1
Plerosque nimirum illustrium uirorum non ambigo nosse, quo natus, quibusque doctoribus, quibusue eruditus sit litteris, quo denique quiescat sanctus Hieronymus loco. Uerumtamen quibus non uacat, uel legere plurimum non ualent, hoc si uoluerint opus compendiosa breuitate poterunt scire.
Beatus igitur Hieronymus, nobili genere ortus: patre uero Eusebio nomine: oppido Stridonis, quod a Gothis euersum, Dalmatiae quondam Pannoniaeque confinium fuit. Congrue scilicet Eusebio generatus est patre. Eusebius namque Attice, Romane dicitur pius. Hieronymus quoque Aeolice, Latine omnino sacra lex intelligitur. Iure igitur Hieronymus, id est, sacra lex, de pio gignitur patre: ut studioso eius labore ex Hebraeorum scriptis absque scrupulositate, alma pateret Lex, quae humano generi, sua austeritate remota, pium ac sacrum, misericordemque patrem nuntiaret uenturum. Qui cum dudum inter pueritiam adolescentiamque incederet medius, instinctu tactus coelesti, affinibus cunctis, censuque paterno relictis, ut perfectus Euangelii imitator quiuisset existere, ingressus nauem, aura flante secunda, ad limina sublimium Apostolorum Petri et Pauli, diuina dispensante clementia, Romanam adiit urbem. In qua uidelicet litteris Graecis et Latinis diligenter apprime eruditus, et Christi uestem suscipiens, presbyter quoque Cardinalis ibidem est ordinatus.
Nam ut inexpugnabilem suae Ecclesiae Dominus murum contra perfidos dementesque haereticos erigeret; huic uiro in litterarum studiis plerique ( καθηγητας) cathagetae, id est, praeceptores fuere. Donatus nempe arthigraphus, Romanis eum imbuens elementis, liberaliumque artium sapore sufficienter replens magister extitit illi, sicut ipse in Chronica sua meminit, dicens: Uictorinus rhetor, et Donatus grammaticus, magistri et praeceptores mei, Romae insignes habebantur. Gregorium namque Nazianzenum (ut idem in tertio explanationum Isaiae refert libro) didascalum, id est, magistrum suum fuisse testatur. Nam cum in praedicto Propheta ad eum uenisset locum, in quo de Seraphim quiddam debuisset exponere, ita intulit, dicens: De hac uisione ante annos circiter triginta, cum essem Constantinopoli, et apud uirum eloquentissimum Gregorium Nazianzenum praeceptorem meum, tunc eiusdem urbis Episcopum, sacrarum Scripturarum studiis erudirer, scio me breuem dictasse subitumque tractatum, ut experimentum caperem ingenioli mei, et amicis iubentibus obedirem.
Quid uero de huius uiri eleganti industria, quam erga Latinos, et Graecos, Hebraeos, et Arabicos, Chaldaeosque in discendo elementorum apices habuit, praestantius dici potest, quam ipsius ad Pammachium et Oceanum missa profitentur uerba dicentis: Dum essem, inquit, iuuenis, miro discendi ferebar ardore: nec iuxta quorumdam praesumptionem ipse me docui. Apollinarium audiui Antiochiae frequenter, et colui, iam tunc cum me in Scripturis sanctis erudiret, canis spargebatur caput: et magistrum potius quam discipulum decebat. Perrexi tamen Alexandriam, audiui Didymum: in multis ei gratias ago. Quod nesciui, didici: quod sciebam, illo docente, non perdidi. Putabant me homines finem fecisse discendi. Ueni rursum Ierosolymam et Bethleem: quo pretio, quo labore Barrabanum Hebraeum nocturnum habui praeceptorem? Timebat enim Iudaeos: et mihi alterum exhibebat Nicodemum. Haec itaque contuli: ut qui scire cupiunt, nosse queant, sicut praedixi, quo natus loco, quibusue tantus uir magistris fuerit informatus.
5
Commorans itaque Hieronymus Romae, mentis corporisque uirginitatem, et delictorum poenitentiam custodiens, fidelibus praedicabat. Multaque iuxta Septuaginta librorum uolumina atque psalterium emendauit, Apostolicae sedi Liberio praesidente pontifice. Ea proculdubio tempestate Romanum populum per Constantium Augustum Ariana haeresis maculabat. Idcirco ergo praedictus uir, occasione quam semper optauerat accepta, ut superius est dictum, relicta domo, parentibus, sorore, cognatis, et inclyta ac gloriosissima Petri urbe: corpus et sola tantum ferens quae itineri utilia esse ualuere, una cum bibliotheca quam summo studio in praefata confecerat urbe, Ierosolymam propter regnum coelorum iuuenis militaturus aduenit.
Postquam uero omne mundanarum litterarum studium adeptus est, probatissimorum quoque monachorum habitum factumque imitatus est. Cupiditatem siquidem animi iugi sinceritate calcans, uoluptatemque corporis perenni frangens ieiunio, plerosque bonorum religiosorum, meliores fore suo docuit instituto. Quodam igitur tempore, cum ex more idem Hieronymus, diuina ad legendum panderet uolumina, et immortalem bibliothecae suae auctorem recordaretur Tullium, mox coelitus ne tales quandoque reuolueret libros salutifero castigatus est uerbere. Ita enim ipse de se ad Eustochium scribens asserit.
Cum ante annos plurimos, domo, parentibus, sorore, cognatis, et quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter coelorum me regna castrassem: et Ierosolymam militaturus pergerem, bibliotheca quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere non poteram. Itaque miser ego lecturus Tullium ieiunabam. Post noctium crebras uigilias, post lacrymas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum, ex imis uisceribus eruebat, Plautus sumebatur in manus. Si quando in memet reuersus Prophetas legere coepissem: sermo horrebat incultus. Et quia lumen caecis oculis non uidebam: non oculorum putabam culpam esse, sed solis. Dum ita me antiquus serpens illuderet, in media ferme Quadragesima, medullis infusa febris, corpus inuasit exhaustum, et sine ulla requie, quod dictu quoque incredibile est, sic infelicia membra depasta est, ut ossibus uix haererent. Interim parabantur exequiae et uitalis animae calor, toto frigescente iam corpore, in solo tantum tepente pectusculo palpitabat: cum subito raptus in spiritu, ad tribunal iudicis pertrahor, ubi tantum luminis, et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris: ut proiectus in terram, sursum aspicere non auderem. Interrogatus de conditione, Christianum me esse respondi. Et ille qui praesidebat: Mentiris ait: Ciceronianus es, non Christianus. Ubi enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Illico obmutui: et inter uerbera (nam me caedi iusserat) conscientiae magis igne torquebar: illum mecum uersiculum reputans: In inferno autem quis confitebitur tibi: Clamare autem coepi, et eiulans dicere: Miserere mei Domine: miserere mei. Haec uox inter flagella resonabat. Tandem ad praesidentis genua prouoluti qui astiterant, precabantur, ut ueniam tribueret adolescentiae, et errori locum poenitentiae commodaret: exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum libros aliquando legissem. Ego qui in tanto constrictus articulo, uellem etiam maiora promittere, deierare coepi: et nomen eius obtestans dicere: Domine, si unquam habuero codices saeculares: si legero, te negaui. In haec sacramenti uerba dimissus, reuertor ad superos, et mirantibus cunctis, oculos aperui: tanto lacrymarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerem ex dolore. Nec uero sopor ille fuerat, aut uana somnia, quibus saepe deludimur. Testis est tribunal illud ante quod iacui. Testis triste iudicium, quod timui. Ita mihi nunquam contingat talem incidere quaestionem. Liuoribus habuisse me plenas scapulas, plagas sensisse per somnium: et tanto dehinc studio diuina legisse, quanto mortalia ante perlegeram.
Idem igitur Hieronymus, quod praetermiseramus, dum in Romana adhuc esset urbe, os Damasi Papae, et sacrae bibliothecae scrutator, diuinorum dissertor uoluminum: dum per triennium continuum, charus, acceptusque popularibus ueneraretur: omniumque iudicio pontificatu dignus decerneretur: ordinatusque a praefato Papa presbyter Cardinalis, ut superius scriptum est, fuisset: quidam ex clericorum, monachorumque ordinibus, pro petulantia, ingluuieque discursantes ad effugandum de urbe eumdem Hieronymum, qui utrorumque eorum scribens uitia, eos reprehenderat, insidias parauerunt.
Uerum enim uero hunc ego felicem dixerim: huius fugae euentum, corrigentis Christi iudicio potius dispensatum, quam prauorum hominum persecutionibus paratum fore existimo, scilicet ut Romana Ecclesia Petri instituta regimine, omnium ueteris Testamenti librorum Christo Deo uolente, et Hieronymo spirituali studio desudante, Hebraicam quoque haberet ueritatem, et Graecorum quorumdam leuitas, quae sibi a Deo omnes scripturas diuinitus inspiratas accepisse plaudebat, eos habere, quod ipsa non habet, recognoscat.
10
Igitur Hieronymus, ut iam dictum est, Roma egressus, ad Orientem tendens, profectus est ad Gregorium Nazianzenum, Constantinopolitanae urbis Episcopum: ubi ita proficere studuit, ut sanctarum Scripturarum studiis erudiretur: et supplex, docilisque discipulus, adiit praeceptorem: eumque in Constantinopolitana urbe obseruabat. Hoc discipulatu Hieronymus peracto, in Syriam perrexit; et dum in possessione Euagrii presbyteri moraretur, Malchum monachum aliquando captiuum reperit: percunctatusque eum, omnem eius captiuitatis didicit historiam, quam postea edidit, scriptamque Romanis fidelibus misit: haec in istius historiae inserens prologo: Scribere, inquit, disposui, si tamen Deus uitam dederit: et si uituperatores mei saltem fugientem me, et clausum persequi desierint.
Ad deserta deinde loca, ad quae olim ob agendam inibi poenitentiam properare cupiebat, ita laetus accinctusque accessit, ut uolasse eum magis, quam measse crederes. Quomodo uero per quadriennium continue Christi potius auxilio poenituerit; idem Hieronymus, quae sponte pertulerit ipsius Dei gratiam affuisse, huiusmodi uerbis indicauit: Quoties in eremo constitutus in illa uasta solitudine, quae exusta solis ardoribus horridum monachis praestabat habitaculum: putaui me, inquit, Romanis interesse deliciis. Sedebam solus, quia amaritudine repletus eram: horrebant sacco membra deformia, et squalida cutis situm Aethiopicae carnis obduxerat: quotidie lacrymae, quotidie gemitus: et si quando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo uix ossa haerentia collidebam. De cibis uero et potu taceo: cum etiam languentes monachi aqua frigida utantur: et coctum aliquid accepisse, luxuria sit. Ille igitur ego qui ob gehennae metum tali me carere ipse damnaueram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum: pallebant ora ieiuniis, et mens desideriis aestuabat. In frigido corpore et ante hominem suum iam carne praemortua, sola libidinum incendia bulliebant. Itaque omni auxilio destitutus, ad Iesu iacebam pedes: rigabam lacrymis: crine tergebam: et repugnantem carnem, hebdomadarum inedia subiugabam. Non depudesco infelicitatis meae, quin potius plango non esse quod fuerim. Memini me clamantem diem crebro iunxisse cum nocte: nec prius a pectoris cessasse uerberibus, quam, Domino increpante, rediret tranquillitas. Ipsam quoque cellulam meam, quasi cogitationum mearum consciam pertimescebam, et mihimet iratus et rigidus, solus deserta penetrabam. Sicubi concaua uallium, aspera montium, uel rupium praerupta cernebam, ibi meae orationis locus, illud miserrimae carnis ergastulum: et (ut mihi ipse testis est Dominus) post multas lacrymas, post coelo oculos inhaerentes, nonnunquam uidebar mihi interesse agminibus angelorum; et laetus gaudensque cantabam: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus.
Quadriennio itaque dedicatae poenitentiae exacto, ad Bethleem oppidum idem Hieronymus remeauit: ubi quasi prudens animal ad praesepe Domini sese contulit, quod ab Ierosolymis sex millibus separatur, contra meridianam plagam: accedensque ad eiusdem urbis pontificem Cyrillum nomine, petiit ut paroeciae, quae Bethleem fuerat sita, locum sibi habitandi tribueret. Cui nimirum mox quod deuotione poposcit, digne concessit. Digni etenim habitaculi, Bethleem, adiuuantibus uicis uicinis catholicis, construxit monasterium. In quo statuta ab Apostolis regula degens coepit, quod olim multum cupierat, cum fratribus habitare, et cum Eusebio Cremonensi nobili uiro, cuius postulatione ex Graeco sermone quamdam Epistolam transtulit in Latinum.
In quo uere sciendum, hanc matutinam psalmodiae, quae nunc obseruatur, in occiduis maxime regionibus, canonicam functionem monasterio primitus institutam, ubi praedictus uir otiosus non fuisse credendus est: qui tantum nobis in translatione diuinae Scripturae praestitit, ut ad Hebraeorum fontem pene non egeamus accedere: quoniam nos facundiae suae multa cognoscitur ubertate satiasse plurimis libris, copiosis Epistolis fecit esse beatos, quibus scribere, Domino praestante dignatus est.
Inter caetera profecto studiorum suorum opuscula, a beato Petro sumens exordium, usque ad semetipsum de Uiris illustribus scripsit: imitatus Tranquillum, Graecumque Apollinium: ubi de se ita refert: Post catalogum plurimorum, me quoque in calce uoluminis quasi abortiuum et minimum omnium Christianorum posui: quo mihi necesse fuit usque ad quartum decimum annum Theodosii principis, quae scripserim, breuiter annotare. Innumeris praeterea iste libris, Apostolorum, Prophetarumque constructionibus editis, immobilem Catholicae turrim Ecclesiae, contra perfidorum iacula consummauit. Omnes Ueteris Testamenti libros, ex Hebraeorum codicibus, in Latinum conuertit. Danielem quoque Prophetam, Chaldaico stylo prolocutum, et Iob iustum Arabico, in Romanam linguam utrumque auctorem perfecta interpretatione mutauit.
15
Matthaeum nihilominus ex Hebraeo fecit esse Romanum: Epistolam quidem suam ad Paulinum ex senatore presbyterum mirificam destinauit: docens quemadmodum Scripturas diuinas adhibita cura perlegeret: ubi breuiter uirtutem uniuscuiusque libri, ueteris et noui Testamenti mirabiliter indicauit: mirabiliter planus, honeste doctus, ac dulcis, parata copia sermonum ad quamcumque partem uertit ingenium: ut undecumque interrogatus fuisset, paratum haberet et competens sine aliqua dilatione responsum. Modo humilibus suauiter blanditur, modo superborum colla confringit: modo derogatoribus suis uicem necessaria mordacitate restituens, modo uirginitatem praedicans, modo matrimonia casta defendens, modo uirtutum certamina gloriosa collaudans, modo lapsus in clericis, monachos prauitatis accusans.
Sed tamen ubicumque locus se attulit, gentilium exempla dulcissima ueritate permiscuit. Sed non erat hoc suae uoluntatis, sed (ut ita dicam) grauissimae necessitatis: ut probaret ea quae a sanctis prophetis ante saecula praedicta sunt, tam Graecorum quam Latinorum, et aliarum gentium litteris contineri: uere totum explicans, totum exornans, et per diuersa disputationis genera, disertus semper et aequalis incedens. Tanta namque utriusque linguae peritia fungebatur, ut quoscumque libros Aeolicos in manibus acciperet, Latine sine offensione transcurreret: iterumque Latinos attico sermone relegeret, ut crederes hic esse scriptum, quod os eius inoffensa uelocitate fundebat.
Uere dixerim Catholicam istius hominis prudentiam, sanamque doctrinam, quocumque conuersatus fuisset loco, stabilis perstitit fidei firmitate. Nam certissime ignorantiae inuidiaeque morbo languentes desipiunt, qui eum deuiasse a Catholicae Ecclesiae, id est, beati Petri fide, uel haereticum fuisse arbitrantur: quod Eustochio mandauerit: Caue, quaeso, ne quando et de te dicat Deus: Uirgo Israel cecidit: non est qui suscitet eam. Ubi ad terrendos lubricos atque incautos, quia Deus iustus sit iudex: subdens ista, dixerit doctor, Audenter loquor, cum omnia possit Deus: suscitare uirginem non potest post ruinam. Ualet quidem liberare de poena, sed non ualet reformare corruptam. Hoc procul dubio ita dicendo, non omnipotentiam abstulit Deo, sed iustum iudicem manifestans asseruit. Nam, nisi fallor, qualia sanctus Hieronymus Eustochio mandauit, talia ad Domitillam neptem imperatoris Domitiani admonitionis legimus uerba.
Sed et ipsa uerba qua de causa sint illi prolata, audire gratum puto. Haec omnino uirgo Nereum et Achilleum eunuchos cubicularios habuit: quos beatissimus Apostolus Petrus lucratus fuerat Christo. Isti dum uiderent dominam suam gemmis ornari, et purpureis uestibus, atque auro textis indui, dixerunt ei: Quanto studio ornaris in corpore, ut filium consulis Aurelianum hominem mortalem accipias maritum: si tanto studio in animo ornareris, regem immortalem Dei filium adipisci poteras sponsum. Qui etiam teipsam aeternam faceret, et nunquam tibi, neque ornamentis tuis, neque gaudiis finem permitteret, aut terminum euenire. Respondit ei Domitilla, et ait: Quae potest esse melior charitas, quam habere uirum, suscipere filios, per quos posteritas dulcissima possit propagari, et tam generis dignitas, quam memoria nominis non deleri? Cui Nereus respondit: melior est uirginitas, quae quando de matris tuae utero existi, tecum nata, tecum lactata, tecum semper fuit a carnis corruptione aliena, quae est Deo amabilis, eiusque angelis chara: quam profecto cum quaelibet perdiderit uirgo, huius reatum per poenitentiam euadere potest, ipsam uero integritatem adipisci nequaquam ualet. Omnis namque sanctitas, dum per aliquam uoluptatem, aut necessitatem uiolata aut amissa fuerit, uel quaeque perdita uirtus, ad statum suum, uel integritatem, seu ad suam gloriam per poenitentiae lacrymas recuperari et reuocari potest. Sola uirginitas, si semel perierit, ad pristinae integritatis stabilitatem pertingere minime ualet.
Cumque Nereus et Achilleus haec, laudando uirginitatem, et alia proferendo, dissererent plurima, quibus aeternam mereretur actibus uitam, Domitilla prudentissima uirgo dixit: Utinam ad me olim ista Dei sententia peruenisset, et nunquam ego nomen sponsae suscepissem, nec hominis mortalis sponsionem. Nunc uero quia uobis Deus aperuit os ad lucrandum animam meam, quicquid me facere uultis, accelerate quantocius. Quid multa? A sancto Clemente Papa consecrata, Aureliano sponso contempto, ob hoc in Pontiana exulata est insula. Inde Tarracinam adducta, nolensque Idolis sacrificare, cum Eufrosina et Theodora sponsis Sulpitii et Seruiliani, a Luxurio fratre Aureliani igne crematae, palmam suscepere martyrii, quas S. Caesarius diaconus, qui etiam postea et ipse a praedicto Luxurio est martyrizatus, in sarcophago nouo simul condens sepeliuit.
20
Haec ideo licet non fuerat hic tantum necesse loqui, addidimus tamen, quia pene quod Nereus prudentissimae uirgini Domitillae dixerat, uirginitatem perditam de reatu posse per poenitentiam ueniam consequi: nequaquam tamen ualeret fieri uirgo, sicut fuerat prius. Hoc sanctus Hieronymus Eustochio ad meliora studuit hortando mandare: Cum omnia possit Deus, suscitare Uirginem non potest post ruinam. Quid enim est hic aliud non posse, quam non uelle? quod nonnullis aliis dici poterat uerbis. Per quemdam namque sapientem dicitur Deo: Tu autem dominator uirtutum, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reuerentia disponis. Subest enim tibi cum uolueris, posse: ergo ubi non est uelle Dei, deest posse. Deus quippe ut immutabilis est naturae, ita immutabilis est uoluntatis. Et utique cum sit uerax et iustus, non illum mendacium, neque iniustitia decet: quia sicut non ualet mentiri, qui est ueritas, ita iniustus esse non potest: hoc est, nolens iniuste facere quicquam. Nam omnia, teste Propheta, quaecumque uoluit Dominus, fecit in coelo et in terra: omniaque eius iudicia iusta.
Dum igitur niteremur ostendere, quid uolente Deo fieri possit: quid uero illo nolente fieri non uiueret, et ut ueridico eximioque Doctori, cui quoad uiueret, in omni scientia se comparare nemo audebat, non usurparet uaniloquus detrahere quispiam, coepto ab ordine longius sumus digressi.
Uerumtamen qualis, quantusue uir iste fuerit, solius sancti Augustini testimonio, qui uelit, plenius cognoscere ualet. Nam cum in libro primo, quem contra errorem Iuliani Manichaei scripserat: qui nuptias sine dubitatione dicebat damnari: quod uero ex eis nasceretur, ab omni esse liberum obligatione peccati: plurimos contra huiusmodi pestiferum dogma Catholicos introduxisset testes, ita intulit dicens: Nec sanctum Hieronymum qui presbyter fuit, contemnendum arbitreris, qui Graeco et Latino, insuper et Hebraeo eruditus eloquio, ex Occidentali ad Orientalem transiens Ecclesiam, in Locis sanctis, atque in Litteris sacris usque ad decrepitam uixit aetatem: cuius nobis eloquium ab Oriente in Occidentem instar solis lampadis resplenduit. Omnes denique uel pene omnes qui ante illum aliquid ex utraque orbis parte de doctrina Ecclesiastica scripserant, legit: nec aliam de hac re quam praedixi, tenuit prompsitque sententiam. Qui cum exponeret Ionam Prophetam, apertissime dixit: quod etiam paruuli, peccato offensionis Adae tenerentur obnoxii. Haec Augustinus in praedicto libro.
Idem itaque Hieronymus contra Celsum, Porphyrium, et Iulianum Augustum, rabidos aduersus Christum canes, et contra insectatores Ecclesiae, uel eorum qui putant, Ecclesiam nullos Philosophos et eloquentes habuisse doctores, magno desudauit ingenio, ut sciant quales et quanti uiri eam fundauerint, exstruxerint, atque ornauerint: et desinant fidem nostram rusticae simplicitatis arguere, suamque potius imperitiam recognoscere, innumeris praeterea libris Apostolorum Prophetarumque constructionibus. Et post pauca: Nunc, inquit, mysterium iniquitatis operatur: et garrit unusquisque quod sentit: ego solus sum qui cunctorum gloria mordear. Pluribus quippe, ait, qui me dicunt hoc opus inflammatum inuidiae facibus scribere: breuiter respondebo, nunquam me haereticis pepercisse, sed omni egisse studio ut hostes Ecclesiae, mei quoque hostes fierent.
Impossibile est omnino et longum de isto uiro, eiusque districta uita, et illius moribus retexere omnia. Unius enim miraculi huius monasterii, quoddam priscorum simile, quod per succedentium relationem memoriae nondum obliuio abstulit, et a religiosis uiris, qui coelestis patriae amore Bethleem fuere, huc est delatum, huic compendioso necto sermoni. Quadam namque die aduesperascente, cum beatus Hieronymus una cum fratribus, ut monachis mos est, ad sacram lectionem audiendam sedisset, et praecepta diuina declararet, subito tribus claudicans, quarto suspensus pede, ingens leo coenobii claustra ingressus est. Quo utique uiso fratres perterriti nonnulli in fugam sunt, ut est metus fragilitatis humanae, conuersi. Sanctus uero Hieronymus, ueluti aduentanti obuiauit. Qui uidelicet dum sibi pariter propinquassent, et quia loqui leo, ut suae naturae est, minime poterat, utcumque ualuit, praedicto patri, laesi quem habebat pedis obtulit plantam: uocatis tunc fratribus, praecepit ut diligenter laesum abluerent pedem, inquirentes cur ita leo claudicans iret. Quod dum factum studiose fuissent intuiti, uulneratam a sentibus inuenerunt plantam leonis. Ei igitur cum alimento diligenter adhibita cura de laesionis ictu, illico conualuit.
25
Omni ergo belluinae feritatis deposita rabie, coepit inter eos ultro citroque quasi domesticum et tranquillum animal pariter commorari. Hoc etenim beatus Hieronymus cognito, sic fratribus ait: Eia fratres, studiose adinuicem rogo perpendite: quid huic leoni operis congrui, nostrae utilitatis addamus, quatenus ab eo leuiter perfici, et efficaciter fieri possit: quia certe credo quod non tantum pro sui pedis salute, huc illum miserit Deus, qui ei mederi sine nobis potuerat: quantum ut nobis suae uisitationis demonstraret indicio, per hunc nostrae necessitati, mirabiliter se uelle praebere iuuamen.
Tunc praedicti fratres, tale concorditer humiliterque patri responsum dedere, dicentes: Tu pater bene nosti, quod asinus qui a saltu usui nostro ligna deferre solitus est, custodis sollicitudine indiget, et ne a qualibet improba bestia deuoretur, satis ueremur. Idcirco ergo, si tibi placet, et rectum uidetur, huic leoni aselli nostri iniungatur solertia, ut eum subsequens ducat ad pastum, reducatque remeans domum. Ita et factum est: nam iniuncta leoni cura asini, more pastoris industrii, eundo ad pastum socius incessanter itineris, rure pascendo ubicumque defensor, tutissimus erat. Uerumtamen ut se cibaret, et asinus solitum perficeret opus, consuetis semper horis, cum eo domum redibat.
Interea dum haec dilato tempore gererentur: educto quadam die ad loca pascuae asino, graui leo ultra modum somno oppressus obdormiuit. Leone namque tunc grauiter soporato, contigit ut per eamdem uiam negociatores gradientes, olei emendi causa, pergerent in Aegyptum. Qui ipsum saepe uidentes asinum pascentem: dum neminem uidissent adesse custodem, iniqua surrepente cupiditate, rapientes secum duxerunt. Expergiscens itaque leo quid sibi damni accidisset, nesciens: ut requireret tamen pascentem quem commissum habuit, ire coepit. Qui cum solito non appareret in loco pascendi, constrictus de discrimine leo, moestitia anxius, rugiendo aliqua parte diei, huc illucque ibat quaerens quem perdiderat.
Sed cum iam omnis reperiendi asini spes fuisset ablata, ad monasterii ianuam ueniens perstitit. Conscius enim culpae, non ausus est ingredi, quod prius cum asello solebat. Quem beatus Hieronymus, una cum fratribus, absque asino uidens ad cellae fores morari, et quia non solita hora fuerat reuersus, instigante famis necessitate compulsum, putauerunt cum occidisse animal suum: nolentesque ei tribuere annonam consuetam, dicebant: Uade, et reliquum aselli quod tibi remansit, mande, tuamque ingluuiem reple. Et licet haec illi dicerent, erant tamen incerti utrum hoc mali, an non is perpetrasset.
Quapropter exeuntes fratres ad loci pascua, quo iam praefatum animal deducere leo solitus erat, longe lateque peragrantes, ut quoddam mortis indicium possent inuenire. Qui nullum interemptionis eius signum reperientes, redeuntes studuerunt hoc beato Hieronymo nuntiare. Quo audito, ait fratribus: Obsecro uos, fratres, quanquam sustineatis asini damnum, hunc tamen ne exasperetis, neque abiiciatis leonem: sed eum ut dudum gubernantes, praebentesque alimenta, nutrite; incidentesque in nemore ligna, ut ea uice asini nobis huc trahens deferre ualeat, moderate nectentes ligate: Ita et factum est. Cumque sibi opus tunc nexum crebrius gereret, et iam redeundi tempus negotiatorum adesset, expleto die quodam opere, quamuis animal brutum, diuinitus tamen ut puto admonitum, exiens iuit ad agrum, huc illucque discurrens gyrando, nosse plenius cupiens quid fuisset de socio suo factum.
30
Qui fatigatus iam nimium, quandoque ad publici itineris locum deuenit sublimem, quo dum anxius, ut poterat, circumspiciendo prospiceret: cernebat procul uenientes contra se homines cum onustis camelis, quos praecedens asinus ueniebat: sed quia ualde procul erat, hunc cognoscere minime potuit: tamen pedet entim se illis obuiam obtulit. Mos quippe illi dicitur esse regioni, ut quoties cum camelis longius proficiscuntur, toties antecedente asino, funem camelorum gestante collo, subsequantur cameli. Nam dum praedicti itinerantes, id est, negociatores, appropinquassent leoni: ille cognito asino, saeuum rugiens, cum ingenti strepitu irruit in eos, neminem nempe laedens, eorum. Qui omnibus statim relictis, dementesque, ut dignum fuerat, effecti, in fugam conuersi sunt. Quibus uidelicet fugientibus, terribiliter rugiens leo percutiebat cauda fortiter terram, perterritosque camelos, sicut erant onusti, ante se ad cellam ire coegit.
Insolitam ergo rem fratres uidentes, quod praecedens asinus sarcinatique in medio cameli, et subsequens eorum terga leo pariter ueniret, mox exeuntes modeste, curauerunt beato nuntiare Hieronymo. Quo audito, foras egrediens, ianuas monasterii patefieri iussit benigne: summumque silentium imperauit, dicens: Hospitibus nostris, id est camelis et asino, auferentes sarcinas eos leuate, pedesque abluite, escas praebete, expectantes quid in hoc facto suis uoluerit Dominus seruis demonstrare. Omnibus denique, quae erga camelos fuerant iussa, peractis, coepit leo, ut dudum huc atque illuc gratulabundus per claustra monasterii ire, singulorum se fratrum uestigiis sternens, et quasi de perpetrata, quam non fecerat culpa, alludens cauda, ueniam postulabat.
Quo uiso, fratres, poenitentiam agentes, quod ei crudelitatis intulissent crimen, dicebant: Ecce pastorem nostrum, quem paulo ante ut uoratorem crudeliter damnabamus, cum quanto eum praeconii miraculo, ut huic crimen auferret, ad nos dignatus est mittere Dominus. Beatus ergo Hieronymus futurorum praescius, sic fratribus ait: Parati estote fratres in his quae usui refectionis sunt necessaria: ut hi qui nobis sunt futuri, absque molestia ut dignum est, hospites suscipiantur. Mox utique imperata subsecuti, ueloci quaeque obedientia sunt expleta.
Peractis quoque iussis, sermocinantibus cum beato Hieronymo fratribus, subito uenit nuntius, qui diceret ante monasterii fores hospites adesse, qui coenobii patrem uellent uidere. Hoc saepe dictus pater audito, portas cellae patefieri, eosque ad se ingredi iussit. Qui quamuis uocati, erubescendo tamen introeuntes, uisoque beato Hieronymo, eius se prostrauere uestigiis, pro culpa ueniam postulantes. Quos ipse clementer eleuans, admonuit, ut suis cum gratiarum actione utentes rebus, alienas tangere non usurparent: ac deinde sub Dei praesentia caute uiuerent semper. Qua nimirum praedicatione expleta: praecepit ut reficerentur, receptisque camelis, abirent. Tunc illi una uoce pariter dixerunt: Obsecramus, pater, ut ad Ecclesiae luminaria, necessitatemque fratrum, dimidium liquoris olei, quod attulerunt cameli, suscipi iubeas: quia scimus et certi sumus, quod plus propter uestram, quam pro nostra utilitate, ut negotiaremur, perreximus in Aegyptum. Quibus beatus Hieronymus ait, non recte proculdubio postulatis, quin ualde durum uidetur, ut nos qui aliis compati, aliorumque necessitatem subleuare dando debemus, uos grauemus, uestra quibus non indigemus, tollentes.
Tunc illi, neque, inquiunt, hic cibum, neque quae nostra sunt, accipiemus: nisi quod poposcimus, prius iusseris fieri. Itaque, ut praediximus, nunc dimidium, quod attulerunt cameli, olei liquorum suscipiatis; et deinceps pollicemur nos nostrosque haeredes, uobis uestrisque successoribus omni anno olei mensuram hin esse daturos. Sicque constrictus beatus Hieronymus, coactusque eorum precibus uiolentis, quae rogauerant, impleri praecepit. Sumpto quoque cibo, ac benedictione cum camelis accepta, exultantes, gratulantesque ad propria remearunt. Haec autem Bethleem acta, et ab incolis loci illius hactenus asserendo ita fuisse narrantur.
35
Bethleem uero locus splendidus, ciuitas fuit Dauid in tribu Iuda: ubi quondam Dominus et Saluator (ut impleretur prophetia, Ueritas de terra orta est ) in praesepio intra speluncam, ex Uirgine nasci dignatus est, et paruulus uagiit. Quod praesepe auro argentoque ornatum (sicut sanctus refert Antonius) incessanter in eo luminaria ardent: plurimisque seruorum Dei habitaculis undique circumdatur. Os enim speluncae ad ingrediendum omnino angustum est. In cuius itaque ore, id est, in ipso praesepii ingressu, beatus Hieronymus saxum scalpendo, monumentum sibi fieri iussit. Tanta uero idem corporis lassitudine fatigatus est, ut etiam in stratu suo iacens, funiculo ad trabem suspenso, supinisque manibus apprehenso erigeretur, ut scilicet officium monasterii, prout poterat, exhiberet; transeuntesque in squalore corporis, uocisque tenuitate dies plurimi fluerent.
Dehinc ipse uir beatus in librorum abundantia fultus, dictis suis sancto spiritu dedicatis, immobilem Catholicae turrim Ecclesiae, contra perfidorum iacula consummauit. Pergunt itaque ad uisitandum, consolandumque Hieronymum, dum in labore esset, itidem Catholici, secum quidem animo Ecclesiae Catholicae cooperantem, corpore autem in Africa scribentem, sic inter caetera scripsit: Nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus: nunc te currente, et longa spatia transmittente, nobis debetur otium. Igitur idem beatissimus, diebus uitae suae in spirituali opere irreprehensibiliter consummatis, nonagesimo octauo aetatis suae anno in Domino requieuit. Bethleem eum alma tenet iterum uenturo Domino offerendum. Dormiuit autem beatus Hieronymus anno imperii Theodosii iunioris duodecimo: imperante utique illo, cuius anni nec finientur: Qui uiuit et regnat per immortalia saecula saeculorum. Amen.