1
Ubi numeri propterea sunt locis singulis annotati, ut cum responsio legi coeperit, qui uoluerit attendat, utrum cuique loco apte diligenterque responsum sit; quia eosdem numeros habet etiam ipsa responsio, per quos cui loco respondeatur appareat.
1·2
Dominus noster Iesus Christus, Deus unigenitus, primogenitus totius creationis.
Uoluntate Dei et Patris sui ante omnia saecula constitutus.
Uoluntate et praecepto ipsius, coelestia et terrestria, uisibilia et inuisibilia, corpora et spiritus ex nullis exstantibus, ut essent, sua uirtute fecit.
Et antequam faceret uniuersa, omnium futurorum Deus et Dominus, rex et creator erat constitutus, et omnium futurorum in natura habens praescientiam, et in faciendo in omnibus exspectans Patris iussionem; ipse uoluntate et praecepto Patris descendit de coelo, et uenit in hunc mundum, sicut ipse ait: Nec enim a me ipso ueni, sed ille me misit .
5
Et quia de omnibus spiritualibus et rationalibus gradibus, propter qualitatem et fragilitatem corporis, paulo minus ab Angelis inferior minoratus homo uidebatur : ne se uilem speraret, et de salute sua desperaret, Dominus Iesus honorans facturam suam, dignatus est humanam carnem suscipere; et ostendit quia non est homo uilis, sed pretiosus, sicut scriptum est: Magnus homo et pretiosus uir . Et ideo solum hominem Patri suo haeredem, sibi enim cohaeredem, facere dignatus est; ut quod minus acceperat in natura, plus haberet in honore.
Cum, inquit, uenit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere . Ipse qui uoluntate Patris carnem suscepit, ipse et uoluntate et praecepto ipsius in corpore conuersatus est, sicut ipse ait: Descendi de coelo, non ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui me misit . Ipse et uoluntate Patris triginta annorum baptizatus, uoce et testimonio Patris manifestatus , uoluntate et praecepto Patris Euangelium regni coelorum praedicabat, sicut ipse ait: Et aliis ciuitatibus oportet me Euangelium praedicare; in hoc enim missus sum (Id IU, 43); et, Ipse mihi mandatum dedit quid dicam, aut quid loquar . Et sic uoluntate et praecepto Patris ad passionem et mortem properauit, sicut ipse ait: Pater, transeat calix iste a me; non tamen quod ego uolo, sed quod tu uis . Et Apostolo asserente et dicente: Obediens, inquit, factus Patri usque ad mortem, mortem autem crucis .
Is et in cruce pendens, uoluntate et praecepto Patris carnem humanam, quam de sancta uirgine Maria suscepit, in manus hominum dereliquit, et diuinitatem suam in manus Patris commendauit, dicens: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum . Quia Maria moriturum corpus peperit, Deus autem immortalis immortalem Filium genuit. Ergo mors Christi non diminutio est diuinitatis, sed depositio corporis. Sicuti enim generatio eius ex uirgine non fuit corruptio dealitatis ipsius, sed susceptio corporis; ita et in morte eius non fuit passio et defectio dealitatis ipsius, sed separatio carnis eius. Sicuti enim qui indumentum conscindit, induto facit iniuriam; ita et qui carnem eius crucifixerunt, diuinitati ipsius contumeliam intulerunt.
Is qui uoluntate et praecepto Patris totam dispensationem adimpleuit, uoluntate et praecepto Patris corpus suum a mortuis suscitauit; et cum ipso corpore, ut pastor cum oue, et sacerdos cum oblatione, et rex cum purpura, et Deus cum templo a Patre assumptus est in gloriam.
Is qui uoluntate Patris descendit et ascendit, uoluntate et praecepto Patris sedet ad dexteram eius, audiens Patrem sibi dicentem: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum . Is qui uoluntate et praecepto Patris sedet ad dexteram eius, is uoluntate et praecepto Patris in consummatione saeculi uenturus est, Apostolo uociferante et dicente: Et ipse, inquit, Dominus in iussu, in uoce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo . Is qui uoluntate et praecepto Patris ueniet, uoluntate et praecepto Patris iudicaturus est totum mundum in aequitate, et redditurus singulis secundum fidem et opera sua; sicut ipse ait, Pater iudicat neminem, sed omne iudicium Filio dedit: item, Sicuti audio, iudico, et iudicium meum uerum est; quia non quaero uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui me misit . Unde et in iudicando Patris praesentiam praeponit, et suam diuinam dignitatem et potestatem secundam postponit, dicens: Uenite, benedicti Patris mei . Ergo iustus iudex est Filius: iudicantis uero honor et auctoritas, Patris imperiales leges; sicuti et Spiritus sancti officiosa aduocatio et consolatio, Unigeniti Dei iusti iudicis est dignitas.
10
Ergo Filius a Patre est genitus: Spiritus sanctus per Filium est factus.
Filius Patrem praedicat: Spiritus sanctus Filium annuntiat.
Primum et praecipuum opus est Filii, genitoris gloriam reuelare: primum et praecipuum est opus Spiritus sancti, in animas hominum Christi dignitatem manifestare.
Filius testis est Patris: Spiritus testis est Filii.
Filius mittitur a Patre: Spiritus mittitur a Filio.
15
Filius minister est Patris: Spiritus sanctus minister est Filii.
Filius iubetur a Patre: Spiritus sanctus iubetur a Filio.
Filius subditus est Patri: Spiritus sanctus subditus est Filio.
Filius, quae iubet Pater, haec operatur: Spiritus sanctus, quae mandat Filius, haec loquitur.
Filius adorat et honorat Patrem: Spiritus sanctus adorat et honorat Filium: ipso Filio dicente, Pater, ego te honorificaui super terram, opus quod dedisti mihi consummaui : et de Spiritu sancto ait, Ille me honorificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit uobis .
20
Filius a se non potest facere quidquam , sed in omnibus Patris exspectat nutum. Spiritus a se non loquitur, sed in omnibus Christi exspectat praeceptum: Non, inquit, a se loquetur; sed quaecumque audierit loquetur, et uentura annuntiabit uobis .
Filius pro nobis interpellat Patrem: Spiritus pro nobis postulat Filium.
Totius bonitatis et sapientiae et uirtutis Patris uiua et uera, propria et condigna imago est Filius: totius sapientiae et uirtutis Filii manifestatio est Spiritus.
Non est pars nec portio Patris Filius, sed proprius et dilectissimus, perfectus et plenus unigenitus Filius. Non est pars nec portio Filii Spiritus, sed primum et praecipuum opus unigeniti Dei prae caeteris uniuersis.
Pater maior est Filio suo: Filius incomparabiliter maior et melior est Spiritu.
25
Pater Deus et Dominus est Filio suo: Filius Deus et Dominus est Spiritui.
Pater immobiliter et impassibiliter uolens Filium genuit: Filius sine labore et fatigatione sola uirtute sua Spiritum fecit.
Filius ut sacerdos adorat Deum suum, et ab omnibus adoratur ut Deus et creator omnium: Pater uero solus nullum adorat, quia nec maiorem, nec aequalem habet quem adoret: nulli gratias agit, quia nullius beneficium consecutus est; omnibus ut essent ob bonitatem suam donauit, ipse quod est a nemine accepit. Ergo haec trium substantiarum, Patris, et Filii, et Spiritus sancti distinctio, et trium rerum, Dei ingeniti, et Dei unigeniti, et Spiritus aduocati differentia: et Pater Deus et Dominus est Filio suo, et omnium quae per uirtutem Filii uoluntate ipsius facta sunt: Filius minister et summus sacerdos est Patris sui; omnium uero operum suorum Dominus et Deus est, Patre uolente.
Et sicuti nemo potest sine Filio ad Patrem transire, ita et nemo potest sine Spiritu sancto Filium in ueritate adorare: ergo in Spiritu sancto adoratur Filius.
Per Filium glorificatur Pater.
30
Spiritus sancti opus et diligentia est sanctificare, et sanctos custodire; et non solum rationabilia, ut quidam putant, sed et irrationabilia plura sanctificare: et eos qui ceciderunt propter suam negligentiam, ad pristinum statum reparare; ignorantes docere, obliuiscentes admonere, peccantes arguere, pigros hortari, de salute sua cogitare et sollicite agere, errantes ad uiam ueritatis deducere, infirmos curare, et fragilitatem corporis per alacritatem animae continere, et ad amorem pietatis et castitatis confirmare, et omnes illuminare; super omnia fidem et charitatem praebere singulis, pro studio quoque et diligentia, pro sinceritate et simplicitate mentis, pro mensura fidei et merito conuersationis gratiam ad utilitatem diuidere, et unusquisque in quo opere et proposito fuerit habilis, in ipso ordinare.
Alium esse a Filio, et natura et ordine, gradu et affectu, dignitate et potestate, uirtute et operatione: sicut et Filius natura et ordine, gradu et affectu, diuina dignitate et potestate, unigenitus Deus alius est ab ingenito Deo.
Impossibile ergo est unum eumdemque esse Patrem et Filium, generantem et nascentem, cui testimonium perhibetur et eum qui testimonium perhibet, maiorem et eum qui maiorem confitetur, eum qui ad dexteram sedet et stat et eum qui sedis dedit honorem, eum qui missus est et eum qui misit; nec discipulum et doctorem, ut ipse docuit dicens, Sicut docuit me Pater, sic loquor : similem et imitatorem et eum cuius est similis et imitator; eum qui orat, et qui exaudit; eum qui gratias agit, et qui benedicit, eum qui suscepit mandatum, et eum qui dedit mandatum, et ministrum praecipienti, supplicem eminenti, subditum superiori, primogenitum sempiterno, unigenitum ingenito, sacerdotem Deo unum atque eumdem esse.
Sed et Deus sine principio praescius erat se unigeniti Dei pueri sui patrem futurum: Deum autem se futurum nunquam praesciuit, quia ingenitus est, et nunquam coepit nec praescire, nec scire. Quid est autem praescientia, nisi futurorum scientia? Pater autem generando Filium, ab ipso Filio est nuncupatus; et ipso reuelante, ab omnibus Christianis Deus et Pater unigeniti Dei est cognitus, et magno maior et bono melior est manifestatus.
Et quia Homousiani dicunt Saluatorem nostrum humilitatis gratia haec omnia de Patris praescientia, et de sua subiectione esse locutum, nos uero Christiani credimus Patre imperante et Filio obtemperante haec omnia esse eum locutum; dicimus et probamus quod haeretici ex suis dictis arguuntur et reprehenduntur. Si enim se humiliauit, ipsa humilitas eius obedientiam ostendit: ipsa uero obedientia alium supra eminentem, alium subsistentem et subiectum declarat, sicuti ait Apostolus, Humiliauit se, obediens factus Patri usque ad mortem . Et ipsa humilitas eius, ueritas est, non falsitas. Quis enim uel quando sapiens contentus est se humiliare, nisi habeat maiorem et meliorem cui festinet per humilitatem placere? Et ego, inquit, quae placita sunt ei facio semper . Semel enim ante omnia saecula uoluntate Dei natus, ad uoluntatem ipsius omnia operatur. Si autem se humiliauit, et mentitus est, quod absit; et si ueritas mentitur, quod impossibile est, ubi quis quaerat ueritatem? Sed ueritas nec mentitur, nec uariatur, qui ob hoc uenit ut ueritatem doceret; qui non est ignorantiae doctor, sed ueritatis magister, ut ipse dixit: Nolite uobis uocare magistros super terram, unus est enim magister uester Christus . Si autem dixerint quia propter incarnationem suam humilians se super terram, propter homines haec loquebatur, ostendamus illis maiora et firmiora esse illa testimonia, quae de subiectione Filii in Scripturis sunt posita, de iis quae in Euangelio aguntur. Si enim propter homines super terram se humiliabat, et non ut obediens et subiectus filius cum incomparabili dilectione et gratiarum actione Patri suo obsequebatur; quia quantum sublimis est in potestate, tantum humilis est in obsequio: antequam carnem susciperet, quare iussus obaudiuit, et modo sedens ad dexteram Dei interpellat pro nobis , et in corpore constitutus super terram in coelo se Patrem rogaturum promittebat, dicens, Et ego rogabo Patrem meum, et alium aduocatum dabit uobis ? Et si adhuc in his omnibus propter duritiam et caecitatem cordis sui credere noluerint, sed ausi Tuerint dicere quod haec omnia humilitatis causa fiunt, post consummationem saeculi, nisi se natura et uoluntate sciret subiectum et obedientem, utquid se humiliaret, ubi propter homines humilitas necessaria non est? Quod autem et post consummationem saeculi, quando illi omnia fuerint subiecta : quia modo natura quidem omnia sunt subiecta, ut creatura Creatori; uoluntate autem, propter liberum arbitrium, non omnia illi subiecta uidemus: tunc uero in die iudicii, quando in nomine Iesu omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Iesus Christus in gloria Dei Patris , omnia sine fine, et uoluntate et natura illi erunt subiecta: et ipse post omnium sibi subiectionem in ea subiectione et charitate manens, in qua semper, et ipse ut Filius subiectus erit ei qui illi subdidit omnia: nullus audiens christianus ignorat, quia fides ex auditu, auditus autem per uerbum Christi : ut sit Deus omnia in omnibus, semper monarchiam et potestatem habens omnium, cui gloria et honor, laus et gratiarum actio, per unigenitum eius Filium Dominum et Saluatorem nostrum, in Spiritu sancto, nunc et per omnia saecula saeculorum. Amen.