1
Superiore libro de mundo et praecipuis eius partibus, breuibus ac perspicuis rudimentis, in Cosmographia lector institutus est, quandoquidem ad temporum ac historiarum cognitionem quibus hoc argumentum est destinatum ea disciplina parasceue est. Hoc autem uolumine quod de Temporibus inscribitur, temporum partes, species et discrimina cursim tantum exponit: praecedente enim idem argumentum copiosius tractat. Ordinis enim fuit, et quidem secundum naturam, ut posteaquam temporis causam unde proueniat, id est, mundum, explicasset, nunc de effectibus et consequentibus oratio institueretur, quae quia praecedenti libro fusius traduntur, explicationem locorum difficilium illi argumento reseruauimus.
CAPUT PRIMUM. Temporis diuisio.
Tempora momentis, horis, diebus, mensibus, annis, saeculis et aetatibus diuiduntur. Momentum est minimum atque angustissimum tempus, a motu siderum dictum: est enim extremitas horae in breuibus interuallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit. Hora Graecum nomen est, et tamen Latinum sonat: hora enim finis est temporis, sicut et, horae sunt fines maris, fluuiorum, uestimentorum. Constat autem hora quatuor punctis, decem minutis, quindecim partibus, XL momentis. Et notandum propter errorem cauendum, quod computus partim natura, partim auctoritate uel consuetudine, nitatur: natura, ut, annum communem duodecim menses lunares habere: consuetudine, ut menses triginta diebus computari: auctoritate, ut hebdomadam septem feriis constare.
5
Dies uulgaris est solis praesentia super terras, qui proprie XXIU horis adimpletur. Hunc, Hebraei, Chaldaei, et Persae inter duos solis exortus: Aegyptii inter duos occasus numerant: Romani a medio noctis in medium. Umbri et Athenienses a meridie computant ad meridiem. Moses autem a mane usque ad mane unum diem appellat: sed Domino surgente uespera sabbati, lucescebat in primam sabbati, ut homo de luce lapsus in tenebras, deinceps a tenebris rediret ad lucem.
Nox est solis absentia terrarum umbra conditi, mortalibus ad requiem facta, ne opere diutino auida deficeret humanitas: ubi rigidior, ibi et ad opera minuenda et ad membra fouenda prolixior. Cuius partes sunt septem: Crepusculum, id est, dubia lux inter lucem et tenebras; nam creperum, dubium dicimus. Uesperum, apparente stella huius nominis. Conticinium, quando omnia silent. Intempestum, quod est medium et inactuosum noctis tempus. Gallicinium, quando gallus resonat. Matutinum, inter abcessum tenebrarum, et aurorae aduentum: et diluculum, quasi iam incipiens parua diei lux, haec et aurora solem praecedens.
Hebdomada septem diebus constat, octauus autem dies idem primus est; ad quem reditur, eoque rursus hebdomada orditur. His nomina gentilitas a planetis indidit, habere se credentes a sole spiritum, a luna corpus, a Marte sanguinem, a Mercurio ingenium et linguam, a Ioue temperantiam, a Uenere uoluptatem, a Saturno tarditatem. Sed sanctus Syluester Ferias appellare constituit, primum diem Dominicum nuncupans, imitatus Hebraeos, qui primam sabbati, secundam sabbati, et sic caeteros a numero nominant: apud quos hebdomada totidem etiam annis peragitur; qui hebdomadam quoque hebdomadarum in diebus similiter habebant et annis, quinquagesimum diem Pentecosten, annum uero Iubileum, id est, libertatem uocantes.
Mensis lunaris incremento lunae senioque conficitur, dum XXIX et semis diebus paulo plus quam zodiacum peragit: sed facilitas computandi trigenis et undetrigenis diebus lunae menses alternat. Solaris autem mensis XXII horis est amplior, ex quibus XI epactarum dies accrescunt, quibus sol lunae cursum singulis annis exsuperat. Duodecies enim uiceni et bini CCLXIU faciunt, ut indecies uiceni et quaterni eumdem numerum complent. Sed Hebraei menses a luna nascente, Romani a Calendis incipiunt, Aegyptii a quarto die Calendarum Septembrium, usque in nonum Calendarum earumdem, XXX diebus suos menses computantes; residuos uero dies intercalares appellant. Qui primi ad solis cursum menses terminare coeperunt, ne lunae uelocior et dubius cursus impedimentum calculandi eis faceret.
CAPUT UI. De Mensibus Romanorum.
Romani, auctore Romulo, decem mensibus annum ordinatum agebant, diebus CCCIU qui primum mensem genitori suo Marti dicauit: secundum ab apertione frugum nominauit Aprilem: tertium Maiae matri Mercurii, et quartum Iunoni sacrauit: Quintili et Sextili, qui nunc a natiuitate Iulii Caesaris, et Augusti triumpho nominantur, et caeteris sequentibus a numero nomen imposuit: quorum initia Calendas appellauit, quia tunc calata, id est, uocata in Capitolium plebe, dicto quinquies uel septies uerbo calo, id est, uoco, quot dies superessent ad Nonas pronunciabatur. Nonas autem, quod nono ante Idus die confluerent in urbem, sciscitaturi quid esset eo mense faciendum. Porro Idus diem qui medium diuidit mensem: iduare enim Etrusca lingua diuidere est. His Numa duos menses adiiciens, Ianuarium a Iano, Februarium a Februo, deo lustrationum, nominando, CCCLIU diebus annum ad cursum lunae disposuit, quem Iulius Caesar undecim diebus adiectis, sicut hodie seruatur, instituit
CAPUT UII. De Solstitio et Aequinoctio.
15
Solstitia et aequinoctia bina putantur, UIII Calend. Ianuarii et Iulii, Aprilisque et Octobris, octauis scilicet in partibus Capricorni, Cancri, Arietis, et Librae. Sed aequinoctialis dies omni mundo aequalis est. Uario autem lucis incremento in Meroe longissimus dies XII horas aequinoctiales, et octo partes unius horae colligit: Alexandriae uero XIU horas, in Italia XU, in Britannia XUII. Ubi aestate lucidae noctes haud dubie testantur, id quod cogit ratio credi: solstitii diebus accedente sole propius uerticem mundi, angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus, noctesque e diuerso ad brumam remoto, quod fieri in insula Thule Pythias Massiliensis scribit, sex dierum nauigatione in Septentriones a Britannia distante.
CAPUT UIII. De Temporibus.
Tempora sunt uices mutationum, quibus sol accedendo uel recedendo anni temperat orbem. Hiems enim illo longius morante, frigida est et humida: uer, illo redeunte, humidum et calidum: aestas uero, illo superferuente, calida et sicca: autumnus, illo decedente, siccus et frigidus. Haec autem antiqui septimo die ante Idus Februarias, et Maias, Augustasque et Nouembres inchoabant, ut solstitia et aequinoctia in medio essent temporum. Uer autem orienti comparatur, quia tunc ex terris omnia oriuntur: aestas meridiano, eo quod pars eius calore fragrantior sit: autumnus occiduo, eo quod ob confinium caloris et frigoris graues morbos habeat: hiems septentrioni, eo quod frigore torpeat.
Annus solaris uel ciuilis est, dum sol CCCLXU diebus et quadrante zodiacum peragit, quem Romani a bruma, Hebraei ab aequinoctio uerno, Graeci a solstitio, Aegyptii inchoant ab autumno. Annus lunaris communis XII lunis, id est, diebus CCCLIU. Embolismus tredecim lunis, et diebus trecentis octuaginta quatuor implentur, a luna paschali sumentes initium. Annus magnus est, dum omnia sidera, certis cursibus exactis, ad locum suum reuertuntur, quem sexcentis annis solaribus Iosephus dicit impleri.
Bissextus ex quadrantis ratione per quadriennium conficitur, dum sol ad id signum, ex quo egressus est, non in CCCLXU diebus, sed quarta diei parte superadiecta reuertitur. Uerbi gratia: si nunc aequinoctialem coeli locum sol oriens intrauerit, in hunc anno sequenti meridie, tertio uespere, quarto medio noctis, quinto rursum in exortu recurrens, necessario diem praemonet augendum: ne si forte non addatur, per CCCLXU annos aequinoctium uernale brumali die proueniat. Quem Aegyptii anno suo expleto, id est, IU Calendarum septembrium, Romani UI calendarum Martiarum, unde et nomen accepit, interponunt. Breuiori autem et uulgari ratione bissextum retardatio generat solis, non ad eamdem lineam per CCCLXU dies plene redeuntis: quem si, uerbi gratia, in aequinoctio uernali, quod iuxta Aegyptios XII Calendarum Aprilium die prouenit, surgentem a medio orientis diligenter adnotaueris, hunc anno sequenti, die uidelicet eodem, aliquanto inferius oriri, et tertio, quarto, quintoque anno eamdem diminutionem in tantum augeri reperies, ut nisi diem ante superadiicias, XI Calendas Aprilis aequinoctium facturus sol e medio surgat orientis, eamdem scilicet tarditatem caeteris quoque seruaturus exortibus.
CAPUT XI. De Circulo decennouenali.
Cyclum decennouenalem propter XIU lunas paschales Nicaena synodus instituit, eo quod ad eumdem anni solaris diem unaquaeque luna per XIX annos, CCXXXU circumacta uicibus, inerrabili cursu redeat, qui diuiditur in ogdoadas et hendecadas, hoc est, in UIII et XI annos. Octo enim anni lunares totidem annos solares duobus tantum diebus transcendunt, quorum alter ad explementum occurrit hendecadis, alter ratione saltus absumitur, alioquin hendecades solares uno die transcenderent lunarem. Licet quidam uiolenter hos dies ex bissextis octo annorum supplere nitantur: cum bissextus soleat in mense Februario soli superfusus et lunae, futuro tempori nihil praeiudicare, et ipsi nullum hendecadi bissextum addant. Ut ergo apertius dicam, duo lunae dies, qui supersunt, ogdoade, duos qui desunt in hendecade complent.
CAPUT XII. De Saltu Lunae.
25
Saltum lunae locus et hora citior incensionis eius per XIX annos efficit: quamuis enim quidam singulas lunas XXIX semis diebus computantes, incensiones earum medio diei, et medio noctis semper alternent, non in hoc tamen ueritatem naturae, sed calculandi facilitatem uel compendium inquirunt. Nam si naturam quaeras lunae primi mensis, quae nunc in meridie: et secundi, quae nunc in medio noctis accenditur, anno futuro hora, et uno puncto et decem momentis, et dimidio momenti nonadecima parte unius puncti ante medium diei uel noctis illustratur. Haec tamen distinctio non ad certum embolismi, uel communis anni terminum, sed ad aequam diuisionem XIX tendit annorum, sicque per XIX annos paulatim lunaris accensio sese praeoccupando unius diei spatium amittens, ultimum decennouenalis cycli annum CCCLXXXIII diebus facit computari. Quod si facere negligas, per XU decennouenales cyclos XU tibi luna, ubi prima putatur, occurret.
CAPUT XIII. Continentia Circuli eiusdem.
Cyclus idem paschalis UIII est lineis communitus. Primus ordo continet annos ab incarnatione Domini, unius singulis annis augmento crescentes. Secundus indictiones Romanorum, quae in se per XU annorum cursum reuoluuntur. Tertius Epactas XI lunares, quae per singulos annos solares ad cursum lunae succrescunt, et ad lunam Calendarum quaerendam semper adiiciuntur positae XI Calendas Apriles. Quartus concurrentes septimanae dies, quae positae IX Calendas Apriles, propter dispendium bissexti necessario XXUIII annis implentur: quarum ratio cogit cyclos decennouenales XXUIII describi, ut singulae concurrentes singulos cyclos inchoent, totaque summa paschalis calculi DXXXII annis explicetur. Quintus cyclum lunarem, quem tribus annis decennouenalis praecedit: XIX annis etiam ipse comprehensus. Sextus XIU lunas, quibus ueteres pascha faciebant, quae a duodecimo Calendas Apriles, usque in XIU Calendas Maias uario discursu uagantes, tempus incensionis ab UIII Idus Martias usque in Nonas Apriles accipiunt: a XIU autem luna usque ad XIU anni sequentis dies sunt CCCLIU, si communis annus est. Si embolismus, CCCLXXXIU. Septimo, dies dominicae Paschae reperiuntur ab XI Calendarum Aprilium usque in UII Calendas Maias, ob rationem embolismorum licenter extendi. Ultimo ordine luna festi paschalis a XU usque in XXI propter diem dominicum uariata: adimit enim saltus noctem, addit uerro aetatem, quae per omnem cyclum adoleuit. Sed in hoc nox adimitur, quod ante luna deficit, quod putatur, naturaliter uero nox ipsa perseuerat, quae nox initium est futuri anni, et cycli incipientis exordium: propter quod idem ultimus annus Epactas XUIII tunc retinens, primo anno non XI ut in caeteris annis fieri solet, sed XII dies accommodat. Et quia XXX dierum fine reuoluuntur, nulla epacta in principio cycli ponitur.
CAPUT XIU. Argumenta titulorum paschalium
Si nosse uis quot sunt anni ab incarnatione Domini, scito quot fuerint ordines Indictionum, ut puta quinto anno Tiberii principis XLUI hos per XU multiplica, fiunt DCXC. Adde semper regulares XII, quia quarta Indictione secundum Dionysium, Dominus natus est, et Indictionem anni cuius uolueris, utpote in praesenti unam, fiunt DCCIII. Isti sunt anni natiuitatis Domini. Si uis scire quota sit Indictio, sume annos Domini, et adiice tria, partire per XU, et quod remanserit ipsa est indictio anni praesentis. Si uis scire quot sint Epactae lunares, partire annos Domini per XIX, et quod remanserit multiplica per XI; item partire per triginta, et remanent Epactae. Si uis scire concurrentes septimanae dies, sume annos Domini, et eorumdem quartam partem adiice. His quoque quatuor adde quinque concurrentes fuerunt anno natiuitatis Domini; hos partire per septem, et remanent Epactae solis. Si uis scire quotus sit annus circuli decennouenalis, sume annos Domini, et unum adiiciens, quia eiusdem anno secundo natus est Dominus, partire per XIX, et quod remanserit ipse est annus cycli decennouenalis. Si uis scire quotus cyclus lunaris est, sume annos Domini, et duo subtrahens diuide per XIX, et quod remanserit ipse est annus circuli lunaris. Si uis nosse bissextilem annum, partire annos Domini per IU, quantum remanserit, tot sunt anni a bissexto. His ergo ad certum inuentis, facile diem paschae lunamque reperies. Quod si a praesenti post aliquot annos, uerbi gratia post C, pascha scire uelis, Epactas tamen, et concurrentes solis dies inuenire sufficit, partire autem centum per XIX, et remanent U. Illas ergo scito Epactas centesimo quas quinto anno futuras. Eodem modo centum per XXUIII diuidens, eas centesimo, quas XUI anno concurrentes solis inuenies.
30
CAPUT XU. De Sacramento temporis Paschalis.
Ideo autem pascha non ad eumdem redit anni diem, sicut tempus Dominicae natiuitatis, quod ibi natiuitatis ipsius memoria tantum solemnis habeatur: hic uero uitae uenturae et mysteria celebrentur et munera capiantur: unde et nomen ipsum Paschae transitum de morte ad uitam significans, congruum quoque mysteriis tempus inquirit: primo, ut, aequinoctio transcenso, tenebrae mortis a uera luce uincantur; deinde, ut primo mense anni, qui dicitur mensis Nouorum, uitae nouae gaudia celebrentur. Tertio, ut resurrectio die tertio facta, et tertio tempore seculi, id est, sub gratia manifesta, cum iam ante legem, et sub lege et prophetico lateret enigmate, in tertia lunae septimana ueneretur, cum et ipsa tunc lunae conuersio mentis gloriam de terrenis ad coelestem doceat mutari contuitum. Atque ad ultimum, ut dies Dominica conditione lucis insignis, et triumpho Christi ueneranda, nostra quoque resurrectione nobis exoptabilis in memoriam reuocetur.
CAPUT XUI. De Mundi Aetatibus.
Sex aetatibus mundi tempora distinguuntur. Prima aetas ab Adam usque ad Noe continens generationes X, annos uero MDCLUI. Quae tota periit diluuio, sicut infantiam mergere solet obliuio. Secunda a Noe usque ad Abraham generationes similiter complexa X, annos autem CCXCII. Quae in lingua inuenta est, id est, Hebraea. A pueritia namque homo incipit nosse loqui post infantiam, quae et nomen inde accepit, quod fari, id est, loqui non potest. Tertia ab Abraham usque ad Dauid generationes XIU, annos uero DCCCCXLII continens. Et quia ab adolescentia incipit homo posse generare, Matthaeus generationum ab Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater gentium constitutus est. Quarta a Dauid usque ad transmigrationem Babylonis generationibus aeque iuxta Matthaeum XIU, annis autem CCCCLXXIII porrecta, a qua Regum tempora coeperunt. Iuuenilis enim dignitas regno est habilis. Quinta deinde usque ad aduentum Saluatoris in carnem generationibus et ipsa XIU, porro annis DLXXXIX extenta, in qua, ut graui senectute fessa malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur. Sexta, quae nunc agitur, nulla generationum uel temporum serie certa, sed ut aetas decrepita, ipsa totius saeculi morte finienda.
CAPUT XUII. Cursus et Ordo Temporum.
35
Prima ergo aetas continet annos iuxta Hebraeos MDCLUI. Iuxta Septuaginta interpretes MMCCXLII. Adam annorum CXXX genuit Seth, qui pro Abel natus est. Seth annorum CU genuit Enos. Iste incoepit inuocare nomen Domini. Enos annorum XC genuit Cainan. Cainan annorum LXX genuit Malaleel, qui interpretatur plantatio Domini. Malaleel annorum LXU genuit Iareth. Iareth annorum CLXII genuit Enoch, qui est translatus a Deo. Enoch annorum LXU genuit Mathusalem. Concupiscunt filii Dei filias hominum. Mathusalem annorum CLXXXUII genuit Lamech. Gigantes nati sunt. Lamech annorum CLXXXII genuit Noe, qui arcam aedificauit. Noe anno DC uenit diluuium.
CAPUT XUIII. De secunda Aetate.
Secunda aetas continet annos iuxta Hebraeos CCXCII. Iuxta Septuaginta interpretes DCCCXLII uel adiecto Cainan MLXXII. Sem anno II post diluuium genuit Arphaxat, a quo Chaldaei. Arphaxat annorum XXXU genuit Sale, a quo Samaritae et Indi. Sale annorum XXX genuit Heber, a quo Hebraei. Heber annorum XXXIU genuit Phalech. Turris aedificatur. Phalech annorum XXX genuit Reu. Dii primum adorantur. Reu annorum XXXII genuit Seruch. Regnum Scytharum inchoat. Seruch annorum XXX genuit Nachor. Regnum Aegyptiorum nascitur. Nachor annorum XXIX genuit Thara. Regnum Assyriorum et Sicyoniorum exoritur. Thara annorum LXX genuit Abraham. Semiramis condidit Babylonem.
CAPUT XIX. De tertia Aetate.
Tertia aetas continet annos DCCCCXLII. Abraham annorum LXXU uenit in Chananeam: Abraham annorum C genuit Isaac. Nam primo genuit Ismael, a quo Ismaelitae. Isaac annorum LX genuit Iacob. Regnum inchoat Argiuorum. Iacob annorum XC genuit Ioseph. Memphis in Aegypto conditur. Ioseph CX annos uixit. Graecia sub Argo segetes habere coepit. Hebraeorum seruitus annorum CXLIU. Cecrops Athenas condidit. Moses annis XL rexit Israel. Lacedaemon conditur. Iosue annis XXUI. Iudices a Mose usque ad Samuel praefuerunt annis CCCCU. Othoniel annis XL. Cadmus Thebarum rex Graecas litteras inuenit. Aoth annis LXXX. Amphion musicus claruit. Debbora annis XL. Primus Latinis imperauit Picus. Gedeon annis XL. Orpheus Linusque musici claruerunt. Abimelech annis III. Iste fratres suos septuaginta interfecit. Thola annis XXIII. Priamus regnat in Troia. Iair annis XXII. Carmentis Latinas litteras reperit. Iepthe annis UI. Hercules se flammis iniecit. Abessa annis UII. Bellum Troiae decennale surrexit. Achialon annis X. Hic in LXX interpretibus non habetur. Labdon annis UIII. Aeneas uenit in Italiam. Samson annis XX. Ascanius Albam condidit. Heli annis XL. Regnum Sicyoniorum finitur. Samuel et Saul annis XXXII. Lacedaemoniorum regnum exoritur.
40
CAPUT XX. De quarta Aetate.
Quarta aetas continet annos iuxta Hebraeos CCCCLXXIII. Translatores Septuaginta XII adiiciunt. Dauid annis XL. Carthago a Didone conditur. Salomon annis XL. Qui templum aedificauit anno CCCCLXXX egressionis ex Aegypto. Ex quo apparet Samuel et Saul XXXII annis non XL praefuisse. Roboam annis XUII. Regnum Israel et Iudae diuiditur. Abia annis III. Pontifex Abimelech insignis habetur. Asa annis XLI. Hieu prophetes occiditur ab Asa rege Israel. Iosaphat annis XXU. Helias et Abdias Michaeasque prophetant. Ioram annis UIII. Edom defecit a regno Iudae. Ochozias anno I. Helias rapitur. Ionadab filius Rechab sacerdos claruit. Athalia annis UI. Ioas annis XL. Zacharias Ioiadae filius lapidatur. Amazias annis XXIX. Amos prophetat in Israel. Ozias annis LII. Assyriorum regnum in Medos transfertur, quod a Beli principio steterat, annis MCCCU. Ioathan annis XUI. Ozee, Iohel, Esaiasque prophetant. Achaz annis XUI. Roma conditur, et Israel in Medos transfertur. Ezechias annis XXIX. Romulus centum senatores constituit. Manasses annis LU. Numa duos menses adiecit. Amon annis II. Tullius in republica censum egit. Iosias annis XXXI Thales physicus claruit. Ioachim annis XI. Huius anno tertio Nabuchodonosor Iudaeam cepit Sedechias annis XI. Templum Hierosolymitanum incensum est.
CAPUT XXI. De quinta Aetate.
Quinta aetas continet annos DLXXXIX. Hebraeorum captiuitas annis LXX. Iudith historia conscribitur. Darius annis XXXUI. Huius secundo anno templum Hierosolymis exstruitur. Primus autem regni eius inter septuaginta annos captiuitatis Iudaicae concluditur. Xerces annis XX. Herodotus historiographus agnoscitur. Artabanus mensibus UII. Socrates nascitur. Artaxerxes annis XL. Esdras legem, Neemias Hierosolymam restaurat. Darius, qui et Nothus, annis XIX. Plato nascitur. Artaxerxes, annis LX. Hester historia completur. Artaxerxes, qui et Ochus, annis XXUI. Demosthenes et Aristoteles praedicantur. Xerxes Ochi filius annis IIII. Xenocrates claruit. Darius annis UI. Hucusque regnum Persarum, dehinc Graecorum. Alexander annis U. Nam UII eius anni cum Persarum regibus supputantur. Ptolemaeus Lagi filius annis XL. Machabaeorum liber inchoat. Primus Philadelphus annis XXXIII. Septuaginta interpretes claruerunt. Euergetes annis XXUI. Iesus Sapientiae librum composuit. Philopater annis XUII. Machabaeorum liber secundus inchoat. Epiphanes annis XXIIII. Romani Graecos obtinuerunt. Philometor annis XXXU. Hunc Anthiochus superans Iudaeos oppressit. Euergetes annis XXIX. Brutus Hispaniam subegit. Soter annis XUII. Uarro Ciceroque nascuntur. Alexander annis X. Syria per Gabinium ducem subiicitur Romanis. Ptolemaeus Cleopatrae filius annis UIII. Salustius historiographus nascitur. Dionysius annis XXX. Pompeius Iudaeam cepit. Cleopatra annis XXII. Hucusque regnum Graecorum, nunc Romanorum. Iulius Caesar annis U. Ab hoc Caesares appellati.
CAPUT XXII. De sexta Aetate.
45
Sexta aetas continet annos praeteritos DCCUIII. Octauianus annis LUI. Huius anno XLII Dominus nacitur, completis ab Adam annis MMMDCCCCLII. Iuxta alios MMMMMCXCIX. Tiberius annis XXIII. Huius anno XUIII Dominus crucifigitur. Caius annis quatuor. Matthaeus Euangelium scribit. Claudius annis tredecim. Petrus Romam, Marcus Alexandriam petit. Nero annis quatuordecim. Petrus et Paulus cruci gladioque traduntur. Uespasianus annis X. Huius secundo anno Hierosolyma subuertitur. Titus annis II. Hic facundus et pius fuit. Domitianus annis XUI. Ioannes in Patmon relegatur. Nerua anno I. Ioannes apostolus Ephesum rediens Euangelium scripsit. Traianus annis XIX. Simon Hierosolymorum episcopus crucifigitur, et requiescit Ioannes Ephesi. Hadrianus annis XXI. Aquila interpres habetur. Antoninus Pius annis XXII mensibus quatuor. Ualentinus et Marcion agnoscuntur. Antoninus minor annis XIX. Cataphrygarum haeresis exoritur. Commodus annis tribus. Theodotion interpres habetur. Aelius Pertinax anno I. Seuerus Pertinax annis octodecim. Symmachus interpres habetur. Antonius Caracalla annis UII. Quinta editio Hierosolymis inuenitur. Marcianus anno I. Aurelius Antonius annis quatuor. Sexta editio Nicapoli reperitur. Alexander annis tredecim. Origenes Alexandriae claruit. Maximinus annis tribus. Hic persequitur Christianos. Gordianus annis septem. Fabianus episcopus Romae celebratur. Philippus annis septem. Hic primus Christianus imperator fuit. Decius anno uno. Antonius monachus claruit. Gallus et Uolusianus annis II. Nouatiana haeresis exoritur. Ualerianus annis XU cum Gallieno. Cyprianus martyrio coronatur. Claudius annis II. Paulus Samosatae haeresim condidit. Aurelianus annis U, hic persequitur Christianos. Tacitus anno I. Probus annis UII. Manichaeorum haeresis exorta est. Carus annis II. Iste de Persis triumphauit. Diocletianus et Maximianus annis XX. Iste persequitur Christianos. Maximinus Seuerusque annis II. Constantinus annis XXXI. Nicaena synodus congregatur. Constantius et Constans annis XXIU. Ossa Andreae et Lucae Constantinopolim transferuntur. Iulianus annis II. Hic ex Christiano paganus persequitur Christianos. Iouianus anno I. Hic cum omni exercitu Christianus efficitur. Ualentianus annis XIII, qui a Iuliano ob fidem Christi militia fuerat priuatus. Ualens annis III. Gratianus annis UI. Ambrosius et Martinus episcopi clarescunt. Ualentinianus cum Theodosio annis IX. Hieronymus in Bethleem praedicatur. Theodosius annis III cum Arcadio et Honorio. Anachorita Ioannes claruit. Arcadius annis XIII cum fratre Honorio. Ioannes Chrysostomus et Augustinus episcopi praedicantur. Honorius annis XU cum Theodosio minore. Cyrillus Alexandriae claruit. Theodosius minor annis XXUI. Ephesina synodus Nestorium condemnat. Martianus annis UII. Chalcedonense concilium geritur. Leo maior annis XUII. Aegyptus errore Dioscori latrat. Zenon annis XUII. Corpus Barnabae apostoli reperitur. Anastasius annis XXUI. Fulgentius episcopus praedicatur. Iustinus annis IX. Acephalorum haeresis abdicatur. Iustinianus annis XXXIX. Huius UI anno Dionysius paschales circulos inchoat. Iustinus minor annis XI. Armenii fidem Christi suscipiunt. Tiberius annis UII. Herminigildus rex Gothorum martyrio coronatur. Mauritius annis XXI. Gregorius Romae floruit episcopus. Phocas annis UIII. Saxones in Britannia fidem Christi suscipiunt. Heraclius annis XXUI. Iudaei in Hispania Christiani efficiuntur. Heracleonus cum matre sua Martina annis II. Constantinus filius Heraclii mensibus UI. Constantinus filius Constantini annis XXUIII. Eclipsis solis facta est indictione septima, quinto Nonas Maias. Constantinus filius Constantini superioris annis XUII. Hic sextam synodum composuit. Iustinianus filius Constantini annis X. Africa restaurata est imperio Romanorum. Leo annis III. Tiberius dehinc quintum egit annum. Reliquum sextae aetatis Deo soli patet.