1
etsi me uario iactatum laudis amore
irritaque expertum fallacis praemia uulgi
Cecropius suauis exspirans hortulus auras
florentis uiridi sophiae complectitur umbra,
5
tum ea quaeret eo dignum sibi quaerere carmen,
longe aliud studium atque alios accincta labores
altius ad magni suspendit sidera mundi
et placitum paucis ausa est ascendere collem;
non tamen absistam coeptum detexere munus,
10
in quo iure meas utinam requiescere Musas
et leuiter blandum liceat deponere amorem.
quod si mirificum sophiae genus omne secutum
(mirificum sed enim, modo sit tibi uelle libido),
si me iam summa sapientia pangeret arce,
15
quattuor antiquis heredibus edita consors,
unde hominum errores longe lateque per orbem
despicere atque humilis possem contemnere curas;
non ego te talem uenerarer munere tali,
non equidem, quamuis interdum ludere nobis
20
et gracilem molli liceat pede claudere uersum;
sed magno intexens, si fas est dicere, peplo,
qualis Erectheis olim portatur Athenis,
debita cum castae soluuntur uota Mineruae
tardaque confecto redeunt quinquennia lustro,
25
cum leuis alterno Zephyrus concrebruit Euro
et prono grauidum prouexit pondere currum.
felix illa dies, felix et dicitur annus,
felices qui talem annum uidere diemque.
ergo Palladiae texuntur in ordine pugnae,
30
magna Giganteis ornantur pepla tropaeis,
horrida sanguineo pinguntur proelia cocco.
additur aurata deiectus cuspide Typhon,
qui prius Ossaeis consternens aethera saxis
Emathio celsum duplicarat uertice Olympum.
35
tale deae uelum sollemni tempore portant,
tali te uellem, iuuenum doctissime, ritu
purpureos inter solis et candida lunae
sidera, caeruleis orbem pulsantia bigis,
naturae rerum magnis intexere chartis,
40
aeternum ut sophiae coniunctum carmine nomen
nostra tuum senibus loqueretur pagina saeclis.
sed quoniam ad tantas nunc primum nascimur artis,
nunc primum teneros firmamus robore neruos:
haec tamen interea quae possumus, in quibus aeui
45
prima rudimenta et iuuenes exegimus annos,
accipe dona meo multum uigilata labore
promissa atque diu iam tandem exordia . .
impia prodigiis ut quondam exterrita mollis
Scylla nouos auium sublimis in aere coetus
50
uiderit et tenui conscendens aethera penna
caeruleis sua tecta super uolitauerit alis,
hanc pro purpureo poenam scelerata capillo
pro patris soluens excisa et funditus urbe.
complures illam magni, Messalla, poetae
55
(nam uerum fateamur, amat Polyhymnia uerum)
longe alia perhibent mutatam membra figura
Scyllaeum monstro saxum infestante uocari.
illam esse aerumnis quam saepe legamus Ulixi
candida succinctam latrantibus inguina monstris
60
Dulichias uexasse rates et gurgite in alto
deprensos nautas canibus lacerasse marinis.
sed neque Maeoniae patiuntur credere chartae
nec malus istorum dubiis erroribus auctor.
namque alias alii uulgo finxere puellas
65
quae Colophoniaco Scyllae dicuntur Homero.
ipse Crataein ait matrem; sed siue Hecateis,
siue illam monstro genuit grauena biformi,
siue est neutra parens, atque hoc in carmine toto
inguinis est uitium et Ueneris descripta libido;
70
siue etiam iactis speciem mutata uenenis
infelix uirgo (quid enim commiserat illa?
ipse pater nudam saeua complexus harena
coniugium castae uiolauerat Amphitrites:
at tamen exegit longo post tempore poenas,
75
ut cum cura suae ueheretur coniugis alto
ipsa trucem multo misceret sanguine pontum:
seu uero, ut perhibent, forma cum uinceret omnis
et cupidos quaestu passim popularet amantis,
piscibus haec canibusque malis uallata repente
80
horribilis circum uidit se sistere formas.
heu quotiens mirata nouos expalluit artus,
ipsa suos quotiens heu pertimuit latratus!
ausa quod est mulier numen fraudare deorum
et dictam Ueneri uoto interuertere poenam,
85
quam mala multiplici iuuenum quod saepta caterua
dixerat atque animo meretrix iactata ferarum,
infamem tali merito rumore fuisse
docta Palaepaphiae testatur uoce Pachynus.
quidquid et ut quisque est tali de clade locutus,
90
somnia sunt: potius liceat notescere Cirin,
atque unam ex multis Scyllam non esse puellis.
quare, quae cantus meditanti mittere certos
magna mihi cupido tribuistis praemia, diuae
Pierides, quarum castos aluaria postis
95
munere saepe meo inficiunt, foribusque hyacinthi
deponunt flores aut suaue rubens narcissus
aut crocus alterna coniungens lilia calta,
sparsaque liminibus floret rosa, nunc age, diuae,
praecipue nostro nunc aspirate labori
100
atque nouum aeterno praetexite honore uolumen.
Sunt Pandioniis uicinae sedibus urbes
Actaeos inter collis et candida Thesei
purpureis late ridentia litora conchis,
quarum non ulli fama concedere digna
105
stat Megara Actaei quondam munita labore
Alcathoi Phoebique; deus namque adfuit illi;
unde etiam citharae uoces imitatus acutas
saepe lapis recrepat Cyllenia murmura pulsus
et ueterem sonitu Phoebi testatur amorem.
110
hanc urbem ante alios qui tunc florebat in armis
fecerat infestam populator remige Minos,
hospitio quod se Nisi Polyidos auito
Carpathium fugiens et flumina Caeratea
texerat. hunc bello repetens Gortynius heros
115
Attica Cretaea sternebat rura sagitta.
sed neque tunc ciuis neque tunc rex ipse ueretur
infesto ad muros uolitantis agmine turmas
icere et indomitas uirtute retundere mentes,
responsum quoniam satis est meminisse deorum.
120
nam capite ab summo regis, mirabile dictu,
candida caesarie frondebant tempora lauro,
et roseus medio surgebat uertice crinis.
cuius quam seruata diu natura fuisset,
tam patriam incolumem Nisi regnumque futurum,
125
concordes stabili firmarunt numine Parcae.
ergo omnis caro residebat cura capillo,
aurea sollemni comptum quem fibula ritu
morsilis et tereti nectebant dente cicadae.
Nec uero haec uobis custodia uana fuisset,
130
nec fuerat, ni Scylla nouo correpta furore,
Scylla, patris miseri patriaeque inuenta sepulcrum,
o nimium cupidis Minoa inhiasset ocellis.
sed malus ille puer, quem nec sua flectere mater
iratum potuit, quem nec pater atque auus idem
135
Iuppiter (ille etiam Poenos domitare leones,
et ualidas docuit uiris mansuescere tigris,
ille etiam diuos, hominessed dicere magnum est),
idem tum tristis acuebat paruulus iras
Iunonis magnae, cuius (periuria diuae
140
olim, sed meminere diu) periura puella
non ulli licitam uiolauerat inscia sedem,
dum sacris operata deae lasciuit et extra
procedit longe matrum comitumque cateruam,
suspensam gaudens in corpore ludere uestem
145
et tumidos agitante sinus aquilone relaxans.
necdum etiam castos gustauerat ignis honores,
necdum sollemni lympha perfusa sacerdos
pallentis foliis caput exornarat oliuae,
cum lapsa e manibus fugit pila, quoque relapsa est,
150
procurrit uirgo. quod uti ne prodita ludo
auratam gracili soluisses corpore pallam!
omnia quae retinere gradum cursusque morari
possent, o tecum uellem tua semper haberes!
non umquam uiolata manu sacraria diuae
155
iurando infelix nequiquam iure piasses.
etsi quis nocuisse tibi periuria credat?
causa pia est: timuit fratri te ostendere Iuno.
at leuis ille deus, cui semper ad ulciscendum
quaeritur ex omni uerborum iniuria dicto,
160
aurea fulgenti depromens tela pharetra
(heu nimium terret, nimium tirintia uisu)
uirginis in tenera defixerat omnia mente.
Quae simul ac uenis hausit sitientibus ignem
et ualidum penitus concepit in ossa furorem,
165
saeua uelut gelidis Edonum Bistonis oris
ictaue barbarico Cybeles antistita buxo,
infelix uirgo tota bacchatur in urbe,
non storace Idaeo fraglantis picta capillos,
coccina non teneris pedibus Sicyonia seruans,
170
non niueo retinens bacata monilia collo.
multum illi incerto trepidant uestigia cursu.
saepe redit patrios ascendere perdita muros
aeriasque facit causam se uisere turris;
saepe etiam tristis uoluens in nocte querelas
175
sedibus ex altis caeli speculatur amorem,
castraque prospectat crebris lucentia flammis.
nulla colum nouit, carum non respicit aurum,
non arguta sonant tenui psalteria chorda,
non Libyco molles plauduntur pectine telae.
180
nullus in ore rubor : ubi enim rubor, obstat amori.
atque ubi nulla malis reperit solacia tantis,
tabidulamque uidet labi per uiscera mortem,
quo uocat ire dolor, subigunt quo tendere fata,
fertur et horribili praeceps impellitur oestro,
185
ut patris a demens crinem de uertice caesum
furtimque arguto detonsum mitteret hosti.
namque haec condicio miserae proponitur una,
siue illa ignoransquis non bonus omnia malit
credere, quam tanto sceleris damnare puellam?
190
heu tamen infelix: quid enim imprudentia prodest?
Nise pater, cui direpta crudeliter urbe
uix erit una super sedes in turribus altis,
fessus ubi exstructo possis considere nido,
tu quoque auis moriere : dabit tibi filia poenas.
195
gaudete o celeres, subnisae nubibus altis,
quae mare, quae uiridis siluas lucosque sonantis
incolitis, gaudete, uagi laris ante uolucres,
uosque adeo humanos mutatae corporis artus,
uos o crudeli fatorum lege, puellae
200
Dauliades, gaudete: uenit carissima uobis
cognatos augens reges numerumque suorum
Ciris et ipse pater, uos o pulcherrima quondam
corpora, caeruleas praeuertite in aethera nubes,
qua nouus ad superum sedes haliaetos et qua
205
candida concessos ascendat Ciris honores.
Iamque adeo dulci deuinctus lumina somno
Nisus erat, uigilumque procul custodia primis
excubias foribus studio iactabat inani,
cum furtim tacito descendens Scylla cubili
210
auribus arrectis nocturna silentia temptat
et pressis tenuem singultibus aera captat.
tum suspensa leuans digitis uestigia primis
progreditur ferroque manus armata bidenti
euolat: at demptae subita in formidine uires:
215
caeruleas sua furta prius testatur ad umbras.
nam qua se ad patrium tendebat semita limen,
uestibulo in thalami paulum remoratur et alte
suspicit ad gelidi nutantia sidera mundi,
non accepta piis promittens munera diuis.
220
Quam simul OgygiiPhoenicis filia Carme
surgere sensit anus, sonitum nam fecerat illi
marmoreo aeratus stridens in limine cardo,
corripit extemplo fessam languore puellam,
et simul 'o nobis sacrum caput' inquit 'alumna,
225
non tibi nequiquam uiridis per uiscera pallor
aegrotas tenui suffundit sanguine uenas,
nec leuis hoc faceres, neque enim pote, cura subegit,
aut fallor: quod ut o potius, Ramnusia, fallar!
nam qua te causa nec dulcis pocula Bacchi
230
nec grauidos Cereris dicam contingere fetus?
qua causa ad patrium solam uigilare cubile,
tempore quo fessas mortalia pectora curas,
quo rapidos etiam requiescunt flumina cursus?
dic age nunc miserae saltem, quod saepe petenti
235
iurabas nihil esse mihi, cum maesta parentis
formosos circum uirgo morerere capillos.
ei mihi, ne furor ille tuos inuaserit artus,
ille Arabae Myrrhae quondam qui cepit ocellos,
ut scelere infando (quod nec sinat Adrastea)
240
laedere utrumque uno studeas errore parentem!
quod si alio quouis animi iactaris amore,
(nam te iactari, non est Amathusia nostri
tam rudis ut nullo possim cognoscere signo,)
si concessus amor noto te macerat igne:
245
per tibi Dictynae praesentia numina iuro,
prima deum dulcem mihi te quae donat alumnam,
omnia me potius digna atque indigna laborum
milia uisuram, quam te tam tristibus istis
sordibus et scora patior tabescere tali.'
250
Haec loquitur, mollique ut se uelarat amictu,
frigidulam iniecta circumdat ueste puellam,
quae prius in tenui fuerat succincta crocota.
dulcia deinde genis rorantibus oscula figens
persequitur miserae causas exquirere tabis,
255
nec tamen ante ullas patitur sibi reddere uoces,
marmoreum tremebunda pedem quam rettulit intra.
illa autem 'quid enim me' inquit 'nutricula torques?
quid tantum properas nostros nouisse furores?
non ego consueto mortalibus uror amore,
260
nec mihi notorum deflectunt lumina uultus,
nec genitor cordi est: ultro namque odimus omnis.
nil amat hic animus, nutrix, quod oportet amari,
in quo falsa tamen lateat pietatis imago,
sed media ex acie mediisque ex hostibus. heu heu
265
quid dicam, quoue aegra malum hoc exordiar ore?
dicam equidem, quoniam tu me quid dicere, nutrix,
non sinis? extremum hoc munus morientis habeto.
ille, uides, nostris qui moenibus assidet hostis,
quem pater ipse deum sceptri donauit honore,
270
cui Parcae tribuere nec ullo uulnere laedi,
(dicendum est, frustra circum uehor omnia uerbis)
ille mea, ille idem oppugnat praecordia Minos.
quod per te diuum crebros testamur amores,
perque tuum memori ductum mihi pectus alumnae,
275
ut me si seruare potes, nec perdere malis.
sin autem optatae spes est incisa salutis,
ne mihi quam merui inuideas, nutricula, mortem.
nam nisi te nobis malus o malus, optima Carme,
ante hunc conspectum casusue deusue tulisset,
280
aut ferro hoc' (aperit ferrum quod ueste latebat)
'purpureum patris dempsissem uertice crinem,
aut mihi praesenti peperissem uulnere letum.'
Uix haec ediderat cum clade exterrita tristi
intonsos multo deturpat puluere crinis
285
et grauiter questu Carme complorat anili.
'o mihi nunc iterum crudelis reddite Minos,
o iterum nostrae Minos inimice senectae,
semper ut aut olim natae te propter eundem,
aut Amor insanae luctum portauit alumnae!
290
ten ego tam longe capta atque auecta nequiui,
tam graue seruitium, tam duros passa labores,
effugere, o bis iam exitium crudele meorum?
iam iam nec nobis aequo senioribus ullum
uiuere uti cupiam uiuit genus. ut quid ego amens
295
te erepta, o Britomarti, meae spes una salutis,
te, Britomarti, diem potui producere uitae?
atque utinam celeri ne tantum grata Dianae
uenatus esses uirgo sectata uirorum,
Gnosia neu Partho contendens spicula cornu
300
Dictaeas ageres ad gramina nota capellas!
numquam tam obnixe fugiens Minois amores
praeceps aerii specula de montis ibi isses
unde alii fugisse ferunt, et numen Aphaeae
uirginis assignant, alii, quo notior esses,
305
Dictynam dixere tuo de nomine Lunam.
sint haec uera uelim: mihi certe, nata, peristi:
numquam ego te summo uolitantem uertice montis
Hyrcanos inter comites agmenque ferarum
conspiciam nec te redeuntem amplexa tenebo.
310
uerum haec tum nobis grauia atque indigna fuere
tum, mea alumna, tui cum spes integra maneret,
et uox ista meas nondum uiolauerat auris.
ten etiam fortuna mihi crudelis ademit,
ten, quae sola meae uiuendi causa senectae?
315
saepe tuo dulci nequiquam capta sopore,
cum premeret natura, mori me uelle negaui,
ut tibi Corycio glomerarem flammea luto.
quo nunc me, infelix, aut quae me fata reseruant?
an nescis, qua lege patris de uertice summo
320
edita candentis praetexat purpura canos.
quae tenuis patrio praes sit suspensa capillo?
si nescis, aliquam possum sperare salutem,
inscia quandoquidem scelus es commenta nefandum.
sin est quod metuo, per te, mea alumna, tuumque
325
expertum multis miserae mihi rebus amorem,
perdere saeua precor per flumina te Ilythyiae,
ne tantum in facinus tam nulla mente sequaris.
non ego te incepto, fieri quod non pote, conor
flectere amore, neque est cum dis contendere nostrum;
330
sed patris incolumi potius denubere regno
atque aliquos tamen esse uelis tibi, alumna, penatis
hoc unum exitio docta atque experta monebo.
quod si non alia poteris ratione parentem
flectere (sed poteris: quid enim non unica possis?)
335
tu potius tamen ista, pio cum iure licebit,
cum facti causam tempusque doloris habebis,
tunc potius conata tua atque incepta referto,
meque deosque tibi comites, mea alumna, futuros
polliceor: nihil est, quod texitur ordine, longum.'
340
His ubi sollicitos animi releuauerat aestus
uocibus et blanda pectus spe luserat aegrum,
paulatim tremebunda genis obducere uestem
uirginis et placidam tenebris captare quietem,
inuerso bibulum restinguens lumen oliuo,
345
incipit, ad crebrosque insani pectoris ictus
ferre manum, assiduis mulcens praecordia palmis.
noctem illam sic maesta super morientis alumnae
frigidulos cubito subnisa pependit ocellos.
Postera lux ubi laeta diem mortalibus almum,
350
et gelida (uenientis enim) quatiebat ab Oeta
quem pauidae alternis fugitant optantque puellae,
Hesperium uitant, optant ardescere Eoum,
praeceptis paret uirgo nutricis et omnis
undique conquirit nubendi sedula causas.
355
temptantur patriae summissis uocibus aures,
laudanturque nouae pacis bona: multus inepto
uirginis insolitae sermo nouus errat in ore.
nunc tremere instantis belli certamina dicit,
communemque timere deum; nunc regis amicis,
360
iamque ipsi uerita est: orbum flet maesta parentem,
cum Ioue communis qui non dat habere nepotes.
nunc etiam conficta dolo mendacia turpi
inuenit et diuum terret formidine ciuis.
nunc alia ex aliis (nec desunt) omina quaerit.
365
quin etiam castos ausa est corrumpere uates,
ut, cum caesa pio cecidisset uictima ferro,
esset qui generum Minoa auctoribus extis
iungere et ancipitis suaderet tollere pugnas.
At nutrix patula componens sulpura testa
370
narcissum casiamque herbas contundit olentis,
terque nouena ligans triplici diuersa colore
fila, 'ter in gremium mecum' inquit 'despue, uirgo,
despue ter uirgo: numero deus impare gaudet.'
inde Ioui magno geminans furialia sacra,
375
sacra nec Idaeis anubus nec cognita Grais,
pergit, Amyclaeo spargens altaria thallo,
regis Iolciacis animum defigere uotis.
uerum ubi nulla mouet stabilem fallacia Nisum,
nec possunt homines nec possunt flectere diui,
380
(tanta est in paruo fiducia crine cauendi)
rursus ad inceptum sociam se iungit alumnae,
purpureumque parat rursus tondere capillum,
tam longo quod iam captat succurrere amori.
non minus illa tamen Rhauci quod moenia crescant,
385
gaudeat, et cineri patria est iucunda sepulto.
Ergo metu capiti Scylla est inimica paterno:
tum coma Sidonio florens deciditur ostro,
tum capitur Megara et diuum responsa probantur,
tum suspensa nouo ritu de nauibus altis
390
per mare caeruleum trahitur Niseia uirgo.
complures illam nymphae mirantur in undis,
miratur pater Oceanus et candida Tethys
et cupidas secum rapiens Galatea sorores.
illa etiam iunctis magnum quae piscibus aequor
395
et glauco bipedum curru metitur equorum,
Leucothea, paruusque dea cum matre Palaemon,
illi etiam alternas sortiti uiuere luces,
cara Iouis suboles, magnum Iouis incrementum,
Tyndaridae niueos mirantur uirginis artus.
400
has adeo uoces atque haec lamenta per auras
fluctibus in mediis questu uoluebat inani,
ad caelum infelix ardentia lumina tendens,
lumina, nam teneras arcebant uincula plantas:
'supprimite o paulum turbati flamina uenti,
405
dum queror et diuos, quamquam nil testibus illis
profeci, extrema moriens tamen alloquor hora.
uos ego, uos adeo, uenti, testabor, et aurae,
uos, o numantina si qui de gente uenitis,
cernitis? illa ego sum cognato sanguine uobis,
410
Scylla (quod o salua liceat te dicere, Procne)
illa ego sum, Nisi pollentis filia quondam,
certatim ex omni petiit quam Graecia regno,
qua curuus terras amplectitur Hellespontus.
illa ego sum, Minos, sacrato foedere coniunx
415
dicta tibi: tamen haec etsi non accipis, audis.
uinctane tam magni tranabo gurgitis undas?
uincta tot assiduas pendebo ex ordine luces?
non equidem me alio possum contendere dignam
supplicio, quod sic patriam carosque penatis
420
hostibus immitique addixi ignara tyranno.
uerum istaec, Minos, illos scelerata putaui,
si nostra ante aliquis nudasset foedera casus,
facturos, quorum direptis moenibus urbis
o ego crudelis flamma delubra petiui.
425
te uero uictore prius uel sidera cursus
mutatura suos quam te mihi talia captae
facturum metui. iam iam scelus omnia uincit.
ten ego plus patrio dilexi perdita regno?
ten ego? nec mirum; uultu decepta puella
430
ut uidi, ut perii, ut me malus abstulit error.
non equidem ex isto speraui corpore posse
tale malum nasci, formae quae sidere fallor.
me non deliciis commouit regia diues,
curalio diues fragili et lacrimoso electro,
435
me non florentes aequali corpore nymphae,
non metus incendens potuit retinere deorum.
omnia uicit amor: quid enim non uinceret ille?
non mihi iam pingui sudabunt tempora myrrha,
pronuba nec castos accendet pinus honores,
440
nec Libys Assyrio sternetur lectulus ostro.
magna queror: ne tu illa quidem communis alumna
omnibus iniecta, tellus, tumulabis harena.
men inter matres ancillarisque maritas,
men alias inter famularum munere fungi,
445
coniugis atque tuae, quaecumque erit illa, beatae
non licuit grauidos penso deuoluere fusos?
at belli saltem captiuam lege necasses!
iam fessae tandem fugiunt de corpore uires,
et caput inflexa lentum ceruice recumbit,
450
marmorea adductis liuescunt bracchia nodis.
aequorei pristes, immania corpora ponti,
undique conueniunt, et glauco in gurgite circum
uerbere caudarum atque oris minitantur hiatu.
iam tandem casus hominum, iam respice, Minos!
455
sit satis hoc, tantum Scyllam uidisse malorum.
uel fato fuerit nobis haec debita pestis,
uel casu incerto, merita uel denique culpa:
omnia nam potius quam te fecisse putabo.'
Labitur interea resoluta ab litore classis,
460
magna repentino sinuantur lintea coro.
flectitur in uiridi remus sale, languida fessae
uirginis in cursu moritur querimonia longo.
deserit angustis inclusum faucibus Isthmon,
Cypselidae magni florentia regna Corinthi;
465
praeterit abruptas Scironis protinus arces,
infestumque suis dirae testudinis exit
spelaeum, multoque cruentas hospite cautes.
iamque adeo tutum longe Piraeea cernit,
et notas secum heu frustra respectat Athenas.
470
iam procul e fluctu Salaminia respicit arua
florentisque uidet iam Cycladas : hinc uenus illi
sinius, hinc statio contra patet Hermionea.
linquitur ante alias longe gratissima Delos
Nereidum matri et Neptuno Aegaeo.
475
prospicit incinctam spumanti litore Cythnum,
marmoreamque Paron, uiridemque adlapsa Donysam,
Aeginamque simul salutiferamque Seriphum.
fertur et incertis iactatur ad omnia uentis,
cumba uelut, magnas sequitur cum paruula classis,
480
Afer et hiberno bacchatur in aequore turbo.
donec tale decus formae uexarier undis
non tulit ac miseros mutauit uirginis artus
caeruleo pollens coniunx Neptunia regno.
sed tamen aeternum squamis uestire puellam
485
infidosque inter teneram committere pisces
non statuit (nimium est auidum pecus Amphitrites):
acriis potius sublimem sustulit alis,
esset ut in terris facti de nomine Ciris,
Ciris Amyclaeo formosior ansere Ledae.
490
hic uelut in niueo tenera est cum primitus ouo
effigies animantis et internodia membris
imperfecta nouo fluitant concreta calore,
sic liquido Scyllae circumfusum aequore corpus
semiferi incertis etiam nunc partibus artus
495
undique mutabant atque undique mutabantur.
oris honos primum et multis optata labella
et patulae frontis species concrescere in unum
coepere et gracili mentum producere rostro.
tum qua se medium capitis discrimen agebat,
500
ecce repente uelut patrios imitatus honores
puniceam concussit apex in uertice cristam,
at mollis uarios intexens pluma colores
marmoreum uolucri uestiuit tegmine corpus,
lentaque perpetuas fuderunt bracchia pennas.
505
inde alias partes minioque infecta rubenti
crura nouam maciesque obduxit squalida pellem,
et pedibus teneris unguis adfixit acutos.
et tamen hoc demum miserae succurrere pacto
uix fuerat placida Neptuni coniuge dignum.
510
numquam illam post haec oculi uidere suorum
purpureas flauo retinentem uertice uittas,
non thalamus Syrio fraglans accepit amomo,
nullae illam sedes: quid enim cum sedibus illi?
quae simul ut sese cano de gurgite uelox
515
cum sonitu ad caelum stridentibus extulit alis
et multum late dispersit in aequora rorem,
infelix uirgo nequiquam a morte recepta
incultum solis in rupibus exigit aeuum,
rupibus et scopulis et litoribus desertis.
520
nec tamen hoc ipsum poena sine: namque deum rex
omnia qui imperio terrarum milia uersat,
commotus talem ad superos uolitare puellam,
cum pater exstinctus caeca sub nocte lateret,
illi pro pietate sua (nam saepe uigentum
525
sanguine taurorum supplex resperserat aras,
saepe deum largo decorarat munere sedes)
reddidit optatam mutato corpore uitam,
fecitque in terris haliaetos ales ut esset:
quippe aquilis semper gaudet deus ille coruscis.
530
huic uero miserae, quoniam damnata deorum
iudicio natique et coniugis ante fuisset,
infesti apposuit odium crudele parentis.
namque ut in aetherio signorum munere praestans,
unum quem duplici stellarum sidere uidi,
535
Scorpios alternis clarum fugat Oriona;
sic inter sese tristis haliaetos iras
et ciris memori seruant ad saecula fato.
quacumque illa leuem fugiens secat aethera pennis,
ecce inimicus atrox magno stridore per auras
540
insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,
illa leuem fugiens raptim secat aethera pennis.