1
Inter caetera et ad locum diuinarum Scripturarum Testimoniis introducti, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, tres personas coaeternas, coaequales, unius substantiae, unum Deum pia fidei credulitate confitemur atque ueneramur. Et quoniam Deum Patrem, Deum Filium, Deumque Spiritum sanctum in Scripturis diuinis legimus, atque secundum dogma catholicum et apostolicum confitemur. Absit a nobis et longe repellatur gentilis erroris impietas, ut utrium in una deitate personarum tres deos fateri uideatur. Absit, absit hoc a nobis, et procul a piorum mentibus excludatur. Nos enim, iuxta sanctae (ut ostendimus) Scripturae auctoritatem, nominum tantummodo ac personarum distinctionem in Trininitate facimus. Caeterum deitatem unam inuisibilem, inenarrabilem, incapabilem, incomprehensibilem confitemur, quia ipsa est in Patre, ipsa est in Filio, ipsa est in Spiritu sancto una et perfecta diuinitas. Non enim tres deos dicimus, qui unam diuinitatem fatemur; neque obliti sumus Scripturam dicentem: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est; et rursum: Dominus tuus ipse est in coelo sursum, et in terra deorsum, et non est alius nisi ipse. Et ideo denique cum gentibus aut haereseis numerum in deitate non facimus, neque cum Iudaeis mysterium Trinitatis negamus, sed confitemur exsistere Patrem, exsistere Filium, exsistere Spiritum sanctum, in personarum proprietate unitatem deitatis, in Trinitate credentes atque uenerantes, id est, personas Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unum Deum esse confitemur. Et ideo Deus omnipotens, quia ante omnia initia, et ante omnia principia et ante omnia saecula, omnipotentem, coaeternum sibi, sine ullo omnino initio, genuit Filium. Genuit enim, non creauit, neque fecit, quoniam neque factura, neque creatura est, sed coaeternus, coaequalis Filius Patri et Spiritui sancto ab omnibus catholicis confitebitur. Qualiter autem secreto illo et inenarrabili consilio sit genitus, nullus catholicus prorsus debet hoc proloqui, neque mente uel qualibet cogitatione concipere, cum propheta apertissime increpans dixerit: Generationem autem eius quis enarrabit? Deus est ergo Pater, Filius Dei est Christus, id est, unctus, eo quod in nostro saeculo unctus sit oleo laetitiae prae consortibus suis. Iesus, eo quod saluator est omnium nostrorum credentium. Dominus, ob quod maiestatis est Dominus, qui etiam pro nobis crucifixus est. Uerbum, eo quod ex persona Patris loquitur propheta: Eructauit cor meum Uerbum bonum. Uirtus, eo quod omnia quae sunt in coelo, et in terra, et in mari, et in his quae in eis sunt, ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. Sapientia, eo quod omnia in sapientia facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Lux, eo quod in hoc mundo uenit, sicut et ipse dixit: Ego sum lux mundi. Ueritas, eo quod in illo nihil mendacii sit. Uia, eo quod per ipsum accessum habemus ad Patrem. Uita, eo quod in ipso uiuificati ex mortuis in hac qua nunc sumus carne resurgimus. Rex, eo quod ipse est Rex regum, et dominus dominantium. Sacerdos, eo quod ipse est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Brachium, eo quod sua excellentia et fortitudine nos de manu mortis liberauit. Dextera, eo quod nihil in illo sinistrae sit. Retia, eo quod in mundum, tanquam in mare, ueniens, maiestate sua complexus est et elegit nos. Lapis, eo quod positus est in caput anguli, et continet duos parietes, Uetus atque Nouum Testamentum. Fundamentum, eo quod redemptio et salus nostra sit, sicut Apostolus ait: Fundamentum aliud nemo potes: ponere, praeter id quod positum est, Christus Iesus. Aquila, eo quod ad coelestem altitudinem de terrena humilitate remeauit. Leo, eo quod uictor est diaboli, sicut scriptum est: Absorpta est mors in uictoria. Uitulus, eo quod hostia pro nobis uoluntarie oblatus et immolatus est. Homo, eo quod unus in utriusque naturis manentibus, id est, deitatis et humanitatis, homo Christus Iesus est. Agnus, eo quod innocens pro nobis condemnatus, passus, crucifixus, ac mortuus est, et tertia die resurrexit atque abstulit peccata mundi. Gigans, eo quod gemina in eo substantia est, id est, Uerbi et carnis, et uirtute et fortitudine sua omnia transcurrit. Uermis, eo quod sine coitu et semine conceptus et de Uirgine natus est. Speculum, eo quod est absque macula uel ruga, quippe imago deitatis. Ianua, eo quod per ipsum ingredimur ad uitam aeternam. Sponsus, eo quod uirgo de Uirgine natus Ecclesiam sibi immaculatam copulauit. Pastor, eo quod discernit agnos ab haedis et utriusque in resurrectione secundum meritum reddit. Panis, eo quod ipse sit panis uiuus qui de coelo descendit. Uitis, eo quod eius sanguine potamur in remissionem peccatorum. Forma Dei, eo quod aequalis est Patri et Spiritui sancto in eadem substantiae diuinitate. Fons, eo quod ipse est fons uitae, qui nobis plenitudinem gratiae donauit in generationem baptismatis. Ignis, eo quod ipse est qui in columna nubis patribus nostris apparuit et in rubo Moysi, et nos igniuit eloquio. Omnipotens uis trina Deus Pater optime rerum, Quo generante natus sine semine, tempore, matre, Ortu, fine, loco, uel membris post caro natus, Permittens cerni multo quoque nomine dictus: Spes, ratio, uia, uita, salus, sapientia, mens, mons, Iudex, porta, gigans, rex, gemma, propheta, sacerdos, Messias, sabaoth, rabbi, sponsus, mediator, Uirga, columba, manus, petra, Filius, Emmanuel, lux, Uinea, pastor, ouis, pax, radix, uitis, oliua, Fons, Etos, panis, agnus, uitulus, leo, Iesus, Uerbum, homo, rete, lapis, Dominus, Deus, omnia Christus.