1
PRIMA URBES INTER, DIUUM DOMUS, AUREA ROMA.
1
CONSTANTINOPOLI adsurgit Carthago priori,
non toto cessura gradu, quia tertia dici
fastidit, non ausa locum sperare secundum,
qui fuit ambarum, uetus hanc opulentia praefert,
5
hanc fortuna recens; fuit haec, subit ista nouisque
excellens meritis ueterem praestringit honorem
et Constantino concedere cogit Elissam.
accusat Carthago deos iam plena pudoris,
nunc quoque si cedat, Romam uix passa priorem.
10
Conponat uestros fortuna antiqua tumores.
ite pares, tandem memores, quod numine diuum
angustas mutastis opes et nomina: tu cum
Byzantina Lygos, tu Punica Byrsa fuisti.
1
TERTIA Phoebeae lauri domus Antiochia,
uellet Alexandri si quarta colonia poni:
ambarum locus unus. et has furor ambitionis
in certamen agit uitiorum: turbida uulgo
5
utraque et amentis populi male sana tumultu.
haec Nilo munita quod est penitusque repostis
insinuata locis, fecunda et tuta superbit,
illa, quod infidis opponitur aemula Persis.
Et uos ite pares Macetumque adtollite nomen,
10
magnus Alexander te condidit; illa Seleucum
nuncupat, ingenuum cuius fuit ancora signum,
qualis inusta solet, generis nota certa; per omnem
nam subolis seriem natiua cucurrit imago.
1
ARMIPOTENS dudum celebrari Gallia gestit
TREUERICAEque urbis solium, quae proxima Rheno
pacis ut in mediae gremio secura quiescit,
imperii uires quod alit, quod uestit et armat,
5
lata per extentum procurrunt moenia collem:
largus tranquillo praelabitur amne Mosella,
longinqua omnigenae uectans conmercia terrae.
1
ET MEDIOLANI mira omnia, copia rerum,
innumerae cultaeque domus, facunda uirorum
ingenia et mores laeti; tum duplice muro
amplificata loci species populique uoluptas
5
circus et inclusi moles cuneata theatri;
templa Palatinaeque arces opulensque moneta
et regio Herculei celebris sub honore lauacri;
cunctaque marmoreis ornata peristyla signis
moeniaque in ualli formam circumdata limbo:
10
omnia quae magnis operum uelut aemula formis
excellunt: nec iuncta premit uicinia Romae.
1
NEC CAPUAM pol agri cultuque penuque potentem,
deliciis, opibus famaque priore silebo,
fortuna uariante uices, quae freta secundis
nesciuit seruare modum, nunc subdita Romae
5
¦ aemula, nunc fidei memor; ante infida, senatum
sperneret, an coleret dubitans, sperare curules
Campanis ausa auspiciis unoque suorum
consule, ut imperium diuisi adtolleret orbis.
quin etiam rerum dominam Latiique parentem
10
adpetiit bello, ducibus non freta togatis.
Hannibalis iurata armis deceptaque in hostis
seruitium demens specie transiuit erili.
mox — ut in occasum uitiis communibus acti
conruerunt Poeni luxu, Campania fasto,
15
(heu numquam stabilem sortita superbia sedem!) —
illa potens opibusque ualens, Roma altera quondam,
comere quae paribus potuit fastigia conis,
octauum reiecta locum uix paene tuetur.
1
NON erat iste locus: merito tamen aucta recenti,
nona inter claras Aquileia cieberis urbes,
Itala ad Illyricos obiecta colonia montes,
moenibus et portu celeberrima, sed magis illud
5
eminet, extremo quod te sub tempore legit,
solueret exacto cui sera piacula lustro
Maximus, armigeri quondam sub nomine lixa.
felix, quae tanti spectatrix laeta triumphi
punisti Ausonio Rutupinum Marte latronem.
1
PANDE, duplex Arelate, tuos blanda hospita portus,
Gallula Roma Arelas, quam Narbo Martius et quam
accolit Alpinis opulenta Uienna colonis,
praecipitis Rhodani sic intercisa fluentis,
5
ut mediam facias nauali ponte plateam,
per quem Romani commercia suscipis orbis
nec cohibes, populosque alios et moenia ditas,
Gallia quis fruitur gremioque Aquitania lato.
1
CARA mihi post has memorabere, nomen Hiberum,
Hispalis, aequoreus quam praeterlabitur amnis,
submittit cui tota suos Hispania fasces.
Corduba non, non arce potens tibi Tarraco certat
5
quaeque sinu pelagi iactat se BRACARA diues.
1
NUNC et terrigenis patribus memoremus Athenas,
Pallados et Consi quondam certaminis arcem,
paciferae primum cui contigit arbor oliuae,
Attica facundae cuius mera gloria linguae,
5
unde per Ioniae populos et nomen Achaeum
uersa Graia manus centum se effudit in urbes.
1
QUIS CATINAM sileat? quis quadruplices Syracusas?
hanc ambustorum fratrum pietate celebrem,
illam conplexam miracula fontis et amnis,
qua maris Ionii subter uada salsa meantes
5
consociant dulces placita sibi sede liquores,
incorruptarum miscentes oscula aquarum.
1
NON umquam altricem nostri reticebo Tolosam,
coctilibus muris quam circuit ambitus ingens
perque latus pulchro praelabitur amne Garumna,
innumeris cultam populis, confinia propter
5
ninguida Pyrenes et pinea Cebennarum,
inter Aquitanas gentes et nomen Hiberum,
quae modo quadruplices ex se cum effuderit urbes,
non ulla exhaustae sentit dispendia plebis,
quos genuit cunctos gremio conplexa colonos.
1
NEC tu, Martie Narbo, silebere, nomine cuius
fusa per inmensum quondam Prouincia regnum
optinuit multos dominandi iure colonos,
insinuant qua se Grais Allobroges oris
5
excluduntque Italos Alpina cacumina fines,
qua Pyrenaicis niuibus dirimuntur Hiberi,
qua rapitur praeceps Rhodanus genitore Lemanno
interiusque premunt Aquitanica rura Cebennae,
usque in Teutosagos paganaque nomina Belcas,
10
totum Narbo fuit: tu Gallia prima togati
nominis adtollis Latio proconsule fasces.
Quid memorem portusque tuos montesque lacusque?
quid populos uario discrimine uestis et oris?
quodque tibi Pario quondam de marmore templum
15
tantae molis erat, quantam non sperneret olim
Tarquinius Catulusque iterum, postremus et ille,
aurea qui statuit Capitoli culmina, Caesar?
te maris Eoi merces et Hiberica ditant
aequora, te classes Libyci Siculique profundi,
20
et quidquid uario per flumina, per freta cursu
aduehitur: toto tibi nauigat orbe cataplus.
1
IMPIA iamdudum condemno silentia, quod te,
o patria, insignem Baccho fluuiisque uirisque,
moribus ingeniisque hominum procerumque senatu,
non inter primas memorem, quasi conscius urbis
5
exiguae inmeritas dubitem contingere laudes.
non pudor hinc nobis; nec enim mihi barbara Rheni
ora nec arctoo domus est glacialis in Haemo:
BURDIGALA est natale solum; clementia caeli
mitis ubi et riguae larga indulgentia terrae,
10
uer longum brumaeque nouo cum sole tepentes
aestifluique amnes, quorum iuga uitea subter
feruent aequoreos imitata fluenta meatus,
quadrua murorum species, sic turribus altis
ardua, ut aerias intrent fastigia nubes,
15
distinctas interne uias mirere, domorum
dispositum et latas nomen seruare plateas,
tum respondentes directa in compita portas;
per mediumque urbis fontani fluminis alueum,
quem pater Oceanus refluo cum impleuerit aestu,
20
adlabi totum spectabis classibus aequor.
Quid memorem Pario contectum marmore fontem
Euripi feruere freto? quanta unda profundi!
quantus in amne tumor! quanto ruit agmine praeceps
marginis extenti bis sena per ostia cursu,
25
innumeros populi non umquam exhaustus ad usus!
hunc cuperes, rex Mede, tuis contingere castris,
flumina consumpto cum defecere meatu,
huius fontis aquas peregrinas ferre per urbes,
unum per cunctas solitus potare Choaspen.
30
Salue, fons ignote ortu, sacer, alme, perennis,
uitree, glauce, profunde, sonore, inlimis, opace.
salue, urbis genius, medico potabilis haustu,
Diuona Celtarum lingua, fons addite diuis.
non Aponus potu, uitrea non luce Nemausus
35
purior, aequoreo non plenior amne Timauus.
Hic labor extremus celebres collegerit urbes,
utque caput numeri Roma inclita, sic capite isto
BURDIGALA ancipiti confirmet uertice sedem,
haec patria est: patrias sed Roma superuenit omnes,
40
diligo Burdigalam, Romam colo; ciuis in hac sum,
consul in ambabus; cunae hic, ibi sella curulis.