1
Prooemium I II III IU U UI UII UIII IX X XI XII XIII XIU XU XUI XUII XUIII XIX XX XXI XXII XXIII XXIU XXU XXUI
Postquam opusculum quoddam uelut exemplum meditandi de ratione fidei cogentibus me precibus quorundam fratrum, in persona alicuius tacite secum ratiocinando quae nesciat inuestigantis edidi: considerans illud esse multorum concatenatione contextum argumentorum, coepi mecum quaerere, si forte posset inueniri unum argumentum, quod nullo alio ad se probandum quam se solo indigeret, et solum ad astruendum quia Deus uere est, et quia est summum bonum nullo alio indigens, et quo omnia indigent ut sint et ut bene sint, et quaecumque de diuina credimus substantia, sufficeret.
Ad quod cum saepe studioseque cogitationem conuerterem, atque aliquando mihi uideretur iam posse capi quod quaerebam, aliquando mentis aciem omnino fugeret: tandem desperans uolui cessare uelut ab inquisitione rei, quam inueniri esset impossibile. Sed cum illam cogitationem, ne mentem meam frustra occupando ab aliis, in quibus proficere possem, impediret, penitus a me uellem excludere: tunc magis ac magis nolenti et defendenti se coepit cum importunitate quadem ingerere. Cum igitur quadam die uehementer eius importunitati resistendo fatigarer, in ipso cogitationum conflictu sic se obtulit quod desperaueram, ut studiose cogitationem amplecterer, quam sollicitus repellebam.
5
Aestimans igitur quod me gaudebam inuenisse, si scriptum esset, alicui legenti placiturum, de hoc ipso et de quibusdam aliis sub persona conantis erigere mentem suam ad contemplandum Deum et quaerentis intelligere quod credit, subditum scripsi opusculum. Et quoniam nec istud nec illud, cuius supra memini, dignum libri nomine aut cui auctoris praeponeretur nomen iudicabam, nec tamen eadem sine aliquo titulo, quo aliquem, in cuius manus ueniret, quodam modo ad se legendum inuitarent, dimittenda putabam: unicuique suum dedi titulum, ut prius Exemplum meditandi de ratione fidei, et sequens Fides quaerens intellectum diceretur. Sed cum iam a pluribus cum his titulis utrumque transcriptum esset, coegerunt me plures, et maxime reuerendus archiepiscopus Lugdunensis, Hugo nomine, fungens in Gallia legatione Apostolica qui mihi hoc ex Apostolica praecepit auctoritate, ut nomen meum illis praescriberem. Quod ut aptius fieret, illud quidem Monologion, id est soliloquium, istud uero Proslogion, id est alloquium, nominaui.
1 Excitatio mentis ad contemplandum Deum
Eia, nunc homuncio, fuge paululum occupationes tuas, absconde te modicum a tumultuosis cogitationibus tuis Abice nunc onerosas curas, et postpone laboriosas distentiones tuas. Uaca aliquantulum Deo, et requiesce aliquantulum in eo. "Intra in cubiculum" [Mt 6,6] mentis tuae, exclude omnia praeter Deum et quae te iuuent ad quaerendum eum, et "clauso ostio" [Mt 6,6] quaere eum. Dic nunc, totum "cor meum", dic nunc Deo: "Quaero uultum tuum, uultum tuum, Domine, requiro" [Ps 26,8].
Eia nunc ergo tu, Domine Deus meus, doce cor meum ubi et quomodo quaerat ubi et quomodo te inueniat. Domine, si hoc non es, ubi te quaeram absentem? Si autem ubique es, Cur non uideo praesentem? Sed certe habitas "lucem inaccessibilem" [1 Tim 6,16]. Et ubi est lux inaccessibilis? Aut quomodo accedam ad lucem inaccessibilem? Aut quis ducet et inducet in illam, ut uideam te in illa? Deinde quibus signis, qua facie te quaeram? Numquam te uidi, Domine Deus meus, non noui faciem tuam. Quid faciet, altissime Domine, quid faciet iste tuus longinquus exsul? Quid faciet seruus tuus, anxius amore tui et longe "proiectus a facie tua" [Ps 50,13]? Anhelat uidere te et nimis abest illi facies tua. Accedere ad te desiderat et inaccessibilis est habitatio tua. Inuenire te cupit et nescit locum tuum. Quaerere te affectat et ignorat uultum tuum. Domine, Deus meus es et Dominus meus es et numquam te uidi. Tu me fecisti et refecisti et omnia bona tu mihi contulisti et nondum noui te. Denique ad te uidendum factus sum et nondum feci, propter quod factus sum.
O misera sors hominis, cum hoc perdidit, ad quod factus est! O durus et dirus casus ille! Heu, quid perdidit et quid inuenit, quid abscessit et quid remansit! Perdidit beatitudinem, ad quam factus est, et inuenit miseriam, propter quod factus non est. Abscessit, sine quo nihil felix est, et remansit, quod per se non nisi miserum est. "Manducabat tunc homo panem angelorum"[Ps 77,25], quem nunc esurit manducat nunc "panem dolorum" [Ps 126,2], quem tunc nesciebat. Heu publicus luctus hominum, uniuersalis planctus filiorum Adae! Ille ructabat saturitate nos suspiramus esurie. Ille abundabat nos mendicamus. Ille feliciter tenebat et misere deseruit nos infeliciter egemus et miserabiliter desideramus. et heu, uacui remanemus! Cur non nobis custodiuit, cum facile posset, quo tam grauiter careremus? Quare sic nobis obserauit lucem et obduxit nos tenebris? Ut quid nobis abstulit uitam et inflixit mortem? Aerumnosi, unde sumus expulsi, quo sumus impulsi! Unde praecipitati, quo obruti! A patria in exsilium, a uisione Dei in caecitatem nostram. A iucunditate immortalitatis in amaritudinem et horrorem mortis. Misera mutatio! De quanto bono in quantum malum! Graue damnum, grauis dolor, graue totum!
10
Sed heu me miserum, unum de aliis miseris filiis Euae elongatis a Deo! quid incepi, quid effeci? Quo tendebam, quo deueni? Ad quid aspirabam, in quibus suspiro? "Quaesiui bona et ecce turbatio" [Ps 121,9; Ier 14,19]! Tendebam in Deum et offendi in me ipsum. Requiem quaerebam in secreto meo et "tribulationem et dolorem inueni" [Ps 114,3] in intimis meis. Uolebam ridere a gaudio mentis meae et cogor "rugire a gemitu cordis mei" [Ps 37,9]. Sperabatur laetitia et ecce, unde densentur suspiria!
Et o "tu, Domine, usquequo? Usquequo, Domine, obliuisceris nos, usquequo auertis faciem tuam a nobis"? Quando "respicies et exaudies" nos? Quando "illuminabis oculos" nostros et "ostendes" [Ps 6,4; Ps 12,1-4] nobis "faciem tuam" [Ps 79,4.8]? Quando restitues te nobis? Respice, Domine, exaudi, illumina nos, ostende nobis teipsum. Restitue te nobis, ut bene sit nobis, sine quo tam male est nobis. Miserare labores et conatus nostros ad te, qui nihil ualemus sine te. Inuita nos, "adiuua" nos [Ps 78,9]. Obsecro, Domine, ne desperem suspirando, sed respirem sperando. Obsecro, Domine, amaricatum est cor meum sua desolatione, indulca illud tua consolatione. Obsecro, Domine, esuriens incepi quaerere te, ne desinam ieiunus de te. Famelicus accessi, ne recedam impastus. Pauper ueni ad diuitem, miser ad misericordem, ne redeam uacuus et contemptus. Et si "antequam comedam, suspiro" [Iob 3,24], da uel post suspiria quod comedam. Domine, incuruatus non possum nisi deorsum aspicere; erige me, ut possim sursum intendere. "Iniquitates meae supergressae caput meum" obuoluunt me, "et sicut onus graue" [Ps 37,5] grauant me. Euolue me, exonera me, ne "urgeat puteus" earum "os suum super me" [Ps 68,16]. Liceat mihi suspicere lucem tuam, uel de longe, uel de profundo. Doce me quaerere te et ostende te quaerenti; quia nec quaerere te possum, nisi tu doceas, nec inuenire, nisi te ostendas. Quaeram te desiderando, desiderem quaerendo. Inueniam amando, amem inueniendo.
Fateor, Domine, et gratias ago, quia creasti in me hanc "imaginem tuam" [Gen 1,27], ut tui memor te cogitem, te amem. Sed sic est abolita attritione uitiorum, sic offuscata fumo peccatorum, ut non possit facere, ad quod facta est, nisi tu renoues et reformes eam. Non tento, Domine, penetrare altitudinem tuam, quia nullatenus comparo illi intellectum meum; sed desidero aliquatenus intelligere ueritatem tuam, quam credit et amat cor meum. Neque enim quaero intelligere ut credam, sed credo ut intelligam. Nam et hoc credo: quia "nisi credidero, non intelligam" [Is 7,9].
Ergo Domine, qui das fidei intellectum, da mihi, ut, quantum scis expedire, intelligam, quia es sicut credimus, et hoc es quod credimus. Et quidem credimus te esse aliquid quo nihil maius cogitari possit. An ergo non est aliqua talis natura, quia "dixit insipiens in corde suo: non est Deus" [Ps 13,1; 52,1]? Sed certe ipse idem insipiens, cum audit hoc ipsum quod dico: 'aliquid quo maius nihil cogitari potest', intelligit quod audit; et quod intelligit, in intellectu eius est, etiam si non intelligat illud esse. Aliud enim est rem esse in intellectu, alium intelligere rem esse. Nam cum pictor praecogitat quae facturus est, habet quidem in intellectu, sed nondum intelligit esse quod nondum fecit. Cum uero iam pinxit, et habet in intellectu et intelligit esse quod iam fecit. Conuincitur ergo etiam insipiens esse uel in intellectu aliquid quo nihil maius cogitari potest, quia hoc, cum audit, intelligit, et quidquid intelligitur, in intellectu est.
15
Et certe id quo maius cogitari nequit, non potest esse in solo intellectu. Si enim uel in solo intellectu est, potest cogitari esse et in re; quod maius est. Si ergo id quo maius cogitari non potest, est in solo intellectu: id ipsum quo maius cogitari non potest, est quo maius cogitari potest. Sed certe hoc esse non potest. Existit ergo procul dubio aliquid quo maius cogitari non ualet, et in intellectu et in re.
3 Quod non possit cogitari non esse
Quod utique sic uere est, ut nec cogitari possit non esse. Nam potest cogitari esse aliquid, quod non possit cogitari non esse; quod maius est quam quod non esse cogitari potest. Quare si id quo maius nequit cogitari, potest cogitari non esse: id ipsum quo maius cogitari nequit, non est id quo maius cogitari nequit; quod conuenire non potest. Sic ergo uere est aliquid quo maius cogitari non potest, ut nec cogitari possit non esse.
Et hoc es tu, Domine Deus noster. Sic ergo uere es, Domine, Deus meus, ut nec cogitari possis non esse. Et merito. Si enim aliqua mens posset cogitare aliquid melius te, ascenderet creatura super creatorem et iudicaret de creatore; quod ualde est absurdum. Et quidem quidquid est aliud praeter te solum, potest cogitari non esse. Solus igitur uerissime omnium et ideo maxime omnium habes esse, quia quidquid aliud est, non sic uere, et idcirco minus habet esse. Cur itaque "dixit insipiens in corde suo: non est Deus" [Ps 13,1; 52,1], cum tam in promptu sit rationali menti te maxime omnium esse? Cur, nisi quia stultus et insipiens?
4 Quomodo insipiens dixit in corde, quod cogitari non potest
20
Uerum quomodo dixit in corde quod cogitare non potuit; aut quomodo cogitare non potuit quod dixit in corde, cum idem sit dicere in corde et cogitare? Quod si uere, immo quia uere et cogitauit, quia dixit in corde, et non dixit in corde, quia cogitare non potuit: non uno tantum modo dicitur aliquid in corde et cogitatur. Aliter enim cogitatur re, cum uox eam significans cogitatur, aliter cum id ipsum quod res est intelligitur. Illo itaque modo potest cogitari Deus non esse, isto uero minime. Nullus quippe intelligens id quod Deus est, potest cogitare quia Deus non est, licet haec uerba dicat in corde, aut sine ulla aut cum aliqua extranea significatione. Deus enim est id quo maius cogitari non potest. Quod qui bene intelligit, utique intelligit id ipsum sic esse, ut nec cogitatione queat non esse. Qui ergo intelligit sic esse Deum, nequit eum non esse cogitare.
Gratias tibi, bone Domine, gratias tibi, quia quod prius credidi te donante, iam sic intelligo te illuminante, ut, si te esse nolim credere, non possim non intelligere.
5 Quod Deus sit quidquid melius est esse quam non esse: et solus existens per se omnia alia faciat de nihilo
Quid igitur es. Domine Deus, quo nil maius ualet cogitari? Sed quid es, nisi id quod summum omnium solum existens per seipsum, omnia alia fecit de nihilo? Quidquid enim hoc non est, minus est quam cogitari possit. Sed hoc de te cogitari non potest. Quod ergo bonum deest summo bono, per quod est omne bonum? Tu es itaque iustus, uerax, beatus, et quidquid melius est esse quam non esse. Melius namque est esse iustum quam non iustum, beatum quam non
6 Quomodo sit sensibilis, cum non sit corpus
25
Uerum cum melius sit esse sensibilem, omnipotentem, misericordem, impassibilem quam non esse: quomodo es sensibilis, si non es corpus; aut omnipotens, si omnia non potes; aut misericors simul et impassibilis? Nam si sola corporea sunt sensibilia, quoniam sensus circa corpus et in corpore sunt: quomodo es sensibilis, cum non sis corpus, sed summus spiritus, qui corpore melior est?
Sed si sentire non nisi cognoscere aut non nisi ad cognoscendum est qui enim sentit cognoscit secundum sensuum proprietatem, ut per uisum colores, per gustum sapores : non inconuenienter dicitur aliquo modo, sentire quidquid aliquo modo cognoscit. Ergo, Domine, quamuis non sis corpus, uere tamen eo modo summe sensibilis es, quo summe omnia cognoscis, non quo animal corporeo sensu cognoscit.
7 Quomodo sit omnipotens, cum multa non possit
Sed et omnipotens quomodo es, si omnia non potes? Aut si non potes corrumpi nec mentiri nec facere uerum esse falsum, ut quod factum est non esse factum, et plura similiter: quomodo potes omnia?
An haec posse non est potentia, sed impotentia? Nam qui haec potest quod sibi non expedit et quod non debet potest. Quae quanto magis potest, tanto magis aduersitas et peruersitas possunt in illum et ipse minus contra illas. Qui ergo sic potest, non potentia potest, sed impotentia. Non enim ideo dicitur posse, quia ipse possit, sed quia sua impotentia facit aliud in se posse; siue aliquo alio genere loquendi, sicut multa improprie dicuntur. Ut cum ponimus 'esse' pro 'non esse', et 'facere' pro eo quod est 'non facere', aut pro 'nihil facere'. Nam saepe dicimus ei, qui rem aliquam esse negat: sic est, quemadmodum dicis esse; cum magis proprie uideatur dici: sic non est quemadmodum dicis non esse. Item dicimus: iste sedet, sicut ille facit, aut: iste quiescit, sicut ille facit; cum 'sedere' sit quiddam non facere et 'quiescere' sit nihil facere. Sic itaque, cum dicitur habere potentiam faciendi aut patiendi quod sibi non expedit aut quod non debet, impotentia intelligitur per potentiam; quia quo plus habet hanc potentiam, eo aduersitas et peruersitas in illum sunt potentiores, et ille contra eas impotentior. Ergo, Domine Deus, inde uerius et omnipotens, quia nihil potes per impotentiam, et nihil potest contra te.
30
8 Quomodo sit misericors et impassibilis
Sed et misericors simul et impassibilis quomodo es? Nam si es impassibilis, non compateris; si non compateris, non est tibi miserum cor ex compassione miseri, quod est esse misericordem. At si non es misericors, unde miseris est tanta consolatio?
Quomodo ergo es et non es misericors, Domine, nisi quia es misericors secundum nos, et non es secundum te? Es quippe secundum nostrum sensum, et non es secundum tuum. Etenim cum tu respicis nos miseros, nos sentimus misericordis effectum, tu non sentis affectum. Et misericors es igitur, quia misericors saluas et peccatoribus tuis parcis; et misericors non es, quia nulla miseriae compassione afficeris.
9 Quomodo totus iustus es et summe iustus parcat malis, et quod iuste misereatur malis
Uerum malis quomodo parcis, si es totus iustus et summe iustus? Quomodo enim totus et summe iustus facit aliquid non iustum? Aut quae iustitia est merenti mortem aeternam dare uitam sempiternam? Unde ergo, bone Deus, bone bonis et malis, unde tibi saluare malos, si hoc non est iustum, et tu facis aliquid non iustum?
35
An quia bonitas tua est incomprehensibilis, latet hoc in "luce inaccessibili quam habitas" [1 Tim 6,16]? Uere in altissimo et secretissimo bonitatis tuae latet fons, unde manat fluuius misericordiae tuae. Nam cum totus et summe iustus sis, tamen idcirco etiam malis benignus es, quia totus summe bonus es. Minus namque bonus esses, si nulli malo esses benignus. Melior est enim qui et bonis et malis bonus est, quam qui bonis tantum est bonus. Et melior est, qui malis et puniendo et parcendo est bonus, quam qui puniendo tantum. Ideo ergo misericors es, quia totus et summe bonus es. Et cum forsitan uideatur, cur bonis bona et malis mala retribuas, illud certe penitus est mirandum, cur tu totus iustus et nullo egens malis et reis tuis bona tribuas. O altitudo bonitatis tuae, Deus! et uidetur, unde sis misericors, et non peruidetur. Cernitur, unde flumen manat, et non perspicitur fons, unde nascatur. Nam et de plenitudine bonitatis est, quia peccatoribus tuis pius es; et in altitudine bonitatis latet, qua ratione hoc es. Etenim licet bonis bona et malis mala ex bonitate retribuas, ratio tamen iustitiae hoc postulare uidetur. Cum uero malis bona tribuis: et scitur, quia summe bonus hoc facere uoluit, et mirum est, cur summe iustus hoc uelle potuit.
O misericordia, de quam opulenta dulcedine et dulci opulentia nobis profluis! O immensitas bonitatis Dei, quo affectu amanda es peccatoribus! Iustos enim saluas iustitia comitante; istos uero liberas iustitia damnante. Illos meritis adiuuantibus istos meritis repugnantibus. Illos bona, quae dedisti, cognoscendo, istos mala, quae odisti, ignoscendo. O immensa bonitas, quae sic omnem intellectum excedis, ueniat super me misericordia illa, quae de tanta opulentia tui procedit! Influat in me, quae profluit de te. Parce per clementiam, ne ulciscaris per iustitiam.
Nam etsi difficile sit intelligere, quomodo misericordia tua non absit a tua iustitia, necessarium tamen est credere, quia nequamquam aduersatur quod exundat ex bonitate, quae nulla est sine iustitia, immo uere concordat iustitiae. Nempe si misericors es, quia es summe bonus, et summe bonus non es, nisi quia es summe iustus: uere idcirco es misericors, quia summe iustus es.
Adiuua me, iuste et misericors Deus, cuius lucem quaero, adiuua me, ut intelligam quod dico. Uere ergo ideo misericors es, .
Ergone misericordia tua nascitur ex iustitia tua? Ergone parcis malis ex iustitia? Si sic est, Domine, si sic est, doce me quomodo est. An quia iustum est te sic esse bonum, ut nequeas intelligi melior, et sic potenter operari, ut non possis cogitari potentius? Quid enim hoc iustius? Hoc utique non fieret, si esses bonus tantum retribuendo et non parcendo, et si faceres de non bonis tantum bonos et non etiam de malis. Hoc itaque modo iustum est ut parcas malis, et ut facias bonos de malis. Denique quod non iuste fit, non debet fieri; et quod non debet fieri, iniuste fit. Si ergo non iuste malis misereris, non debes misereri; et si non debes misereri, iniuste misereris. Quod si nefas est dicere, fas est credere te iuste misereri malis.
40
10 Quomodo iuste puniat et iuste parcat malis
Sed iustum est, ut malos punias. Quid namque iustius, quam ut boni bona et mali mala recipiant? Quomodo ergo et iustum est ut malos punias, et iustum est ut malis parcas?
An alio modo iuste punis malos, et alio modo iuste parcis malis? Cum enim punis malos, iustum est, quia illorum meritis conuenit; cum uero parcis malis, iustum est, non quia illorum meritis, sed quia bonitati tuae condecens est. Nam parcendo malis ita iustus es secundum te et non secundum nos, sicut misericors es secundum nos et non secundum te. Quoniam saluando nos, quos iuste perderes, sicut misericors es, non quia tu sentias affectum, sed quia nos sentimus effectum: ita iustus es, non quia nobis reddas debitum, sed quia facis quod decet te summe bonum. Sic itaque sine repugnantia iuste punis et iuste parcis.
11 Quomodo uniuersae uiae Domini misericordia et ueritas, et tamen iustus Dominus in omnibus uiis suis
Sed numquid etiam non est iustum secundum te, Domine, ut malos punias? Iustum quippe est te sic esse iustum, ut iustior nequeas cogitari. Quod nequaquam esses, si tantum bonis bona et non malis mala redderes. Iustior enim est qui et bonis et malis, quam qui bonis tantum merita retribuit. Iustum igitur est secundum te, iuste et benigne Deus, et cum punis et cum parcis. Uere igitur "uniuersae uiae Domini misericordia et ueritas" et tamen "iustus Dominus in omnibus uiis suis" [Ps 22,10; 144,17]. Et utique sine repugnantia; quia quos uis punire, non est iustum saluari, et quibus uis parcere, non est iustum damnari. Nam id solum iustum est quod uis et non iustum quod non uis. Sic ergo nascitur de iustitia tua misericordia tua, quia iustum est te sic esse bonum, ut et parcendo sis bonus. Et hoc est forsitan, cur summe iustus potest uelle bona malis. Sed si utcumque capi potest, cur malos potes uelle saluare: illud certe nulla ratione comprehendi potest, cur de similibus malis hos magis salues quam illos per summam bonitatem, et illos magis damnes quam istos per summam iustitiam.
45
Sic ergo uere es sensibilis, omnipotens, misericors et impassibilis, quemadmodum uiuens, sapiens, bonus, beatus, aeternus, et quidem melius esse quam non esse.
12 Quod Deus sit ipsa uita qua uiuit, et sic de similibus
Sed certe quidquid es, non per aliud es quam per teipsum. Tu es igitur ipsa uita qua uiuis, et sapientia qua sapis, et bonitas ipsa qua bonis et malis bonus es; et ita de similibus.
13 Quomodo solus sit incircumscriptus et aeternus, cum alii spiritus sint incircumscripti et aeterni
Sed omne quod clauditur aliquatenus loco et tempore, minus est quam nulla lex loci aut temporis coercet. Quoniam ergo maius te nihil est, nullus locus aut tempus te cohibet, sed ubique et semper es. Quod quia de te solo dici potest, tu solus incircumscriptus es et aeternus. Quomodo igitur dicuntur et alii spiritus incircumscripti et aeterni?
50
Et quidem solus es aeternus, quia solus omnium, sicut non desinis, sic non incipis esse. Sed solus quomodo es incircumscriptus? An creatus spiritus ad te collatus est circumscriptus, ad corpus uero incircumscriptus? Nempe omnino circumscriptum est, quod cum alicubi totum est, non potest simul esse alibi; quod de solis corporeis cernitur. Incircumscriptum uero, quod simul est ubique totum; quod de te solo intelligitur. Circumscriptum autem simul et incircumscriptum est, quod, cum alicubi sit totum, potest simul esse totum alibi, non tamen ubique; quod de creatis spiritibus cognoscitur. Si enim non esset anima tota in singulis membris sui corporis, non sentiret tota in singulis. Tu ergo, domine, singulariter es incircumscriptus et aeternus, et tamen et alii spiritus sunt incircumscripti et aeterni.
14 Quomodo et cur uidetur et non uidetur Deus a quaerentibus eum
An inuenisti, anima mea, quod quaerebas? Quaerebas Deum et inuenisti eum esse quiddam summum omnium, quo nihil melius cogitari potest; et hoc esse ipsam uitam, lucem, sapientiam, bonitatem, aeternam beatitudinem et beatam aeternitatem; et hoc esse ubique et semper. Nam si non inuenisti Deum tuum: quomodo est ille hoc quod inuenisti, et quod illum tam certa ueritate et uera certitudine intellexisti? Si uero inuenisti: quid est, quod non sentis quod inuenisti? Cur non te sentit, Domine Deus, anima mea, si inuenit te?
An non inuenit, quem inuenit esse lucem et ueritatem? Quomodo namque intellexit hoc, nisi uidendo lucem et ueritatem? Aut potuit omnino aliquid intelligere de te, nisi per "lucem tuam et ueritatem tuam" [Ps 42,3]? Si ergo uidit lucem et ueritatem, uidit te. Si non uidit te, non uidit lucem nec ueritatem. An et ueritas et lux est quod uidit, et tamen nondum te uidit, quia uidit te aliquatenus, sed non uidit te "sicuti es" [1 Ioh 3,2]?
Domine Deus meus, formator et reformator meus, dic desideranti animae meae, quid aliud es, quam quod uidit, ut pure uideat quod desiderat. Intendit se ut plus uideat, et nihil uidet ultra hoc quod uidit, nisi tenebras; immo non uidet "tenebras, quae nullae sunt in te" [1 Ioh 1,5], sed uidet se non plus posse uidere propter tenebras suas. Cur hoc, Domine cur hoc? Tenebratur oculus eius infirmitate sua, aut reuerberatur fulgore tuo? Sed certe et tenebratur in se, et reuerberatur a te. Utique et obscuratur sua breuitate, et obruitur tua immensitate. Uere et contrahitur angustia sua, et uincitur amplitudine tua. Quanta namque est lux illa, de qua micat omne uerum. quod rationali menti lucet! Quam ampla est illa ueritas, in qua est omne quod uerum est et extra quam non nisi nihil et falsum est! Quam immensa est, quae uno intuitu uidet, quaecumque facta sunt, et a quo et per quem et quomodo de nihilo facta sunt! Quid puritatis, quid simplicitatis, quid certitudinis et splendoris ibi est! Certe plus quam a creatura ualeat intelligi.
55
15 Quod maior sit quam cogitari possit
Ergo, Domine, non solum es quo maius cogitari nequit, sed es quiddam maius quam cogitari possit. Quoniam namque ualet cogitari esse aliquid huiusmodi: si tu non es hoc ipsum, potest cogitari aliquid maius te; quod fieri nequit.
16 Quod haec sit lux inaccessibilis, quam inhabitat
Uere, Domine, haec est "lux inaccessibilis, in qua habitas" [1 Tim 6,16]. Uere enim non est aliud quod hanc penetret, ut ibi te peruideat. Uere ideo hanc non uideo, quia nimia mihi est; et tamen quidquid uideo, per illam uideo, sicut infirmus oculus quod uidet, per lucem solis uidet, quam in ipso sole nequit aspicere. Non potest intellectus meus ad illam. Nimis fulget, non capit illam, nec suffert oculus animae meae diu intendere in illam. Reuerberatur fulgore, uincitur amplitudine, obruitur immensitate, confunditur capacitate. O summa et inaccessibilis lux, o tota et beata ueritas, quam longe es a me, qui tam prope tibi sum! Quam remota es a conspectu meo, qui sic praesens sum conspectui tuo! Ubique es tota praesens et non te uideo. "In te moueor et in te sum" [Apg 17,28] et ad te non possum accedere. Intra me et circa me es et non te sentio.
17 Quod in Deo sit harmonia, odor, sapor, lenitas, pulchritudo suo ineffabili modo
60
Adhuc lates, Domine, animam meam in luce et beatitudine tua, et idcirco uersatur illa adhuc in tenebris et miseria sua. Circumspicit enim et non uidet pulchritudinem tuam. Auscultat et non audit harmoniam tuam. Olfacit et non percipit odorem tuum. Gustat et non cognoscit saporem tuum. Palpat et non sentit lenitatem tuam. Habes enim haec, Domine Deus, in te tuo ineffabili modo, qui ea dedisti rebus a te creatis suo sensibili modo; sed obriguerunt, sed obstupuerunt, sed obstructi sunt sensus animae meae uetusto languore peccati
18 Quod in Deo nec in aeternitate eius, quae ipse est, nullae sint partes
Et iterum "ecce turbatio" [Ier 14,19] ecce iterum obuiat maeror et luctus quaerenti "gaudium et laetitiam" [Ps 50,10]! Sperabat iam anima mea satietatem et ecce iterum obruitur egestate! Affectebam iam comedere et ecce magis esurire! Conabar assurgere ad lucem Dei et recidi in tenebras meas. Immo non modo cecidi in eas, sed sentio me inuolutum in eis. Ante cecidi, quam "conciperet me mater mea". Certe in illis "conceptus sum" [Ps 50,7], et cum earum obuolutione natus sum. Olim certe in illo omnes cecidimus, "in quo omnes peccauimus" [Rom 5,12]. In illo omnes perdidimus, qui facile tenebat et male sibi et nobis perdidit, quod cum uolumus, quaerere nescimus; cum quaerimus, non inuenimus; cum inuenimus, non est quod quaerimus. Adiuua me tu "propter bonitatem tuam, Domine" [Ps 24,7]. "Quaesiui uultum tuum, uultum tuum, Domine, requiram; ne auertas faciem tuam a me" [Ps 26,8f]. Releua me de me ad te. Munda, sana, acue, "illumina"[Ps 12,4] oculum mentis meae, "ut intueatur te" [Hld 6,12]. Recolligat uires suas anima mea, et toto intellectu iterum intendat in te, Domine.
Quid es, Domine, quid es, quid te intelliget cor meum? Certe uita es, sapientia es, ueritas es, bonitas es, beatitudo es, aeternitas es, et omne uerum bonum es. Multa sunt haec, non potest angustus intellectus meus tot uno simul intuitu uidere, ut omnibus simul delectetur. Quomodo ergo, Domine, es omnia haec? An sunt partes tui, aut potius unumquodque horum est totum quod es? Nam quidquid partibus est iunctum, non est omnino unum, sed quodam modo plura et diuersum a seipso, et uel actu uel intellectu dissolui potest; quae aliena sunt a te, quo nihil melius cogitari potest. Nullae igitur partes sunt in te, Domine, nec es plura, sed sic es unum quiddam et idem tibi ipsi, ut in nullo tibi ipsi sis dissimilis; immo tu es ipsa unitas, nullo intellectu diuisibilis. Ergo uita et sapientia et reliqua non sunt partes tui, sed omnia sunt unum, et unumquodque horum est totum quod es, et quod sunt reliqua omnia. Quoniam ergo nec tu habes partes nec tua aeternitas, quae tu es: nusquam et numquam est pars tua aut aeternitatis tuae, sed ubique totus es, et aeternitas tua tota est semper.
19 Quod non sit in loco aut in tempore, sed omnia sint in illo
65
Sed si per aeternitatem tuam fuisti et es et eris, et fuisse non es futurum esse et esse non est fuisse uel futurum esse: quomodo aeternitas tua tota est semper? An de aeternitate tua nihil praeterit, ut iam non sit, nec aliquid futurum est, quasi nondum sit? Non ergo fuisti heri aut eris cras, sed heri et hodie et cras es. Immo nec heri nec hodie nec cras es, sed simpliciter es extra omne tempus. Nam nihil aliud est heri et hodie et cras quam in tempore; tu autem, licet nihil sit sine te, non es tamen in loco aut tempore, sed omnia sunt in te. Nihil enim te continet, sed tu contines omnia.
20 Quod sit ante et ultra omnia etiam aeterna
Tu ergo imples et complecteris omnia; tu es ante et ultra omnia. Et quidem ante omnia es, quia "antequam fierent, tu es" [Ps 89,2] Ultra omnia uero quomodo es? Qualiter enim es ultra ea quae finem non habebunt?
An quia illa sine te nullatenus esse possunt, tu autem nullo modo minus es, etiam si illa redeunt in nihilum? Sic enim quodam modo es ultra illa. An etiam, quia illa cogitari possunt habere finem, tu uero nequaquam? Nam sic illa quidem finem quodam modo, tu uero nullo modo. Et certe quod nullo modo habet finem, ultra est quod aliquo modo finitur. An hoc quoque modo transis omnia etiam aeterna, quia tua et illorum aeternitas tota tibi praesens est, cum illa nondum habeant de sua aeternitate quod uenturum est, sicut iam non habent quod praeteritum est? Sic quippe semper es ultra illa, cum semper tibi sis praesens, seu cum illud semper tibi praesens, ad quod illa nondum peruenerunt.
21 An hoc sit saeculum saeculi siue saecula saeculorum
70
An ergo hoc est saeculum saeculi siue saecula saeculorum? Sicut enim saeculum temporum continet omnia temporalia, sic tua aeternitas continet etiam ipsa saecula temporum. Quae saeculum quidem est propter indiuisibilem unitatem, saecula uero propter interminabilem immensitatem. Et quamuis ita sis magnus, Domine, ut omnia sint te plena et sint in te: sic tamen es sine omni spatio, ut nec medium nec dimidium nec ulla pars sit in te.
22 Quod solus sis quod est et qui est
Tu solus ergo, Domine, es quod es, et tu es qui es. Nam quod aliud est in toto et aliud in partibus, et in quo aliquid est mutabile, non omnino est quod est. Et quod incepit a non esse et potest cogitari non esse et, nisi per aliud subsistat, redit in non esse; et quod habet fuisse quod iam non est, et futurum esse quod nondum est: id non est proprie et absolute. Tu uero es quod es; quia quidquid aliquando aut aliquo modo es, hoc totus et semper es.
Et tu es qui proprie et simpliciter es; quia nec habes fuisse aut futurum esse, sed tantum praesens esse, nec potes cogitari aliquando non esse. Et uita es et lux et sapientia et beatitudo et aeternitas et multa huiusmodi bona, et tamen non es nisi unum et summum bonum; tu, tibi omnino sufficiens, nullo indigens, quo omnia indigent ut sint, et ut bene sint.
23 Quod hoc bonum sit pariter Pater et Filius et Spiritus Sanctus: et hoc sit unum necessarium, quod est omne et totum et solum bonum
75
Hoc bonum es tu, Deus Pater; hoc est Uerbum tuum, id est Filius tuus. Etenim non potest aliud quam quod es, aut aliquid maius uel minus te esse in Uerbo, quo te ipsum dicis; quoniam Uerbum tuum sic est uerum, quomodo tu uerax, et idcirco est ipsa Ueritas sicut tu, non alia quam tu; et sic es tu simplex, ut de te non possit nasci aliud quam quod tu es. Hoc ipsum est Amor unus et communis tibi et Filio tuo, id est Sanctus Spiritus ab utroque procedens. Nam idem Amor non est impar tibi aut Filio tuo; quia tantum amas te et illum, et ille te et seipsum, quantus es tu et ille; nec est aliud a te et ab illo, quod dispar non est tibi illi; nec de summa simplicitate potest procedere aliud, quam quod est de quo procedit. Quod autem est singulus quisque, hoc est tota Trinitas simul, Pater et Filius et Spiritus Sanctus; quoniam singulus quisque non est aliud quam summe simplex unitas et summe una simplicitas, quae nec multiplicari nec aliud et aliud esse potest. "Porro unum est necessarium" [Lc 10,42]. Porro hoc est illud unum necessarium, in quo est omne bonum, immo quod est omne et unum et totum et solum bonum.
24 Coniectatio, quale et quantum sit hoc bonum
Excita nunc, anima mea, et erige totum intellectum tuum, et cogita, quantum potes, quale et quantum sit illud bonum. Si enim singula bona delectabilia sunt, cogita intente quam delectabile sit illud bonum, quod continet iucunditatem omnium bonorum; et non qualem in rebus creatis sumus experti, sed tanto differentem, quanto differt creator a creatura. Si enim bona est uita creata: quam bona est uita creatrix? Sic iucunda est salus facta: quam iucunda est salus, quae facit omnem salutem? Si amabilis est sapientia in cognitione rerum conditarum: quam amabilis est sapientia, quae omnia condidit ex nihilo? Denique si multae et magnae delectatione sunt in rebus delectabilibus: qualis et quanta delectatio est in illo, qui fecit ipsa delectabilia?
25 Quae et quanta bona fruentibus eo
O, qui hoc bono fruetur: quid illi erit et quid illi non erit! Certe quidquid uolet, erit, et quod nolet non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et animae, qualia "nec oculus uidit nec auris audiuit nec cor hominis" [1 Kor 2,9] cogitauit. Cur ergo per multa uagaris, homuncio, quaerendo bona animae tuae et corporis tui? Ama unum bonum, in quo sunt omnia bona et sufficit. Desidera simplex bonum, quod est omne bonum et satis est. Quid enim amas, caro mea, quid desideras, anima mea? Ibi est, ibi est quidquid amatis, quidquid desideratis.
80
Si delectat pulchritudo: "fulgebunt iusti sicut sol" [Mt 13,43] Si uelocitas aut fortitudo aut libertas corporis, cui nihil obsistere possit: "erunt similes angelis dei" [Mt 22,30]; quia "seminatur corpus animale, et surget corpus spirituale" [1 Kor 15,44], potestate utique, non natura. Si longa et salubris uita: ibi est sana aeternitas et aeterna sanitas; quia "iusti in perpetuum uiuent et salus iustorum a Domino" [Ps 36,39] Si satietas: satiabuntur, "cum apparuerit gloria Dei" [Ps 16,15] Si ebrietas: "inebriabuntur ab ubertate domus Dei"] Si melodia: ibi angelorum chori concinunt sine fine Deo. Si quaelibet non immunda, sed munda uoluptas: "torrente uoluptatis suae potabit eos" [Ps 35,9] Deus.
Si sapientia: ipsa Dei sapientia ostendet eius seipsam. Si amicitia: diligent Deum plus quam seipsos, et inuicem tamquam seipsos, et Deus illos plus quam illi seipsos; quia illi illum et se et inciuem per illum, et ille se et illos per seipsum. Si concordia: omnibus illis erit una uoluntas, quia nulla illis erit nisi sola Dei uoluntas. Si potestas: omnipotentes erunt suae uoluntatis, ut Deus suae. Nam sicut poterit Deus quod uolet, per seipsum, ita poterunt illi quod uolent, per illum; quia sicut illi non aliud uolent quam quod ille, ita ille uolet quidquid illi uolent; et quod ille uolet, non poterit non esse. Si honor et diuitiae: Deus suos "seruos bonos et fideles supra multa constituet" [Mt 25,21.23]; immo "filii Dei" et dii "uocabuntur" [Mt 5,9] et erunt; et ubi erit Filius eius, ibi erunt et illi, "haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi" [Ps 81,6; Rom 8,17]. Si uera securitas: certe ita certi erunt numquam et nullatenus ista uel potius bonum sibi defuturum, sicut certi erunt se non sua sponte illud amissuros, nec dilectorem Deum illud dilectoribus suis inuitis ablaturum, nec aliquid Deo potentius inuitos Deum et illos separaturum.
Gaudium uero quale aut quantum est, ubi tale ac tantum bonum est? Cor humanum, cor indigens, cor expertum aerumnas, immo obrutum aerumnis: quantum gauderes, si his omnibus abundares? Interroga intima tua, si capere possint gaudium suum de tanta beatitudine sua. Sed certe, si quis alius, quem omnino sicut teipsum diligeres, eandem beatitudinem haberet, duplicaretur gaudium tuum, quia non minus gauderes pro eo quam pro teipso. Si uero duo uel tres uel multo plures idipsum haberent, tantundem pro singulis quantum pro teipso gauderes, si singulos sicut teipsum amares. Ergo in illa perfecta caritate innumerabilium beatorum angelorum et hominum, ubi nullus minus diliget alium quam seipsum, non aliter gaudebit quisque pro singulis aliis quam pro seipso. Si ergo cor hominis de tanto suo bono uix capiet gaudium suum: quomodo capax erit tot et tantorum gaudiorum? Et utique, quoniam quantum quidque diligit aliquem, tantum de bono eius gaudet: sicut in illa perfecta felicitate unusquisque plus amabit sine comparatione Deum quam se et omnes alios secum, ita plus gaudebit absque existimatione de felicitate Dei quam de sua et omnium aliorum secum. Sed si Deum sic diligent "toto corde, tota mente, tota anima" [Mt 22,37], ut tamen totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat dignitate dilectionis: profecto sic gaudebunt "toto corde, tota mente, tota anima", ut totum cor, tota mens, tota anima non sufficiat plenitudini gaudii.
26 An hoc sit gaudium plenum quod promittit Dominus
Deus meus et Dominus meus, spes mea et gaudium cordis mei, dic animae meae, si hoc est gaudium, de quo nobis dicis per Filium tuum: "Petite et accipietis, ut gaudium uestrum sit plenum" [Ioh 16,24] Inueni namque gaudium quoddam plenum, et plus quam plenum. Pleno quippe corde, plena mente, plena anima, pleno toto homine gaudio illo: adhuc supra modum superit gaudium. Non ergo totum illud gaudium intrabit in gaudentes, sed toti gaudentes intrabunt in gaudium. Dic, Domine, dic seruo tuo intus in corde suo, si hoc est gaudium in quod intrabunt serui tui, qui intrabunt "in gaudium Domini sui" [Mt 25,21]. Sed gaudium illud certe, quo gaudebunt electi tui, "nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit" [1 Kor 2,9] Nondum ergo dixi et cogitaui, Domine, quantum gaudebunt illi beati tui. Utique tantum gaudebunt, quantum amabunt; tantum amabunt, quantum cognoscent. Quantum te cognoscent, Domine, tunc, et quantum amabunt? Certe "nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit" [1 Kor 2,9] in hac uita, quantum te cognoscent et amabunt in illa uita.
85
Oro, Deus, cognoscam te, amem te, ut gaudeam de te. Et si non possum in hac uita ad plenum, uel proficiam in dies, usque dum ueniat illud ad plenum. Proficiat hic in me notitia tui et ibi fiat plena; crescat amor tuus et ibi sit plenus, ut hic gaudium meum sit in spe magnum, et ibi sit in re plenum. Domine, per Filium tuum iubes, immo consulis petere et promittis accipere, "ut gaudium nostrum plenum sit" [Ioh 16,24]. Peto, Domine, quod consulis "per admirabilem consiliarium" [Ies 9,6] nostrum; accipiam, quod promittis per ueritatem tuam, "ut gaudium meum plenum sit" [Ioh 16,24]. Deus uerax, peto accipiam, "ut gaudium meum plenum sit" [Ioh 16,24]. Meditetur interim inde mens mea, loquatur inde lingua mea. Amet illud cor meum, sermonicetur os meum. Esuriat illud omnia mea, sitiat caro mea, desideret tota substantia mea, donec "intrem in gaudium Domini mei" [Mt 25,21], qui est trinus et unus Deus "benedictus in saecula. Amen" [Rom 1,25].