1
116 Uoluntas aequiuoce dicitur: dicitur enim uoluntas instrumentum uolendi, sicut uisus instrumentum uidendi; et dicitur uoluntas affectio eiusdem instrumenti, sicut dilectio filii, quae semper est in uoluntate matris, scilicet in instrumento uolendi, quod ea affectione semper promptum est ad uolendum salutem filii, siue cum hoc cogitat, siue cum hoc non cogitat. Dicitur etiam uoluntas opus instrumenti, cum cogitando uult aliquid. Uoluntas instrumentum naturale est animae. Affectiones principales duae sunt: affectio, scilicet uolendi commodum quod uelle potest aliquid antequam habeat, et affectio uolendi iustitiam. Affectio uolendi commodum semper et inseparabiliter est in instrumento; affectio uolendi iustitiam nec semper inest, sicut in iniusto homine; nec cum inest, semper est inseparabilis, sicut in iustis hominibus in hac uita apparet; et aliquando est inseparabilis, sicut in electis angelis, et in sanctis; in sanctis, post hanc uitam; sed in angelis, semper. Ex his duabus affectionibus uolumus quidquid uolumus. Aut enim uolumus commodum aut iustitiam; et haec, aut propter commodum, aut propter iustitiam. Uoluntas, quae usus dicitur uel opus instrumenti, sicut uisio opus uel usus uisus instrumenti uidendi, nonnisi in cogitante est, et est pariter cum ipso instrumento opus affectionis, sicut acuta uisio opus est uisus et acuminis uisus. Haec igitur uoluntas aut est propter rem, quam uelle dicitur, ut cum cogitando salutem, eam uolumus; aut propter aliud, ut equitare uolumus propter salutem. Est etiam alia diuisio huius uoluntatis; quia aut uult esse aliquid, aut uult non esse; ut uelle esse hominem, et uelle non esse hominem. Recipit etiam diuisionem, quam recipit facere. Sex enim modis dicimus facere esse, et totidem facere non esse. Dici etiam potest haec uoluntas, alia efficiens, alia approbans, alia permittens: efficientem dico, quae efficit quod uult, et quae efficeret, si posset; approbantem uero, quae approbat quod est, et quae approbaret, si esset; permittentem uero, quae permittit esse quod uelle dicitur, si est, et quae permitteret, si esset: efficiens quidem est etiam approbans et permittens; approbans autem est et permittens, permittens uero tantum nec efficiens, nec approbans recte dici potest. Secundum efficientem dictum est: Omnia quae cunque uoluit Dominus fecit ; secundum approbantem uero dicitur quia Deus uult omnem hominem saluum fieri. Approbat enim Deus, et placet illi de omnibus iustis quia iusti sunt, ut salui fiant; et nihilominus placeret eis de iniustis, si iusti essent, ut salui fierent. Tale est enim quod dictum est, ac si dicatur: Deus nullum facit iniustum; sed unusquisque a se habet iniustitiam ut damnetur: et ideo non potest dici displicere Deo, si iustus sit et saluetur; nec potest dici Deum repugnare saluti alicuius, sed approbare si sit qui saluetur. Secundum permittentem uero uoluntatem dicitur quia quem uult indurat, quoniam permittit indurari; quod enim praemissum est, cui uult miseretur, secundum efficientem uoluntatem dictum est. Patet autem quia de duabus affectionibus instrumenti uolendi, illa omnino melior est et omnino praeponenda, quae est ad uolendum iustitiam: per hanc enim omnis iustus iustus est; nec, nisi per istam, aliquis beatus esse potest: et si illa quae est uolendi commodum propter iustitiam, omnino non esset in anima, beata tamen esset anima sola dilectione iustitiae, nec ullatenus esset misera per absentiam alicuius alterius commodi, quia non indigeret ea re quam non uellet: illa uero affectio, quae est uolendi commodum, per quam etiam omnes iusti uolunt esse beati, si sola adsit; nonnisi miserum facit; quia nusquam ad hoc quod appetit, sine iustitia pertingit.
Potestas est aptitudo ad faciendum: pono autem hic, facere, pro omni uerbo finito uel infinito, quod frequens usus habet. Qui enim loquitur cum debet, uel sedet, uel stat; et qui uult, aut patitur quod debet; et qui est ubi, et quando debet, bene facit; qui autem non loquitur cum debet, nec sedet, nec stat; et qui nec uult, nec patitur quod debet; et qui non est ubi, aut quando debet, male facit: et qui non facit quod debet, male facit; et qui non facit quod non debet, bene facit. Liquet igitur, facere, poni pro omnino uerbo finito uel infinito, etiam pro, non facere. Est igitur potestas aptitudo ad faciendum; et omnis aptitudo ad faciendum, potestas. In quo cauendum ne omnino pro eodem accipiatur aptitudo ad faciendum, et aptitudo faciendi: omnis enim aptitudo ad faciendum, est et faciendi; sed non omnis faciendi, est etiam ad faciendum: aptitudo enim scribendi, quae est ad scribendum, est etiam antequam scribatur quae et dicitur potestas scribendi; aptitudo uero scribendi, quae est in scribendo, secundum quam dicimus, apte scribit, non praecedit ipsam scriptionem; nec est potestas scribendi, sed effectum potestatis scribendi: quia enim praecedit potestas apte scribendi, ideo apte scribitur; non quia apte sit scriptio, ideo potest fieri scriptio. Dictum est autem aptitudo ad faciendum, et non absolute ad aliquid; quia non est aptitudo ad aliquid et non ad faciendum, quae non est potestas, ut aptitudo uestis ad corpus: dicitur enim apta ad corpus; nec ideo tamen dicitur potens uestis. Bene igitur dictum est quia potestas est aptitudo ad faciendum; quia in eo quod aptitudo dicitur, separatur ab omni re quae aptitudo non est; et in eo quod ad faciendum determinatur, diuiditur ab omni aptitudine, siue ab ea quae non est ad aliquid, ut quae est in scribendo; siue ab ea quae est ad aliquid et non ad faciendum, ut ea quae est in ueste ad corpus, quae et corpori melius dici potest: dicitur enim uestis apta corpori. Nihil igitur plus uel minus habet haec diffinitio potestatis, quam debet. Est autem haec diffinitio potestatis facta secundum usum, non secundum proprietatem potestatis: quidquid enim aliquomodo potest, hac diffinitione potestatis potest; ut lignum potest incidi, et homo potest incidere: nam et lignum ideo potest incidi, quia habet aptitudinem ad incidendum; et homo ideo potest incidere, quia habet aptitudinem ad incidendum.