Dum fragilitas humani generis pertimescit, ultimum uitae temporis subitanea transpositione uentura, oportet ut non inueniat unumquemque hominem imparatum, ne sine aliquo boni operis respectum migret de saeculo. Igitur ego in Dei nomine Carileffus, indignus sacerdos atque monachus, pertractaui de Domini misericordia pro remedium animae meae et remissionem peccatorum meorum, ut aeternam mercedem in futurum apud Dominum consequi merear, ut aliqua cellula ac monasteriolum aedificare, adiuuante Domino, coeperam, ubicumque locum aptum inuenirem. Dum haec cogitans et mente reuoluens, ubi hoc facere poteram, quaerendo loca ire coeperam, Domino ducente, perueni in pago Cenomannico, in condita Lauarcininse, in loco quodam qui ab antiquis dicebatur Casa–Gayani, supra fluuium Anisolam, quod secundum nomen ipsius fluminis nuncupatur Anisola, ubi domnus Turibius, eiusdem parrochiae pontifex, dudum in rebus senioris et matris ciuitatis Ecclesiae, cui praesidebat, ecclesiam in honore sancti Petri principis apostolorum fecerat, quae tamen destructa propter imminentes necessitates fuerat; sed adhuc de ipsis maceriis aliqua pars ipsi erat. Ibique ego Carileffus quaerendo loca, ubi auxiliante Domino aliquam cellulam facere ad animas lucrandas atque saluandas remotiori loco potuissem, adueniens, inueni quamdam partem antiquarum maceriarum, ubi et quoddam tugurium faciens in circuitu eius, prout melius potui, stirpare coepi. Haec autem agens, et in eo desudans, quadam die Childebertus rex, suam exercens uenationem, usque ad nos peruenit; et haec uidens, quamuis ei primo displicuisset, postea uero, instigante Domino, cum sua uxore et suis consiliariis cepit concilium ut mihi ad hoc perficiendum aliquod faceret ex rebus fisci sui adiutorium. Quod et fecit, atque concessit, ut quantum in una die circuire cum asello meo ualerem, totum mihi dedit. In his autem laboriosius atque delectabilius postea laborare et stirpare, uineasque plantare coepi, ab aliis etiam nobilibus et francis personis ex rebus eorum ditatus sum. Dum hoc agens et ecclesiam facere coepi, quodam die domnus Innocens, ipsius parochiae pontifex, ad me ueniens, me ualde increpauit, quare hoc absque eius consilio uel permissu facere auderem, siue in rebus in quibus antecessores sui olim ecclesiam sub eorum iure et dominatione fecerunt talia facerem. Qui et me mox recognoscens, erga illum me humiliaui, et quod antea infra me cogitabam illi patefeci idem, quod et me, et animolas quas ibi lucrare Domino cupiebam, siue res et omnia quae mihi ex qualibet parte datum uel traditum fuerat, siue futuris temporibus adquirere meruissem, ecclesiae ciuitatis senioris, et ipsi praedicto pontifici domno Innocenti tradere cupiebam, sub cuius mundiburde uel defensione tam ego, quam et ipsae res siue homines ibidem degentes, futuris temporibus esse meruissemus. Cuius manibus me cum aliquibus Monachis qui mecum erant libenter tradidi, et omnes res quas adquirere potui siue quas in futuro adquirere potuissem, perpetualiter per haec strumenta cartarum ad possidendum ei, uel suis successoribus, per licentiam et permissum, siue concessum, domni Childeberti, benefactoris mei regis, una cum suo misso nomine Wilirico comite legaliter tradidi atque confirmaui. A praedicto enim domno Innocente episcopo de rebus ecclesiae suae idem sanctae Mariae et sancti Geruasii et Protasii ualde ditatus sum ad ipsum monasteriolum perficiendum, ipsiusque pontificiis adiutoriis fultus, cellulam ibi aedificare merui. Quam, ut dictum est, ipsi uel ecclesiae suae sedis perpetualiter ad possidendum, iubente et hortante praedicto domno Childeberto rege, contradidimus atque confirmauimus; eo uidelicet modo, ut futuris temporibus monachi ibi semper regulariter uiuentes sub potestate pontificis permaneant; et hoc illis coram Deo committentes, ut ita fiat humiliter supplicamus, ea scilicet ratione atque praetexto, ut rem datam pontificis, simulque ecclesiasticorum omnium pontificalium, seu publicorum omnium potestate priuandas, nullas functiones uel exactiones, neque exquisita et lauta conuiuia, neque gratiora, uel insidiosa munuscula, neque etiam caballorum partus, aut parauereda, uel angaria, aut quodcumque functionis titulum iudiciaria potestate dici potest, de praescripta facultate penitus non requiratur, sed sub integra emunitate facultaticula, sicut a nobis hucusque possessa est, in iure oratorio sancti Petri et sancti Martini, et praedictorum sanctorum apostolorum, sub iure et potestate ac dominatione sanctae Mariae matris Domini nostri Iesu Christi, uel sanctorum Martyrum Geruasii et Protasii, et eorum rectoribus atque pontificibus debeat, Deo protegente et opitulante, eo nomine insistere. Licet in cessionibus poenam adnecti non sit necesse, sed nobis pro omni firmitate placuit inserendum. Si quis uero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi, quod absit, aut aliquis de heredibus aut proheredibus nostris, seu quaelibet persona calliditate commotus aut cupiditate praeuentus, ullo umquam tempore comprehensam epistolam cessionis nostrae, quam propter nomen Domini et ueneratione ipsius sancti loci spontanea uoluntate fieri decreuimus, uenire aut aliquid agere uoluerit, aut tergiuersator exstiterit, anathema sit; et cum suprascriptis sanctis ante tribunal Christi deducat rationes; insuper inferat iuxta poena saeculi, eum cogente fisco, partibus ipsius ecclesiae uel eorum rectoribus auri lib. D, argentum pondera mille soluere faciat, et quod repetit nullatenus ualeat uindicare, sed praesens cessio atque uoluntas nostra omni tempore inuiolata permaneat cum stipulatione subnixa. Et ut haec cessio firmior habeatur et inuiolabiliter conseruetur, manu nostra subterfirmauimus, et aliorum bonorum uirorum decreuimus roborari. Actum monasteriolum Anisola. Data UIII Id. Ianuarii, anno XIIII regnante Childeberto rege. Ego Karileffus indignus monachus hanc donationem a me factam subscripsi, et affirmare rogaui. In Dei nomine Turonicae urbis episcopus, peccator, deprecante misso Karileffo monacho subscripsi. In Christi nomine Landolenus episcopus subs. Ego Magnolenus, acsi peccator episcopus, subs. Winimundus, licet indignus episcopus, subs. Oldomarus, quamuis indignus episcopus, subs. Abbo, misericordia Christi episcopus, subs. Rotfredus indignus subs. In nomine Domini Hildemannus, indignus episcopus, subs. Signum Gundoino comite. Signum Hostremundo comite. Signum Gundeleno comite. Signum Wilirico comite. Signum Wintemaro comite. In Christi nomine Bernehardus, indignus episcopus, subs. Ego Landolenus abbas subs. Signum Aldauuino uicecomite. Signum Octrumum. Signum Hildericum. Signum Richardo. Signum Emmonem. Heriardus subs. Signum Inghilgatio. Signum Wistremaro. Signum Bernericho. Ego Winitmundus scripsi et subs.