1
ARCHIPOETA (12th century)
lingua balbus, hebes ingenio,
uiris doctis sermonem facio.
sed quod loquor, qui loqui nescio,
5
necessitas est, non praesumptio.
nulli uestrum reor ambiguum
uiris bonis hoc esse congruum,
ut subportet magnus exiguum,
aegrum sanus et prudens fatuum.
10
ne sim reus et dignus odio,
si lucernam ponam sub modio,
quod de rebus humanis sentio,
pia loqui iubet intentio.
breuem uero sermonem facio,
15
ne uos grauet longa narratio,
ne dormitet lector prae taedio
et «tu autem» dicat in medio.
lapsum deus reuocans hominem
20
uerbum suum, suam imaginem
misit ad nos per matrem uirginem.
seruo suo persona domini,
morti uita, splendor caligini,
scimus ista potentialiter
magis facta quam naturaliter,
scrutantibus spiritualiter
scire licet quare, non qualiter.
30
arte mira, miro consilio
quaerens ouem bonus opilio
locutus est nobis in filio.
sanctum suae mentis consilium
35
patefecit mundo per filium,
ut reiecto cultu sculptilium
deum nosset error gentilium.
poetarum seductos fabulis
ueritatis instruxit regulis,
40
signis multis atque miraculis
fidem ueram dedit incredulis.
obmutescant humana somnia,
nil occultum, iam patent omnia;
45
non sapiens, sed sapientia.
conticescat falsa temeritas,
ubi palam loquitur ueritas;
quod diuina probat auctoritas,
non improbet humana falsitas.
50
huius mundi praeterit orbita;
stricta ducit ad uitam semita.
qui scrutatur renum abscondita,
trutinabit hominum merita.
iudex iustus, inspector cordium
55
nos ad suum trahit iudicium
redditurus ad pondus proprium
bona bonis, malis contrarium.
in hac uira misere uiuitur,
uanitas est omne, quod cernitur.
60
heri natus hodie moritur,
finem habet omne, quod oritur.
sed qui dedit ad tempus uiuere,
uitam breuem potest producere;
uitam potest de morte facere,
65
qui mortuos iubet resurgere.
nos ad regna uocat caelestia,
ubi prorsus nulla miseria,
sed uoluptas et uera gaudia,
quae sit deus ornnibus omnia.
70
puniamus uirtute uitium,
cuius caret fine supplicium.
terreat nos ignis incendium,
foetor, fletus et stridor dentium.
sciens deus nos esse teneros
75
et gehennae dolores asperos
ouem suam ponens in humeros.
omnipotens incorruptibilis,
80
creaturae misertus mobilis
est pro nobis factus passibilis.
est alapas passus et uerbera,
ludicrorum diuersa genera,
spura, spinas et praeter cetera
85
crucis morte damnatus aspera.
cum creator in cruce patitur,
ferreus est, qui non conpatitur;
cum saluator lancea pungitur,
saxeus est, qui non conpungitur.
90
conpungamur intus in anima
iram dei placantes lacrima!
dies irae, dies nouissima
cito uenit, nimis est proxima.
ecce redit districtus arbiter,
95
qui passus est misericorditer.
redit quidem, sed iam minaciter;
coactus est, non potest aliter.
mundus totus commotus acriter
uindicabit auctorem grauiter,
100
et torquebit reos perenniter
quamuis iuste, tamen crudeliter.
uos iudicis estis discipuli,
in scriptura diuina seduli,
Christiani lucernae populi,
105
contemptores praesentis saeculi.
uos non estis uirgines fatuae,
uestrae non sunt lampades uacuae,
uasa uestra manant assidue
110
uos pascitis gregem dominicum
erogantes diuinum triticum
quibusdam plus, quibusdam modicum,
prout quemque scitis famelicum.
decus estis ecclesiasticum;
115
cum uenerit iudex in publicum,
ut puniat omne maleficum,
sedebitis in thronis iudicum.
uerumtamen in mundi fluctibus,
ubi nemo mundus a sordibus,
120
quod dicitis in uestris cordibus,
compungendum est in cubilibus.
bene uestris utentes opibus;
nam deo dat, qui dat inopibus:
125
ipse deus est in pauperibus.
ut diuina testatur pagina,
opes multae sunt iusto sarcina;
summa uirtus est elemosina,
dici debet uirtutum domina.
130
hanc commendo uobis prae ceteris;
abscondatur in sinu pauperis.
crede mihi: si quid deliqueris,
per hanc deum placare poteris.
hanc conmendo uobis praecipue,
135
haec est uia uitae perpetuae,
quod saluator ostendens congrue
dixit: omni petenti tribue.
scitis ista, neque uos doceo,
sed quod scitis, facere moneo.
140
pro me loqui iam tandem debeo,
non sum puer, aetatem habeo.
uitam meam uobis enucleo,
paupertatem meam non taceo:
sic sum pauper et sic indigeo,
145
quod tam siti quam fame pereo.
non sum nequam, nullum decipio:
nam libenter semper accipio
et plus mihi quam fratri cupio.
150
si uendatur propter denarium
indumentum, quod porto, uarium,
grande mihi fiet opprobrium;
largissimus largorum omnium
155
praesul dedit hoc mihi pallium
magis habens in caelis praemium
quam Martinus, qui dedit medium.
nunc est opus, ut uestra copia
160
dent nobiles dona nobilia:
aurum, uestes et his similia.
ne pauperi sit excusatio,
det quadrantem gazophylatio;
haec uiduae fuit oblatio,
165
quam diuina conmendat ratio.
uiri digni fama perpetua,
prece uestra complector genua:
ne recedam hinc manu uacua,
fiat pro me collecta mutua.
170
mea uobis patet intentio;
uos grauari sermone sentio;
unde finem sermonis facio,
quem sic finit breuis oratio.
praestet uobis creator Eloy
175
caritatis lecytum olei,
spei uinum, frumentum fidei,
et post mortem ad uitam prouehi.
nobis uero mundo fruentibus,
uinum bonum saepe bibentibus,
180
sine uino deficientibus
nummos rnultos pro largis sumptibus.
patrem pacis et patronum,
190
turba strepens istrionum
iam conformat tono tonum.
quisque sperat grande donum.
195
Nomen uatis uel personam
sed quem fuga fecit Ionam
200
Lacrimarum fluit riuus
205
nequam nimis et lasciuus
nec cum sancto sanctus fui.
215
condempnatum a cohorte
mox absorbent ceti porte.
cuius carnes sunt absorte
220
(sed cor manet adhuc forte)
225
pro qua cetus eum uorat:
230
Si remittas hunc reatum
235
et ad portum destinatum
ut sit rursus uates uatum
scribens opus tibi gratum.
240
ad hoc iussit esse natum,
245
inter enses et sagittas
250
uincam uita patrum uitas
scribam tibi, si me ditas.
255
paupertatis premor peste
nunc insanus plus Oreste,
260
male uiuens et moleste,
Pacis auctor, ultor litis,
quicquid in me malum scitis
ne nos apprehendat sitis,
«omnia tempus habent», et ego breue postulo tempus,
ut possim paucos praesens tibi reddere uersus:
275
electo sacro, praesens in regmine macro.
uirgineo more non haec loquor absque rubore.
uiue, uir inmense, tibi concedit regimen se,
consilio cuius regitur ualidaque manu ius.
280
pontificum flos es et maximus inter eos es.
incolumis uiuas, plus Nestore consilii uas.
uir pie, uir iuste, precor, ut moneam precibus te,
uir ratione uigens, dat honorem tota tibi gens.
285
amplecti minimos magni solet esse uiri mos.
cor miseris flecte, quoniam probitas decet haec te.
pauperie plenos solita pietate foue nos.
et transmontanos, uir transmontane, iuua nos.
nulla mihi certe de uita spes nisi per te.
frigore siue fame tolletur spiritus a me.
asperitas brumae necat horriferumque gelu me.
continuam tussim patior, tamquam phthisicus sim,
sentio per pulsum, quod non a morte procul sum.
295
esse probant inopes nos corpore cum reliquo pes.
unde uerecundo uultu tibi uerba precum do,
in tali ueste non sto sine fronte penes te:
liber ab interitu sis et memor esto mei tu.
300
Archicancellarie, uir discrete mentis,
cuius cor non agitur leuitatis uentis
aut morem transgreditur uiri sapientis,
non est in me forsitan id, quod de me sentis.
audi preces, domine, ueniam petentis;
305
exaudi suspiria gemitusque flentis
et onus impositum ferre non ualentis,
quod probare potero multis argumentis.
tuus in perpetuum seruus et poeta
ibo, si praeceperis, etiam trans freta,
310
et, quodcumque iusseris, scribam mente laeta,
sed angusti temporis me coartat meta.
iubes angustissimo spatio dierum
me tractare seriem augustarum rerum,
quas neque Uirgilium posse nec Homerum
315
annis quinque scribere constat esse uerum.
uis, ut infra circulum paruae septimanae
bella scribam fortia breuiter et nane,
quae uix in quinquennio scriberes, Lucane,
uel tu, uatum maxime, Maro Mantuane.
320
uir uirorum optime, parce tuo uati,
qui se totum subicit tuae uoluntati;
precor, cum non audeam onus tantum pati,
ut rigorem temperes ardui mandati.
nosti, quod in homine non sit eius uia;
325
prophetiae spiritus fugit ab Elia,
Elisaeum deserit saepe prophetia,
nec me semper sequitur mea poetria.
aliquando facio uersus mille cito
et tunc nulli cederem uersuum perito,
330
sed post tempus modicum cerebro sopito
uersus a me fugiunt carminis oblito.
quae semel emittitur, nescit uox reuerti;
scripta sua corrigunt etiam diserti.
uersus uolunt corrigi denuoque uerti,
335
ne risum segnities pariat inerti.
loca uitant publica quidam poetarum
et secretas eligunt sedes latebrarum,
student, instant, uigilant nec laborant parum
et uix tandem reddere possunt opus clarum.
340
ieiunant et abstinent poetarum chori,
uitant rixas publicas et tumultus fori
et, ut opus faciant, quod non possint mori,
moriuntur studio subditi labori.
unicuique proprium dat natura munus:
345
ego numquam potui scribere ieiunus;
me ieiunum uincere posset puer unus:
sitim et ieiunium odi quasi funus.
unicuique proprium dat natura donum:
ego uersus faciens bibo uinum bonum
350
et quod habent melius dolia cauponum;
tale uinum generat copiam sermonum.
tales uersus facio, quale uinum bibo;
nihil possum facere nisi sumpto cibo;
nihil ualent penitus, quae ieiunus scribo;
355
Nasonem post calicem carmine praeibo.
mihi numquam spiritus prophetiae datur,
nisi prius fuerit uenter bene satur;
dum in arca cerebri Bacchus dominatur,
in me Phoebus irruit et miranda fatur.
360
scribere non ualeo pauper et mendicus,
quae gessit in Latio Caesar Fridericus,
qualiter subactus est Tuscus inimicus,
praeter te, qui Caesaris integer amicus.
poeta pauperior omnibus poetis
365
nihil prorsus habeo, nisi quod uidetis;
unde saepe lugeo, quando uos ridetis;
nec me meo uitio pauperem putetis.
fodere non debeo, quia sum scholaris,
ortus ex militibus proeliandi gnaris;
370
sed quia me terruit labor militaris,
malui Uirgilium sequi quam te, Paris.
mendicare pudor est, mendicare nolo,
fures multa possident, sed non absque dolo.
quid ergo iam faciam, qui nec agros colo,
375
nec mendicus fieri nec fur esse uolo?
saepe de miseria meae paupertatis
conqueror in carmine uiris litteratis.
laici non sapiunt ea, quae sunt uatis,
et nil mihi tribuunt, quod est notum satis.
380
a uiris Teutonicis multa solent dari,
digni sunt prae ceteris laude singulari.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
praesules Italiae, praesules auari,
385
potius idolatrae debent nominari;
uix quadrantem tribuunt pauperi scholari:
quis per dona talia poterit ditari?
doleo, cum uideo leccatores multos
penitus inutiles penitusque stultos,
390
nulla prorsus animi ratione fultos
sericis et uariis indumentis cultos.
uellem, soli milites eis ista darent,
et de nobis praesules nostri cogitarent,
non leonum spoliis asinos ornarent;
395
sed dum quaerunt gloriam, pietate carent.
eia nunc pontifices pietatis mirae,
cum poeta soleat foris esurire,
mimi solent cameras uestras introire,
qui nil sciunt facere praeter insanire.
400
pereat hypocrisis omnium parcorum!
scimus, quod auarus est cultor idolorum.
commendetur largitas praesulum largorum;
electus Coloniae primus est eorum.
in regni negotiis potens et peritus
405
a regni negotio nomen est sortitus;
praecepti dominici memor, non oblitus
tribuit hilariter, non uelut inuitus.
unde fit, ut aliquid petere praesumam:
nudus ego, metuens frigus atque brumam,
410
qui uellus non habeo nec in lecto plumam;
tam libenter mihi det, quam libenter sumam.
Archicancellarie, spes es mea solus;
in te non est macula, non est in te dolus.
longa tibi tempora det fatalis colus,
415
cuius illustrabitur claritate polus.
nummos, quos tu dederas, bene dispensaui:
pauperem presbyterum hac aestate paui,
ut te deus protegat in labore graui
et coram te corruant inimici praui.
420
largum habens dominum nolo parcus esse,
nolo sine socio mea frui messe:
nobilis est animi pluribus prodesse;
largo numquam poterit animo deesse.
secundum quod habeo, tribuo libenter
425
neque panem comedo solus et latenter,
et non sum, qui curias intrem imprudenter,
sicut illi faciunt, quorum deus uenter.
Archicancellarie, spes et uita mea,
in quo mens est Nestoris et uox Ulixea,
430
Christus tibi tribuat annos et trophaea
et nobis facundiam, ut scribamus ea.
nocte quadam sabbati somno iam refectus,
cum mihi fastidio factus esset lectus,
signo crucis muniens frontem, uultus, pectus
435
indui me uestibus, quibus eram tectus.
sic dum nec accumberem neque starem rectus,
tantus odor naribus rneis est iniectus,
quantum numquam protulit spica nardi nec thus
neque liquor balsami recens et electus.
440
ortus erat Lucifer, stella matutina,
cum perfusus undique luce repentina
sum raptus ad aethera quadum ui diuina;
ubi deus raptor est, dulcis est rapina.
repente sub pedibus hunc relinquo mundum
445
et in orbem uideor ingredi secundum,
cuius admirabile lumen et iocundum
non ualet exprimere uerbis os facundum.
non est ibi gemitus neque uox dolentis,
ubi sanctus populus immortalis gentis
450
liber a periculis, tutus a tormentis
pace summa fruitur et quiete mentis.
ibi pulchritudinem uidi domus dei,
ipsum tamen oculi non uidere mei;
nam diuinae tantus est splendor faciei,
455
quod mirantur angeli, qui ministrant ei.
hic nec Aristotelem uidi nec Homerum
tamen de sententiis nominum et rerum,
de naturis generum atque specierum
magnus mihi protulit Augustinus uerum.
460
post haec ad archangelum loquens Michaelem,
qui regit per angelos populum fidelem,
ab eo sum monitus, ut secreta celem
et caeli consilia nemini reuelem.
unde quamuis cernerem de futuris multa,
465
quae sunt intellectibus hominum sepulta,
caeli tamen prodere uereor occulta.
tu uero ne timeas, praesul, sed exulta.
tibi deputatus est unus angelorum,
super omnes alios os habens decorum,
470
sicut tu uirtutibus operum clarorum
meritis praeradias omnium proborum.
huius ope proelia te uicisse scias,
ut des deo gloriam nec superbus fias;
tui dux itineris est per omnes uias
475
pro tuis excessibus preces fundens pias.
per hunc regnum Siculi fiet tui iuris;
ad radicem arboris ponitur securis:
tyrannus extollitur et est sine curis,
sed eius interitus uenit instar furis.
480
nolo tibi denique nimium blandiri
neque meo domino blandiens mentiri:
nemo potest adeo mundus inueniri,
ut sit sine macula mens et actus uiri.
ille sanctus, inclitus, gemma sacerdotum,
485
cuius nomen omnibus reor esse notum,
qui suis miraculis replet orbem totum,
se dicit aduersum te nimis esse motum.
cumque uellet conqueri de te coram deo,
uix querelam distulit flexus fletu meo;
490
flebam namque grauiter, sicut saepe fleo,
lacrimis indutias postulans ab eo.
fluebant ab oculis lacrimarum riui,
et quia compescere lacrimas nequiui,
de terra ridentium lacrimans exiui,
495
inuentus in lectulo more semiuiui.
precor ergo, domine, flos praesentis aeui,
ut ad sancti gratiam redeas in breui:
res eius diripiunt quidam lupi saeui,
quas tu restituere uerbo potes leui.
500
quamuis incessabilis sarcina curarum
mentem tuam distrahat nec fatiget parum,
scire tamen opus est, quid sit deo carum:
iuuare uiriliter res ecclesiarum.
fac ergo concordiam cum sancto Martino,
505
qui pro te multotiens me potauit uino;
quod haec pax sit melior quam cum Palatino,
nouit quisquis agitur spiritu diuino.
cum te uir sanctissimus uellet accusare,
uix eum prohibui lacrimans amare.
510
et quia sic uolui pro te laborare,
debes mihi magnum quid in hoc festo dare.
tussis indeficiens et defectus uocis
cum ruinam nuntient obitus uelocis,
circumdant me gemitus in secretis locis,
515
nec iam libet solitis delectari iocis.
quamuis tamen moriar et propinquem fini,
et me fata terreant obitus uicini,
non possum diligere nomen Palatini,
per quem facta carior est lagoena uini.
520
afflixit iniuriis populum et clerum;
sed de tot iniuriis diuersarum rerum
ego non conquererer, ut iam loquar uerum,
nisi mihi carius uenderetur merum.
ut tyrannis comitis exponatur ipsi,
525
tales uersus facio, quales numquam scripsi:
omne uae, quod legitur in Apocalypsi,
ferat, nisi liberet uites ab eclipsi.
interim me dominus iuxta psalmum Dauid
regit et in pascuae claustro collocauit;
530
hic mihi, non aliis uinum abundauit:
abbas bonus pastor est et me bene pauit.
en habeo uersus te praecipiente reuersus;
sit tibi frons laeta uersus recitante poeta.
laudibus aeternum nullus negat esse Salernum;
535
illuc pro morbis totus circumfluit orbis,
nec debet sperni, fateor, doctrina Salerni,
quamuis exosa mihi sit gens illa dolosa.
quid sim passus ibi, nequit ex toto modo scribi;
iam febre uexatus nimioque dolore grauatus
540
hic infirmabar, quod uiuere posse negabar,
et mihi dicebant medici, qui signa uidebant:
«ecce, poeta, peris, non uiues, sed morieris.»
sed febrem tandem medicina fugauit eandem;
nostri languoris testis tibi sit color oris,
545
in uultu pallor apparet adhuc, nisi fallor.
dum sapiens fieri cupio medicusque uideri,
insipiens factus sum mendicare coactus.
nunc mendicorum socius sum, non medicorum,
nudus et incultus cunctis appareo stultus;
550
pro uili panno sum uilis parque trutanno.
nec me nudauit ludus neque fur spoliauit:
pro solo uictu sic sum spoliatus amictu,
pro uictu uestes consumpsi, dii mihi testes.
dum redeo, didici populi totius ab ore,
555
quod tua distribuas solo pietatis amore.
per mundum redoles tanto bonitatis odore,
Caesaris adiutor, speciali dignus honore.
te pauper sequitur, te praedicat omnis egenus,
idcirco quod sis hilaris dator atque serenus;
560
tu miseris pater es multa dulcedine plenus;
nulla quidem uirtus est, a qua sis alienus.
cum de praesulibus male quisque loquatur auaris,
omnes extollunt te laudibus undique claris.
tu cum trans Alpes famosus ut hic habearis,
565
re famam superas, non a fama superaris.
optime uir, cuius soror est et amica Minerua,
qua bene cuncta regis quamuis in gente proterua,
sic da pauperibus, sic in caelis coacerua,
ne totum dones aliis, uero mihi serua.
570
uir pie, qui numquam bursam pro paupere nodas,
quantum sis largus, largo mihi munere prodas.
inde poeta tuus tibi scribam carmen et odas.
sit finis uerbi uerbum laudabile: do, das.
585
cum sis dator hilaris.
590
cum sis maior omnibus,
595
modestus in prosperis,
fit quodcumque praecipis,
615
mens Romani principis.
640
Praesul urbis Agrippinae,
ne sit fama mendax de te,
salue mundi domine, Caesar noster aue!
cuius bonis omnibus iugum est suaue;
quisquis contra calcitrat putans illud graue,
obstinati cordis est et ceruicis prauae.
650
princeps terrae principum, Caesar Friderice,
cuius tuba titubant arces inimicae,
tibi colla subdimus tigres et formicae
et cum cedris Libani uepres et myricae.
nemo prudens ambigit te per dei nutum
655
super reges alios regem constitutum
et in dei populo digne consecutum
tam uindictae gladium, quam tutelae scutum.
unde diu cogitans, quod non esset tutum
Caesari non reddere censum uel tributum,
660
uidua pauperior tibi do minutum,
de cuius me laudibus pudet esse mutum.
tu foues et protegis magnos et minores,
magnis et minoribus tuae patent fores;
omnes ergo Caesari sumus debitores,
665
qui pro nostra requie sustinet labores.
dent fruges agricolae, pisces piscatores,
auceps uolatilia, feras uenatores:
nos poetae pauperes, opum contemptores,
scribendo Caesareos canimus honores.
670
filius ecclesiae fidem sequor sanam,
contemno gentilium falsitatem uanam,
unde iam non inuoco Phoebum uel Dianam
nec a Musis postulo linguam Tullianam.
Christi sensus imbuat mentem Christianam,
675
ut de Christo domini digna laude canam,
qui potenter sustinens sarcinam mundanam
releuat in pristinum gradum rem Romanam.
scimus per desidiam regum Romanorum
ortas in imperio spinas impiorum
680
et sumpsisse cornua multos populorum,
de quibus commemoro gentem Lombardorum.
quae dum turres erigit more Giganteo,
uolens altis turribus obuiare deo,
contumax et fulmine digna Cyclopeo
685
instituta principum spreuit ausu reo.
libertatis titulo uolens gloriari,
nolens in Italia regem nominari,
indignata regulis legum coartari
extra legum terminos coepit euagari.
690
de tributo Caesaris nemo cogitabat,
omnes erant Caesares, nemo censum dabat;
ciuitas Ambrosii uelut Troia stabat,
deos parum, homines minus formidabat.
diues bonis omnibus et beata satis,
695
nisi quia uoluit repugnare fatis,
cuius esse debuit summa libertatis,
ut, quod erat Caesaris, daret ei gratis.
surrexit interea rex iubente deo,
metuendus hostibus tamquam ferus leo,
700
similis in proeliis Iudae Maccabaeo,
de quo, quidquid loquerer, minus esset eo.
non est eius animus in curanda cute,
curam carnis comprimit animi uirtute;
de communi cogitans populi salute
705
prauorum superbiam premit seruitute.
quanta sit potencia uel laus Friderici,
cum sit patens omnibus, non est opus dici.
qui rebelles lancea fodiens ultrici,
repraesentat Carolum dextera uictrici.
710
hic ergo considerans orbem conturbatum
potenter aggreditur opus deo gratum
et ut regnum reuocet ad priorem statum,
repetit ex debito census ciuitatum.
prima suo domino paruit Pauia,
715
urbs bona, flos urbium, clara, potens pia;
digna foret laudibus et topographia,
nisi quod nunc utimur breuitatis uia.
post Pauiam ponitur urbs Nouariensis,
cuius pro imperio dimicauit ensis
720
frangens et reuerberans uiribus immensis
impetum superbiae Mediolanensis.
carmine, Nouaria, semper meo uiues,
cuius sunt per omnia commendandi ciues,
inter urbes alias eris laude diues,
725
donec desint Alpibus frigora uel niues.
laetare, Nouaria, numquam uetus fies,
meis te carminibus renouari scies:
famae tuae terminus nullus erit dies,
nunc est tibi reddita post laborem quies.
730
Mediolanensium dolor est immensus,
prae dolore nimio conturbatur sensus.
ciuibus Ambrosii furor est accensus,
dum ab eis petitur ut a seruis census.
interim praecipio tibi, Constantine:
735
iam depone dexteram, tuae cessent minae!
Mediolanensium tantae sunt ruinae,
quod in urbe media modo regnant spinae.
tantus erat populus atque locus ille,
si uenisset Graecia tota cum Achille,
740
in qua tot sunt moenia, tot potentes uillae,
non eam subicere possent annis mille.
iussu tamen Caesaris obsidetur locus,
donec ita uenditur esca sicut crocus.
in tanta penuria non est ibi iocus,
745
ludum tandem Caesaris terminauit rochus.
sonuit in auribus angulorum terrae
et in maris insulis huius fama gerrae;
quam si mihi liceat plenius referre,
hoc opus Aeneidi poteris praeferre.
750
modis mille scriberem bellicos conflictus,
hostiles insidias et uiriles ictus,
quantis minis impetit ensis hostem strictus,
qualiter progreditur castris rex inuictus.
erant in Italia greges uespillonum,
755
semitas obsederat rabies praedonum,
quorum cor ad scelera semper erat pronum,
quibus malum facere uidebatur bonum.
Caesaris est gloria, Caesaris est donum,
quod iam patent omnibus uiae regionum,
760
dum uentis exposita corpora latronum
surda flantis boreae captant aure sonum.
iterum describitur orbis ab Augusto,
redditur res publica statui uetusto;
pax terras ingreditur habitu uenusto,
765
et iam non opprimitur iustus ab iniusto.
uolat fama Caesaris uelut uelox equus;
hac audita trepidat imperator Graecus,
iam, quid agat nescius, iam timore caecus,
timet nomen Caesaris, ut leonem pecus.
770
iam tyranno Siculo Siculi detrectant;
Siculi te sitiunt, Caesar, et exspectant;
iam libenter Apuli tibi genu flectant,
mirantur, quid detinet, oculos humectant.
Archicancellarius uiam praeparauit,
775
dilatauit semitas, uepres exstirpauit,
ipso iugo Caesaris terram subiugauit;
et me de miseriae lacu liberauit.
imperator nobilis, age sicut agis!
sicut exaltatus es, exaltare magis!
780
foue tuos subditos, hostes caede plagis,
super eos irruens ultione stragis.
Estuans intrinsecus ira uehementi
in amaritudine loquar mee menti:
factus de materia leuis elementi
785
folio sum similis de quo ludunt uenti.
Cum sit enim proprium uiro sapienti
supra petram onere sedem fundamenti,
stultus ego comparor fluuio labenti
sub eodem aere nunquam permanenti.
790
Feror ego ueluti sine nauta nauis,
ut per uias aeris uaga fertur auis.
non me tenent uincula, non me tenet clauis,
quero mei similes et adiungor prauis.
Mihi cordis grauitas res uidetur grauis,
795
iocus est amabilis dulciorque fauis;
quicquid Uenus imperat, labor est suauis;
que nunquam in cordibus habitat ignauis.
Uia lata gradior more iuuentutis,
inplico me uiciis immemor uirtutis,
800
uoluptatis auidus magis quam salutis,
mortuus in anima curam gero cutis.
Presul discretissime, ueniam te precor:
morte bona morior, dulci nece necor;
meum pectus sauciat puellarum decor,
805
et quas tactu nequeo, saltem corde mechor.
Res est arduissima uincere naturam,
in aspectu uirginis mentem esse puram;
iuuenes non possumus legem sequi dura
leuiumque corporum non habere curam.
810
Quis in igne positus igne non uratur?
quis Papie demorans castus habeatur,
ubi Uenus digito iuuenes uenatur,
oculis illaqueat, facie predatur?
Si ponas Ypolitum hodie Papie,
815
non erit Ypolitus in sequenti die:
Ueneris in thalamos ducunt omnes uie;
non est in tot turribus turris Alethie.
Secundo redarguor etiam de ludo,
sed cum ludus corpore me dimittit nudo,
820
frigidus exterius mentis estu sudo;
tunc uersus et carmina meliora cudo.
Tercio capitulo memoro tabernam.
illam nullo temore spreui neque spernam,
donec sanctos angelos uenientes cernam
825
cantantes pro mortuis "Requiem eternam."
Meum est propositum in taberna mori,
ut sint uina proxima morientis ori.
tunc cantabunt letius angelorum chori:
"Sit deus propitius huic potatori."
830
Poculis accenditur animi lucerna;
cor inbutum nectare uolat ad superna.
mihi sapit dulcius uinum de taberna
quam quod aqua miscuit presulis pincerna.
Ecce mee proditor prauitatis fui,
835
de qua me redarguunt seruientes tui.
sed eorum nullus est accusator sui,
quamuis uelint ludere seculoque frui.
Iam nunc in presentia presulis beati
secundum dominici regulam mandati
840
mittat in me lapidem neque parcat uati,
cuius non est animus conscius peccati.
Sum locutus contra me quicquid de me noui
et uirus euomui quod tam diu foui.
uita uetus displicet, mores placent noui;