat ut ego hominem scisciter atque ut omnia perquiram non uno modo. Si mihi ille de omnibus respondere potuerit, sciatis uere esse hunc diuinum uel magum.
4.42
SARD. Dixisti optime. Sed eccum ipse hac praeterit. Ita ut uolui, contigit. Quanta in ingressu grauitas, quanta in uultu dignitas!
4.43
QVER. Adgrediamur hominem, atque a publico seuocemus ut secreto disserat.
5.2
SYCOPH. Salue Mandrogerus.
5.3
MAND. Saluos esse uos uolo.
5.4
QVER. Tu quoque incolumis esto, sacerdotum maxime, quoniam laudaris ac diligeris plurimum merito tuo.
5.5
SYCOPH. Scin tu, Mandrogerus, quid ex te uolumus noscere?
5.6
MAND. Quaenam? Fortasse noui.
5.7
SYCOPH. Consulere de quibusdam uolumus et cognoscere tuam insignem sapientiam.
5.8
MAND. Non equidem constitueram, sed quoniam ita uultis, consulite ut respondeam.
5.9
SYCOPH. Quaesumus ut libenter nobis operam tuam impendas. Prolixa nunc disceptatione opus est.
5.10
MAND. Dicite quid uelitis.
5.11
SYCOPH. Primum ut exponas quaesumus quae sunt optima sacrorum genera uel cultu facilia.
5.12
MAND. Duo sunt genera potestatum: unum est quod iubet, aliud quod obsecundat: sic reguntur omnia. Praeclarior maiorum potestas, sed minorum saepe utilior gratia. Uerum de maioribus neque mihi dicere neque uobis audire est utile. Itaque si et inuidiam et sumptum euitatis, sperate ab inferioribus.
5.13
SYCOPH. Quaenam ista sunt obsequia quibus obsequi nunc oportet?
5.14
MAND. Dicam celeriter. Tria sunt in primis: planetae potentes, anseres inportuni et cynocephali truces. Has tu effigies omnibus in fanis et sacellis si intueare, facile intelleges. Haec tria tu si euadere uel placare potueris, nihil est obstare quod possit tibi.
5.15
SYCOPH. Illosne, quaeso, tu mihi planetas loqueris numeris qui totum rotant?
5.16
MAND. Ipsos, nec uisu faciles nec dictu affabiles, atomos in ore uoluunt, stellas numerant, maria aestimant; sola mutare non possunt sua.
5.17
SYCOPH. Egomet audieram quod ipsi omnia gubernarent.
5.18
MAND. Ha, ha, he, hic si aliquid gubernari censes, nescio ubi naufragium dixeris. Ubi rerum omnium penuriam esse norunt, illic homines congregant. Summa est medella uicissim alia ut euertant loca. Messes hac atque illac transferunt diris tempestatibus omnesque fructus paucorum improbitas capit.
5.19
SARD. Nouum tibi est transferri messes?
5.20
MAND. Istis licet rerum omnium species atque formas, ut libuerit, uertere. Sed quot gradibus et transfusionibus! Aliud ex alio iubent. Triticum ex uino subito fieri uideas, uinum ex tritico. Iam flaua seges hordei facile efficitur ex quouis titulo et nomine. Mortales uero animas siue inferis siue superis addere nullus labor.
5.21
SARD. Uides ergo tam potentes placari oportere.
5.22
MAND. Ha, ha, he, paucis hoc licet. Sacraria istaec nimis superba sunt et sumptuosa maxime; si obaudire uultis, exiguo uotum soli sacello soluite.
5.23
SYCOPH. Et oracla istaec, ubinam specialiter sunt expetenda?
5.24
MAND. Ubi libet: hac atque illac, sursum deorsum, in tena in mari.
5.25
SYCOPH. Et quisnam infelix deprehendere aut adire possit haec tam uaga sidera?
5.26
MAND. Adire ⟨non⟩ facile est, abire impossibile.
5.28
MAND. Mysteria sunt in aditu diuersa et occulta, quae nos soli nouimus: harpyiae, cynocephali, furiae, ululae, nocturnae striges. Absentes hydris congregant, praesentes uirgis submouent. Ita neque abesse licitum est nec adire tutum. Turbas abigunt et turbas amant. Quid plura Querole? Si te numina diligunt, ne tu quicquam hinc noueris.
5.29
SYCOPH. Atqui, sacerdos noster, mysterium hoc iam displicet. De secundo illo genere anserino edissere atque expone si quid est boni.
5.30
MAND. Isti sunt qui pro hominibus perorant ante aras atque altaria quibus cygnea sunt capita et colla. Reliquias edere mensarum solent. Isti sunt ariolorum longe fallacissimi. Tantum est quod uota hominum interpretantur et male, precemque dicunt, sed responsa numquam eliciunt congrua.
5.31
SARD. Hosne tu olores esse narras? Ego in sacellis proxime anseres inspexi multos: neminem uidi cygnum. Magnis gutturibus capita adtollunt, alas pro manibus gerunt. Primum inter sese linguam trisulco uibrant sibilo. Inde ubi sonuerit unus, cuncti alas quatiunt diris cum clangoribus.
5.32
MAND. Non paruo explentur isti. Panem neque nouerunt neque uolunt, hordea insectantur fracta et madida, spicas nonnulli uorant. Quidam etiam polenta utuntur et carne iam subrancida.
5.33
SYCOPH. En sumptum inanem!
5.34
MAND. De istis quondam magnus dixit Tullius "anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in Capitolio".
5.35
SYCOPH. O genus hominum multiforme et multiplex! His egomet fuisse arbitror matrem Circen, Proteum patrem.
5.36
SARD. Edepol neque isti placent. Cynocephalos nunc expone, si meliores putas.
5.37
MAND. Isti sunt qui in fanis ac sacellis obseruant uela et limina, quibus a pectore capita sunt canina, alui grandes, pandae manus: aeditui custodesque. Istos Hecuba quondam, postquam uere facta est canis, Anubi nupta, nostro latranti deo, omnibus templis ac delubris semper denos edidit, sic a pectore biformes, infra homines, sursum feras. Itaque ubi ignotus precator templa petierit, hinc atque hinc multisono cuncti latratu fremunt. Ut adeas tantum dabis, ut perorare liceat multo plus dabis. Mysterium de religione faciunt et commercium. Quae communia sunt et gratuita, uendunt foris. Istis omnibus litandum, si paruo nequeas, at quanti queas. Respicite ad homines potestatesque uestras et nobis ueniam date. Mihi credite, deus facilius aditur quam prole cognitor.
5.38
SYCOPH. Actum est: neque istos uolo nihilque inter omnia quae narrasti inprobius puto.
5.39
SARD. Felices uos qui non cynocephalos pertulistis! Ego autem ipsum uidi Cerberum, ubi, nisi ramus aureus adfuisset, Aeneas non euaserat.
5.40
SYCOPH. Quid de simiis?
5.41
MAND. Istae sunt quae futura scribunt, gesta quae uos dicitis, hominumque fata leuibus uoluunt paginis. Non quidem periculosa haec animalia, sed molesta atque inproba. Quas illic sannas, quos corymbos uideas, si nummos [non] asperseris! Nam si insuper nuces et sorba dederis, omnem popellum ceperis!
5.42
SYCOPH. Harpyias quaeso praeteristi quae semper rapiunt et uolant.
5.43
MAND. Istae sunt quae uota hominum obseruant atque honores numinum. Non solum solemnia, uerum etiam extraordinaria requirunt et parentum debita. Si aliquid ad diem praesentatum non est, cum tormentis exigunt. Hac atque illac totum per orbem iuxta terras peruolant. Digitos ad praedam exacuunt curuis timendos unguibus semperque mensis aduolant. Quod contingunt auferunt, quod relinquunt polluunt. Istaec prodigia alere quam nosse malo, sed neutrum placet.
5.44
SARD. Noctiuagos etiam praeteristi, celeres capripedes, hirquicomantes.
5.45
MAND. Innumerabilia sunt haec prodigia, sed ignaua et uilia. Solum hoc est quod sequuntur atque obseruant unice Panem deum.
5.46
SYCOPH. Omnia sacra tute ipse inprobasti: quaenam igitur praedicas?
5.47
MAND. Quoniam simpliciter interrogastis, scitote inter istaec omnia nihil esse melius quam ut aliqui fato nascatur bono.
5.48
QVER. Et nos ita suspicamur. Sed fatum ipsum qualiter tandem coli uel propitiari potest?
5.49
MAND. Dicam: genii sunt colendi, quoniam ipsi decreta fatorum regunt. Isti sunt placandi atque exorandi simulque, si qua intra aedes latet mala fortuna, uincienda atque exportanda est.
5.50
QVER. Pulchre edepol doces, sed ut facilius nunc sequamur omnia, da nobis experimentum tuae potestatis et sapientiae. Quoniam ea quae noueras, narrasti, nunc si potes, ea quae nescis, dicito.
5.51
MAND. Non equidem ex integro fieri istud potest. Tamen accipite pauca de quibus intellegatis cetera. Certe egomet neque mores neque facultates uestras didici.
5.53
MAND. Tu, Sardanapalle, pauper es.
5.54
SARD. Agnosco, uerum tamen uereor ne plures hoc sciant.
5.55
MAND. Humili loco natus.
5.57
MAND. Ideo tibi contra regium nomen datum est.
5.59
MAND. Homo es uorax, petulans et calamitosissimus.
5.60
SARD. Eho Mandrogerus, numquidnam hoc sum precatus ut uitia enarres mea?
5.61
MAND. Mentiri mihi non licet. Estne adhuc aliquid quod narrare me uelis?
5.62
SARD. Utinam ne istaec quidem de me locutus esses! Si quidem ulterius, haec amicis dicito.
5.63
SYCOPH. Ego te, Mandrogerus, hoc exoro, futura nunc mihi ut enarres et ea tantummodo quae sunt bona.
5.64
MAND. Ego non possum nisi a capite exponere. Tu, Sycophanta, nobili et claro natus es loco.
5.66
MAND. Ab initio nequam.
5.67
SYCOPH. Etiam hoc, confiteor, manet.
5.68
MAND. Damna te premunt.
5.70
MAND. Periculum saepe tibi incumbit igni, ferro, flumine.
5.71
SYCOPH. Pulchre edepol omnia narrauit quasi qui mecum uixerit.
5.72
MAND. Datum tibi est de proprio nihil habere.
5.74
MAND. Sed de alieno plurimum.
5.75
SYCOPH. Iam istud nobis sufficit. Nunc illud te quaesumus ut etiam huic responsa tribuas homini minime malo.
5.76
MAND. Ita fiat. Heus tu amice, tu non Querolus diceris?
5.77
QVER. Dii te seruent, ita est.
5.78
MAND. Quid horae nuncupamus?
5.79
SYCOPH. Inter sextam et tertiam.
5.80
MAND. Nihil fefellit: de clepsydra respondisse hominem putes. Hem, quid igitur? Mars trigonus, Saturnus Uenerem respicit, Iuppiter quadratus Mercurius huic iratus, Sol rotundus, Luna in saltu est. Collegi omnem iam genesim tuam Querole. Mala fortuna te premit.
5.82
MAND. Pater nihil reliquit, amici nihil largiuntur.
5.84
MAND. Uis totum audire? Uicinum malum pateris, seruum pessimum.
5.86
MAND. Uis et nomina seruulorum tibimet iam nunc eloquar?
5.88
MAND. Seruus tibi est Pantomalus.
5.90
MAND. Est alter Zeta.
5.91
QVER. Manifestum est.
5.92
SYCOPH. O sacerdotem diuinum!
5.93
MAND. Uisne adhuc amplius? Scisne a me domum tuam ignorari?
5.95
MAND. Porticus tibi est in dextra ut ingrediaris, sacrarium e diuerso.
5.96
QVER. Ita sunt omnia.
5.97
MAND. In sacrario, tria sigilla.
5.99
MAND. Tutelae unum, geniorum duo.
5.100
QVER. Iam iam conprobasti potestatem ac disciplinam, nunc remedium promito.
5.101
MAND. Ubi celeriter consuli potest et sine sumptu ac mora? Sacrarium certe solum ac secretum est?
5.103
MAND. Certe nihil est illic conditum?
5.104
QVER. Nihil praeter sigilla.
5.105
MAND. Sollemnitas quaedam ibidem celebranda est. Sed religio tecum omnes excludit foras.
5.107
MAND. Religio per extraneos celebranda est.
5.109
MAND. Sed quosnam possumus nunc inuenire tam cito? Optimum erat atque oportunum, isti si uellent operam nunc tibi dare.
5.110
QVER. Quaeso, amici, officium nunc et religionem impendite. Ego quoque, si opus fuerit, uobis operam praestabo meam.
5.111
SYCOPH. Nihil quidem istinc nouimus, sed si ita facto opus est, fiat.
5.112
SARD. Inhumanum est uotis operam denegare.
5.113
MAND. Bene dicitis: ambo estis boni.
5.114
QVER. Pro nefas! Mene quasi ex consilio nunc solum fore! Hem, Pantomale, celeriter iam nunc peruola et Arbitrum, uicinum nostrum, ubicumque iam nunc reppereris, usque ad nos pertrahe. Sed noui egomet te. Uade iam nunc et cauponibus tete hodie colloca.
5.115
MAND. Nescis, Querole, fatum ac decretum momentis regi?
5.117
MAND. Hora est synastria, istaec mihi placet. Nisi iam nunc aliquid geritur, frustra huc uenimus.
5.118
QVER. Eamus igitur intus.
5.119
MAND. Tu praecede, nos tecum sumus. Hem quod exciderat: estne aliqua tibi arcula inanis?
5.120
QVER. Non una quidem.
5.121
MAND. Una tantum est opus in qua lustrum illud exportetur foras.
5.122
QVER. Ergo et claues largior, ut inclusa excludatur calamitas.
5.123
MAND. Omnia sunt peracta. Quod bonum, faustum felixque sit huic domui: nos praesto sumus.
6.2
PANT. Omnes quidem dominos malos esse constat et manifestissimum est. Uerum satis sum expertus nihil esse deterius meo. Non quidem periculosus ille est homo, uerum ingratus nimium et rancidus. Furtum si admissum domi fuerit, exsecratur tamquam aliquod scelus. Si destitui aliquid uideat, continuo clamat et maledicit, quam male! Sedile, mensam, lectum si aliquis in ignem iniciat, festinatio nostra ut solet, etiam hinc queritur. Tecta si percolent, si confringantur fores, omnia ad se reuocat, omnia requirit, hercle hic non potest ferri. Expensas autem rationesque totas propria perscribit manu. Quicquid expensum non docetur, postulat reddi sibi. In itinere autem quam ingratus atque intractabilis! Quotiens est autem antelucandum, primum uino, dein somno indulgemus: hinc primum est iurgium. Post autem inter somnum et merum necesse est ut sequantur plurima turbata et trepida: perquisitio iumentorum, custodum fuga, mulae dispares, iuncturae inuersae, mulio nec se regens. Huic res prorsus noua in itinere culpa. Quando autem aliud fuit? Sit paulisper patientia, totum istud emendat mora. At contra Querolus causam ex causa quaerit, aliud ex alio ligat. Mouere inutile carpentum non uult neque animal debile continuoque clamat: "Quare istud non suggessisti prius?" quasi ille prius uidere hoc non potuerit. O iniqua dominatio! Ipse autem, si culpam fortassis aduertit, dissimulat et tacet et tum litem intendit, quando excusatio nulla iam subest ne postea succurrat illud "Iam uolebam facere, iam uolebam dicere". Iam quotiens ultro citroque extrudimur, necesse est remeare ad diem. Atque ut agnoscatis penitus artem hominis pessimi, unam semper ultra iustum nobis largitur diem ut ad praescriptum reuertamur. Nonne iste irarum causas quaeritat? Nos autem semper, quicquidlibet aliud alio fuerit tempore, illam nobis specialiter diem tribuimus qua redituri sumus. Itaque dominus, qui falli sese non uult neque decipi, quem Kalendis uelit adesse, redire iubet pridie. Illud autem quale est, quod temulentum exsecratur atque agnoscit quam cito? Modum qualitatemque uini in uultu et labiis primo conspectu uidet. Falli se prorsus non uult neque circumueniri ut solent. Quisquamne huic possit bene aut seruire aut obsequi? Calidam fumosam non uult neque calices unguentatos: quaenam hae sunt deliciae? Urceolum contusum et infractum, oenophorum exauriculatum et sordidum, ampullam truncam limosamque, densis fultam cerulis non simpliciter intuetur: bilem tenere uix potest. Iam excogitare nequeo quid sit quod tam prauis placere possit moribus. Uinum autem corruptum tenuatumque lymphis continuo intellegit. Solemus etiam uinum uino admiscere. Nunquid adulterium dici hoc potest, cum lagoena uetere castrata suco rursus completur nouo? Etiam hoc Querolus crimen indignum putat et, ut est nequitia, suspicatur hoc statim. Ipsum etiam pauxillum argenti leuibus tensum tympanis limari commutarique semper credit, quia factum est semel. Quantula est autem discretio? In argento certe unus est color. Nam de solidis mutandis mille sunt praestigia. Mutare multa facimus et hoc mutari non potest. Has saltem distingui non oportet tam gemellas formulas. Quid tam simile quam solidus solido est? Etiam hic distantia quaeritur in auro: uoltus, aetas et color, nobilitas, litteratura, patria, grauitas usque ad scriptulos quaeritur in auro plus quam in homine. Itaque ubi aurum est, totum est. Hoc ante Querolus ignorabat, sed mali perdunt bonos. Ille autem Arbiter ad quem nunc eo, quam sceleratus est homo! Seruis alimenta minuit, opus autem plus iusto imperat. Inuerso hercle modio, si liceret, turpe captaret lucrum. Itaque, si quando isti casu uel consulto se uident, tunc inuicem sese docent. Et tamen hercle, ut omnia dicantur, si necesse est, malo meum. Adhuc ille noster, qualiscumque est, tamen auarus non est in suos. Solum illud est quod nimium crebro uerberat semperque clamat. Itaque, illis ambobus deus iratus sit. Et non sumus tamen tam miseri atque tam stulti quam quidam putant. Aliqui somnulentos nos esse credunt, quoniam somniculamur de die; nos autem id facimus uigiliarum causa, quia uigilamus noctibus. Famulus qui diurnis quiescit horis, somni uigilat tempore. Nihil umquam melius in rebus humanis fecisse naturam quam noctem puto. Illa est dies nostra, tunc aguntur omnia. Nocte balneas adimus, quamuis sollicitet dies. Lauamur autem cum pedisequis et puellis: nonne haec est uita libera? Luminis autem uel splendoris illud subornatur quod sufficiat, non quod publicet. Ego nudam teneo quam domino uestitam uix uidere licet. Ego latera lustro, ego effusa capillorum metior uolumina, adsideo, amplector, foueo, foueor. Cuinam dominorum hoc licet? Illud autem nostrae felicitatis caput quod inter nos zelotypi non sumus. Furta omnes facimus, fraudem tamen nemo patitur, quoniam totum hoc mutuum est. Dominos autem obseruamus atque excludimus, nam inter seruos et ancillas una coniugatio est. Uae illis apud quos domini uigilias multam in noctem protrahunt. Tantum enim seruis de uita abstuleris, quantum de nocte abscideris. Quanti sunt ingenui qui transfigurare sese uellent hoc modo, mane ut domini fierent, serui ut uespere! Numquam tibi bene Querole opus est ut, cum istaec omnia nos exercemus, tu aut lites aut tributum cogites? Nobis autem cotidie nuptiae, natales, ioca, debacchationes, ancillarum feriae. Propter hoc non omnes fugere serui, propter hoc quidam nec manumitti uolunt. Quis enim tantam expensam tantamque inpunitatem praestare possit libero? Sed nimium hic resedi. Meus ille, credo, iam nunc clamabit ut solet. Fas erat me facere quod praecepit, id est ut ad sodales pergerem. Sed quidnam hic fiet? Accipienda et mussitanda iniuria est. Domini sunt: dicant quod uolunt, quamdiu libuerit, tolerandum est. Dii boni, numquamne indulgendum est mihi, quod dudum peto, ut ⟨sit⟩ meus ille durus et dirus nimis aut ex municipe aut ex togato aut ex officii principe? Quam ob rem istud dico? Quia post indulgentiam sordidior est abiectio. Quid igitur optem nisi ut faciat ipse quod facit? Uiuat ambitor togatus, conuiuator iudicum, obseruator ianuarum, seruulorum seruulus, rimator circumforanus, circumspectator callidus, speculator captatorque horarum et temporum, matutinus, meridianus, uespertinus. Inpudens salutet fastidientes, occurrat non uenientibus utaturque in aestu tubulis angustis et nouis.
7.2
MAND. Depone ab humeris, Querole, pondus tam graue: satisfactum est religioni quod tute ipse malam fortunam portasti foras.
7.3
QVER. O Mandrogerus, fateor, numquam fieri posse hoc credidi. Potentiam tuam et religionem ipsa res probat: arcula istaec, iamdudum ut a me introlata est, quam leuis mihi soli fuit, et nunc quam grauis est duobus!
7.4
MAND. Nescis nihil esse grauius fortuna mala?
7.5
QVER. Edepol noui et scio.
7.6
MAND. Dii te seruent, homo. Mihi ipsi hoc praeter spem uenit quod laudas modo. Nullam umquam domum sic purificatam retineo. Quicquid erat calamitatis egestatisque inclusimus.
7.7
QVER. Miror hercle unde pondus.
7.8
MAND. Enarrari subito hoc non potest. Ceterum solet euenire ut istaec calamitas moueri multis non possit iugis. Iam istinc ergo ministri nunc mei lustrum istud in fluuios dabunt. Tu autem monita quae iam nunc dabo, sensibus imis cape. Mala haec fortuna quam abstulimus redire temptabit domum.
7.9
QVER. Nec dii sinant! Una sit illi istaec et perpetua uia!
7.10
MAND. Triduo ergo istoc periculum tibi est ne haec ad te redire temptet res mala. Tu igitur uniuerso hoc triduo domi clausus esto nocte ac die. Nihil de domo tua foris nunc dederis nihilque intra aedes recipias. Uicinos, cognatos, amicos, omnes tamquam profanos respue. Ipsam bonam fortunam clamantem pulsantemque hodie nemo audiat. Exacto autem hoc triduo illud domi non habebis quod ipse ex ipsa excluseris. Abi ergo intus.
7.11
QVER. Ego uero ac libens, dum tantummodo inter me ac fortunam meam solum paries intersit.
7.12
MAND. Celeriter hunc abegi. Hem, Querole, fortiter claude nunc fores.
7.14
MAND. Seras et catenas adhibe.
7.15
QVER. Tamquam pro memet fecero.
8.2
MAND. Pulchre edepol res processit. Inuentus, spoliatus, clausus est homo. Sed ubinam ornam respicimus uel ubi arculam istam confringemus atque abscondemus, ne furtum indicia prodant?
8.3
SYCOPH. Nescio, edepol, nisi ubicumque in flumine.
8.4
SARD. Credis, Mandrogerus, prae gaudio ornam illam inspicere non ausus fui.
8.6
MAND. Atqui, hercle, ita facto opus fuit, ne mora suspicionem afferret.
8.8
MAND. Primum fuit ut inueniretur. Istud iam sequitur: tutum est.
8.9
SYCOPH. Quicquid Iibet narres, Mandrogerus, recedamus qualibet. Ego autem non credam mihi nisi aurum inspexero.
8.10
MAND. Neque ego dissimulo: pergamus.
8.11
SYCOPH. Hac atque illac, tantum ad secretum locum.
8.12
MAND. Pro nefas, uiae omnes seruantur, ripae frequentantur, pergamus quocumque celeriter.
9.2
ARB. Hem Pantomale, domi quid agitur? Uester ille quid facit?
9.3
PANT. Quod nosti bene!
9.5
PANT. Non plane, ita sit nobis incolumis atque propitius.
9.6
ARB. Atqui, hercle, solet esse ingratus.
9.7
PANT. Quid uis fieri? Sic se res habet. Caelum numquid aequaliter administratur? Sol ipse non semper nitet.
9.8
ARB. Bene, Pantomale noster, tandem pro dominis solus qui haec dictitas.
9.9
PANT. Eadem dico, uobis absentibus praesentibusque.
9.10
ARB. Credo, nam semper noui te bonum.
9.11
PANT. Tu nos bonos ac semper felices facis, qui nostrum illum bene mones.
9.12
ARB. Feci et facio semper.
9.13
PANT. Uah, utinam ille mores seruaret tuos essetque apud nos tam patiens atque indulgens quam tu cum tuis!
9.14
ARB. Non agnosco haec, Pantomale, suffragia; nimium nosmet praedicas.
9.15
PANT. Edepol nos omnes scimus et laudamus plurimum. Utinamque illa tibi omnia eueniant, quod nos optamus seruuli!
9.16
ARB. Immo tibi, hercle, pellibus ossibusque uestris eueniat quicquid optastis mihi!
9.17
PANT. Ah! Cur ita suspicaris? Numquidnam in aliquo nos grauas?
9.18
ARB. Non, sed quia uobis naturale est odisse dominos semper sine discrimine.
9.19
PANT. Male imprecamur multis, uerum est, et saepe et libere, sed illis sycophantis et maliloquis quos nosti bene.
9.20
ARB. Age iam credo. Sed quidnam tu dominum facere aiebas?
9.21
PANT. Rem diuinam coeperat. Magus praesto erat cum ministris. Intus omnes tunc ibant simul.
9.22
ARB. Quidnam est hoc quod fores clausas uideo? Credo diuinam rem gerunt. Euoca illinc aliquem.
9.23
PANT. Hem Theocles, hem Zeta. Aliquis huc adsit cito. Quidnam esse hoc dicam? Silentium est ingens: nemo adest.
9.24
ARB. Solebant non ita somniculari ianitores ista in domo.
9.25
PANT. Credo hercle religionis causa ab importunis cautio est. Eamus huc ad pseudothyrum quam nosti bene.
9.26
ARB. Quid si illic clausum est?
9.27
PANT. Ne uereare me duce. Noster ille est aditus: claudi, non intercludi potest.
10.3
SYCOPH. O me infelicem!
10.4
SARD. O me nudum et naufragum!
10.5
SYCOPH. O magister Mandrogerus!
10.6
SARD. O Sycophanta noster!
10.7
MAND. O pater Sardanapalle!
10.8
SYCOPH. Sumite tristitiam, miseri sodales, cucullorum tegmina. Plus est hoc quam hominem perdidisse: damnum uere plangitur. Quid agitis nunc, potentes, quid de thesauris cogitatis? Aurum in cinerem uersum est utinamque totum sic fieret aurum: magis essemus diuites.
10.9
MAND. Depone paulisper inane pondus, lacrimas demus funeri. O fallax thesaure, ne te ego per maria et uentos sequor, propter te feliciter nauigaui, propter te feci omnia. Mathesim et magicam sum consecutus, ut me sepulti fallerent? Aliorum fortunam exposui: fatum ignoraui meum. Iam iam omnia recognosco uaria haec phantasmata. Erat hic plane bona fortuna, sed alteri debebatur non mihi. Nostra haec mutauere fata: thesaurum nos, sed alienum inuenimus. Quaenam est haec peruersitas? Numquam ego fleui meum, nunc plango alienum. Et te, Querole, iustus non tangit dolor?
10.10
SARD. O crudele aurum, quisnam te morbus tulit? Quis te sic rogus adussit? Quis te subripuit magus? Exheredasti nos, thesaure. Quonam redituri sumus, tot abdicati? Quae nos aula recipiet? Quae nos olla tuebitur?
10.11
MAND. Accede, amice, aulam iterum atque iterum uisita.
10.12
SYCOPH. Aliam spem quaerere, amice, poteras; haec iam non calet.
10.13
MAND. Perlege, quaeso, iterum titulum funeris atque omnem scripturae fidem.
10.14
SARD. Quaeso, inquam, sodes, funus egomet quodlibet contingere nequeo: nihil est quod metuam magis.
10.15
SYCOPH. Meticulosus homo es tu, Sardanapalle! Ego perlego: TRIERINIUS TRICIPITINI FILIUS CONDITUS ET SEPULTUS HIC IACET. Hem me miserum, hem me miserum!
10.16
MAND. Quidnam tibi est?
10.17
SYCOPH. Anima in faucibus. Audieram egomet olere aurum, istud etiam redolet.
10.19
SYCOPH. Claustrum illud plumbeum densa per foramina diris fragrat odoribus. Nunquam ante haec comperi aurum sic ranciscere. Usurario cuilibet faetere hoc potest.
10.20
MAND. Quisnam cinerum est odor?
10.21
SYCOPH. Ille pretiosus atque tristis, cultus quem poscit miser.
10.22
MAND. Honorifice hoc bustum tractatum apparet, cuius adhuc sic redolet dignitas.
10.23
SYCOPH. Ego istaec non pertulissem, si recinenti ac monenti credidissem graculae.
10.24
SARD. Ego in laqueos non incidissem, si monita curti seruassem canis.
10.25
MAND. Et qualiter te admonuit?
10.26
SARD. Egredienti mihi ad angiportum suras omnes conscidit.
10.27
MAND. Utinam tibi crura ipsa eneruasset, ne umquam inde mouisses pedem. O Euclio funeste, parumne uiuus inlusisti? Ne defunctus desines? Et quid ego non merui, qui agelasto illi et perfido fidem accommodaui? Et fortunas meas in ipso risit exitu.
10.28
SYCOPH. Heia, quid nunc facimus?
10.29
MAND. Quid autem, nisi quod dudum diximus ut nos saltem de filio eius Querolo ulciscamur probe atque illum, quoniam est credulus, mirificis ludamus modis? Aulam illi per fenestram propellamus clanculum ut et ipse lugere incipiat quem nos iamdudum plangimus. Pedetemptim accede atque ausculta Querolus quid rerum gerat.
10.30
SARD. Consilium placet.
10.31
MAND. Accede edepol, sed urbane respice.
10.32
SARD. Attat quid ego uideo? Omnes nunc intus homines fustes et uirgas tenent.
10.33
MAND. Credo edepol isti illam malam fortunam expectant creduli. Accede atque homines miris terrifica modis. Malam fortunam nam illam dicito esse te et comminare tamquam in aedes inruas.
10.35
QVER. Quis tu homo es?
10.36
SARD. Fores celeriter uide.
10.38
SARD. Ut domum rursus ingrediar meam.
10.39
QVER. Hem Zeta, hem Pantomale, hac atque illac obsistite. Abi hinc potius, mala fortuna, quo te sacerdos detulit.
10.41
QVER. Quid, rogo, nomen tu uocitas meum?
10.42
SARD. Ego sum tua fortuna quam redituram praedixit magus.
10.43
QVER. Abscede hinc; ego hodie fortunam non recipio nec bonam.
10.44
MAND. Heus tu, Sycophanta, ad ianuam sta, homines seuoca, dum ego bustum hoc per fenestras ingero.
10.45
SYCOPH. Aperite hanc ianuam.
10.46
QVER. Omnes celeriter huc accurrite.
10.47
MAND. Ecce tibi thesaurum, Querole, quem reliquit Euclio. Talem semper habeas, talem relinquas filiis! Omnia sunt perfecta; nos hinc ad nauem celeriter ne quod etiam nunc subito hic nobis nascatur malum.
10.48
SARD. Ah, quid hodie acciderit, subeundum est. Tantum recurram huc paululum. Perdidi mysterium, nisi ipse Queroli uerba audio. Homo est autem et credulus et formidolosus plurimum. Qualiter nunc ille exhorrescit mortuum? Admouebo aurem hac leuiter. Hem quidnam ego audio? Omnes intus gaudent, tripudiant: nulla spes mihi est. Auscultabo iterum. Actum est, felicitas ad istos uenit, nobis ergo, nobis male. Omnes intus saccos, capsas, scrinia requirunt, aurum isti tractant, solidi intus tinniunt. Heu, me miserum! Uita erat, ubi nos mortem putabamus esse conditam. Errauimus miseri, sed non simpliciter errauimus et non semel. Metamorphosis hic agitur: bustum abstulimus, aurum abiecimus. Sed quid ego nunc? Solum hoc restat nunc mihi ut pro fure iam nunc tenear. lbo ad coniuratos meos, ne tantum facinus uerumque funus solus egomet defleam.
11.2
LAR. Tandem urna peperit, auri grauida pondere, uilisque mater grande puerperium dedit, indigna quae frangeretur. Tanta hoc non meruit fides. Magna plane aula et memorabilis, uno atque eodem tempore, domino fidem persoluit, furtum fecit furibus. O sapiens Euclio, nos iactantes non sumus, thesaurum seruasti uiuus, liberasti mortuus. Omnes itaque homines nunc intellegant neque adipisci neque perdere ualere aliquid, nisi ubique faueat totum ille qui potest. Quantum ad personam Queroli spectat, perfecta iam sunt omnia. Sed Mandrogerontem illum furem ac perfidum nunc inlaqueari uolo qui, ubi primum hoc audierit remque omnem agnouerit, continuo rediturus est, ut thesaurum diuidat. Codicillos etiam proferre audebit quibus ita coheres scriptus est, si aulam Querolo sine fraude ostenderet. Quid huic merito eueniat, nisi quod iam nunc fiet? Ferat quod facere uoluit, nam quod fecit nostrum est.
12.2
QVER. O Arbiter, iamne credis quod uidisti modo?
12.3
ARB. Edepol credo et scio.
12.4
QVER. Quid tu, Pantomale, dicis?
12.5
PANT. Quid ego dico nunc? Flere ut posthac desinas.
12.6
QVER. Mens mihi gaudio est confusa. Quid primum stupeam et gaudeam? Consiliumne senis nostri an diuinitatis?
12.7
ARB. In primis bonum diuinitatis, nam si ad hominem respiciendum est, facile intellegitur et apparet furem tibi plus profuisse quam patrem.
12.8
QVER. Quid de memet censes, qui tam tarde agnouerim fragmenta urnae illius quam iamdudum noueram?
12.9
ARB. Ego mihi non credideram, nisi quod ilico inspexi locum terramque motam: ante hoc non credidi.
12.10
PANT. Atqui ego nihil dubitationis recepi, ubi in testulis quasdam litteras uidi.
12.11
QVER. Ergo istaec omnia Mandrogerus ille fecit?
12.12
ARB. Aut quid fieri aliud potest?
12.13
QVER. O sceleratum hominem, magum mathematicumque qui sese diceret. Egone manibus meis praesidium paternum ut efferrem de domo, ego memet domi reconderem, ego ut redeunti obuiarem thesauro? Hoc est plane illud quod mihi Lar Familiaris praedixit meus, etiam renitenti ac repugnanti, uentura mihi bona omnia.
12.14
ARB. Quam pulchre factum est ut cupiditas sic falleretur hominis fallacissimi!
12.15
QVER. Credis, Arbiter, meos ut nosti mores munificos, nimis munerare, hercle, possim hominem, si nanciscerer, ita ridicule sceleratus fuit atque ipse sese lusit in omnibus.
12.16
ARB. Ille quidem, ut scimus, male meruit perfidus, sed quoniam tibi per illum bene uenerunt omnia, omnes illi bene optamus facto, non merito suo.
12.17
QVER. Attat quidnam est? Nisi fallor, Mandrogerus ille est eminus. Quidnam ille hic reuenit? Nouum credo aliquod praestigium iterum hac exhibet. Abi celeriter intus, Pantomale, et fragmenta urnae illius hic ad nos exhibe.
12.18
ARB. Placet, hercle.
12.19
QVER. O bone Arbiter, fraudulento isti magnam iniciamus calumniam. Thesaurum nostrum ab hoc ereptum poscamus modo atque adstruamus ab ipso nobis alienum mortuum esse coniectum domi.
12.20
ARB. Ita fiat! Consilium placet.
12.21
QVER. Propositum ergo retineamus: sequuntur cetera.
13.2
MAND. Aue, mi Querole.
13.3
QVER. Etiam salutas, furcifer, quasi hodie me non uideris?
13.4
MAND. Uidi edepol te uisumque iterum gaudeo.
13.5
QVER. At ego iam nunc, si uiuo, faciam ne tu iterum gaudeas.
13.6
MAND. Eho, quid commerui?
13.7
QVER. Rogas sceleste, qui hodie domum expilasti meam?
13.8
MAND. Missa istaec face: non sum alienus uobis. Domum egomet istam iampridem colo.
13.9
QVER. Iterum ad magicas? Aurum subripuisti hodie meum.
13.10
MAND. Fortassis iure feci: non debebatur et mihi?
13.11
QVER. Pulchre, edepol, solus exinde hic fui. Ubinam mihi nunc tu frater nasceris et nouellus et senex? Unde subito tam uetustus, qui nuper natus non eras? Nam si fratrem meum te esse adseueres, perdite, illud nunc restat, ut te dicas bimulum, nam tertio anno pater meus ille Euclio, cum est profectus, me, hercle, reliquit solum atque unicum.
13.12
MAND. Superflua sunt ista: coheres ego sum, non frater tibi.
13.13
QVER. Non recte edepol fieri istud solebat: nam mallem, amice, fratrem te quam coheredem esse asseras.
13.14
MAND. Quid multis opus est, Querole? Quod scriptum est, lege. Sume igitur. Noui fidem uestram.
13.15
QVER. Hercle, explorasti. Hem quid istuc est? "Senex Euclio Querolo salutem dicit filio. Quia furtum tibimet fieri metuerem uel per seruum uel per extraneum quemlibet, Mandrogerontem, fidelem amicum et peregre mihi cognitum ad te direxi, ut is tibimet quod reliqui sine fraude ostenderet. Huic tu medium thesauri dabis, si fides ipsius atque opera expostulate". Hem, sodes, paululum in parte huc ades. Nihil huic deberi res ipsa exponit et docet, sed usquequaque, si placet, in summam, si libuerit, aliquid dabitur muneris. Tu igitur patris mei amicus ac sodalis peregre fuisti?
13.16
MAND. Ipsa res docet.
13.17
QVER. Nimirum inde tam fideliter nobis commissa istaec taces. Age amice, quoniam institutus es heres, da quod possit diuidi.
13.18
MAND. Edepol inuestigaui ac dedi integrum atque inlibatum thesaurum.
13.19
QVER. Eho, tu mihi thesaurum aliquod dedisti?
13.21
QVER. Nisi omnia in memoriam redigis, forsitan aliquid exciderit. Mihi quem tu narras thesaurum?
13.22
MAND. Quem tibi Euclio reliquit, ego tradidi.
13.23
QVER. Et aurum ad te quemadmodum peruenit, homo alienissime?
13.24
MAND. Iocabar equidem, fidem postea ut perspiceres meam.
13.25
QVER. Tu ergo thesaurum et secretum illud quod noster senex dereliquerat, abstulisti?
13.26
MAND. Utique hoc tibi cessit bene. Alter enim non reddidisset.
13.27
QVER. Age iam, sodes, ⟨nos⟩ lusisti satis: restitue potius, ueram ut cognoscamus fidem. Diis gratias, uicine Arbiter, quod spes nostra in tuto est.
13.28
MAND. Dixin paulo ante facere hoc non potuisse extraneum?
13.29
⟨QVER.⟩ Agimus gratias, Mandrogerus! Dii te seruent, amicorum optime, qui et mihi superstiti et defuncto illi seruasti fidem. Sed ubinam, quaeso, aulam illam condidisti? Fiat plane quod ille praecepit senex. Exprome thesaurum, diuisio celebretur, quoniam praesto est Arbiter.
13.30
MAND. Immo potius tu aurum exprome et fidem tuam, quoniam egomet partes explicui meas.
13.31
QVER. Fatigas nos, Mandrogerus, an uere loqueris?
13.32
MAND. Edepol, uere loquor atque honeste, nam qui totum habere potui, partem peto.
13.33
QVER. Ergo inter manus thesaurum fuit nostrum?
13.35
QVER. Tu nusquam hodie pedem, nisi restitues quod abstulisse te fateris, quia ire infitias non potes. Heia, inquam, restitue quod abstulisti.
13.37
QVER. Cui? Quando? Quo modo?
13.38
MAND. Hodie per fenestram.
13.39
QVER. Ha, ha, he, tu thesaurum ubi repperisti?
13.40
MAND. Apud aedes sacras.
13.41
QVER. Quo aditu extulisti?
13.42
MAND. Hac per istam ianuam.
13.43
QVER. Quid igitur fuit causae ut per fenestram redderes?
13.44
MAND. Tu, inquam, thesaurum illum asportasti foras.
13.45
QVER. Pulchre, edepol, condicionem codicillorum inpleuisti, qua praeceptum est ut thesaurum mihi sine fraude ostenderes. Uerum tamen praescriptionem hanc transeo, qua uti possum, etiamsi aurum nunc ipse mihi traderes. Haec superflua sunt, ubi res nusquam apparet. Redde quod negas.
13.46
MAND. O tempora, o mores, o pater Euclio! Hancine mihi tu domi fidem praedicabas? Reddidi, fateor, omnesque per deos ipsumque thesaurum inlibatum intra aedes proieci tuas.
13.47
QVER. O Arbiter bone, plus iste admisit quam putabamus. Hic, nisi fallor, ipse est qui urnam illam funestam nobis proiecit in domum.
13.48
MAND. Dii te seruent: ipsam ego proieci Tandem apparet ueritas.
13.49
QVER. Dic, quaeso, Mandrogerus, fragmenta si aspexeris, potesne agnoscere?
13.50
MAND. Ita ut conpaginari per me possint omnia.
13.51
QVER. Hem, Pantomale, nescio quid paulo ante hic proferri iusseram.
13.52
ARB. Praesto sunt partes illae in quibus titulus inscriptus fuit.
13.53
QVER. Agnoscisne, Mandrogerus?
13.54
MAND. Agnosco, hercle. Tandem cessent partes et praestigia.
13.55
QVER. Si uerum agnoscis, lege celeriter quod scriptum hic fuit.
13.56
MAND. Et legi et lego. Cedo huc mihi, Pantomale, fragmentorum paginas: TRIERINIUS TRICIPITINI FILIUS CONDITUS ET SEPULTUS HIC IACET.
13.57
QVER. Eho scelestissime, dispicis? Si uiuorum neglexisti gratiam, etiamne mortuis manus intulisti ad ludum et ludibria? Neque contentus eruisse bustum atque honores ultimos, per fenestram etiam funestas mihi proiecisti reliquias. Quid ad haec dicis? Thesaurum abstulisti, uiolasti sepulchrum, perdite: domum meam non solum compilasti, uerum etiam polluisti, sacrilege. Tu negas?
13.58
MAND. Quaeso, quandoquidem me fortuna sic destituit, nihil quaero ulterius, uale.
13.59
QVER. At ego, hercle, quaero cui mala omnia congessisti, scelus. Hem, Pantomale, nunquam ab istoc pedem. Ego iam nunc ubinam praetor sedeat, inuestigabo celeriter atque omnia istaec exequar iure et legibus.
13.60
MAND. Quaeso, Arbiter, pro me ut uerba facias: nihil nisi ueniam expostulo.
13.61
ARB. O mi Querole, nunquam tam celeriter usque ad sanguinem. Ignosce ac remitte: haec uera est uictoria.
13.62
QVER. Age, reliquiae defuncti illius recondantur. Quid de thesauro fiet?
13.63
ARB. Quid dicis, Mandrogerus?
13.64
MAND. Iuro per deos, iuro per ipsam quam rupi fidem, mihi nec aurum nec thesaurum esse.
13.65
QVER. Remoue paulisper inania; putemus nos paululum in iudicio stare. Ornam certe illam tu abstulisti?
13.67
QVER. Elige nunc, Mandrogerus, utrum uoles, bustum illic an aurum fuit, quandoquidem causa eiusmodi est ut multis constet modis.
13.68
MAND. Auribus teneo lupum neque uti fallam neque uti confitear scio. Utrum dixero, id contra me futurum uideo. Dicam tamen: aurum illic fuit.
13.70
MAND. Hoc iam factum est.
13.72
MAND. Ornam tu recognoscis?
13.73
QVER. Quid uis ut respondeam? Primum egomet aulam non recognosco. Satisne hoc sufficit?
13.74
MAND. Quid? Titulum non recognoscis?
13.75
QVER. ⟨Non⟩ magis quam te quem hodie primum hic noscito. Sed finge nunc a nobis ornam et titulum recognosci. Redde quod in aula fuit.
13.76
MAND. Tu autem quid in aula, quid fuisse dicis?
13.77
QVER. Ego interim non proposui. Tu fare quod uelis.
13.78
MAND. Et uos a me aurum quemadmodum postulatis, cum res ipsa bustum et cinerem comprobet?
13.79
ARB. Ergo adquiescis ut bustum illic fuerit?
13.80
MAND. Adquiesco quandoquidem ita sic se res habet. Hac non processit: alia temptandum est uia.
13.81
QVER. O stulte, sacrilegium confiteris, dum furtum negas.
13.82
MAND. Quid si nihil illic fuit?
13.83
QVER. Quidnam igitur postulas? Aurum si fuit, abstulisti, si non tulisti, non fuit.
13.84
MAND. Uos, quaeso, dicite uicissim: quidnam illic fuit?
13.85
QVER. Nobis interim sufficit purgare nosmet, obiecta repellere, nam si te ingredimur, alia temptandum est uia.
13.86
MAND. Quodnam hoc monstri genus est? Ego totum feci, solus totum nescio. Iam iam, quaeso, quoniam mihi neque res neque causa superest, simpliciter dicite utrumne furtum an sacrilegium ego commisi, nisi forte illud nunc restat mihi ut, qui furtum non potui sacrilegium neque uolui, utrumque fecisse conuincar nefas.
13.87
QVER. Etiamne circuitione rem geris? Quid aliud autem in causa est, nisi quod praesidium abstulisti et cineres subdidisti, unum fraudulenter aliud nequiter? Neque enim te bustum expetisse, aurum abiecisse credere quisquam potest.
13.88
MAND. Optime totum hoc adseritur et mihi ipsi ueri simile uidetur. Sed si quid creditis, non est ita.
13.89
QVER. Age iam bono animo esto, nil praeter sacrilegium perpetrasti: aurum autem ibi non fuit.
13.90
MAND. Furtum igitur non commisi, dii te seruent. Uicimus, nam istoc ego tempore poenam malo quam pecuniam debere. Sed illud, quaeso, exponite unde tantum illic erat?
13.91
QVER. Nescis, magus, nihil esse grauius fortuna mala?
13.93
QVER. Etiam quaeritas unde pondus? Tegmen urnae illius non uidisti plumbeum?
13.94
MAND. Iam iam omnia sibi conueniunt. His praestigiis etiam certus falli non potuisset magus?
13.95
ARB. Nondum intellegis, inepte, inpositum nobis esse ab illo quem bene noueras? Unde autem illi thesaurum homini prope pauperi? Ac si habuisset ille, ergone iste secretum nescisset patris tibique ille indicaret quod non crediderat filio? Porro autem, pater familias ille thesaurum si sciebat, illi tandem crediderat loco tibique illic patuisset aditus?
13.96
MAND. Edepol quid dicam nescio.
13.97
ARB. Ergo Euclionem tu non noueras? Habuit senex ille multa haec laetissima, qui te etiam defunctus ridet.
13.98
MAND. Edepol, tandem intellego. Illius plane hic nequitiam recognosco, frequenter ille similibus me lusit modis. Quaeso igitur, date ueniam quod cineres illos abstuli: aurum credidi.
13.99
ARB. Bene excusas, Mandrogerus: agnosco ingenium lepidissimum, agnosco plane Euclionis nostri sodalem, tales semper ille dilexit senex.
13.100
MAND. Sinite quaeso me abire.
13.101
ARB. Hem, Querole, humanum ac misericordem semper fuisse te scio. Hominem tam elegantem abire ne permiseris. Non unius officii homo iste est: magum mathematicumque hic habes; tantum, quod primum est, furtum facere non potest. Recipe, quaeso, amicum ueterem et nouum, quandoquidem pater Euclio solum hunc tibi reliquit in bonis.
13.102
QVER. Ah, sed furem timeo.
13.103
ARB. Quid unum furem metuis? Iam totum hic abstulit.
13.104
MAND. Quaeso, Querole noster, patri egomet tuo me iam deuoueram, tibi nunc seruire cupio, quandoquidem hodie sic misertus es mei. Da uictum, qui uitam indulsisti.
13.105
QVER. Si ambo ita uoltis, fiat. Potesne discere leges nouas?
13.106
MAND. Ha, ha, he, illas egomet ex parte condidi.
13.107
QVER. Senatus consultum dico egomet seruilianum et parasiticum.
13.108
MAND. Ohe, uisne interdictorum capita iam nunc eloquar ad legem Porciam, Caniniam, Furiam, Fufiam, consulibus Torquato et Taurea?
13.109
QVER. Potesne obseruare omnia?
13.110
MAND. Istud apud me paruum est. Tu nunc ut ediscam iubes: ego docere iam uolo.
13.111
ARB. Hui, multarum palmarum hic est. Recipe, quaeso, iure instructissimum. Talem quaerere homines pro magno solent.
13.112
QVER. Quoniam ita uultis, fiat. Sed ubinam illi sunt socii atque adiutores tui?
14.2
SYCOPH. Nosque praesto sumus, o parens ac patrone.
14.3
QVER. O Sycophanta, o Sardanapalle, haec uestra est religio? Sed causas iam hic praestitit, uos abite quolibet.
14.4
SYCOPH. Et nosmet scimus, Querole, quoniam tris edaces domus una non capit. Uerum, quaesumus, uiatici nobis aliquid ut aspergas, quoniam spem omnem amisimus.
14.5
QVER. Uiaticum ego uobis? Quonam pro merito?
14.6
SYCOPH. Nos cum Mandrogeronte huc uenimus.
14.7
QVER. Digna causa ⟨…⟩
15
Mercedem uulnerum uictus accipiat parasitus. In conuiuio si fuerit ueste discissus, a rege conuiuii duplam mercedem reparationis accipiat. De liuoribus in quadrantem solidi unius, de tumoribus in trientem poena transibit, quod si et tumor fuerit et liuor solidi unius bessem iure optimo consequetur. Unam uero unciam aporiae, [hoc est excoctionis,] contemplationi concedimus. Placuit autem ut etiam de plagis et uulneribus infixis, summoto strepitu criminali, amicorum praestetur inspectio ita ut dodrantem solidi nec inspicientum gratia nec largientis excedat humanitas. In luxu autem et ossibus loco motis usque ad deuncem solidi iniuriarum commodum placuit extendi. Iam porro de ossibus fractis placuit conuenitque ut in minutalibus solidus, in principalibus uero ossibus argenti libra protenus traderetur. Quae autem uel principalia uideri ossa debeant uel minuta medicorum tractatus inueniat. Si autem parasitus amplius quam praefinitum est, uoluerit postulare plus petiti periculo stranguletur. Rex conuiuii iniuriarum merita etiam uoluntariis decertationibus cogatur exsoluere: ita ut praemium criminosi ⟨in⟩ mercedem transeat uulnerati. In tantum autem parasitis consuli iura uoluerunt ut si uulneribus adflictus, contestata lite defecerit, heredibus eius paterni laboris ac meriti praemia non negentur. Quod si parasitus, quamuis tractatus incommode, tamen de malis suis intestatus occiderit, unde auctor non egerit, heres agere non poterit. Qui causas mortis non reddiderit, insepultus abiciatur. Et haec omnia sic constituimus quasi inter hominum liberorum et aequalium lasciuiens turba desaeuiat, nam si a patrono uel seruo patroni parasitus contra leges pertulerit iniuriam, habebit fugiendi liberam potestatem.