1. Quod petis, uenerabilis pater Landulfe, non est nostrae facultatis euoluere, quatinus uidelicet Spolitani Iohannis uitam uel miracula tibi describamus. 2. Desiderium quidem bonum, sed meae possibilitatis ualde incommodum. Quippe hoc opus arduum, quidem miraculis beati Gregorii dialogorum uel alicuius ceterorum, indiget stilo. 3. Tale negotium non sitiendi puerilis aetatis riuulo committendum est, sed inexhaustis fortium uirorum fluentis tradendum, opulentia quorum apud te pollet. 4. Sed quia inobedientia in monachis uipereo deterior est uiro, mei ingenioli excedens modum, licet grammaticae regulis scientiae uel sophistica calliditate siue rethorica urbanitate minime sum doctus, praefati uiri tamen uitam, ut praecipis, atque miracula quod in quisbusdam breuissimis schedulis inordinatum incultumque repperi, ut talis margarita plus splendeat mundo, ne inobediens uidear compendiose glutino, tua fretus oratione compaginabo. 5. Credo equidem, licet absque salis condimento esse quod scribitur non ignorem, breuitate tamen animum delectari lectoris. 6. Lautius denique esse non dubito multa uerbis examussim concludere paucis, quam diffusis inordinate commendare paginis. 7. Quapropter ipsum adiutorem inuoco, sine cuius nutu nec os aperire ualeo; mei quoque lectoris, qui Christo una mecum militare uidetur, beneuolentiam deprecor, quatinus si quid hic superfluum uel minus continens inuenerit, quod paruitas mei sensus nescienter praetermisit, ipse sua corrigat scientia illustri. 8. Si uero aliquid aliter factum quam nos accepimus seu fortasse praetermissum repperit, de huiusmodi ueniam det quaeso. 9. Cuncta enim sancti Iohannis miracula disserere alterius est possibilitatis non nostrae. Obnixe denique precor, ne falerata uel syllogistica uerba seu lepidos facetiarum plenos quaerat hic sermones. 10. Si quem praeterea uiderit rugata fronte, obducto supercilio, toruo lumine, fellea commotum bili haec obnubilare uolentem, uinculo nexus caritatis uicem sui defendat commilitonis. 11. Ergo, pater uenerabilis, tuis non sine labore obtemperans praeceptis, quatinus de tanti uiri quibusdam miraculis materiam saltim relinquam posteris, ne te ulterius protraham causando, ipso interueniente de quo scribere uolo, me ipsum praecellens oboedire temptabo.
1. Igitur uenerabilis Iohannes Spolitana prouincia extat oriundus. Qui puerilem adhuc agens aetatem, patriam deserens una cum patre relictis omnibus, Samniae exul petiit partes. 2. Quo cum praefati pueri pater simul peruenisset cum filio, receptus ab incolis apud castrum quod uulgo Casale uocatur Albulum, haud procul ab Ariana urbe, pauper cum pauperibus uictitare coepit. 3. Puer uero, de die in diem crescens in melius, patris in agro cum ceteris coaequalibus porcos pascebat cotidie ieiunus. 4. Nam obsoniolum quod mane sumebat secum in agro deferens, pauperibus quos reperire poterat distribuens, sero domum ieiunus uisceribus, coelesti cibo tamen refectus, hilaris ueniebat pransurus. 5. Cum autem ad puberes uenisset annos, aetate quidem iuuenis mente uero grandeuus, pater eius cor paternum gerens in filium, unice prouidens proli, quatinus de una stirpe aliquis propagaretur ramusculus, uxorem sibi subarrauit. 6. Sed Christi tirunculus, tristis ac maerens super hoc ultra humanum modum effectus, inuito ac repugnante patre, nullum nuptiis praebebat assensum. Quippe qui libera mente soli seruire Deo secum uouerat, inexolubili uinculo ligatum se mundo conspiciebat. 7. Quid plura ? Multa crudeliter antea passus a patre uerbera, licet indoctus litteris, complens tamen iam tunc illud euangelicum: «Qui dimiserit uxorem et filios propter me» et cetera, nesciente patre uel sponsa, habitu monachico necnon in cler<icor>um ordine, relictis omnibus deserti petiit loca, 8. ubi quam districte quamque religiose uixerit, sicut hi qui tunc cum ipso erant adhuc protestantur, subsequens sermo declarat.
5
1. In qua igitur conuersatione mirum in modum, licet a nemine doctus sit litteris, ita tamen dauidicos cum ceteris modulabatur psalmos, ac si ab ineunte aetate his dedisset. 2. Sed quid mirum? Ipse illum docebat: «Qui dat affluenter» – secundum Apostolum – «et non improperat», et qui dicit: «Aperi os tuum et ego adimplebo», ipse cor eius diuina gratia replebat. 3. Sed haec de moribus eius ante habitum sanctae conuersationis breuiter dicta sufficiant. 4. Nunc uero de multimoda miraculorum eius magnitudine atque aerumnosis laboribus quae postea perpetrauit, breuitati studentes, pauca referamus de multis. 5. De cunctis enim melius est silere quam praesumptuosum quid paruitas sensus nostri euoluere conetur.
1. Uir igitur Deo plenus, sancte et religiose cogitans, suorum laborum ab ecclesiis sumpsit exordium. 2. De quibus, multas destructas propriis manibus restaurauit, alias uero ex integro – in diuersis ac profundis saltibus, annosis arboribus non sine labore radicitus erutis, dumorum quoque ac ueprium fruticibus extirpatis – aedificauit. 3. Quas dinumerare, ne prolixitatas opusculi nostri fastidium generet lectori, superfluum esse uidetur. 4. Inter quas etiam in qua nunc sanctum ipsius corpus requiescit, pro densitate nemorum miro labore construxit. 5. Quippe ipsi iam tunc praeparabat mansiones in terris, cum quo sine fine habitaculum habere cupiebat in caelis.
1. Ad haec quoque beati uiri in cibo uel potu abstinentiam, necnon uestium siue lecti asperitatem, transire silentio indignum esse uidetur. 2. A tempore namque quo ad sanctam peruolauit conuersationem, ieiunium quod puer dum patris pascebat porcos semper amauerat, usque ad septuagesimum suae conuersationis annum, cotidie multiplicando, nouae aliquid abstinentiae reperiendo, omni tempore praeter praecipuis sollemnitatibus immaculatum seruauit. 3. Aestiuo enim tempore ad nonam, brumali uero ad uesperam, sola semper fuit sibi refectio; hoc ante omnia considerans, quod siue bis siue semel in die comedit, numquam aestuante stomacho indigeries uel satietas sibi praeualuit. 4. Duplicem uero uestem euangelici memor praecepti non solum habere contempsit, uerum etiam saepe numero solam quam habuit necessitatem patientibus tribuit. 5. Quid moror in uerbis? Laborantibus subueniebat, opem miseris ferebat, egentes alebat, nudos uestiebat, iam tunc euangelicus nihil de crastino cogitabat. 6. O quam pulchra uiri mentis intentio: pauper et inops uiuebat in saeculo, qui tunc sibi gazophilacium praeparabat in caelo. 7. Et quia iam Apostoli dictum audierat: «Qui non laborat non manducet», et illum: «Laboret manibus suis unde tribuat necessitatem patienti», non surdus auditor, terram fodiendo, ortus excolendo, uites propagando, ligone comitante ac sarculo, corpus cotidie macerabat in agro. 8. Et licet tarda nox fessum prouocaret a labore nolentem, mollior tamen stratus, ut solet, non inuitabat iacentem. 9. Durae etenim terrae, uel alicui adiacenti tabulae membra commendabat fessa labore. 10. Ac sic, quicquid illaesum laboranti remanebat in die, totum conterebatur uix dormienti in nocte. 11. Ad huiuscemodi quoque sancti labores non inconuenienter additur et hoc: quod numquam in ecclesia<m> calciatis pedibus intrauit, numquam ad ministerium diuinum noctis siue diei resedit. 12. Ueritatem in eo laudare non est necesse, in cuius ore dolus numquam repertus est. 13. Mira uiri sanctitas, inenarrabilis humilitas, praesto in pauperes ut dictum est caritas, praecauens illud Euangelii quod ait: «Qui erubuerit me super terram, hunc filius hominis erubescet».
1. Nam sub idem fere tempus, tres ab eo leprosos, tumenti elefantiae uulnere plenos, in hospitium recepti sunt. 2. Quibus in interiore conclaui positis, uelut inaestimabilem thesaurum custodiens, per septem annorum spatia manibus suis ipse ministrauit. 3. Et licet scabrosis ulceribus horribiliter eorum foedarentur corpora, pedes tamen eis, uel si quid simile necesse fuit, ipse lauabat. 4. Cumque diem clauderent extremum, ipsius impositos humeris ipsiusque honorificae manibus sepulturae traditos, ab his qui contuberniones eius erant esse cognouimus. 5. Quid longius moror? Sic eo de uirtute in uirtutem proficiente, corpusque ut ita dixerim, et bene fateor, martirizante, Deus qui non uult lucernas suas sub modio abscondi, illum uelut praeclarum sidus mundo manifestauit.
1. Duobus namque pueris ui febrium laborantibus, carne pene consumpta, multorum medicorum nil proficiente medela, illorum quadam die obripilantibus membris, non bene uigilantibus nec omnino somno deditis, una eademque hora dictum est quatinus, omni mora procul remota, ad famulum Dei properarent Iohannem, et ab eo qui apparuit sanos uenturos esse promisit. 2. Recepto igitur pueri post fessas spiritu febres, simulque itineris baculo, certi promissione, tripedes tardo gressu optatum capiunt iter. 3. Cumque uix tandem post multum laboris ad sanctum uenissent uirum, et ab eo cum omni alacritate, ut erat promptus in hospites, recepti simulque interrogati fuissent, cur tam difficile coepissent iter, pueris omnia ut sibi dictum edisserentibus, uir totius misericordiae, oratione facta, quos semineces paulo ante receperat, sanos et incolumes postmodum dimisit ad propria.
10
1. Eodem ferme tempore humani generis inimicus, cuiusdam miseris hominis miserabiliter ad possidendum inuaserat artus. 2. Qui, cum multa sanctorum corpora peragrando salutem minime fuisset consecutus, ad Dei famulum Iohannem infelix pessimo contrahitur daemone plenus. 3. Quem uir uenerabilis uidens adeo uexari, ad arma suae orationis conuersus, summae quaesito Trinitatis auxilio, manum imposuit. 4. Quam cum imposuisset, Dominus per eum ligatum a daemonio liberauit. 5. Sed adhuc pessimus daemon suae non immemor artis, ut quidam ait: «humano gaudens pinguescere tabo» , aliis confisus in armis alium inuasit hominem. 6. Qui cum multis constrinctus ligaturis ad Dei famulum duceretur, ordine quo supra solutum a uinculis simul et daemone <ille> abire permisit. Sed nec hoc quidem ualuit. 7. Nam teterrimus spiritus qui semel ac bis fuerat prostratus, ad confusionem sui adhuc atque ad beati uiri laudem, tertio quoque surrexit, ac miserabilius ceteris tertium inuasit hominem. 8. Sed Christi athleta, tertio orante, atrox spiritus qui trinum paruipenderat signum, in Trinitatis nomine, trinae orationis confossus iaculo, homine derelicto, nusquam comparuit.
1. Ex illo iam tempore beati uiri nomen enituit. Talia quippe facere Dei famulus in promptu habebat. 2. His itaque peractis, fama illius per uniuersam breui tempore diuulgata est prouinciam; 3. et ut Dominus adhuc seruum suum in diuersis miraculis ostenderet clarius mundo, quadam die adductus est ei <infirmus> ab oculis eiulans ac dicens: «Miserere mei – inquit – serue Dei Iohannes, miserere mei. Redde lumen misero, illumina sancte illumina quem tenebrosa noctis obscurat caligo». 4. Dum haec et his similia prosequeretur caecus, sanctus Iohannes condolens uociferanti, signo sanctae crucis ipsius oculis imposito, simulque oratione completa, diuina propitiante misericordia, de caeco fecit uidentem.
1. Per idem tempus, mulier quedam, resolutis membrorum compagibus, desperabiliter ab otiosa detinebatur paralysi. 2. Quae, audita beati uiri fama, ait apud se: «O – inquit – miseram, si ad beatum peruenirem Iohannem, fortasse, per omnipotentis Dei misericordiam, me quoque redderet sanitati». 3. Sic illa orante, dum praepediente inopia uehiculum quo portaretur non haberet, quodam temporis interuallo praetereunte, salus etiam distracta est cupienti. 4. Sed femina rursus in se reuersa, taliter auidius orabat dicens: «Famule – inquit – Dei Iohannes, si qua per te uirtus operatur diuina adiuua me miseram». 5. Nocte igitur insecuta, uix per angustia dormienti, apparuit quidam porrigens baculum ac dicens: «Surge – inquit – mulier, tui baculum itineris accipe, quodque hactenus facere uoluisti celerius perfice». 6. Et hoc dicto, uisio simul cum aegritudine recessit. 7. Quo facto, cum iam prima aurora lucesceret terris, surgens mulier sospes et incolumis, quae per annum et dimidium alienis baiulabatur ulnis, suis pedibus ad referendum laudes Deo sanctoque Iohanni lacrimantibus prae gaudio properabat oculis.
1. Alio quoque tempore, dum uir uenerabilis quadam nocte fessae daret senilia membra quieti, fures, diabolica fraude caecati, tugurium circumueniunt senis. 2. Qui, dum per diuersa stomachando quaererent quid melius possent clepere, nil aliud commodius quam aluearia quaedam cum apibus reperiunt. 3. Quibus ablatis, magno repleti gaudio, iter arripiunt. 4. Sed qui non dormit neque dormiet custodiebat seruum suum Iohannem. 5. Nam latrones qui per totam noctem ineundo sibi laborasse uidebantur, mirum in modum, in loco de quo aluearia sumpserant, miseros, per beati uiri merita, uelut saxa immobiles permanere fecit. 6. Cumque uir Domini mane, post matutinam sinaxim, ad opus diurnum more solito perrexisset, uidens quod factum fuerat atque intelligens diuinam circa se misericordiam, non in humanam elatus gloriam, gratias Deo laetus referebat, atque latrones paternis castigans uerbis, ut a talibus ultra desisterent, omni antea humanitate impensa, illesos abire permisit.
1. Per idem tempus, quaedam mulier, quae illicite cuidam presbytero commiscebatur in peccatum, miserabiliter arrepta est a daemonio. 2. Quae, post multa carnis tormenta, cum ad Dei famulum duceretur Iohannem, aspiciens eam ait: «Merito – inquit – mulier a daemonio uexaris, quod enim tibi non licuit nefandissime facere praesumpsisti». 3. Et quia, iusto iudicio Dei, quae tam illicite se dederat fornicationi a spiritu fornicationis possidebatur, uir misericordiae plenus, cum tremore se in oratione prosternens, fusis in terram copiosissime lacrimis, orauit. 4. Cumque aliquantisper pronus orasset, eleuatis in caelum oculis ait: «Dominator – inquit – domine Iesu Christe, qui hominem ad imaginem tuam a principio creasti, perditum quoque per praeuaricationem nouissimis temporibus a potestate diaboli tuo pretiosissimo sanguine liberasti, ne respicias, deprecor, peccata mulieris, sed libera eam misericordissime Domine, ut sit nomen tuum benedictum in saecula saeculorum». 5. Cumque responsum fuisset: «Amen», signo prius salutis interposito, conuersus ad mulierem ait: «Tibi – inquit – praecipio immunde spiritus exi ab ea, quatinus te recedente plasma et imago Dei laudes suo referat creatori». 6. Talia illo dicente, atrox spiritus discerpens atque dilanians illam euanuit, et exiens tale reliquit fetorem, ut totas uicinas corrumperet auras. 7. Tunc sanctus Iohannes sic ait mulieri: «Uade – inquit – mulier, redde gratias Deo qui talia beneficia in te operatus est hodie, de cetero uero caue ne simile tibi contingat. 8. Quacumque enim hora illud perpetraueris peccatum, scias te crudelius a daemonio mancipari». 9. Quod et factum est! Nam cuiusdam temporis praetereunte spatio, infelix mulier beati uiri neglegens uerba, turpi detenta libidine, ad pristinum rediit delictum. 10. Quod cum factum fuisset, sicut uir Domini praedixerat, statim miserabiliter a daemonio repleta est, quatinus quae Iohannis contempserat prophetiam experiretur daemonis iram. 11. Hoc autem ideo diximus, ut ostenderemus beatum Iohannem etiam futura preuidisse. 12. In quo tam potens gratia fuit curationum, ut quicumque ad eum egrotus aduenisset, quacumque detineretur infirmitate, sanus abiret. 13. Quod ad eius tumulum adhuc manifestum est.
15
1. Sed haec de eo ante corpori et animae separationem breuiter dicta sufficiant. 2. Nunc uero ad eius obitum, qualiter in senectute bona plenus dierum migrauit ad Christum, uel ea quae ad eius reliquias miracula per eum Dominus operari dignatus est, compendiose breuitate studentes, ipso tribuente copiam scribendi, qui dat facultatem loquendi, succincte ueniamus. 3. Nam si cuncta de eo disserere uoluero, meae scientiae paruitatem succumbere timeo, et prolixa loquacitate fastidium lectori incutere non ignoro. 4. Quapropter diligens lector efficacissime te deprecor, quatinus quae breuitatis causa nescius praetermitto, uel quae fortasse superflua inconuenienter stolidus intersero, tuo diligenter sagaci corrigas ingenio.
1. Sanctus igitur Iohannes cum esset annorum septuaginta, congrue secundum prophetam in ipsis septuaginta annis, ne amplius esset labor et dolor, sciens suae dissolutionis imminere tempus, conuocatis ad se fratribus, sicut ab his quibus ipse praeerat accepimus, in ecclesiam se deferri postulauit. 2. Cumque delatus fuisset, hilaris adeo et laetus, ut nulli antea uisus fuerat, collocans ante sanctae crucis signaculum membra labore ac ieiunio plus quam senio exhausta, extensis ad caelum brachiis orauit dicens: 3. «Domine – inquit – Iesu Christe, qui hominem perditum per signum tuae sanctissimae crucis de morte liberasti, suscipe, deprecor, animam meam in pace, redemptor meus clementissime, ut in me non habeat locum potestas tenebrarum, sed cum sanctis tuis exultans tibi referam laudes in perpetuum». 4. Et haec dicens alacer et laetus addidit: «In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum». Sicque in hoc uerbo, corpore uelut in dulci somno remanente, illius anima perrexit ad Christum. 5. Quod cum factum fuisset, tali odore uniuersus repletus est locus, ut uideretur his qui aderant cuncta pretiosa superare aromata.
1. Expletis itaque iuxta morem exequiis, non multo post apparuit in uisione cuidam procul a monasterio posito dicens: 2. «Surge – inquit – uade ad ecclesiam in qua corpus meum requiescit, dicque patri monasterii quatinus meas calcari ab hominibus reliquias ultra sufferre non ualeo. 3. Quapropter illis effossis, atque in alio loco ubi debitum reddat eis honorem collocatis, de qua tenetur infirmitate recipiet sanitatem». Et haec dicens recessit. 4. Eodem namque tempore praefati pater monasterii graui detinebatur ualitudine. 5. Illo uero qui uisionem uiderat euigilante, post somnum quod uiderat secum repetens, quis uel de quo locutus fuerat loco nesciens, distulit iussionem. 6. Sed qui semel apparuerat, ordine quo supra, bis apparuit, et tertio increpans eum ac dicens: «Cur – inquit– o homo neglegendo meum transgressus es praeceptum? Surge – inquit – uelocius et quod tibi praecepi annuntiare festina». 7. Ipse uero in se reuersus dixit: «Quis es – inquit – domine, qui mihi talia faris?» 8. Quo respondente: «Ego sum – inquiens – Spolitanus Iohannes». Cum dicto uisio recessit. 9. Mane igitur facto, homo tertia uisione iam certior factus, iter arripuit atque patri monasterii cuncta quae uiderat quaeque audierat seriatim innotuit. 10. Quo audito, <abbas>, licet ualidis detineretur febribus, non tam prosperanda salute obtemperans quam sanctis acquiescens praeceptis, ligone tamen accepto, locum statim petens, sacri thesauri fossor extitit deuotus. 11. Sancto igitur effosso corpore, omnes qui aderant inenarrabili repleti sunt odore, ac si omnium odoramentorum adesset suauitas. 12. Uidens hoc praefatus abbas cum uniuersis fratribus, de tali gaudens munere, omnis suae aegritudinis oblitus est dolorem. 13. Facto itaque sarcophago, tale depositum iuxta altare cum aromatibus gratias agens honorifice collocauit. Ipse uero deinceps pristinae restitutus est sanitati.
1. Nec multo post, mulier quaedam adeo demens atque insana effecta est, ut a multis crederetur possessa daemonibus. 2. Quae, cum per diuersa portaretur terrarum spatia multaque sanctorum peragraret corpora, duplici iam fessa labore nihilque proficiens, ad sancti Iohannis tandem peruenit reliquias. 3. Quo cum per aliquamdiu permansisset, orantibus pro ea fratribus sanitate recepta, sospes et incolumis recessit ad propria.
1. Per idem tempus, alia delata est mulier ad sancti corpus, cuius brachium dira paralysis adeo tenuerat, ut quasi inutilis truncus pendens ad eius latus, nullius operis fungeretur officio. 2. Quae, cum diu prostrata humo orasset cum lacrimis, reductis paulatim in se manus organis, ipsa quoque munere gaudens salutis, sancto interueniente Iohanne, recessit incolumis.
20
1. Nec hoc transire in silentio dignum esse uidetur. 2. Cum enim sancti fama per diuersas diuulgaretur prouincias, atque locus ubi sanctum requiescebat corpus talibus claresceret miraculis, ipsius quoque nomen ad cuiusdam muti peruenit aures. 3. Qui, licet multarum interiacerent terrarum spatia, ignarus loci, Iohannis tamen fretus auxilio, sumpto itineris duce, iter arripuit. 4. Cumque ad id tandem peruentum esset loci, una die ante sancti reliquias perseuerans, altera linguae functus officio, qui mutus aduenerat loquens recessit.
1. Sed quis omnia beati Iohannis miracula disserere ualeat? 2. Quot enim uiros et mulieres per eum Dominus a diuersis languoribus sanauerit euoluere non est nostrae – ut dictum est – facultatis! 3. Sed quia sermo nostri opusculi ad finem tendit, ne prolixior stilus fastidium generet lectori, nostraque promissio uideatur esse inanis, de his quae per eum Dominus, qui est mirabilis in sanctis suis, nuper fecerit, pauca de multis ad medium ducamus.
1. Quidem igitur, quem uulgus retractum uocat, ductus est nuper ad eius tumulum, ubi, cum aliquamdiu perseuerasset orans, optatam, quam per diuersa quaesierat sanctorum corpora, per beati Iohannis merita recepit sanitatem.
1. Nec multo post, dum quadam die sancti Nazarii deuota celebraretur festiuitas, quibusdam mulierculis, ut mos est feminarum, inter se conuiuantibus, hostis humani generis asper conuiua affuit medius. 2. Nam una earum a diabolo arrepta, misera quae paulo ante conuiuio gaudebat, postmodum pessimi uidebatur daemonis esca, 3. atque una cum uno latere amissa manu, se cum alia ceterasque percutiens mulieres, fortior cunctis existens, a nemine teneri poterat. 4. Cum uero omnibus iam defessis quae aderant mulieribus uix detineretur ligata, multiplici uincta ligamine, sparsa capillos, magna comitante caterua, ad sancti Iohannis corpus trahitur tota daemone plena. 5. Sed Dominus per famulum suum solita monstrauit miracula. 6. Nam cunctis orantibus atque ieiunantibus secundum illum Euangelii: «Hoc genus daemon non proiecitur nisi in oratione et ieiunio», intercedente beato Iohanne, atrox spiritus qui <per> ebrietatem locum inuenerat per sobria eiectus est uiscera. 7. Ac sic mulier, sanitate recepta, gratias Deo una cum comitibus referens, sancti Iohannis laudabat beneficia.
1. Aliud quoque non impar, mei operis faciens finem, narro miraculum. Sed quia plus scripsi, uel plus fortasse reliqui,Da ueniam Christe, necnon sanctissimus iste,Insuper, o lector prudens, super omnia quaeso,Quod super est tolle, relegens et quod minus adde.4. Dum haec igitur et his similia per sanctum suum Dominus operaretur miracula, contigit inter cetera, ut quidam bone indolis adolescens in eadem regione grauissima quattuor annis detineretur infirmitate. 5. De qua, post diuersa diuersorum medicamina <medicorum> non solum sui corporis non est adeptus sanitatem, uerum etiam infelix oculorum atque aurium priuatus est officio. 6. Qui, dum uariis (quid ageret potissimum ignorans) perturbaretur cogitationibus, hoc unum de multis secum deliberauit consilium, quatinus, relictis omnium medicorum farmacis, ad summi se medici uerteret medicinam. 7. Hoc itaque decreto, quaesitis antea multorum sanctorum auxiliis, beati quoque Nicolay (ut est in talibus praepotens) petiit subsidium. 8. Quo cum uenisset deuotus, sperans se quod non accepit recepturum ad sancti reliquias, pernoctans noctem pene duxit insomnem. 9. Circa uero noctis medium, paulatim aggrauatus somno, fessus ut erat ab itinere, paulisper decubuit lithostrato. 10. Cumque sic nec bene uigilans esset nec dormiens, apparuit ei quidam homo qui dixit quatinus quo uenerat festinus pergeret iter sanctique Iohannis peteret auxilium. 11. Et qui apparuit sanitatem ibi accepturum esse promisit. 12. Mane igitur facto, ille cui uisio apparuerat de sanitate suspenso tristis munere, laetus tamen de promissione, iter arripuit. 13. Cum uero fatigatus ad beati Iohannis tandem peruenisset tumulum, tres ad eum continuans dies, promissionis quam acceperat indubitanter expectabat euentum. 14. Uespere ergo concite noctis claudente diem, uenerabilis dominicae diei aduenit nox. 15. Et quia tantae auctoritatis adueniebat dies, promissam deuotius expectabat salutem. 16. Quid longius moror? Intempesta noctis hora, apparuit ei uir uenerandae canitiae, uocans eum ac dicens: «Surge – inquiens – o homo, ad quod missus es accipe sanitatem». Ad cuius uocem expergefactus qui dormiebat, cui responsum daret, apertis oculis, quaerebat. Sed illo munere salutis tripudiante, sancta uisio se receperat ethere.
25
1. Haec de sancto Iohanne ad laudem et gloriam domini nostri Iesu Christi carpentes pauca de multis breuiter scripsimus, quatinus dulcia modulantes carmina, ipso auxiliante, hic et in futuro semper dicere ualeamus:Pangite nunc socii Domino sanctoque Iohanni,Carmina dulcisoni pangite nunc socii.Iam uenit ecce dies qua Christi terrea miles Deserit ut diues, iam uenit ecce dies.Sede poli positus, nunc corporis aede solutus,Gaudet perpetuus, sede poli positus.Ergo beate preces famulorum sume Iohannes,Pro nobis celeres funde, beate preces.Hic metra non curo, recolens miracula curro.Metricus agnoscat quid summa licentia poscat.Ui febrium pueros qui sanas iam semiuiuos,Protege, sancte, tuos ui febrium pueros.Tres homines miseros, ut mundas daemone plenos,Respice sic quoque nos, nunc homines miseros.Lumine iam proprio quem clauserat atra caligo,Munere nempe tuo, lumine iam proprioUtitur, ac mulier paralysi libera gaudet,Tenta diu celeret paralysi mulier. Fur manet immobilis, dum dormis tempore noctis,Ut solet esse lapis, fur manet immobilis.Daemoniaca uenit mulier pro crimine stupri,Ab te sana redit, daemoniaca uenit.Quid ualet ast miserae quod tanto munere gaudet,Labitur hoc scelere, quid ualet ast miserae?Dum cauat abba tuum condens meliore sepulcrum,Se reddit sanum, dum cauat abba tuum.Mania quam lacerat, pietas clemens tua sanat,Te mulier laudat, mania quam lacerat.Arida dextra prius, antiquos suscepit usus,Per te sumit opus, arida dextra prius.Tu tribuis celeri retracti membra saluti,Iam data membra neci tu tribuis celeri.Dum male festa colit mulier conuiua Nazari, Daemonis esca fuit dum male festa colit.Ast ubi, sancte, tuum deducitur ante sepulcrum,Sospes it ad proprium, ast ubi sancte tuum.Stemate non Italus, Barensis nunc Nycolaus,[Unde dolet Graecus, cui personat ore Latinus]Hic tibi mittit onus, stemate non italus.Tu uice redde sui caecum surdumque saluti,Non uacat huic operi, tu uice redde sui.Unde, beate, tua recolens nunc contio festa,Per te summa petat festa, beate, tua.Ac simul ore canat modulandoque carmine dicat,Saepius hoc repetat, ac simul ore canat.Gloria magna Patri sit, Patris gloria ProliAmborum parili gloria Spiritui.Amen.
1. Cum igitur septuaginta, ut dictum est, in sancta conuersatione uenerabilis Iohannes esset annorum, ardenti cupiens desiderio dissolui iam et esse cum Christo, compos uoti, terrena deserens ac regna celestia petens, fratribus quibus ipse solo praeerat nomine ambroseo repletis odore, ad sanctorum illud delectabile consortium quod desideranter cupiebat amplecti, exultantibus supernorum ciuium choris, tertio nonas iulii gloriosus ascendit. 2. Ad quod, ipso interueniente, nos quoque peruenire possimus consortium, ubi cum Christo sine fine gaudere mereamur in perpetuum, 3. Qui cum Patre et Spiritu sancto uiuit et regnat in saecula saeculorum. Amen.