1
DE MORTE FEDERICI SPAGNOLI FRATRIS SUI, | CARMEN AD PTOLOMAEUM FRATREM
O natura, quid est ut (si fas dicere) tantum
In crimen labare? Facis pulcherrima quaedam
5
Saepe opera, aeterna qua sint dignissima uita.
Mox uelut inuidiae tabo uitiata (dolori)
Destruis, et tibi non, quasi lunae obnoxia, costas.
Disce loqui in matrem reuerentius, o mea proles,
10
Dementire putas et delirare magistram
Me tantorum operum? Cunctis quae praedicor et sum
Insita uis rebus, diffusa per omnia uirtus
Corpora, et ex primis reparans genus omne elementis?
Inferior solo qui condidit omnia fabro?
15
Fare. Quid est quod mea accusas? Et dissere mecum,
Do ueniam, facile est nato indulgere parentem.
Ira et amor duo sunt, ut tu quae semina rerum
Concilias, nosti, quibus impatientius uror
20
Semper, at in casu multo magis ac magis isto.
Indignatur amor spolium graue, et incitat iram
Huius in authorem uiolentia. Acerbius ergo
Ira ardet seuire, ideoque in iurgia rumpit,
Quando ulciscendi facto uiae nulla relicta est,
25
Nec potis est ratio sensum infraenare furentem.
Ut neque nauta potest instantem arcere procellam
Tam subito, preceps totam impetus obruit artem,
Tum reget, in mitem cum uentus abiuerit auram,
Et ratio tepefacta animum moderabitur ira.
Fare, quid estque me accusas? Et dissere mecum.
Do ueniam, facile est proli indulgere parentem.
Fare igitur, fando ira cadet, uiresque resumet
Languida et hoc tanto mens conculcata tumultu.
Alma parens taceo reliqua infortunia quae me
Sollicitant, referam quod me modo macerat, unum.
Impia mors (nequeo lachrymas cohibere loquendo,
Et grauitas sene digna labat. Constantia uires
40
Hic oblita cadit, sensuque oppressa ruit mens)
Impia mors clari de tot mihi fratribus unum
Impia mors modo surripuit, mors inuida nostris
Mors infesta bonis, mors quae commune animantum est
Supplicium, quae iuge malum, longinqua timetur,
45
Iam uicina fodit mortalia pectora, praesens
Infernas aperit fauces, et pandit Auernum.
Digrediens post se lamenta aeterna relinquit.
Mors quae sola potest miseros nos reddere, mors, quae
Perpetuo infestat terram et maria omnia luctu.
50
Aspera mors claris de tot mihi fratribus unum
Qui decorare potis fuerat sua saecla solus,
Abstulit, ut de lanigero grege Pardus adultum
Agnum auferre solet, uel fauce Leaena rapaci.
Et florebat adhuc, et adhuc erat integer aeui.
55
Roma uetus quando consultatura sedebat,
Maiestate uirum tanta si forte repente
Uidisse superingressum, mirata fuisset,
Et rata Cecropium coram se astare Solonem,
Siue Numam ueterem, Lacedaemonium ue Lycurgum
60
Assurgens meritos homini exhibuisset honores.
Attica dicentem si gens audisset, ab eius
Ore pependisset, sicut Demosthene quondam
Ante Macedoniae imperium dicente pependit.
Ipse magistratu non uno insignis honores
65
Eximios foris atque domi subeunte iuuenta
Pubere uix maior (praecox sapientia tempus
Uenerat ante suum) meruit. Tyrrhenia nouit,
Luca sed in primis ueteri contermina Lunae.
Flaminiumque solum, praesertim Felsina priscum
70
Nomen, et Uluiparae tellus uicina Padusae,
Patriaque Argiua ueniens ab origine Manto.
Transeo externas legatus adiuerit urbes,
Et quali ad reges populosque orauerit ore.
Nam neque sola uirum insignem facundia fecit,
75
Fecit et excellens legum prudentia quondam
De tabulis egressa decem quas Graecia misit,
De geminis, quas Roma tulit, consulta senatus
Omnia, praetorum quoque ab honore uocatum,
Et quod Semestres tulerant cum plebe Tribuni,
80
Et quod Caesarii proceres, ut Roma potita est
Imperio, prudentum etiam responsa tenebat,
Non secus ac manuum digitos et nomina fratrum.
Nec uero munus historias et grandia regum
Facta, quot a prima memorantur origine rerum,
85
Terrarum coelique locos, quot regna, quot urbes
Orbis habet, quot sunt montes quod flumina ab ortu
Solis ad occasum, quot in aethere sydera, quot sunt
Insulae in Oceano, uires et nomina rerum
Nouerat, ingenio diuis aut altior, aut par.
90
Nulla habet Euterpe quae non reserauerit illi
Scrinia. Terpsichore non dedignata uocare
In thalamos, illique ostendere seque suasque
Delitias, arcana uiro communia fecit
Omnia, cum nondum teneros excesserat annos.
95
Concinnata nouis quae non cognouit Olympus,
Non Thamyras, non Amphion, non Thracius Orpheus
Non Linus, et magno ueniens Museus ab Orpheo,
Instrumenta modis illi monstrauit Apollo,
Pythagoras longa quae non praeceperat arte.
100
Et noua partitus uocem in discrimina fecit
Artifices alio Cytharam percurrere plectro.
Pegaseas intrauit aquas, et in intima fontis
Castalii secreta iuit, qua prima sororum
Calliope, digitis chordas exercet eburnus,
105
Qua canit ad cytharam tollens in sydera uocem
Mellifluam Clio, quotquot Polihymnia condit
Carmina, de magnis antiqui heroibus aeui,
Quae Uranie, quae Melpomene, quaecunque Thalia,
Atque Erato, nostri de rebus et ordine mundi,
110
De mundo archetypo longum meditata reponunt.
His studiis captus uulgi consortia dudum
Reppulerat, reuocans sese penetralia tecta.
Lucra nihil curans, nihil emolumenta, sedebar
Inter mille libros uelut in coetu atque corona
115
Mille senatorum consul, quid sentiat unus
Quisque super rerum causis et origine tota
Luce rogans et nocte domi, quam plurima chartis
Lucubrata diu mandans studioque reponens
Multa graui quae forte sequens mirabitur aetas.
120
Talis hic ac tantus mecum diuerterat at extra
Moenia, declinans ad ripas Eridanenses,
In fundo Phregosine tuo laribusque superbis,
Tale decus Phregosine tuis quale Hesperus astris,
Lugubrem patriae aerumnam, cum tabida pestis
125
Grassaretur agens mortem cum milite et armis
Omnibus in plebem et patres, sacra atque prophana
Limina, cum subiens totam igni incenderet urbem,
Dumque fugit mortem, mortem incidit impia passus
Sydera, et atrocem fati implacabile iram.
130
Heu heu quam nihil est nostrum uigilare, supersunt
Cladibus his soli quos coeli et numina seruant.
Sic ornata bonis tot praecellentibus umbra
Mortali hospitio et nostris est functa tenebris.
Meque inter lachrimas inter suspiria, et inter
135
Quod longe est grauius, durae necis arma relinquit.
Diua parens natura praecor succurre iacenti,
Et mox si quid habes opis impertire sepulto.
O mea progenies, quae sic in funere fratris
140
Te crucias, quid moerorum tantum atque dolorum
Concipis? Et frustra prae meris luctu Halcyonaeo?
Non fuit hoc maior Niobem qui in dura redegit
Saxa dolor, qui populeos (si fabula uera est)
Transtulit in ramos merso Phaetonte sorores,
145
In canis effigiem matrem Hectoris. Ille cicadam
Qui genuit moeror, fuit imbecillior isto,
Quando uir Aurorae nati super ora dolorem
Euomit toto in lachrymas abeunte cerebro.
Quo fit ipse egeas ope, quem Symplegades ista
150
Comprendere uias huius maris ignorantem,
Non germanus, ab his liber qui nauigat undis.
Ut sedare igitur ualeas flagrantia corda
Et melius post hac de me sentire, docebo
Quaedam pauca tuae cursum rectura Carinae,
155
Accipe, et haec imo memor esto recondere sensu.
Ex animo constant homines et corpore corpus
Membratim formare meum est, in semine rerum
Clausa operor, mirisque modis uitalia fingens
Organa distendo uentis et sanguine uenas.
160
His etenim sicut moles terrena uapore
Ingenito ac fluuiis corpus percurritur omne.
Immortalem animum membris infundere, nostrae
Non opis est, pluit ex astris, descendit Olympo,
Et subit hos artus moribundaque corpora tanquam
165
Aere grauem thoraca pugil, procedit in orbem
Terrarum, uelut in quandam gladiator arenam
Pugnaturus, habet laruas Phlegethontidas extra
Corpus, et affectus in corpore semper, et istis
Hostibus est opus assiduo certare duello
170
Praemia uictori coelum est, et tartara uicto.
Tunc finem certamen habet, cum uita recedit
In tenues auras, cum uult qui sydera torquet
Arbiter, ille animos ut solus ab aethere mittit,
Sic agit hinc solus, iustoque examine librat.
175
Nemo igitur nascens uenit hunc, mansurus, in orbem,
Sed semper carpturus iter tela inter et hostes.
Ergo quid accusas matrem mea chara propago?
Quae potuit bona cuncta dedi, si sydera possent
Permutare uias, longe meliora dedissem.
180
Nam quamuis habitem coelos quoque et omnia uersem
Sydera, non tamen est mihi fas deflectere cursum
Tramite ab antiquo, sed iter seruamus ad unguem
Quod primum instituit cum res distingueret Autor.
Illi ego (nam mundi non sum Regina) ministro.
185
Ipse dat aetas, ipse est qui diuidit annos,
Fortunas ac fata, nihil sine legibus eius
Fas fieri. Qui me dicunt regnare, nec ullum
Esse Deum peccant, non sum regina, ministro.
Ergo quid accusas matrem mea chara propago?
190
Hoc quodque quod fratris fratris lues in funere, uanum est.
Talis enim nil triste tulit, nil flebile casus.
Si uerum inspicias, solus tibi noxius error,
Error apud superos risus, uelut error apud uos,
Qui uacuam pueros facit exhorrescere noctem.
195
O mortale genus, si fas cognoscere uobis
(Sed Deus id prohibet, dedit haec spectacula solis
Dulcia Coelitibus) quid agant post funera manes,
Qui bene de coelo meriti, lamenta silerent
Omnia, ex exequiae fierent conuiuia, luctus
200
Uaderet in choreas, Hymenaea in carmina planctus.
Quem tuus extinctum gemit ac desiderare error,
Aethereo frater gaudens successit Olympo.
Et cum patre bonis fruitur coelestibus, inter
Coeligenas diuos fato defunctus, et umbris,
205
Nil mihi nil coelo debens, mihi corpora soluit
Quae dederam, cursu reditura in prima peracto
Corpora, quae uestri dicunt clementia Sophistae,
Coelo autem coelestem animum, qui uenerat astris,
Qui proprie dicendus homo est, licet haec et ad ipsum
210
Noster Aristoteles extendat nomina corpus.
Est homo non oculis forma haec subiecta, sed ipsa
Mens interna regens corpus, ut Nauita puppim.
A solo constata Deo non ex elementis
Hausta, nec ex coelo, simplex, quo semine nata
215
Nestio, sed certe superis res proxima diuis.
Quos opifex prima mecum produxit ab ortu.
Ad quod anhelauit pubentis ab usque iuuentae
Tempore ad extremum uitae, quod cernere uisu
Quod tractare manu tanto sitibundus amore
220
Quod quaerebat habet, sine sollicitudine in aeuum
Possessurus apud superos, ubi uiuere uerum est.
Umbra leuis uento uolucrique simillima flammae
Est ingressa locos, melos immortale sonantes.
Et spacias latis campis per amoena uireta
225
Pascitur Ambrosiam, diuinaque pocula nectar
Quo fontes amnesque illa regione redundant,
Potat, et affectus hominum deridet inanes.
Parce superuacuis igitur te incendere curis,
Et bona multiuagam coge ad coelestia mentem,
230
Quod si forte doles, quod abest, quod cernere uultus,
Quod conferre gradus et quod congressibus uti
Non liceat solitis, ac uiuo murmure uerba
Reddere, quae humanae pars est non ultima uitae,
Talia fraterno solari incommoda lucro
235
Fas tibi, prosperitas eius, tam laeta uoluptas
Sic tibi, germano in coelum letare recepto.