1
I. Oratio Quam Dixit Numantiae Apud Equites (195 B.C.)
Cogitate cum animis uetris: si quid uos per laborem recte feceritis, labor ille a uobis cito recedet, bene factum uobis, dum uiuitis, non abscedet; sed si quae per uoluptatem nequiter feceritis, uoluptas cito abibit, nequiter factum illud apud uos smeper manebit. (Gell. 16.1.1)
Maiores seorsum atque diuorsum pretium parauere bonis atque strenuis, decurionatus, optionatus, hastas donaticas, aliosque honores. (Fest. p. 200, 9)
II. De Triumpho ad Populum (194 B.C.)
Asperirime atque arduissimo aditu. (Prisc. GL II p. 87, 15)
III. Apud Athenienses (191 B.C.)
20
Antiochus epistulis bellum gerit, calamo et atramento militat. (Iul. Rufin. RhL p. 40, 7)
IU. Dierum Dictarum de Consulatu Suo (191/190 B.C.)
Egoque iam pridem cognoui atque intellexi atque arbitror rem publicam curare industrie summum periculum esse. (Char. p. 263, 5)
Atque quamquam multa noua miracula fecere inimici mei, tamen nequeo desinere mirari eorum audaciam atque confidentiam. (Char. p. 297, 11)
Ei rei dant operam, ut mihi falso maledicatur. (Char. p. 259, 24)
Re[mouendi maledictores]. (Fest. p. 140, 29)
25
Secus aetatem agerem quam illi egissent. (Char. p. 285, 1)
Uidetote quanto secus ego fecerim. (Char. p. 279, 28)
Omnia ab integro paranda erant. (Seru. ad buc. 4, 5)
Laudant me maximis laudibus, tantum nauium, tantum exercitum, tantum [com]meatum non opinatum esse quemquam hominem comparare potuisse; id me tam maturrime comparauisse. (Char. p. 266, 24)
Deinde postquam Massillam praeterimus, inde omem classem uentus auster lenis fert; mare uelis florere uideres. Ultra angulum Gallicum ad Illiberim atque Rucinonem deferimur: inde nocte aura profecti sumus. (Char. p. 269, 8)
30
Ita nos fert uentus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum. (Gell. 4.17.15)
Mihi atque classi obuiam fiunt. (Char. p. 271, 1)
Omnia tumultus plena, simul hostium copiae magnae contra me sedebant; usquequaque lacessebamur. (Char. p. 287, 13)
Eas res non posse sustineri nisi eo praesidia magna frumentumque [mittantur]. Nam ita dicunt palam necessum esse obcuratum. (Char. p. 270, 16)
Interea ad socios nostros sedulo dispertieram, alio frumentum, allo legatos, alio litteras, allo praesidim usquequaque. (Char. p. 287, 13)
35
Interea unamquamque turmam manipulum cohortem temptabam quid facere possent; proeliis leuibus spectabam cuiusmodi quisque esset; si quis strenue fecerat, donabam honeste, ut alii idem uellent facere, atque in contione uerbis multis laudabam. Interea aliquo [p]au[ca] castra feci. Sed ubi anni tempus uenit, castra hiberna . . . (Fronto p. 123, 2)
Postquam auspicaui atque exercitum adduxi pone [uersus] castra hostium. (Char. p. 277, 24)
Nostros pone uersus hosteis esse ab dextra parte. (Char. p. 277, 27)
Iam apud uallum nostri satis agebant. (Char. p. 281, 24)
Me sollicitum atque exercitum habitum esse atque porro fore. (Char. p. 275, 18)
40
Itaque porro in Turtam proficiscor seruatum illos. (Char. p. 275, 18)
Inde pergo porro ire in Turtam. (Char. p. 275, 18)
Si cuperent hostes fieri, temere fieri nunc possent. (Char. p. 285, 27)
Ridibundum magistratum gerere, pauculos homines mediocriculum exercitum obuium duci. (Fest. p. 142, 17)
Id ego primo minus animaduerti; ueniunt iterum atque tertium tumultuosius. (Char. p. 286, 23)
45
Eam ego uiam pedetemptim temptabam. (Char. p. 277, 1)
Qui maximis uicibus ac uicissim. (Char. p. 288, 29)
Recto fronte ceteros sequi si norit. (Fest. p. 364, 1)
Ego mihi haec monimenta sempiterno posui quae cepi. (Char. p. 282, 14)
Item ubi ab Thermopuleis atque ex Asia maximo tumultus maturissime disieci atque consedaui. (Char. p. 266, 16)
50
Censores qui posthac fiunt, formidulosius atque segnius atque timidius pro re publica nitentur. (Char. p. 286, 23)
39·2
*51. Cato nihi oppertus ut alii de se praedicarent, ipse in oratione sua scriptum reliquit cum in Hispaniam consul proficisceretur, tris seruos solos ex urbe duxisse; quoniam ad uillam publicam uenerat, parum uisum qui uteretur, iussisse duos pueros in foro de mensa emi, eos quinque in Hispaniam duxisse. (Apul. apol. 17.9)
40·2
*52. Nauitae . . . uinum atque oleum, uer . . . (Fest. p. 170, 22)
41·2
*53. Idem Cato cum in Hispaniam nauigaret, unde cum triumpho rediit, non aliud uinum bibit quam remiges. (Plin. N.H. 14.91)
42·2
U. Dissuasio Legis Iuniae de Feneratione (191 or 190 B.C.)
Camerini ciues nostri oppidum pulchrum habuere, agrum optimum atque pulcherrimum, rem fortunatissimam. Cum Romam ueniebant, prorsus deuertebantur pro hospitibus ad amicos suos. (Fest. p. 268, 7)
Tertio autem pedato item ex fenore discordia excrescebat. (Non. p. 89, 18)
45·2
UI. In Q. Minucium Thermum de Falsis Pugnis (190 B.C.)
Dixit a decemuiris parum bene sibi cibaria curata esse. iussit uestimenta detrahi atque flagro caedi. Decemuiros Bruttiani uerberauere, uidere multi mortales. Quis hanc contumaliam, quis hoc imperium, quis hanc seruitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere: eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis? Ubi societas? Ubi fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, uerbera, uibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam, inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus, te facere ausum esse? Set quantum luctum, quantum gemitum, quid lacrimarum, quantum fletum factum audiui! Serui iniurias nimis aegre ferunt: quid illos, bono genere gnatos, magna uirtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum uiuent? (Gell. 10,3.14)
47·2
UII. In Q. Minucium Thermum de Decem Hominibus (190 B.C.)
Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus uitam eripis indicta causa, iniudicatis, incondemnatis. (Gell. 13.25.12)
60
Rumorem, famam flocci fecit [inter]cutibus stupris obstinatus, insignibus flagitiis. (Fest. p. 209, 29)
[Neque fidem, neque iusiurandum,] neque pud[icitiam multifacit] . . . (Fest. p. 140, 17)
. . . erant, ne mala . . . t, scelera nefaria fie . . . [sacrame]nto traderetur lege est . . . (Fest. p. 466, 2)
Ut solent, . . . [son]iuios, nisi qui sempiterni sunt, quos . . . . . . rant, ne[c] spiciunt neque ratos [existimant]. (Fest. p. 466, 14)
Orationum in Q. Minucium Thermum Reliquiae Incertae Sedis
Erga rem publicam multa beneficii ratissima atque gratissima. (Fest. p. 364, 17)
65
Postquam diutius fitur. (Prisc. GL II p. 377, 10)
56·2
UIII. In M.' Acilium Glabrionem (190 B.C.)
Postquam nauitas ex nauibus eduxi, non ex militibus atque nautis piscatores penatores feci, sed arma dedi. (Fest. p. 268, 22)
58·2
IX. De Pecunia Regis Antiochi (187 B.C.)
M. Cato suasit rogationem ( sc. Petilliorum ) exstat oratio eius de pecunia regis Antiochi: et Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne aduersarentur rogationi. (Liu. 38.54.11)
62·2
XI. In L. Quinctium Flamininum
censores M. Porcius et L. Ualerius metu mixta exspectatione senatum legerunt; septem mouerunt senatu, ex quibus unum insignem et nobilitate et honoribus, L. Quinctium Flamininum consularem. patrum memoria institutum fertur, ut censores motis senatu adscriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbae orationes exstant in eos, quos aut senatorio loco mouit aut quibus equos ademit: longe grauissima in L. Quinctium oratio est, qua si accusator ante notam, non censor post notam usus esset, retinere L. Quinctium in senatu ne frater quidem T. Quinctius, si tum censor esset, potuisset. inter cetera obiecit ei Philippum Poenum, carum ac nobile scortum, ab Roma in Galliam prouinciam spe ingentium donorum perductum. eum puerum, <per> lasciuiam cum cauillaretur, exprobrare consuli [per]saepe solitum, quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset, ut obsequium amatori uenditaret. forte epulantibus iis, cum iam uino incaluissent, nuntiatum in conuiuio esse nobilem Boium cum liberis transfugam uenisse; conuenire consulem uelle, ut ab eo fidem praesens acciperet. introductum in tabernaculum per interpretem adloqui consulem coepisse. inter cuius sermonem Quinctius scorto 'uis tu', inquit 'quoniam gladiatorium spectaculum reliquisti, iam hunc Gallum morientem uidere?' et cum is uixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse. (Liu. 39.42.5-12)
70
in extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur, ut si id factum negaret ceteraque, quae obiecisset, sponsione defenderet sese: sin fateretur, ignominiane sua quemquam doliturum censeret, cum ipse uino et uenere amens sanguine hominis in conuiuio lusisset? (Liu. 39.43.5)
aliud est, Philippe, amor, longe aliud est cupido. accesit ilico alter, ubi alter recissit; alter bonus, alter malus.