1
CAPUT PRIMUM.– 374 Fuit quaedam meretrix, Thaisis nomine, tantae pulchritudinis, ut multi propter eam uendentes substantiam suam ad ultimam peruenirent paupertatem; sed et lites inter se conserentibus amatoribus suis, frequenter sanguine iuuenum puellae limen replebatur. Quae cum abbas Paphnutius audisset, sumpto habitu saeculari et uno solido, profectus est ad eam in quadam Aegypti ciuitate; deditque ei solidum pro mercede peccati. At illa accepto pretio, ait: Ingrediamur domum. Tunc ille ingressus, ut lectum pretiosis uestibus stratum conscenderet, inuitabat eam, et dixit: Si est interius cubiculum, in ipso eamus, illa dixit: Est quidem, sed si homines uereris, nec in isto exteriori cubiculo ullus ingreditur; si uero Deum, nullus est locus qui diuinitatis eius oculis abscondatur. Quod cum audisset senex, dicit ei: Et scis esse Deum? Cui illa respondit: Et Deum scio et regnum futuri saeculi, necnon et tormenta futura peccatorum. Dicit ei: Si ergo haec nosti, cur tantas animas perdidisti, ut non solum pro tuis, sed et pro illorum criminibus reddita ratione damneris? Quod cum Thaisis audisset, prouoluta ad pedes Paphnutii monachi cum lacrymis exorabat, dicens: Poenitentiam iniunge, Pater; confido enim remissionem te orante sortiri; horarum tantum trium inducias peto, et post hoc quocunque iusseris, ueniam; et quodcunque praeceperis, faciam. Cumque locum illi abbas Paphnutius constituisset, quo uenire deberet, illa discedens, collectis omnibus quaecunque ex peccato susceperat, prolatisque in media ciuitate populo spectante igni supposuit, clamans: Uenite omnes qui peccastis mecum, et uidete, quomodo ea quae mihi contulistis exuram. Erat autem pretium librarum quadraginta.
CAP. II.–Quae cum omnia consumpsisset, in locum quem abbas constituit ei, perrexit: quam ille, reperto uirginali monasterio, in cellula parua ducens, ostium cellulae plumbo signauit paruamque reliquit fenestellam, per quam ei uictus modicus inferretur, iussitque ei omnibus diebus parum panis et paululum aquae a sororibus monasterii ministrari. Cum autem discederet ostio plumbato, ait ad illum Thaisis: Quo iubes, pater, ut aquam meam effundam? At ille respondit: In cella, ut digna es. Cumque iterum quemadmodum Deum oraret requireret, dicit ei: Non es digna nominare Deum, nec in labiis tuis nomen diuinitatis eius adducere, sed nec ad coelum manus expandere, quoniam labia tua iniquitate sunt plena, et manus tuae sordibus inquinatae; sed tantummodo sedens contra Orientem respice, hunc sermonem solum frequenter iterans: Qui plasmasti me, miserere mei.
CAP. III.–Cum ergo tribus annis ita fuisset inclusa, condoluit abbas Paphnutius, et mox profectus est ad abbatem Antonium, ut ab eo requireret si peccata eius remisisset ei Dominus, an non. Cum ergo peruenisset, et tantam illi causam subtiliter narrasset, conuocatis discipulis suis abbas Antonius praecepit ut illa nocte omnes uigilarent, et in oratione singillatim persisterent, quatenus alicui ex eis declararet Deus causam pro qua abbas Paphnutius uenerat. Itaque cum singuli secessissent, et incessanter orarent, abbas Paulus, maior discipulus sancti Antonii, uidit subito in coelo lectum pretiosis uestibus adornatum, quem tres uirgines, clara facie fulgentes custodiebant. Cum ergo ipse Paulus diceret: Non est largitio haec alterius nisi Patris mei Antonii; uox ad eum facta est: Non est Patris tui Antonii, sed Thaisis meretricis est. Quod cum manifeste abbas Paulus retulisset, cognita Dei uoluntate abbas Paphnutius discessit, et reuersus ad monasterium in quo fuerat inclusa, ostium quod obstruxerat dissipauit; illa uero, ut 375 adhuc ita permaneret inclusa, postulabat; cum uero aperuisset ostium. dixit ei: Egredere, quoniam remisit tibi Deus peccata tua. Illa respondit: Testor Deum, quia ex quo hic ingressa sum, omnia peccata mea uelut sarcinam statui ante oculos meos, et non discesserunt peccata mea ab oculis meis, sed flebam semper illa conspiciens. Cui abbas Paphnutius ait: Non propter poenitentiam tuam remisit tibi Deus, sed quia horum cogitationem semper habuisti in animo. Et cum eam inde eduxisset, quindecim tantum diebus Thaisis uixit, et sic pausauit in pace.