CAPUT PRIMUM. Quod etiam ad angelos dicatur: Quid habes, quod non accepisti? et a Deo non sit nisi bonum, et esse: et omne bonum sit essentia, et omnis essentia bonum.
DISCIPULUS. Illud Apostoli: Quid habes, quod non accepisti? dicitur hominibus tantum, an et angelis? MAGISTER. Nulla creatura habet aliquid a se. Quod enim seipsum a se non habet, quomodo habet a se aliquid? Denique si non est aliquid, nisi unus qui fecit et quae facta sunt ab uno: clarum est quia nullatenus potest haberi aliquid, nisi qui fecit, aut quod fecit. DISC. Uere clarum est. MAG. Sed neque ipse factor, neque quod factum est, potest haberi nisi ab ipso factore. DISC. Nec hoc minus clarum. MAG. Ille igitur solus a se habet quidquid habet; et omnia alia nonnisi ab illo habent aliquid: et, sicut a se nonnisi nihil habent; ita ab illo nonnisi aliquid habent. DISC. Non plane uideo quod ait, quod a Deo non habent alia nisi aliquid. Nam quis facit alius, ut multa, quae uidemus transire de esse ad non esse, non sint quod erant; etiamsi omnino in nihilum non transeant? Aut quis facit non esse, quidquid non est; nisi ille qui facit esse, omne quod est? Item si non est aliquid, nisi ideo quia Deus facit; necesse est ut quod non est idcirco non sit, quia ipse non facit. Sicut ergo illa quae sunt, ab illo habent esse aliquid; ita quae non sunt, uel quae de esse transeunt ad non esse, uidentur ab eodem ipso habere esse nihil. MAG. Non solum illi dicitur facere aliquid esse, aut aliquid non esse, qui facit ut sit, quod non est; aut ut non sit, quod est: sed etiam ille, qui potest facere ut non sit aliquid, et non facit, dicitur facere esse; et qui potest facere ut aliquid sit, nec facit, dicitur facere non esse. Quippe non ille tantum dicitur facere aliquem nudum esse, aut non esse indutum, qui eum despoliat; sed et qui spoliantem, cum prohibere possit, non prohibet: sed ille proprie dicitur hoc facere, iste uero improprie. Cum enim iste dicitur quia fecit esse nudum, aut non esse indutum, non aliud intelligitur nisi quia, cum posset, non fecit ut non esset nudus, aut ut maneret indutus. Hoc modo Deus dicitur multa facere quae non facit: ut, cum dicitur inducere in tentationem; quoniam non defendit a tentatione, cum possit: et facere non esse, quod non est; quoniam, cum possit, non facit esse. At si consideres ea quae sunt, cum transeunt ad non esse, ipse facit ea non esse. Quoniam namque non solum non est aliqua alia essentia, nisi illo faciente; sed nec aliquatenus manere potest, quod facta est, nisi eodem ipso seruante. Cum ipse desinit seruare quod fecit; non ideo id, quod erat, redit in non esse, quia ipse facit non esse; sed quia cessat facere esse. Nam et cum quasi iratus destruendo aliquid aufert esse, non est ab illo non esse; sed illo tollente, uelut suum, quod praestiterat, quod ab eo factum seruabatur ut esset, redit in non esse, quod non ab illo, sed a se, antequam fieret, habebat. Si enim ab aliquo tunicam repetas, quam illi nudo sponte ad tempus praestiteras, non habet a te nuditatem; sed, te quod tuum erat tollente, redit in id quod erat antequam indueretur a te. Nempe sicut a summo bono non est nisi bonum, et omne bonum est a summo bono, ita a summa essentia non est nisi essentia, et omnis essentia est a summa essentia: unde, quoniam summum bonum est summa essentia, consequens est ut omne bonum sit essentia, et omnis essentia bonum. Nihil ergo et non esse, sicut non est essentia, ita non est bonum. Nihil itaque et non esse, non est ab illo, a quo non est nisi bonum et essentia. DISC. Aperte nunc uideo quia sicut bonum et esse, non est nisi a Deo; ita non est a Deo, nisi bonum et esse. MAG. Uide ne ullatenus putes, cum in diuinis libris legimus, aut cum secundum illos dicimus Deum facere malum, aut facere non esse, quia negem propter quod dicitur; aut reprehendam, quia ita dicitur: sed non tantum debemus inhaerere improprietati uerborum ueritatem tegenti, quantum inhiare proprietate ueriatis sub multimodo genere locutionum latenti. DISC. Ista nonnisi non intelligenti aut calumnioso habes opus dicere. MAG. Redi ad id quod incoepisti, et uide si non solum homini, sed et angelo potest dici quia non habet quod non accepit
5
Cur uideatur diabolus ideo non accepisse perseuerantiam, quia Deus non dedit.
DISC. Satis patet non minus angelo quam homini conuenire. Constat ergo quia ille angelus, qui stetit in ueritate, sicut ideo perseuerauit, quia perseuerantiam habuit; ita ideo perseuerantiam habuit, quia accepit; et ideo accepit quia Deus dedit. Consequens est igitur quia ille, qui in ueritate non stetit, quemadmodum ideo non perseuerauit, quia perseuerantiam non habuit; sic ideo non habuit perseuerantiam, quia non accepit; et ideo non accepit, quia Deus non dedit. Si ergo potes, uolo ut ostendas mihi culpam eius; cum ideo non perseuerauerit, quia ille non dedit, quo non dante nihil habere potuit. Certus sum enim, etiamsi non uideam, non 63 illum nisi iuste a summe iusto damnatum, nec sine culpa iuste illum potuisse damnari. MAG. Unde putas consequi, si bonus angelus ideo accepit perseuerantiam quia Deus dedit, malum ideo non accepisse, quia Deus non dedit? DISC. Quia si bono angelo datio est causa acceptionis, puto non dationem esse malo angelo causam non acceptionis: et si ponitur non datio, uideo necessariam esse causam ut sequatur non acceptio: et omnes scimus quia cum non accipimus quod uolumus, non ideo non datur, quia non accipimus; sed ideo non accipimus, quia non datur. Denique quoscunque legi aut audiui facere quaestionem hanc: hac ratione eam, in quantum memini constituunt; quia si bonus angelus ideo accepit, quia Deus dedit, malus angelus ideo non accepit, quia Deus non dedit: nec memini me adhuc huius consequentiae solutionem uidisse.
Quod ideo Deus non dedit, quia ille non accepit.
MAG. Nulla est tibi consequentia: potest enim non dare, non esse causa non accipiendi, etiamsi dare semper esset causa accipiendi. DISC. Ergo si ponatur non dare, non necesse est sequi non accipere. Quare potest esse accipere, etiamsi non sit dare. MAG. Non est ita. DISC. Exemplo uolo mihi ostendas quod dicis. MAG. Si ego porrigo tibi aliquid, et tu accipis; non ideo do quia accipis; sed ideo accipis, quia do; et est datio causa acceptionis. DISC. Ita est. MAG. Quid si id ipsum porrigo alii, et non accipit; illene ideo non accipit, quia non do? DISC. Potius uidetur quia tu ideo non das, quia ille non accepit. MAG. Hic igitur non dare, non est causa non accipiendi; et tamen si pono me non dedisse, causa est consequendi illum non accepisse. Aliud namque est rem causam esse alterius rei: aliud positionem rei esse causam ut sequatur aliud. Cum enim incendium non sit causa ignis, sed ignis incendii, positio tamen incendii semper causa est ut sequatur esse ignem. Si enim est incendium, necesse est ignem esse. DISC. Necesse est me sic esse fateri. MAG. Uides ergo, ut puto, si tu ideo accepisti, quia ego dedi, non tamen idcirco consequi illum, qui non accepit, ideo non accepisse, quia ego non dedi; et tamen consequi quia si ego non dedi, ille non accepit. DISC. Uideo, et placet mihi quia uideo. MAG. An amplius dubitas quia sicut angelus, qui stetit, ideo accepit perseuerantiam, quia Deus dedit, ita non stanti idcirco Deus non dedit, quia ille non accepit? DISC. Nondum mihi hoc ostendisti; sed illud tantum sufficienter demonstrasti, scilicet non esse consequens ex eo quia bonus angelus ideo accepit, quia Deus dedit; malum ideo non accepisse, quia Deus non dedit. Si enim uis asserere Deum illi ideo non dedisse, quia non accepit, quaero cur non accepit? Aut quia non potuit, aut quia non uoluit. Nam si non habuit potestatem aut uoluntatem accipiendi, Deus non dedit. Si enim Deus dedisset, pro certo habuisset. Quare, si non potuit habere potestatem aut uoluntatem accipiendi perseuerantiam, nisi ante Deo, quid peccauit, si non accepit quod Deus illi non dedit posse aut uelle accipere? MAG. Deus dedit illi potestatem et uoluntatem accipiendi perseuerantiam. DISC. Accepit igitur quod Deus dedit, et habuit quod accepit. MAG. Uere habuit, et accepit. DISC. Accepit ergo, et habuit perseuerantiam. MAG. Non accepit, et ideo non habuit. DISC. Nonne dixisti Deum illi dedisse, et illum accepisse potestatem et uoluntatem accipiendi perseuerantiam? MAG. Dixi; sed non dixi Deum illi dedisse accipere perseuerantiam, sed tantum uelle et posse perseuerantiam accipere. DISC. Ergo, si uoluit et potuit, accepit perseuerantiam. MAG. Non est necessarium consequens. DISC. Non uideo cur non, nisi mihi ostendas. MAG. Incoepisti unquam aliquid cum uoluntate et potestate perficiendi, quod tamen uoluntate ante finem rei mutata non perfecisti? DISC. Saepe. MAG. Uoluisti igitur et potuisti perseuerare, in quo non perseuerasti. DISC. Uolui utique; sed non perseueraui in uoluntate, et ideo non perseueraui in actione. MAG. Quare non perseuerasti in uoluntate? DISC. Quia non uolui. MAG. Nonne quandiu uoluisti perseuerare in actione, uoluisti perseuerare in ipsa uoluntate? DISC. Non possum negare. MAG. Cur ergo dicis te non uoluisse perseuerare in illa? DISC. Iterum responderem: Quia perseuerare uolui; sed non perseueraui in hac uoluntate, nisi rem uiderem in infinitum procedere, te semper idipsum interrogante, et me eadem respondente. MAG. Non ergo debes dicere: Ideo non uolui perseuerare in uoluntate, quia non uolui perseuerare in uoluntate huius uoluntatis: sed cum quaeritur: Quare non perseuerasti in actione, in qua uoluisti et potuisti perseuerare? respondere potes: quia non perseueraui in uoluntate. Quod si quaeritur iterum quare non perseuerasti in uoluntate: alia causa reddenda est, unde scilicet contigerit defectus illius uoluntatis, quam quia non perseuerasti uelle uoluntatem. Non enim respondendo aliud ostendis quam idipsum quod quaeritur; id est non perseuerasti in uoluntate perseuerandi in actione. DISC. Uideo quia non uidebam quid dicerem. MAG. Dic ergo uno uerbo quid sit perseuerare, quantum res exigit, in faciendo aliquid. DISC. Perficere: nam perseuerare in scribendo aliquid, dicimus perscribere; in ducendo, perducere. MAG. Dicamus igitur similiter, etiamsi non sit in usu, quod perseuerare in uoluntate, sit peruelle. DISC. Ita fiat. MAG. Cum ergo non perfecisti quod uoluisti, et potuisti, cur non perfecisti? DISC. Quia non peruolui. MAG. Ita ergo dic quia diabolus, qui accepit uelle, et posse accipere perseuerantiam, et uelle et posse perseuerare, ideo non accepit, nec perseuerauerit, quia non peruoluit. DISC. Item quaero quare non peruoluit? Cum enim dicis quia quod uoluit, non peruoluit, tale est ac si dicas: Quod uoluit prius, postea non uoluit. Quando ergo non uoluit quod prius uoluit, quare non uoluit, nisi quia non habuit uoluntatem? Non dico uoluntatem quam prius habuit, cum uoluit; sed quam non habuit, cum non uoluit. Hanc autem uoluntatem quare non habuit, nisi quia non accepit? Quare autem non accepit, nisi quia Deus non dedit? MAG. Iterum dico quia non ideo non accepit, quia Deus non dedit; sed ideo Deus non dedit quia ille non accepit. DISC. Hoc ostende. MAG. Sponte dimisit uoluntatem, quam habebat: et sicut accepit habere quousque habuit; ita potuit accipere semper tenere, quod deseruit: sed quia deseruit, non accepit. Quod ergo ideo non accepit tenere, quia deseruit, non ideo non accepit, quia Deus non dedit; sed ideo Deus non dedit, quia ille non accepit. DISC. Quis non uideat quia non ideo non uoluit tenere, quia deseruit, sed ideo deseruit, quia non uoluit tenere? Semper enim tenenti prius est non uelle tenere, quam uelle deserere. Ideo enim uult aliquis deserere quod tenet, quia non uult tenere. Quaero igitur quare tenere non uoluit quod tenebat, nisi quia Deus non dedit uelle? MAG. Non semper prius est non uelle tenere, quam uelle deserere. DISC. Quando non sit ostende mihi. MAG. Quando aliquam rem propter se non uis tenere, sed deserere, ut carbonem ignitum in manu nuda positum: tunc forsitan prius est non uelle tenere, quam uelle deserere; et ideo uis deserere, quia non uis tenere. Prius enim quam teneas, non uis tenere; uelle autem deserere non potes nisi cum tenes. Cum autem tenes quod nonnisi propter aliud non uis tenere, nec nisi propter aliud deserere uis; et magis uis aliud, quod non potes habere, 64 nisi deseras quod tenes: tunc uelle deserere prius est, quam non uelle tenere. Auarus namque, cum uult tenere nummum, et mauult panem quem nequit habere, nisi nummum det, prius uult dare, id est deserere nummum, quam non uelit tenere: non enim illum ideo uult, ideo non uult tenere dare quia non uult tenere; sed ideo non uult tenere, quia ut panem habeat necesse habet dare. Nam et antequam habeat, uult tenere et habere; et cum habet, nequaquam non uult tenere, quandiu non habet necesse deserere. DISC. Uerum est. MAG. Non ergo semper est prius non uelle tenere, quam uelle deserere; sed aliquando prius est, uellere deserere. DISC. Non possum negare. MAG. Dico ergo quia non ideo non uoluit, cum debuit, et quod debuit quia uoluntas defecit, Deo dare deficiente; sed quia ipse uolendo quod non debuit, bonam uoluntatem expulit mala superueniente. Quapropter non ideo non habuit bonam uoluntatem perseuerantem, aut non accepit, quia Deus non dedit; sed ideo Deus non dedit, quia ille uolendo quod non debuit, eam deseruit, et eam deserendo non tenuit. DISC. Intelligo quod dicis.
Quomodo ille peccauit, et uoluit similis esse Deo.
MAG. Dubitas adhuc diabolum non ideo uoluisse deserere quod habebat, quia non uoluit tenere; sed ideo non uoluisse tenere, quia uoluit deserere? DISC. Non dubito sic esse posse; sed nondum fecisti me certum sic esse. Prius ergo ostende quid uoluit habere quod non habebat, ut uellet deserere quod tenebat, sicut in auaro monstrasti. Deinde, si nihil contradici poterit ita esse, me non dubitare fatebor. MAG. Peccasse illum non dubitas; quoniam a iusto Deo non potuit iniuste damnari; sed quaeris quomodo peccauit. DISC. Ita est. MAG. Si iustitiam perseueranter seruasset, non peccasset unquam, nec miser esset. DISC. Ita credimus. MAG. Iustitiam uero nullus seruat, nisi uolendo quod debet; neque deserit, nisi uolendo quod non debet. DISC. Nulli dubium. MAG. Uolendo aliquid igitur, quod uelle tunc non debebat, deseruit iustitiam; et sic peccauit. DISC. Ita sequitur. Sed quaero quid aliud uoluit, quam quod habebat. MAG. Quidquid habebat, debebat uelle. DISC. Debebat uere uelle quod a Deo acceperat; nec hoc uolendo peccauit. MAG. Uoluit igitur aliquid quod non habebat, nec tunc uelle debebat, sicut Eua similis uoluit esse diis prius quam Deus hoc uellet. DISC. Nec hoc ita sequi negare queo. MAG. Nihil autem uelle poterat nisi iustitiam, aut commodum: ex commodis enim constat beatitudo, quam uult omnis rationalis natura. DISC. In nobis possumus hoc cognoscere, qui nihil uolumus, nisi quod iustum aut commodum putamus. MAG. Iustitiam uero uolendo, peccare non potuit. DISC. Uerum est. MAG. Peccauit ergo uolendo aliquod commodum, quod nec habebat, nec tunc uelle debuit, quod tamen ad augmentum beatitudinis esse illi poterat. DISC. Palam est quoniam aliter non potuit. MAG. Cernis, ut puto, quia plus aliquid quam acceperat, inordinate uolendo, uoluntatem suam extra iustitiam extendit. DISC. Aperte nunc uideo quia peccauit, et uolendo quod non debuit, et non uolendo quod debuit: et palam est quia non ideo uoluit plusquam debuit, quia noluit tenere iustitiam; sed ideo iustitiam non tenuit, quia aliud uoluit, quod uolendo illam deseruit, sicut in auaro, de nummo et pane monstrasti. MAG. At cum hoc uoluit, quod Deus illum uelle nolebat, uoluit inordinate similis esse Deo. DISC. Si Deus cogitari non potest, nisi ita solus ut nihil illi simile cogitari possit, quomodo potuit diabolus uelle quod non potuit cogitare? Non enim ita obtusae mentis erat, ut nihil aliud simile Deo cogitari posse nesciret. MAG. Etiamsi noluit omnino par esse Deo, sed aliquid minus Deo, contra uoluntatem Dei, hoc ipso uoluit inordinate similis esse Deo, quia propria uoluntate, quae nulli subdita fuit, uoluit aliquid. Solius enim Dei esse debet, sic uoluntate propria uelle aliquid, ut superiorem non sequatur uoluntatem. DISC. Ita est. MAG. Non solum autem uoluit esse aequalis Deo, quia praesumpsit habere propriam uoluntatem; sed etiam maior uoluit esse, uolendo quod Deus illum uelle nolebat, quoniam uoluntatem suam supra uoluntatem Dei posuit. DISC. Satis liquet. MAG. Iam igitur tibi manifestum esse puto ex rationibus suprapositis diabolum sponte dimisisse uelle quod debebat, et iuste amisisse quod habebat; quia sponte et iuste uoluit quod non habebat, et uelle non debebat. DISC. Nihil puto manifestius. MAG. Quamuis igitur bonus angelus ideo accepit perseuerantiam, quia Deus dedit, non ideo tamen malus non accepit, quia Deus non dedit: sed Deus ideo non dedit, quia ille non accepit; et ideo non accepit, quia accipere noluit. DISC. Mihi quidem ita satisfacis ad ea quae quaero, ut nec in his quae proponis, nec in ipsa consequentia conclusionum tuarum ullam uideam, sensu meo, titubare ueritatem.
Quod boni angeli ante casum malorum pecccare potuerunt.
15
MAG. Putasne bonos angelos similiter potuisse peccare, antequam mali caderent? DISC. Puto; sed ratione comprehendere uellem. MAG. Hoc certum habes quia si non potuerunt peccare, non potestate sed necessitate seruauerunt iustitiam. Quare non magis meruerunt gratiam a Deo, quia steterunt, aliis cadentibus, quam quia seruauerunt rationalitatem, quam perdere nequiuerunt. Sed nec iusti recte, si bene consideres, dicerentur. DISC. Sic monstrat ratio. MAG. Illi ergo qui ceciderunt, si non peccassent cum possent, tanto meliores essent quam isti, quanto et uere essent iusti et gratiam a Deo mererentur. Unde sequitur quia aut electi homines maiores et meliores erunt angelis bonis, aut reprobi angeli perfecte non restaurabuntur, quoniam non tales erunt homines, qui pro illis assumentur, quales illi futuri erant. DISC. Haec duo penitus neganda existimo. MAG. Potuerunt igitur boni angeli peccare, ante casum malorum nec aliter, quam sicut ostensum est de illis qui peccauerunt. DISC. Aliter esse posse non uideo.
Quomodo boni confirmati sunt in suo statu, et mali in casu suo.
MAG. Illi itaque angeli, qui magis uoluerunt iustitiam quam habebant, quam illud plus quod non habebant, bonum quod quasi propter iustitiam, quantum ad uoluntatem pertinuit, perdiderunt; iustitia retribuente, acceperunt et de illo, quod habebant, in uera securitate permanserunt. Quapropter adeo sunt prouecti, ut sint adepti quidquid potuerunt uelle; nec iam uideant quid plus uelle possint: et propter hoc peccare nequeunt. Illi uero angeli qui maluerunt illud plus, quod nondum Deus illis dare uolebat, quam stare in iustitia, in qua facti erant, eadem iustitia iudicante, et illud propter quod illam contempserunt nequaquam obtinuerunt; et quod tenebant bonum amiserunt. Sic ergo distincti sunt angeli, ut adhaerentes iustitiae nullum uelle bonum possint, quo non 65 gaudeant; et deserentes illam, nullum uelle queant, quo non careant. DISC. Nihil pulchrius, aut iustius hac distinctione. Sed si posses dicere, uellem audire cuiusmodi commodum illud fuit, quod et boni angeli iuste uolendo sic profecerunt, et mali iniuste concupiscendo sic defecerunt. MAG. Quid illud fuerit non uideo; sed quidquid fuerit, sufficit scire quia fuit aliquid, ad quod crescere potuerunt; quod non acceperunt, quando creati sunt, ut ad aliud suo merito proficerent.
20
Quaestio, an uoluntas, et eius conuersio ad quod non debet, sit ipsum malum quod malos facit; et cur non possit rationalis creatura per se de malo conuerti ad bonum, sicut potest de bono ad malum.
DISC. Et nobis nunc sufficiat hucusque de hoc inuestigasse. Sed nescio quid sit, ut cum me spero ad finem quaestionis iam pertingere, tunc magis uideam uelut de radicibus succisarum quaestionum alias pullulantes consurgere. Ecce enim cum manifestissime uideam peruersum angelum nulla ratione deuenire potuisse in immoderatam boni indigentiam, nisi propter immoderatam concupiscentiam; non parum me mouet, unde ipsam inordinatam habuit uoluntatem. Si enim bona fuit, propter bonam uoluntatem, de tanto bono cecidit in tantum malum. Item: Si bona fuit, Deus illam illi dedit; quia nonnisi nihil habuit a se. Si ergo uoluit quod Deus dedit uelle, quid peccauit? Aut si a se habuit hanc uoluntatem, habuit aliquod bonum, quod non accepit. Quod si mala est, et aliquid est; iterum occurrit quia nonnisi a Deo est, a quo est omne quod aliquid est. Et similiter quaeri potest quid peccauit habendo uoluntatem quam Deus dedit; aut quomodo potuit Deus dare malam uoluntatem. Si uero haec mala uoluntas ab ipso diabolo fuit, et aliquid est, habuit aliquid a se, et non est omnis essentia bona, nec malum erit nihil, sicut solemus dicere; siquidem mala uoluntas essentia est; aut si mala uoluntas nihil est, propter nihil et ideo sine causa, tam grauiter damnatus est. Quod autem dico de uoluntate, hoc ipsum dici potest de concupiscentia, siue desiderio, quoniam et concupiscentia, et desiderium uoluntas est: et sicut est bona et mala uoluntas, ita est bona et mala concupiscentia, et bonum et malum desiderium. Quod si dicitur quia uoluntas est aliqua essentia, et ideo bonum est aliquid; sed conuersa ad hoc, quod debet uelle, fit bona uoluntas; ad id uero, quod non debet, conuersa, dicitur uoluntas mala: quidquid dixi de uoluntate, uideo posse dici de ipsa conuersione uoluntatis. Mouet enim multum me, unde ipsam peruersam habuit diabolus uoluntatis conuersionem, et caetera quae de uoluntate modo dixi. Est adhuc aliud, quod ualde miror, cum considero hanc uoluntatis conuersionem: cur, uidelicet Deus talem fecerit illam naturam, quam tanta excellentia sublimauerat; ut eo quod debuit uelle, posset conuertere uoluntatem suam ad id quod non debuit; sed de eo quod non debet, non possit ad id quod debet: cum multo magis uideatur, potestatem debuisse talis creatura a tali factore accipere faciendi bonum, ad quod facta est; quam faciendi malum, ad quod uitandam facta est. Quod etiam in nostra natura quaeri potest, quoniam credimus nullum hominem posse bonam uoluntatem habere, nisi dante Deo; malam uero semper habere posse, sola permissione Dei.
Quaestio proposita resoluitur. Quod uoluntas, et eius conuersio non sit ipsum malum.
MAG. Nec uoluntatem, nec uoluntatis conuersionem puto negari posse aliquid esse. Nam etsi non sunt substantiae, non tamen probari potest eas non esse essentias, quoniam multae sunt essentiae praeter illam, quae proprie dicitur substantia. Denique bona uoluntas non magis est aliquid, quam mala uoluntas; nec est ista magis malum quam illa bonum. Non enim magis est aliquid uoluntas, quae uult dare misericorditer, quam illa quae uult rapere uiolenter; nec magis haec malum quam illa bonum est. Ergo si mala uoluntas est ipsum malum, quod malus aliquis dicitur, erit et bona uoluntas ipsum bonum, quo fit aliquis bonus: sed mala uoluntas erit nihil, si est ipsum malum quod credimus esse nihil. Bona igitur uoluntas nihil erit, quoniam ipsa non magis est aliquid, quam mala uoluntas. Quare ipsum bonum quod bonos facit non poterimus negare nihil esse, quoniam ipsum est bona uoluntas quae nihil erit. Sed falsum esse nullus ambigit, bonam uoluntatem siue bonum ipsum esse nihil. Itaque mala uoluntas non est ipsum malum quod malos facit; sicut nec bona uoluntas est ipsum bonum quod bonos facit. Hoc ipsum, quod dixi de uoluntate, potest etiam considerari in conuersione uoluntatis. Non enim magis est aliquid conuersio illa quae conuertit uoluntatem de rapina ad tribuendum, quam est illa quae conuertit eamdem uoluntatem de largitate ad auaritiam; et caetera, quae de uoluntate paulo ante dixi. DISC. Mihi quoque hoc ipsum uidetur quod asseris. MAG. Neque ergo uoluntas mala, neque praua uoluntatis conuersio, est ipsum malum, quo angelus uel homo fit malus, et quod nihil esse dicimus: nunc bona uoluntas aut bona uoluntatis conuersio est bonum quo boni fiunt
Quod iniustitia sit ipsum malum, et sit nihil.
DISC. Quid ergo dicemus ipsum malum quod malos facit: et quid ipsum bonum quod bonos facit? MAG. Iustitiam credere debemus esse ipsum bonum quo sunt boni, id est iusti, et angeli, et homines; et quo ipsa uoluntas bona siue iusta dicitur, iniustitiam uero ipsum malum esse, quod nihil aliud dicimus esse quam boni priuationem, quod malos et malam uoluntatem facit: et ideo eamdem iniustitiam non aliud esse asserimus quam priuationem iniustitiae. Quandiu enim uoluntas primum data rationali naturae, et simul in ipsa datione ab ipso datore conuersa, imo non conuersa, sed facta recta ad hoc quod uelle debuit, stetit in ipsa rectitudine, quam dicimus ueritatem siue iniustitiam, in qua facta est, iusta fuit. Cum uero auertit se ab eo quod debuit, et conuertit se ad id quod non debuit, non stetit in originali (ut ita dicam) rectitudine, in qua facta est? Quam cum deseruit, magnum aliquid perdidit; et nihil pro ea, nisi priuationem eius, quae nullam habet essentiam, et quam iniustitiam nominamus, suscepit. 66
Quomodo malum uideatur esse aliquid.
30
DISC. Quod dicis malum esse priuationem boni, concedo; sed nihilominus uideo bonum priuationem esse mali. Et, sicut percipio in priuatione mali aliquid aliud fieri, quod bonum dicimus, ita animaduerto in priuatione boni aliquid aliud fieri, quod malum nominamus. Quapropter licet quibusdam argumentis malum nihil esse probetur; quoniam malum nonnisi uitium aut corruptio est, quae nullo modo sunt nisi in aliqua essentia, et quanto magis ibi sunt, tanto magis illam redigunt in nihilum; et si eadem essentia omnino deueniat ad nihil, uitium quoque et corruptio inueniuntur nihil: licet, inquam, sic aut alio modo probetur nihil esse malum; non potest animus meus nisi sola fide acquiescere; si non illud mihi auferatur, quod mihi econtra probat malum nonnisi aliquid esse. Nam cum auditur nomen mali, frustra horrent corda nostra quod in huius nominis significatione intelligunt, si nihil significatur hoc nomine. Item: Si uox haec, scilicet malum nomen est; utique significatiuum est. Si autem significatiuum est, significat; sed, nonnisi aliquid significat. Quomodo ergo malum est nihil; si quod significat nomen eius, est aliquid? Denique, cum manente iustitia, tanta uideatur tranquillitas, tanta quies ut in multis nihil aliud uideatur iustitia quam quiescere a malo; sicut est castitas, patientia: recedente autem iustitia, tam diuersus, tam laboriosus tamque multiplex occupet animum affectus, qui uelut crudelis Dominus miserum homunculum cogat tot turpium et laboriosorum operum cura sollicitum esse, et ipsis operibus tam grauiter laborare: mirum est, si poterit ostendi nihil haec omnia operari.
Quod malum et nihil non possint per nomen suum probari aliquid esse, sed quasi aliquid.
MAG. Puto quia non ita es insanus ut dicas nihil esse aliquid, cum tamen non possis negare nihil esse nomen. Quapropter si nihil non potest probare aliquid esse, per nomen nihil, quomodo aestimas te probare malum esse aliquid, per nomen mali. DISC. Nihil agit exemplum, quod litem lite resoluit. Nam et hoc ipsum, nihil, nescio quid sit. Quapropter quoniam in manibus quaestio est de malo, quod dicis esse nihil si uis me docere, quid intelligam esse malum, doce me prius quid intelligam esse nihil: deinde, ad alia quibus propter nomen mali dixi me moueri de eo, ut aliquid esse uideatur, respondebis. MAG. Cum nequaquam differant nihil esse et non aliquid esse, quomodo dici potest quid sit quod non est aliquid? DISC. Si non est aliquid, quod hoc nomine significatur, non significat aliquid. Si uero non significat aliquid, non est nomen: sed utique nomen est, quanquam igitur nullus dicat nihil esse aliquid; sed semper nihil esse nihil cogamur fateri, nemo tamen potest nomen nihili significatiuum esse diffiteri. Uerum, si hoc ipsum nomen non significat nihil, sed aliquid, id quod significatur, uidetur non posse esse nihil, sed magis aliquid. Si ergo quod significatur non est nihil, sed aliquid, qualiter uerum erit ut nihil significetur per hoc nomen, quod est nihil? Quippe si uere nihil dicitur, uere nihil est; et idcirco non est aliquid. Quare, si quod significatur hoc nomine, non est nihil, sed aliquid (quemadmodum consequentia uidetur ostendere), falso et incongrue uocatur hoc nomine. At econtra, si secundum iudicium omnium, id quod nominatur nihil uere est nihil, nequaquam est aliquid; usquamne uidetur aliquid consequentius, quam ut hoc ipsum nomen nihil significet, id est non significet aliquid? Quid itaque est quia hoc nomen, uidelicet nihil non significat nihil, sed aliquid; et non significat aliquid, sed nihil? MAG. Forsitan non repugnant, significare nihil et aliquid. DISC. Si non repugnant: aut ista uox diuersa consideratione significat nihil et aliquid; aut inuenienda res est aliqua, quae sit aliquid, et nihil. MAG. Quid si utrumque inueniri potest, et diuersa, scilicet significationis consideratio in hoc nomine, et eamdem rem esse aliquid, et nihil? DISC. Utrumque uellem cognoscere. MAG. Constat quoniam haec uox, scilicet nihil, quantum ad significationem, nullatenus differt ab eo quod dico, non aliquid. Nihil quoque hoc apertius, quam quod haec uox, scilicet non aliquid, omnem rem penitus et omne quod est aliquid, intellectu remouendum; nec omnino ullam rem, aut penitus quod aliquid sit in intellectu retinendum, sua significatione constituit. Sed quoniam remotio alicuius rei significari nullatenus potest nisi cum significatione eius ipsius, cuius significatur remotio: nullus enim intelligit quid significet non homo, nisi intelligendo quid sit homo: necesse est ut haec uox quae est, non aliquid, destruendo id quod est aliquid, significet aliquid. Quoniam uero auferendo omne quod est aliquid, nullam significat essentiam, quam in audientis intellectu retinendam constituat: idcirco uox, non aliquid, nullam rem, aut quod sit aliquid, significat. Igitur haec uox, non aliquid, his diuersis rationibus aliquatenus significat rem, et aliquid; et nullatenus significat rem, aut aliquid: significat enim remouendo, et non significat constituendo. Hac ratione nomen, nihil, quod perimit omne quod est aliquid, et destruendo non significat nihil, sed aliquid; et constituendo non significat aliquid, sed nihil. Quapropter non est necesse, nihil esse aliquid, ideo quia nomen eius significat aliquid, quolibet modo; sed potius necesse est nihil esse nihil, quia nomen eius significat hoc modo aliquid. Hoc itaque modo non repugnat malum nihil esse et mali nomen esse significatiuum; si sic aliquid perimendo significat, ut nullius rei sit constitutiuum. DISC. Nequeo negare nomen nihili, secundum praedictam a te rationem, aliquo modo significare aliquid; sed satis notum est quia illud aliquid, quod isto modo hoc nomine significatur, non nominatur nihil; nec cum audimus hoc nomen, accipimus illud pro illa re, quam ita significat. Illud igitur quaero, pro quo hoc nomen ponitur; et quod intelligimus, cum ipsum audimus: illud, inquam, quaero, quid sit. Illud enim hoc nomen proprie significat; et idcirco nomen est, quia eius significatiuum est, non quia supra dicto modo negando significat aliquid: eius quippe nomen est, pro cuius significatione inter nomina computatur, et illud uocatur nihil. Illud quaero, quomodo sit aliquid, si proprie uocatur nihil; aut qualiter sit nihil, si nomen significatiuum eius significat aliquid, aut quomodo idem sit aliquid, et nihil? Illud idem quaero de nomine mali; et de eo quod significat, et quod malum nominatur. MAG. Recte quaeris; quia licet, supraposita ratione, malum et nihil significent aliquid, tamen quod significatur non est malum aut nihil: sed est alia ratio qua significant aliquid, et quod significatur est aliquid; sed non uere aliquid, sed quasi aliquid. Multa quippe esse dicuntur secundum formam, quae non sunt secundum rem: ut, timere, secundum formam uocis, dicitur actiuum, cum sit 67 passiuum, secundum rem. Ita quoque caecitas dicitur aliquid, secundum formam loquendi, cum non sit aliquid, secundum rem. Sicut enim de aliquo dicimus quia uisum habet, et uisus est in eo; ita dicimus quia habet caecitatem, et caecitas est in eo: cum haec non sit aliquid, sed potius non aliquid; et hanc habere, non sit habere aliquid, imo carere eo, quod est aliquid. Caecitas namque non est aliud quam non uisus, aut absentia uisus ubi uisus debet esse; non uisus uero uel absentia uisus non magis est aliquid, ubi uisus debet esse quam ubi non debet esse. Quare caecitas non magis est in oculo aliquid quia ibi debet esse uisus, quam non uisus uel absentia uisus in lapide, ubi non debet esse uisus. Multa quoque alia similiter dicuntur aliquid, secundum formam loquendi, quae non sunt aliquid, quoniam sic loquimur de illis, sicut de rebus existentibus. Hoc ergo modo malum et nihil significant aliquid; et quod significatur, est aliquid, non secundum rem, sed secundum formam loquendi. Nihil enim non aliud significat, quam non aliquid, aut absentiam eorum quae sunt aliquid; et malum non est aliud, quam non bonum, aut absentia boni, ubi debet et expedit esse bonum. Quod autem non est aliud, quam absentia eius quod est aliquid, utique non est aliquid. Malum igitur uere est nihil, et nihil non est aliquid, et tamen quodammodo sunt aliquid, quia sic loquimur de his, quasi sint aliquid, cum dicimus: Nihil, uel malum fecit, aut, nihil aut malum est, quod fecit: sicut dicimus: Aliquid, uel bonum fecit, aut, aliquid uel bonum est quod fecit. Hinc est quod cum negamus omnino esse aliquid quod dicit aliquis, ita dicimus: Hoc quod dicis, nihil est. Nam hoc et quod proprie non dicuntur nisi de eo quod est aliquid: et cum ita dicuntur, sicut modo dixi, non dicuntur de eo quod sit aliquid, sed quod quasi aliquid dicitur. DISC. De ratione nominis mali, qua me putabam posse probare malum esse aliquid, satisfecisti.
35
Quod angelus a se non potuit habere uoluntatem primam; et quod multa dicuntur posse aliena potestate, et non posse aliena impotentia.
Restat nunc ut me ad alia, quae mihi malum esse aliquid persuadere nituntur, quid respondere ualeam edoceas. MAG. Ut ueritatem rei enodare possimus, longius aliquantulum exordiri nos oportet; sed et opus est ut tu ea, quae dicam, non sis contentus singula tantum intelligere, sed omnia simul memoria quasi sub uno intuitu colligere. DISC. Ego quidem intentus ero quantum potero: uerumtamen si in aliquo tardior quam uelis exstitero, non te me exspectare pigeat, prout uideris tarditatem meam expetere. MAG. Ponamus ergo Deum nunc facere angelum, quem uelit facere beatum; et non simul totum, sed per partes et hactenus iam esse factum, ut iam sit aptus ad habendam uoluntatem, sed nondum uelit aliquid. DISC. Pone quod uis, et expone quod quaero. MAG. An ergo putas quod iste angelus per se possit uelle aliquid? DISC. Non bene uideo quod dicis per se. Quod enim (sicut supra iam dixisti de omni creatura) nihil habet, quod non accepit, nihil potest per se. MAG. Per se dico, per hoc quod iam habet: ut qui habet pedes et quae sufficiunt ad potentiam ambulandi, potest ambulare per se; qui autem habet pedes, et non habet incolumitatem pedum non potest ambulare per se. Hoc itaque modo quaero an ille angelus, qui iam aptus est ad uolendum, et nondum quidquam uult, possit per se uelle aliquid? DISC. Puto quia potest, si aliquando uult. MAG. Non respondes ad interrogationem meam. DISC. Quomodo? MAG. Ego quaero de nihil uolente, et de potestate quae praecedit rem: et tu respondes de uolente et de potestate quae fit cum re. Nam omne quod est, eo ipso quia est, potest esse; non autem omne quod est, potuit esse, antequam esset. Cum ergo quaero utrum ille qui nihil uult, possit uelle, quaero potestatem ante uoluntatem, qua se possit mouere ad uoluntatem. Tu uero, cum respondes quia si uult potest, dicis potestatem quae fit cum ipsa uoluntate. Necesse enim est si uult, ut possit uelle. DISC. Scio duas esse potestates: unam, quae nondum est in re; alteram, quae iam est in re. Sed et hoc non possum nescire, quia quidquid ita potest esse ut iam sit, si aliquando non fuit, potuit prius esse. Si enim non potuisset, nunquam esset. Bene ergo aestimo me respondisse, quia qui ideo potest uelle, quia iam uult, necesse est eum prius potuisse, quam uellet. MAG. Putas quia quod nihil est, omnino nihil habet; et ideo nullam habet potestatem, et sine potestate omnino nihil potest. DISC. Hoc non possum negare. MAG. Aestimo quia mundus, antequam fieret, nihil erat. DISC. Uerum dicis. MAG. Ergo omnino nihil potuit, antequam esset. DISC. Ita sequitur. MAG. Non ergo potuit esse, antequam esset. DISC. Et ego dico: Si non potuit esse, impossibile fuit ut esset aliquando. MAG. Et possibile, et impossibile erat, antequam esset: et quidem in cuius potestate non erat ut esset, erat impossibile; sed Deo, in cuius potestate erat ut fieret possibile erat; quia ergo Deus prius mundum potuit facere quam fieret, ideo est mundus; non quia ipse mundus prius potuit esse. DISC. Rationi non possum contradicere; sed usus loquendi non consentit. MAG. Non est mirum. Multa namque in communi locutione dicuntur improprie; sed cum oportet medullam ueritatis inquirere, necesse est improprietatem perturbantem, quantum res expetit et possibile est, secernere. Ex qua improprietate loquendi fit ut saepissime dicamus rem posse, non quod illa possit, sed quoniam alia res potest; et rem, quae potest, non posse, quoniam alia res non potest: ut, si dico: Liber potest a me scrib., utique liber nihil potest, sed ego possum scribere librum. Et cum dicimus: Iste non potest uinci ab illo, non aliud intelligimus quam ille non potest uincere istum. Hinc est quod dicimus Deum non posse aliquid sibi aduersum, aut peruersum; quoniam sic est potens in beatitudine et iustitia, imo quoniam beatitudo et iustitia non sunt illo diuersa, sed unum bonum, sic est omnipotens in simplici bono ut nulla res possit quod noceat summo bono: ideo namque non potest corrumpi uel mentiri. Ita ergo quidquid non est, antequam sit sua potestate esse non potest; sed, si potest alia res facere ut sit, hoc modo aliena potestate potest esse. Quamuis autem pluribus modis diuidi possit potentia uel impotentia, hoc tantum nunc tibi sufficiat quia multa dicuntur posse non sua, sed aliena potestate; et multa non posse non sua, sed aliena impotentia. De propria igitur potestate loquor, cum quaero de angelo, quem nouum posuimus fieri, et hactenus iam esse factum, ut iam aptus sit ad habendam uoluntatem, sed nihil adhuc uelit; an ipse possit per se uelle aliquid et de ipsa mihi responde. DISC. Si iam sic aptus est ad uoluntatem ut nihil illi aliud desit quam uelle, non uideo cur per se non possit: quicunque enim aptus est ad uidendum, et clausis oculis in luce positus nihil uidet, potest tamen uidere per se: quare ergo non uolens similiter non uelit per se, sicut non uidens potest per se uidere? MAG. Quia ille non uidens habet uisum et uoluntatem, qua potest mouere uisum; nunc uero de illo, qui nullam habet uoluntatem, loquimur. Quare, responde mihi, si qua res seipsam mouet de non uelle ad uelle, utrum sic ipsa uelit mouere. 68 DISC. Si dixero quia moueatur non uolens, consequens erit ut non a se sed ab alio moueatur, nisi forte si quis subito claudit oculos ad ictum uenientem, aut si cogitur quis aliquo incommodo, ut uelit quod prius non uolebat. Nescio enim an tunc prius se uelit mouere ad hanc uoluntatem. MAG. Nullus cogitur uel timore uel sensu alicuius incommodi, nec attrahitur amore alicuius commodi ad uolendum aliquid, nisi qui prius habet naturalem uoluntatem uitandi incommodum aut habendi commodum; quia uoluntate se mouet ad alias uoluntates. DISC. Negare nequeo. MAG. Dic ergo quia quidquid se mouet ad uolendum, prius se uult ita mouere. DISC. Ita est. MAG. Quod ergo nihil uult, nullo modo potest se mouere ad uolendum. DISC. Non possum contradicere. MAG. Restat igitur ut ille angelus, qui iam aptus factus est ad habendam uoluntatem, sed tamen nihil uult, non possit habere primam uoluntatem a se. DISC. Necesse est fateri me quia nihil potest per se uelle, qui nihil uult. MAG. Beatus autem non potest esse, si non uult beatitudinem. Dico autem nunc beatitudinem, non beatitudinem cum iustitia, sed quam uolunt omnes, etiam iniusti. Omnes quippe uolunt bene sibi esse. Excepto namque hoc, quod omnis natura bona dicitur; duo bona et duo his contraria mala usu dicuntur: unum bonum est, quod dicitur iustitia, cui contrarium malum est, iniustitia; alterum bonum est, quod mihi uidetur posse dici commodum; et huic malum opponitur incommodum. Sed iustitiam quidem non omnes uolunt, neque omnes fugiunt iniustitiam; commodum uero non solum omnis rationalis natura, sed et omne quod sentire potest, uult; et uitat incommodum. Nam nullus uult, nisi quod aliquo modo putat sibi commodum. Hoc igitur modo, bene sibi esse omnes uolunt, et male sibi esse nolunt. De hac beatitudine nunc dico, quia nullus potest esse beatus qui non uult beatitudinem. Nullus namque beatus, potest esse aut habendo quod non uult, aut non habendo quod uult. DISC. Non est negandum. MAG. Nec beatus esse debet qui non uult iustitiam. DISC. Nec hoc minus concedendum.
Quod accepta sola uoluntate beatitudinis, nec aliud posset uelle, nec illam non uelle; et quidquid uellet, non esset iusta uel iniusta uoluntas.
MAG. Dicamus ergo Deum illi dare primum solam beatitudinis uoluntatem, et uideamus an idcirco quia accepit aliquam uoluntatem, iam ipse se possit mouere ad uolendum aliud quam quod accepit uelle. DISC. Prosequere quod incoepisti: ego enim paratus sum intelligere. MAG. Constat quia nondum uult aliud quam beatitudinem; quia non aliud accepit uelle. DISC. Uerum est. MAG. Quaero ergo a te an possit se mouere ad aliud uolendum. DISC. Nequeo uidere quomodo se moueat ad uolendum aliud quam beatitudinem, qui aliud non uult. Nam si uult se mouere ad aliud uolendum, uult utique aliud. MAG. Sicut ergo, nulla uoluntate adhuc data, nihil poterat per se uelle, ita, sola uoluntate beatitudinis accepta, nullam aliam a se potest habere uoluntatem. DISC. Ita est. MAG. Nonne si putat prodesse aliquid ad adipiscendam beatitudinem, potest se mouere ad uolendum illud? DISC. Dubito quid respondeam, nam si non potest, non uideo quomodo uelit beatitudinem qui non potest uelle quo se adipisci posse beatitudinem putat; si uero potest, non intelligo quomodo non possit uelle aliud. MAG. Qui uult aliquid non propter rem quam uidetur uelle, sed propter aliud, quid proprie iudicandus est uelle? an aliud quod dicitur uelle, an illud propter quod uult? DISC. Illud utique, propter quod uult, uidetur uelle. MAG. Qui ergo uult aliquid propter beatitudinem, non aliud uult quam beatitudinem: quare potest et quod putat prodesse ad beatitudinem, et solam beatitudinem uelle. DISC. Satis est planum. MAG. Quaero adhuc an accepta hac sola uoluntate possit non uelle beatitudinem. DISC. Non potest utrumque simul et uelle, et non uelle. MAG. Uerum est. Sed non hoc quaero, sed quaero an possit deserere hanc uoluntatem, et mouere se de uelle ad non uelle beatitudinem? DISC. Siquidem hoc facit nolens, non ipse facit; si uero uolens, aliud uult quam beatitudinem; sed non uult aliud; quare manifestum puto quia nullatenus potest per se non uelle id quod solum accepit uelle. MAG. Bene intelligis. Sed responde mihi adhuc: Si potest non uelle beatitudinem, quanto maiorem eam intelliget qui nihil nisi beatitudinem uult et non potest non uelle beatitudinem? DISC. Si non tanto magis uellet beatitudinem quanto meliorem ac maiorem illam putaret, aut omnino non uellet beatitudinem, aut uellet aliquid aliud propter quod meliorem nollet; sed dicimus quia illam uult, et non aliud. MAG. Uult ergo esse beatus quanto altius hoc esse posse cognoscit. DISC. Procul dubio uult. MAG. Ergo uult similis esse Deo. DISC. Nihil apertius. MAG. Quid tibi uidetur? an esset iniusta uoluntas, si hoc modo similis uellet esse Deo? DISC. Nec iustam uolo dicere, quia uellet quod non conueniret; nec iniustam, quia ex necessitate uellet. MAG. At eum qui uult beatitudinem solam, commoda tantum uelle posuimus. DISC. Ita est. MAG. Si ergo ille, qui nihil uellet nisi commoda, non posset habere maiora et ueriora, uelletne minora quibuscunque uti posset? DISC. Imo non posset non uelle quamlibet infima, si maiora non posset. MAG. Nonne, cum uellet commoda infima et immunda, quibus irrationabilia animalia delectantur, esset eadem uoluntas iniusta et uituperabilis? DISC. Quomodo iniusta aut reprehendenda uoluntas esset; quia uellet, quod non posse non uelle accepisset? MAG. Uoluntatem tamen ipsam, siue cum uult summa commoda, siue cum uult infima, constat esse opus et donum Dei, sicut est uita aut sensibilitas, et non esse in ea iustitiam siue iniustitiam. DISC. Non est dubium. MAG. Ergo in quantum essentia est bonum, aliquid est; quantum uero ad iustitiam pertinet siue iniustitiam, nec bona nec mala est. DISC. Nihil clarius. MAG. Sed non debet esse beatus, si non habet iustam uoluntatem; imo non potest perfecte nec laudabiliter esse beatus, qui uult quod nec potest, nec debet esse. DISC. Multum patet.
Quod similiter sit, si sola accepta est uoluntas rectitudinis: et idcirco utramque uoluntatem accepit simul ut et iustus, et ut beatus esset.
MAG. Consideremus ergo de iustitiae uoluntate. Si daretur eidem angelo uelle solum quod eum uelle conueniret, an posset aliud uelle; aut si posset non uelle per se, quod accepisset uelle? DISC. Omnino quod uidimus in uoluntate beatitudinis, necesse est in hac quoque uoluntate euenire. MAG. Ergo nec iustam, nec iniustam haberet uoluntatem. Sicut enim ibi non esset uoluntas iniusta, si uellet inconuenientia. Quoniam hoc non posset non uelle; ita hic si uellet inconuenientia, non idcirco esset iusta uoluntas; quoniam sic hoc accepisset, ut non posset aliter uelle. DISC. Ita est. MAG. Quoniam ergo nec solummodo uolendo beatitudinem, nec solummodo uolendo 69 quod conuenit, cum ex necessitate sic uelit, iustus uel iniustus potest appellari : nec potest nec debet esse beatus nisi uelit, et nisi iuste uelit: necesse est ut sic faciat Deus utramque uoluntatem in illo conuenire, ut et beatus esse uelit, et iuste uelit: quatenus addita iustitia sic temperet uoluntatem beatitudinis, et resecet uoluntatis excessum, et excedendi non amputet potestatem, ut, cum per hoc quia uolet beatus esse, modum possit excedere; per hoc quia iuste uolet, non uelit excedere: et sic iustam habens beatitudinis uoluntatem, possit et debeat esse beatus: qui non uolendo quod non debet uelle, cum tamen possit, mereatur ut quod uelle non debet, nunquam uelle possit; et semper tenendo iustitiam per moderatam uoluntatem nullo modo indigeat; aut si deseruerit iustitiam per immoderatam uoluntatem, omni modo indigeat. DISC. Nihil conuenientius cogitari potest. MAG. Memento quia, cum superius considerabamus solam beatitudinis uoluntatem sine hac meta, quam addidimus, ut sub Deo se coerceat, dicebamus in ea non esse iustitiam uel iniustitiam, quidquid uellet. DISC. Bene memini.
Quod iustitia sit aliquid.
45
MAG. An putas aliquid esse quod additum eidem uoluntati temperat illam, ne plus uelit quam uelle oportet, et expedit? DISC. Nullus intelligens, nihil hoc esse putabit. MAG. Hoc, satis credo, animaduertis non aliud esse quam iustitiam. DISC. Nihil aliud cogitari potest. MAG. Certum est igitur iustitiam esse aliquid. DISC. Imo ualde aliquid bonum. MAG. Antequam acciperet iustitiam hanc, uoluntas illa debebat uelle et non uelle secundum iustitiam? DISC. Non debebat quod ideo non habebat, quia non acceperat. MAG. Postquam autem accepit: non dubitas debere, nisi aliqua uiolentia amittat? DISC. Semper eam huic debito alligatam puto, siue teneat quod accepit siue sponte deserat. MAG. Recte iudicas. Sed quid, si uoluntas eadem iustitiam tam utiliter et tam sapienter additam sibi, nulla indigentia et nulla uiolentia cogente, deserat, utendo sponte sua potestate, id est plus uolendo quam debeat? An remanebit aliquid aliud cum ipsa uoluntate, quam quod prius considerabamus ante additamentum iustitiae? DISC. Quoniam nihil aliud est additum quam iustitia, separata iustitia nihil aliud certum est remanere quam quod prius erat, nisi quia debitricem fecit eam accepta iustitia, et quasi quaedam pulchra uestigia sui reliquit derelicta eadem iustitia. Eo enim ipso, quo debitrix iustitiae permanet, monstratur honestate iustitiae fuisse decorata. Sed et hoc satis iustum est, ut quod semel accepit iustitiam, eam semper debeat, nisi uiolenter amiserit. Et certe multum dignior natura probatur, quae uel aliquando habuisse et semper habere ut habeat tam honestum bonum conuincitur, quam quae hoc ipsum non habere nec debere aliquando cognoscitur. MAG. Bene consideras: sed adde huic tuae sententiae, quia quanto natura, quae hoc habuit et debet, monstratur laudabilior, tanto persona, quae non habet quod debet, conuincitur uituperabilior. DISC. Uehementer assentio. MAG. Discernere mihi bene, quid ibi monstret naturam laudabilem, et quid faciat personam uituperabilem. DISC. Habuisse uel debere monstrat naturalem dignitatem, et non habere facit personalem inhonestatem. Debere enim, factum est ab eo qui dedit; non habere uero, factum est ab ipso qui deseruit. Ideo namque debet, qui accepit; ideo uero non habet, quia deseruit. MAG. Non ergo reprehendis in ipsa uoluntate, quae non stetit in iustitia, debere iustitiam; sed non habere iustitiam. DISC. Omnino nihil aliud ibi reprehendo quam absentiam iustitiae, siue non habere iustitiam. Nam, sicut iam dixi, debere, decorat; non habere uero, deturpat; et quo magis illud decet, eo magis istud dedecet: imo, non ob aliud uoluntatem illam deturpat ex propria culpa non habere, quam quia illam decorat ex bonitate dantis debere habere. MAG. Nonne iam uoluntatem ipsam, quae non habet iustitiam, quam debet habere, iudicas iniustam, et in illa esse iniustitiam? DISC. Quis non ita iudicet? MAG. Si non esset iniusta, nec esset in illa iniustitia; puto quia nihil in ea reprehenderes. DISC. Nihil omnino. MAG. Ergo nihil aliud in ea reprehendis quam iniustitiam, et quia iniusta est. DISC. Non possum aliud quidquam in ea reprehendere. MAG. Si ergo nihil aliud ibi reprehendis quam absentiam iniustitiae, et illam non habere iustitiam, sicut paulo ante dixisti; et iterum uerum est quia nihil aliud reprehendis in ea, quam in illa esse iniustitiam, siue illam esse iniustam; palam est quia non aliud in illa est iniustitia aut esse iniustam, quam absentia iustitiae aut non habere iustitiam. DISC. Nullo modo possunt haec esse diuersa. MAG. Sicut igitur absentia iustitiae et non habere iustitiam, nullam essentiam habet, ita iniustitia, et esse iniustum, nullum habet esse, et idcirco non est aliquid, sed nihil. DISC. Non est consequentius aliquid. MAG. Memento etiam iam constare quia recedente iustitia, excepto debito iustitiae, nihil aliud illi remansit quam quod habebat ante susceptam iustitiam. DISC. Constat utique. MAG. At iniusta non erat, nec iniustitiam habebat, antequam haberet iustitiam. DISC. Non. MAG. Ergo, aut recedente iustitia, non est in illa iniustitia, nec est iniusta; aut nihil est iniustitia, uel esse iniustum. DISC. Non potest uideri aliquid magis necessarium. MAG. At iniustitiam illam habere, et esse iniustam, post desertam iustitiam concessisti. DISC. Imo non possum non uidere. MAG. Nihil igitur est iniustitia, uel esse iniustum. DISC. Credentem me fecisti scire quod nesciens credebam.
Quod iniustitia non sit, nisi absentia debitae iustitiae.
MAG. Aestimo te iam cognoscere, cum iniustitia non sit aliud quam absentia iustitiae, nec iniustum esse aliud quam non habere iustitiam, cur non ante datam, sed post derelictam iustitiam, eadem absentia iustitiae uocetur iniustitia, et non habere iustitiam, sit iniustum esse, et sit utrumque reprehensibile: non enim propter aliud, nisi quia non dedecet abesse iustitiam, nisi ubi debet esse. Sicut enim uirum, qui nondum debet habere barbam, non dedecet non habere, cum uero iam debet habere, indecorum est non habere, ita naturam, quae non debet habere iustitiam, non deformat non habere; illam uero, quae habere debet, dehonestat non habere: et quanto magis debere habere, uirilem ostendit naturam, tanto magis non habere, foedat uirilem figuram. DISC. Sufficienter uideo iniustitiam non esse, nisi absentiam iustitiae, ubi debet esse iustitia.
50
Cur desertor angelus non possit redire ad iustitiam.
MAG. Cum posuimus solam uoluntatem beatitudinis praefato angelo dari, uidimus eum nihil potuisse 70 uelle aliud. DISC. Aperte uidimus quod dicis. MAG. An modo, derelicta iustitia et remanente illa sola uoluntate, quae prius fuerat, beatitudinis, potest idem desertor ad uoluntatem iustitiae redire per se ad quam non potuit, antequam daretur, uenire? DISC. Sed modo multo minus: tunc enim conditione naturae non poterat habere; nunc uero merito quoque culpae non debet habere. MAG. Nullo ergo modo potest habere iustitiam a se, cum non habet iustitiam; quia nec antequam eam accipiat, nec postquam eam deseruit. DISC. Non debet aliquid habere a se.
Quomodo malus angelus se fecit iniustum, et bonus se iustum: et quod malus sic debet Deo gratias pro bonis, quae accepit, et deseruit; sicut bonus, qui seruauit accepta.
MAG. Nonne aliquo modo, uel cum haberet, potuit ipse sibi dare iustitiam? DISC. Quomodo potuisset? MAG. Pluribus modis dicimur facere: dicimur enim facere aliquid, cum esse facimus rem; et cum facere possumus ut non sit, et non facimus. Hoc itaque modo potuit ipse sibi dare iustitiam, quia potuit sibi auferre eam, et potuit non auferre: quomodo ille, qui stetit in ueritate in qua factus est, non fecit, cum potuit, ut eam non haberet; et ita eam ipse sibi dedit, et totum hoc a Deo accepit: ab eo enim acceperunt ambo habere, et posse tenere, et posse deserere. Hoc ultimum ideo Deus dedit ut possent sibi dare aliquo modo iustitiam. Si enim nullo modo eam sibi possent auferre, nullo modo possent sibi dare. Qui ergo hoc modo sibi dedit eam, hoc ipsum a Deo accipit ut sibi eam daret. DISC. Uideo quia non auferendo potuerunt sibi dare iustitiam; sed alter sibi dedit, alter sibi abstulit. MAG. Uides ergo Deo parem eos debere gratiam, quantum ad bonitatem ipsius, nec diabolum ideo minus debere Deo reddere, quod Dei est; quia sibi abstulit quod Deus dedit, et noluit accipere quod Deus obtulit. DISC. Uideo. MAG. Semper igitur debet Deo gratias agere malus angelus pro beatitudine quam sibi abstulit; sicut bonus pro ea quam sibi ipse dedit. DISC. Uerissimum est. MAG. Aestimo quia animaduertis Deum nullo modo posse facere iniustum, nisi iniustum non faciendo iustum, cum possit. Nam ante acceptam iustitiam nullus est iustus, uel iniustus; et nullus post acceptam iustitiam sit iniustus, nisi sponte deserta iustitia. Sicut ergo bonus angelus fecit se iustum, non auferendo sibi iustitiam, cum potuit, ita Deus malum angelum facit iniustum, non reddendo ei iustitiam, cum possit. DISC. Facile cognoscitur.
Quod uoluntas, in quantum est, bonum sit; et nulla res malum sit.
MAG. Redeamus ad considerationem uoluntatis; et reminiscamur quod consideramus, uoluntatem scilicet beatitudinis, quidquid uelit, non esse malum, sed esse bonum aliquod, antequam accipiat iustitiam. Unde consequitur quia cum deserit acceptam iustitiam (si eadem essentia est, quae prius erat) bonum est aliquod, quantum ad hoc quod est; quantum uero ad hoc quia iustitia quae fuit in illa, non est, dicitur mala et iniusta. Nam si uelle Deo similem esse malum esset, Filius Dei non uellet similis esse Patri: aut uelle quaslibet infimas uoluptates, esset malum; mala diceretur uoluntas brutorum animalium. Sed nec uoluntas Filii Dei est mala, quia est iusta; nec uoluntas irrationalis mala dicitur, quia non est iniusta. Unde sequitur nullam uoluntatem esse malum, sed esse bonum in quantum est, quia opus Dei est; nec nisi in quantum est iniusta, malam esse: et quoniam nulla res mala dicitur, nisi mala uoluntas, aut propter malam uoluntatem, ut malus homo, et mala actio: nihil est apertius quam nullam rem esse malum, nec aliud esse malum quam absentiam iustitiae derelictae in uoluntate, aut in aliqua re propter malam uoluntatem.
Quomodo Deus faciat malas et uoluntates et actiones: et quomodo accipiantur ab eo.
60
DISC. Sic tua disputatio ueris, et necessariis apertisque rationibus concatenatur ut nulla ratione, quod dicis, dissolui posse uideam: nisi quia uideo aliquid consequi, quod nec dici debere credo, nec quomodo non sit si uera sunt quae dicis, non uideo. Nam si uelle esse similem Deo, non nihil, nec malum, sed quoddam bonum est; nonnisi ab eo, a quo est omne quod est, haberi potuit. Si ergo angelus non habuit quod non accepit, quod habuit, ab illo accepit a quo habuit. Quid autem ab illo accepit, quod ille non dedit? Quare se habuit uelle esse similem Deo, ideo habuit, quia Deus dedit. MAG. Quid mirum, si quemadmodum Deus dicitur inducere in tentationem, quando non liberat ab ea, ita fatemur eum dare uoluntatem malam, non prohibendo eam cum potest: praesertim, cum potestas uolendi quidlibet nonnisi ab illo sit? DISC. Hoc modo non uidetur esse inconueniens. MAG. Si ergo datio non est sine acceptione: quemadmodum non inusitate dicitur dare, et qui sponte concedit, et qui non approbando permittit, ita non incongrue accipere dicitur, et qui concessa suscipit, et qui illicita praesumit. DISC. Nec incongruum, nec inusitatum mihi uidetur quod dicis. MAG. Quid ergo dicimus contra ueritatem, si dicimus cum diabolus uoluit quod non debuit, hoc illum et a Deo accepisse, quia Deus permisit; et non accepisse, quia ille non consensit? DISC. Nihil hic repugnare uidetur ueritati. MAG. Cum igitur diabolus conuertit uoluntatem ad quod non debuit, et ipsum uelle, et ipsa conuersio fuit aliquid; et tamen nonnisi a Deo et de Dei uoluntate aliquid habuit, quoniam nec uelle aliquid, nec mouere potuit uoluntatem, nisi illo permittente, qui fecit omnes naturas substantiales et accidentales, uniuersales et indiuiduas. In quantum enim uoluntas, et conuersio, siue motus uoluntatis est aliquid, bonum est, et Dei est; in quantum uero iustitia caret, sine qua esse non debet, non simpliciter malum, sed aliquid malum est: et quod malum est, non Dei, sed uolentis, siue mouentis uoluntatem est. Simplex quippe malum, est iniustitia; quoniam non est aliud quam malum, quod nihil est. Aliquid uero malum est natura, in qua est iniustitia, quia est aliquid et aliud quam iniustitia, quae malum et nihil est. Quare quod aliquid est, a Deo fit, et Dei est; quod uero nihil est, id est malum, ab iniusto fit, et eius est. DISC. Quod quidem Deus naturas rerum omnium faciat, fatendum est; quod uero singulas actiones peruersarum uoluntatum, uelut ipsum prauum motum uoluntatis, quo ipsa mala uoluntas se mouet, faciat, quis concedat? MAG. Quid mirum, si dicimus Deum facere singulas actiones, quae fiunt mala uoluntate, cum fateamur eum facere singulas substantias, quae fiunt iniusta uoluntate et inhonesta actione? DISC. Non habeo quid contradicam: quippe nec negare possum uere aliquid esse quamlibet actionem; nec fateri uolo non fieri a Deo, quod uere aliquam habet essentiam. Neque ista tua ratio ullo modo accusat Deum, aut excusat diabolum? sed omnino Deum 71 excusat, et diabolum accusat. Sed uellem scire utrum idem desertor angelus ista de se praesciuerit.
Quod malus angelus non potuit praescire se casurum esse.
MAG. Cum quaeris utrum ille angelus, qui non stetit in ueritate, praesciuerit se esse casurum, discernendum est de qua scientia dicas. Nam si de illa scientia quaeritur, quae non est nisi cum certa ratione aliquid intelligitur, omnino respondeo non posse sciri quod potest non esse. Quod enim non esse potest esse nequaquam certa potest colligi ratione. Quapropter constat illum nullatenus potuisse praescire casum suum, quem necesse non erat esse futurum. Ponamus enim non fuisse futurum casum illum; an itaque putas praesciri potuisse, si futurus non erat? DISC. Uidetur non posse praesciri, quod potest futurum non esse; nec posse non esse futurum, quod praescitur. Sed reminiscor nunc illius famosissimae quaestionis de praescientia diuina et libero arbitrio, quamuis enim tanta auctoritate asseratur, et tanta teneatur utilitate ut nullatenus propter ullam humanam rationem dubitandum sit diuinam praescientiam et liberum arbitrium sibi inuicem consentire, tamen quantum ad rationis considerationem quae uidetur, spectat, insociabiliter uidentur dissentire: unde uidemus in hac quaestione nonnullos sic in unam partem uergentes, ut alteram omnino deserant, unda infidelitatis submergente, perire; multos uero, uelut contrariis uentis hinc inde contra inuicem sustentando quassantibus, periclitari. Cum uero diuinam constet praescientiam esse omnium, quae fiunt libero arbitrio, nec aliquid horum sit ex necessitate, nihilominus uidetur posse non esse futurum, quod praescitur. MAG. Breuiter interim hoc respondeo. Praescientia Dei non proprie dicitur praescientia: cui enim omnia semper sunt praesentia, non habet futurorum praescientiam, sed praesentium scientiam. Cum ergo alia sit ratio de praescientia futurae, quam de praesentis rei scientia; non est necesse diuinam praescientiam, et illam, de qua quaerimus, eamdem habere consequentiam. DISC. Assentio. MAG. Redeamus ad illam, quae erat in manibus, quaestionem. DISC. Placet quod dicis. Sed eo pacto, ut cum de illa, cuius mentionem feci, quaesiero, mihi respondere quod inde Deus tibi dignabitur ostendere, non renuas. Ualde namque necessaria est eius solutio, si iam ab aliquo facta est, aut si fiat: fateor enim nondum alicubi, excepta diuina auctoritate, cui indubitanter credo, me legisse rationem, quae mihi sufficeret ad eiusdem solutionis intellectum. MAG. Cum ad illam ueniemus, si forte uenerimus, erit sicut Deus dabit. Nunc autem, quoniam supra posita ratione patet apostatam angelum non potuisse praescire ruinam suam, ea praescientia, quam rei necessitas sequitur: accipe adhuc aliam rationem, quae non solum praescientia, sed et aestimatione aut qualibet suspicione suum eum praesensisse casum excludit. DISC. Hoc exspecto. MAG. Si adhuc in bona uoluntate stans praesciebat se casurum, aut uolebat ut ita fieret, aut non uolebat. DISC. Unum horum necesse est uerum esse. MAG. Sed si cum praescientia uoluntatem habebat aliquando cadendi; iam ipsa mala uoluntate ceciderat. DISC. Patet quod dicis. MAG. Non itaque uolendo cadere, prius sciuit se casurum quam cecidit. DISC. Non potest aliquid obiici conclusioni tuae. MAG. At si praesciebat se casurum, et nolebat, tantum miser erat dolendo quantum stare uolebat. DISC. Negari non potest. MAG. At tanto iustior erat quanto magis uolebat stare, et quo erat iustior, eo debebat esse felicior. DISC. Non potest negari. MAG. Ergo si nolendo praesciebat se casurum, tanto erat miserior, quanto debebat esse felicior: quod non conuenit. DISC. Ita quidem consequi negare nequeo; sed hoc saepe non solum sine inconuenientia, sed et laudabiliter et superna gratia fieri cognoscitur: multoties enim ut pauca de incommodis iustorum commemorem, quanto quis iustior est, tanto maiore doloris compassione de alieno casu afficitur. Saepe etiam eum, qui maiorem habet iniustitia constantiam, uidemus ab iniustis immaniorem pati, persecutionis instantiam. MAG. Non est eadem ratio in hominibus, et in illo angelo. Hominum enim natura, propter peccatum primi parentis, iam innumerabilium incommodorum facta est passibilis: ex qua passibilitate multis modis gratia nobis operatur incorruptibilitatem. Ille uero, adhuc nullo peccato praecedente, alicuius mali non meruerat, passionem. DISC. Satisfecisti obiectioni meae. Patet enim quia haec ipsa ratio sicut separat ab ipso malo angelo sui casus praescientiam ita nihilominus omnem segregat opinionem. MAG. Est et aliud quod mihi satis uidetur ostendere nullo modo eum suam ante putauisse futuram praeuaricationem. Nempe aut coactam putauisset, aut spontaneam; sed nec ullatenus erat unde se aliquando cogi suspicaretur, nec quandiu uoluit in ueritate perseuerare ullo modo putare potuit se sola uoluntate illam deserturum. Supra namque iam monstratum est eum, quandiu rectam uoluntatem habuit, in hac ipsa uoluntate uoluisse perseuerare. Quapropter uolendo tenere perseueranter, quod tenebat; nullo modo uideo unde potuisset uel suspicari, nulla alia accedente causa sola se illud deserturum uoluntate. Non nego illum sciuisse quia posset mutare uoluntatem, quam tenebat; sed dico illum non potuisse putare quia aliquando, omni alia cessante causa, sponte mutaret uoluntatem, quam perseueranter tenere uolebat. DISC. Qui diligenter intelligit quod dicis, patenter uidet quia nullo modo scire uel putare potuit angelus malus se facturum quod male fecit.
65
Quod sciuit se non debere uelle hoc quod uolendo peccauit; et debere puniri si peccaret.
Sed et hoc uolo ut pariter ostendas, si sciuit se non debere uelle quod praeuaricando uoluit. MAG. In hoc dubitare non debes, si supra dicta consideras. Si enim nescisset se non debere uelle quod iniuste uoluit, ignorasset se debere uoluntatem tenere quam deseruit. Quapropter nec iustus esset tenendo, nec iniustus deserendo iustitiam, quam nesciisset: imo nec poterat non uelle plus quam habebat, si nesciebat se debere esse contentum eo quod acceperat. Denique, quia ita rationalis erat ut nulla re prohiberetur uti ratione, non ignorabat quid deberet uel non deberet uelle. DISC. Rationem tuam non uideo posse infirmari; sed tamen inde mihi uidetur quaedam oriri quaestio. Si enim sciebat se non debere deserere quod acceperat, utique sciebat nihilominus se debere puniri, si desereret. Quomodo igitur sponte potuit uelle unde miser esset, qui acceperat inseparabiliter uelle ut beatus esset.
Quod non debuit scire quia si peccaret, puniretur.
MAG. Sicut certum est quia debere se puniri, si peccaret, ignorare non potuit; ita quia puniretur, si peccaret, scire non debuit. DISC. Quomodo hoc ignorauit, si ita rationalis erat, ut eius rationalitas non impediretur ueritatem cognoscere, sicut saepe nostra impeditur, 72 grauante corruptibili corpore? MAG. Quia rationalis erat, potuit intelligere quia iuste, si peccaret, puniretur. Sed, quoniam iudicia Dei abyssus multa , et inuestigabiles uiae eius , nequiuit comprehendere an Deus faceret quod iuste facere posset. Sed et si quis dicat quia nullatenus credere potuit Deum creaturam suam propter eius culpam damnaturum, quam tanta sua bonitate fecerat: praesertim, cum nullum exemplum iustitiae ulciscentis iniustitiam praecessisset, et certus esset numerum, in quo illi facti erant, qui Deo frui deberent, tanta sapientia esse praestitutum: ut, sicut nihil habebat superfluum, ita si minueretur imperfectus esset; nec tam praeclarum opus Dei ex aliqua parte permansurum imperfectum; nec ulla ratione scire posset si homo iam factus erat, Deum humanam naturam pro angelica, aut angelicam pro humana, si caderet, substituturum: sed potius unamquamque in id, ad quod facta erat, pro se, non pro alia restituturum , aut si factus nondum homo erat, multo minus putare posset ad subtitutionem alterius naturae illum esse faciendum. Si, inquam, aliquis hoc dicat, quae inconuenientia inest? DISC. Mihi quidem uidetur magis conuenientia quam inconuenientia. MAG. Redeamus ad hoc quod dixeram, illum scilicet, hanc non debuisse habere scientiam. Si enim sciuisset, non posset uolens et habens beatitudinem sponte uelle unde miser esset: quare non esset iustus, non uolendo quod non deberet, quoniam non posset uelle. Sed et hac ratione considera utrum scire, quod quaeris, debuerit: nam si sciisset, aut peccasset, aut non? DISC. Unum horum esset. MAG. Si praeuisa tanta poena, nulla indigentia et nulla re cogente peccasset; tanto magis puniendus esset. DISC. Ita est. MAG. Non ergo haec praescientia illi expediebat. DISC. Uere peccaturo non expediebat praescire poenam. MAG. Quod si non peccasset, aut sola bona uoluntate non peccasset, aut timore poenae. DISC. Nihil aliud dici potest. MAG. Sed quoniam non cauisset peccatum solo amore iustitiae, ipso opere monstrauit. DISC. Non est dubium. MAG. Si uero timore cauisset, non esset iustus.
70
CAPUT XXIU [ al. XXIII].
Quod etiam bonus angelus hoc scire non debuit.
DISC. Palam est nullo modo eum debuisse scire indictam sibi poenam suum secuturam peccatum. Sed quoniam et eum angelum qui stetit, et eum qui non stetit in ueritate, pari scientia praeditos in prima conditione credimus, non uideo cur illi negata sit scientia ista, cui tam tenax erit bona uoluntas ut sufficeret ad cauendum peccatum. MAG. Non tamen posset, nec deberet contemnere poenam, quam praesciisset. DISC. Sic uidetur. MAG. Sicut ergo solus amor iustitiae; ita solum odium poenae sufficeret ad non peccandum. DISC. Nihil planius. MAG. Duas igitur habuisset causas non peccandi: unam honestam et utilem; alteram non honestam et inutilem, id est amorem iustitiae et odium poenae. Nam non est honestum solo odio poenae non peccare; et ad non peccandum inutile est odium poenae, ubi solus amor iustitiae sufficit. DISC. Non est quod possim obiicere. MAG. Quid ergo? Nonne multo nitidius placet eius perseuerantia, cum illa sola perseuerandi causa uidetur in illo, quae utilis est et honesta quia spontanea, quam si simul sese illa ostenderet, quae inutilis et inhonesta, quia necessaria intelligitur? DISC. Sic patet quod dicis, ut quod paulo ante uolebam eum sciuisse, nunc gaudeam eum nesciuisse; quia nunc eamdem eum negare non possumus habere scientiam, quam ipso angeli peccantis exemplo ignorare non potest. MAG. Quod nunc uterque scilicet bonus angelus et malus, certus est quia talem culpam talis sequitur poena; sicut scientia est ambobus diuersa, ita est scientiae causa non eadem, et finis dissimilis. Nam quod ille scit ipso sui experimento, hoc iste didicit solo alterius exemplo: sed ille illo modo, quia non perseuerauit; iste alio modo, quia perseuerauit.. Quapropter, sicut illi quoniam uituperabiliter non perseuerauit, scientia sua est ad contumeliam; ita isti quoniam perseuerauit, scientia sua est ad gloriam. Si ergo isti dicitur hoc solo, quia hanc habet scientiam, iam peccare non posse; satis patet quia, sicut gloriosa est scientia quae ex laudabili perseuerantia est comparata; sic ad gloriam est impotentia peccandi, quae ex gloriosa scientia est nata. Quemadmodum ergo malus angelus uituperandus est, quia non potest ad iustitiam redire; ita iste laudandus est, quia non potest abire. Sicut enim ille iam redire non potest, quia sola mala uoluntate abiit; sic iste iam abire non potest, quia sola bona uoluntate permansit. Palam igitur est quia sicut illi non posse recuperare, quod deseruit, est poena peccati, ita huic non posse deserere quod tenuit, est praemium iustitiae.
Quod ille etiamsi hoc solo dicitur iam non posse peccare, quia nunc habet hanc scientiam ex casu diaboli, tamen illi sit ad gloriam.
75
Ualde pulchra esset huius scientiae atque impotentiae tua ista contemplatio, si quemadmodum asseris, ideo bono angelo eadem scientia et impotentia, quia perseuerauit, contigissent. Non enim eas adeptus esse uidetur, quia ipse perseuerauit; sed quia desertor non perseuerauit. MAG. Si ita est ut dicis, gaudere potest bonus angelus de casu apostatae angeli, utpote cui expediebat ut ille caderet; quoniam adeptus est hanc scientiam, qua nec peccare, nec miser esse amplius possit; non quia ipse bene meruit, sed quia alius male meruit: quae omnia sunt nimia absurditate plena. DISC. Quanto absurdius uidetur, sicut tu monstras, stanti angelo profuisse casum peccantis; tanto magis necessarium est ut ostendas istum non ideo adeptum esse scientiam, de qua agitur, quia ille peccauit. MAG. Non debes dicere ideo bonum angelum ad scientiam profecisse hanc, quia malus peccauit; sed bonum angelum ideo profecisse ad hanc scientiam exemplo cadentis, quia ille peccauit. Si enim neuter peccasset, utrique daturus erat Deus eamdem scientiam merito perseuerantiae, alio modo sine alicuius cadentis exemplo. Nullus enim dicet Deum non alio modo potuisse angelis suis hanc dare scientiam. Cum ergo ille peccauit, exemplo eius istum docuit quod docturus erat; non impotentia, quia alio modo non potuit; sed maiore potentia, qua de malo bonum facere potuit, ut nec malum inordinatum in regno omnipotentis sapientiae permaneret. DISC. Placet mihi ualde quod dicis. MAG. Patet itaque si bonus angelus hoc solo iam peccare non posset, quia scit peccatum mali angeli poenam secutam esse; quo tamen haec impotentia non illi esset addimminutionem laudis ; sed ad praemium seruatae iustitiae. Sed scis quia supra claruit eum idcirco peccare non posse, quoniam merito perseuerantiae adeo prouectus est, ut iam non uideat quid plus uelle queat. DISC. Nihil excidit eorum quae supra, ratione inuestigante, comperimus, a memoria mea. 73
Quid horremus audito nomine mali: et quid facit opera, quae dicitur iniustitia facere, cum ipsa et malum nihil sit.
Sed cum omnibus quaestionibus meis satisfeceris, illud adhuc exspecto aperiri quid sit quod horremus audito nomine mali; et quid faciat opera, quae in iustitia, quae malum est, uidetur facere, ut, in raptore, in libidinoso cum malum nihil sit. MAG. Breuiter tibi respondeo. Malum, quod est iustitia, semper nihil est; malum uero, quod est incommoditas, aliquando sine dubio est nihil, ut caecitas; aliquando est aliquid, ut tristitia et dolor. Et hanc incommoditatem, quae est aliquid, semper odio habemus. Cum itaque audimus nomen mali; non malum quod nihil est, timemus; sed malum quod aliquid est, quod absentiam boni sequitur. Nam iniustitiam et caecitatem, quae malum et nihil sunt, sequuntur multa incommoda, quae malum et aliquid sunt: et haec sunt quae horremus audito nomine mali. Cum autem dicimus quia iniustitia facit rapinam, aut caecitas facit hominem cadere in foueam, nequaquam intelligendum est quod iniustitia aut caecitas faciant aliquid; sed quod si iustitia esset in uoluntate, et uisus in oculo, nec rapina fieret, nec casus in foueam. Tale est, cum dicimus: Absentia gubernaculi impellit nauem in scopulos, aut absentia freni facit equum discurrere: quod non est aliud quam si gubernaculum adesset naui et frenum equo, nec uenti nauem impellerent, nec equus discurreret. Sicut namque gubernaculo nauis, et freno regitur equus; sic iustitia gubernatur uoluntas hominis, et uisu pedes.
80
Unde uenit malum in angelum, qui bonus erat.
DISC. Sic mihi de malo, quod est iniustitia, satisfecisti, ut iam omnis in corde meo, quae de illo inesse solebat, quaestio sit decisa. De hoc enim malo quaestio nasci uidetur, quoniam si esset aliqua essentia, esset a Deo, a quo necesse est esse omne, quod aliquid est, et impossibile est, esse peccatum siue iniustitiam. De malo uero, quod est incommoditas, si aliquando est aliquid, nihil uideo rectae fidei obuiare. Sed, ne taedeat te breuiter respondere fatuae interrogationi meae, ut sciam qualiter hoc ipsum quaerentibus respondeam: quippe non semper facile est insipienti insipienter quaerenti, sapienter respondere. Quaero igitur unde primum uenit malum, quod dicitur iniustitia, siue peccatum in angelum, qui factus est iustus? MAG. Dic tu mihi unde uenit nihil in aliquid? DISC. Nihil nec uenit, nec recedit. MAG. Cur ergo quaeris unde uenit iniustitia, quae nihil est? DISC. Quia quando iustitia recedit inde ubi erat, dicimus accedere iniustitiam. MAG. Dic ergo quod magis proprie et apertius dicitur; et quaere de abscessu iustitiae. Siquidem saepe apta interrogatio expedit responsionem, et inepta reddit impeditiorem. DISC. Cur ergo recessit ab angelo iusto iustitia? MAG. Si proprie uis loqui, non recessit ab eo; sed ipse deseruit eam, uolendo quod non debuit. DISC. Cur deseruit eam? MAG. Cum dico quia uolendo quod non debuit, eam deseruit, aperte ostendo cur et quomodo illam deseruit. Nam ideo illam deseruit, quia uoluit quod uelle non debuit; et hoc modo id uolendo quod non debuit illam deseruit. DISC. Cur uoluit quod non debuit? MAG. Nulla causa praecessit hanc uoluntatem, nisi quia uelle potuit. DISC. An ideo uoluit, quia potuit? MAG. Non; quia similiter potuit bonus angelus uelle; nec tamen uoluit. Nam nullus uult, quod uelle potest, ideo quia potest. DISC. Cur ergo uoluit? MAG. Nonnisi quia uoluit. Nam haec uoluntas nullam aliam habuit causam, qua impelleretur aliquatenus, aut attraheretur; sed ipsa sibi efficiens causa fuit, si dici potest, et effectus
Quod potestas uolendi quod non debuit, bona fuit semper, et ipsum uelle, bonum, quantum ad esse.
DISC. Si potestas ipsa uolendi et ipsum uelle, fuit aliquid, bonum fuit et a Deo. MAG. Utrumque fuit aliquid: et potestas quidem nonnisi bonum aliquid, et spontaneum donum Dei; uelle autem, secundum essentiam, bonum: sed quoniam iniuste factum est malum, et tamen a Deo fuit, a quo est omne quod aliquid est. Nempe non solum hoc habet aliquis a Deo, quod Deus sponte dat; sed etiam quod iniuste rapit, Deo permittente. Et sicut dicitur Deus facere, quod permittit fieri; ita dicitur dare, quod permittit rapi. Quoniam igitur, permittente Deo, angelus malus per rapinam usus est potestate a Deo sponte data, a Deo habuit ipsum uti, quod non est aliud quam ipsum uelle. Non est enim aliud uelle quam uti potestate uolendi; sicut idem est loqui, et uti potestate loquendi.