1
In Dei nomine Chrodegangus, ac si peccator, Metensis urbis episcopus, dum in uoluminibus diuinarum seriem Scripturarum iuxta possibilitatem ex mediocritate mei sensus, attonitis auribus, et sedula consideratione, inspicerem quid Dei Filius diceret, audiens: Date et dabitur uobis , et alibi: Date eleemosynam, et ecce omnia munda fiant uobis : idcirco coepi moestus conquirere quid pro animae remedio, quid pro abluendis ponderibus peccatorum facerem, uel in quibus imitarer exempla priscorum Patrum, episcoporum meorum antecessorum in operibus, quibus credimus Deo placuisse; hinc per Dei adiutorium una cum commeatu et uoluntate domini nostri piissimi ac gloriosissimi regis Pippini Francorum, atque consensu fratrum nostrorum canonicorum, spiritualium et Deum timentium laicorum fidelium sancti Stephani, aedificaui monasterium in loco qui dicitur Gorzia, in pago Scarponinse, in honorem beatissimorum apostolorum Petri et Pauli, nec non et sancti Stephani seu et caeterorum sanctorum, et fundans atque dotans ipsum monasterium de rebus et terris quae propter uenditiones commutationes, mihi legibus obuenerant, ea scilicet conditione, ut in monasterio monachi secundum ordinem et regulam sancti Patris nostri Benedicti abbatis amodo et semper perpetuis temporibus uiuant, et sicut ibi scriptum est, nihil penitus proprium habentes, sed sint illis communia omnia in omnibus, qualiter et pro se, et pro aliis ualeant exorare; igitur compulit nos affectio charitatis atque dilectionis fratrum ipsorum, pro eorum quiete et ordine, qualiter Deo iuuante ualeant implere regulam et ordinem suum, et quod nobis successoribusque nostris maneat ad mercedem, et a recto tramite inconuulso limite terminare quod perennem deinceps, propitiante Deo, obtineat firmitatem, ne quis nobis detrahendo aestimet in id noua decernere, dum antiquitus iuxta considerationem pontificum uideant caetera sibi subiecta monasteria in omnibus esse conseruata atque secura; ideoque pro diuino intuitu, uel pro animae nostrae remedio, seu successorum nostrorum pontificum, una cum commeatu et uoluntate piissimi et gloriosissimi Pippini regis et consensu fratrum nostrorum, conuenit nobis illis conseruare pro eorum quiete et tranquillitate, et neque a nobis, neque ab archidiacono nostro, neque a caeteris ordinatoribus sancti Stephani, a quolibet homine inquietati, nec condemnati, uel de rebus eorum expoliati, contra rationis ordinem esse non debeant, sed inspecta eorum instrumenta, iuxta constitutionem quam eis instituimus, quieto ordine ipsas res teneant atque possideant, et de hoc quod nos ad ipsum monasterium dedimus atque formauimus uel ad Deum timentibus hominibus donatum est atque firmatum, aut aliquid munere transmissum uel in altario offertum, aut sacris uoluminibus seu quibuscunque speciebus quod ad ornatum diuini cultus pertinet, ad praesens collata uel deinceps collatura fuerunt, non auferamus, et supplici postulatione exoro, et postulo dominis et successoribus meis episcopis, et caeteris ordinatoribus sancti Stephani, propter nomen sanctae Trinitatis, quod superius intimatum est, perpetuis temporibus pro eorum mercede agenda, ipsis fratribus qui in ipso monasterio esse uidentur conseruent, et sit ipsum monasterium subiectum sub mandeburde et defensione sancti Stephani ecclesiae Metensis, sicut in illo instrumento continetur, quod de ipso monasterio ad ecclesiam sancti Stephani fecimus, ut libeat eis pro uita et incolumitate regis et stabilitate regni Francorum, et pro pontificibus suis suisque subiectis Domini misericordiam exorare; et iuxta dispensationem diuinam cum abbas de ipso monasterio ad Dominum migrauerit, quem unanimiter omnis illa monachorum congregatio optimae regulae compertum et uitae meritis congruentem elegerint, una cum consensu et uoluntate urbis episcopi, ipsum sibi habeant abbatem, et si in ipsam congregationem, quod absit, non potuerint talem inuenire qui eos regulariter regat, tum ipse pontifex cum consensu et uoluntate eorum de alio monasterio eligat abbatem, sicut superius diximus, qui eis regulariter et secundum ordinem praesit, et memoratus pontifex in ipso monasterio per nullum ingenium nullamque occasionem aut cupiditatem quemlibet abbatem mittat, nisi qui eos secundum ordinem regat, et si ipse pontifex aut quaelibet alia potestas aliter fecerit, in diuino districto iudicio ante Dei oculos cum beatissimo Petro principe apostolorum et sancto protomartyre Stephano exinde reddet rationem; et si praefatus pontifex lucranda oratione aut uisitatione fratrum quando ei placuerit in ipso monasterio uenerit, uel aliquam moram pro lucrandis animabus fecerit, cum exinde in Dei nomine uult habere regressum, absque ullo munere terreno requisito reuertatur; qualiter monachi qui solitarii nuncupantur, de perfecta quiete, uel securitate, ualeant Domino protegente, per longa tempora exsultare, et sub sancta regula uiuentes pro profectu ecclesiae et salute regis uel patriae ualeant plenius Domini misericordiam et attentius deprecari; et si, quod absit, ipsi monachi de eorum regula aut religione tepidi aut negligentes reperti fuerint, secundum eorum regulam ab abbate suo corrigentur; sin autem ipse abbas non praeualet, tunc praefatus pontifex coercere debeat, quia nihil de canonica auctoritate conuellitur, quidquid de pontificibus fidei pro quiete tranquillitatis tribuetur, ut ob hoc firmius subsistat uigoribus, et nos et patres nostri domini episcopi in synodo subscriptionem manibus nostris decreuimus roborare, et fratres nostri de congregatione sancti Stephani fideles ipsius consentientes subscripserunt. Chrodegangus peccator episcopus hanc firmitatem a me factam relegi et subscripsi. Adalfridus peccator episcopus subscripsi. Lupus peccator episcopus audiens subscripsi. Ego Fulcharius uocatus indignus episcopus subscripsi Rothingo aduocato. Uulfrannus uocatus episcopus in Christi nomine subscripsi. Herineus episcopus subscripsi Segimondo. Ego Mangaudus episcopus subscripsi. Memorianus Chorchidianus subscripsi. Deotmarus ac si peccator episcopus subscripsi. Rabigandus abbas subscripsi. Iacob peccator episcopus subscripsi. Mensebius peccator episcopus subscripsi. Audo peccator episcopus subscripsi. Chardobachius quamuis peccator episcopus subscripsi. Lendenaus episcopus subscripsi. Ego Lupus quamuis indignus episcopus subscripsi in Christi nomine. Tedecharius peccator episcopus subscripsi Fortunus peccator episcopus subscripsi. Sedonius ac si peccator episcopus subscripsi. Deofridus episcopus subscripsi. Sadrius episcopus subscripsi. Ego Angilrannus subscripsi. Sadebertus ac si indignus episcopus subscripsi. Rotelinus subscripsi, Gontelmus, Brandomus, Sigibertus, Zacharias, Rachinnatus, Ego, Gonterius, Abbo, Adelelinus, Angelelinus, Sadrius. Ego Richerus, siue Wasco, ac si indignus diaconus, iussus hanc confirmationem relegi et subscripsi.