Ne titulum nostri, dulcis Baptista, libelli
Ignores, legito: disticha prima ferent.
5
Xandra dedit quondam nobis in carmine uires;
Nunc titulum libro candida Xandra dabit.
Quem tu, Xandra, cupis, multas amat ille puellas,
In quibus, ah demens, ultima semper eris!
Legimus in Xandram nuper tua carmina nostram,
Carmina quae Xandrae sint magis apta tuae.
Non etenim cunni – sapit etsi balsama cunnus –
Spurcide quod dicis, me trahit ipsus odor;
15
Sed faciles oculi uultuque innata uenustas,
Ingenui mores ingenuusque pudor,
Atque color uerus nullique obnoxius arti.
Sponte sua nimium pulchra puella mea est,
Nec me felicem neque haec fecere beatum.
20
O liceat tali semper amore frui!
Ergo si sapies, posthac dixisse cauebis,
Cephi, quae dominae sint minus apta meae.
Aut narrabo, tuae Xandrae quam marcida uulua,
Marcenti uuluae quam uariusque color,
25
Et quam difficiles mores, et onusta quot annis
Sit uetula, ut multos luserit arte uiros.
O mihi praecipuos inter numerande sodales,
Landinique decus delitiaeque tui!
30
En ad te mitto nostras, Bernarde, Camenas,
Quis mandata dedi grata futura tibi.
At si non statim ueniant paulumque morentur,
Imbribus attribues difficilique uiae;
Neue tamen nostras ex hoc culpare puellas,
35
Neue uelis Musis iurgia ferre meis.
Nam pedibus teneris durum est transcendere montes,
Qui ualeant rigidos laedere saepe uiros.
Nec tibi tam multam referent, Bernarde, salutem
Nomine cum dicent: Uiue poeta! meo.
40
Exhinc scire uolent, ualeat nunc candida Xandra,
Extiterit semper num memor illa mei,
Et numquid nostras acceperit ipsa tabellas,
Stet rescribendi reddere uelle uices.
Formosae posthaec cupient dinoscere mores
45
Franciscae et faciem saepe uidere deae;
Et mirabuntur crines et eburnea colla
Artificesque manus et sine fraude decus.
Has tu deduces iter et monstrabis aperte,
Ut possint dominas uisere saepe meas.
50
Inde domum reuoca, tantisque Penatibus infer,
Ne noceat Musis turba molesta piis.
Post ubi tempus erit, subito dimittere cura,
Et mandata dabis, si qua ferenda uoles;
Arretina mihi namque inter moenia prisca
55
Nil habeo nymphis dulcius ipse meis.
Florentina cito pete moenia, parue libelle,
Antonique mei quaere subinde domum,
Nomine cui multam nostro dabis ipse salutem,
60
Utque ualet post haec nostra puella, roga.
Dic me mirari quod tam iocundus amicus
Nil mihi rescribit, cura nec ulla mei est.
Ante fores pateris nostras astare tabellas
65
Nec tua licterulis limina, Xandra, patent.
Obsecro qui facias: non hic fera cena Thyestae
Narratur, non hic carmina Colchis agit;
Nec tibi mordaci referuntur iurgia lingua,
Fallere nec temptat lictera nostra dolis.
70
Sed domini gestit modicas narrare querelas
Et ueniam culpae poscere, Xandra, meae.
Durior ergo petra nisi sis, durissima, dura,
Licterulas cupies, candida Xandra, meas.
75
Arretina suis mihi dum blanditur ocellis
Cepit, nec mirum: pulchra puella fuit.
Candida nam roseo suffuderat ora colore
Atque auro similis ipse capillus erat,
Et faciles oculi, uultus moresque uenusti
80
Nec uidi alterius mollius ire pedes.
Sed postquam nomen demens inquirere cepi,
Illico displicuit: Gnognia nomen erat!
Gnognia non fuerat, fuit immo Antonia nomen
85
Isti, quae nuper ceperat esse mea.
Ergo infelicem uitam, Di, reddite matri,
Quae natae nomen uertit iniqua male!
Sum Landinus ego, non sum Baptista, puellis
90
Qui dare formosis nomina pulchra queam.
Nunc iuuat usque tuos fastus tolerasse superbos,
Cum meus accipiat praemia digna labor.
Nostrae felices sunt terque quaterque tabellae,
95
Quae dominae tepidos iam tetigere sinus.
Forsitan atque illis mille oscula, Xandra, dedisti,
Oscula uel Phoebo uel Ioue digna deo,
Inque tuo niueo fouisti pectore, Xandra:
Felix pro domino lictera nostra suo est.
Iam quater in girum fulgentia cornua torquens
Orbem compleuit candida luna suum,
Ex quo non licuit tua lumina cernere, Xandra,
Lumina purpureo splendidiora die.
105
Sed peream lustris ni longior usque duobus
Quaelibet ex istis nox fuit una mihi.
Ardua uirtutis res est superare cacumen,
Cui tenuis fuerit census, amice, domi-.
110
En mala paupertas sacras me linquere Musas
Cogit et inuitum discere iura fori.
Me miserum! Nostras hem sic, Bernarde, Camenas
Mittere compellar delitiasque meas!
Sunt coeli testes tamen et bona lumina coeli
115
Tangere me nullum crimen auaritiae,
Sed iubet hoc pietas inopum miseranda parentum
Et iubet hoc etiam nubilis ipsa soror.
Transibam, memini, tua prope limina, Bice,
120
Nescio quid meditans, immemor atque tui;
At tu subridens, uicinam forte locuta,
Speras me uocis flectere posse sono.
Nil, mihi crede, facis: quod si me flectere quaeris,
Cum dixti: Uenias! ne mihi claude fores.
Iam pudeat nitidae mater deforme puellae
Nomen, iniqua parens, imposuisse meae,
Et te si qua suae tangit reuerentia formae,
Nomine pro turpi da: Philomena! sibi.
Cum tibi sint crines, mea lux, uel Apolline digni
Et nitidos oculos cesserit alma Uenus,
Cumque genae flauam possint superare Dianam
Florentes et cum dentibus assit ebur,
135
Cum facies roseo tibi sit perfusa colore,
Cygnea cum ceruix, lactea cumque manus,
Denique cum nulli cedas Tubia puellae,
Formosum nomen do, Philomena, tibi.
26. ad Franciscum Castilionensem
140
Qui referam, quanta dulcedine nostra libellus
Pectora complerit, dulcis amice, tuus?
Phoebus enim et Phoebi, Parnasia turba, sorores
Carmina dictarunt, docte poeta, tibi.
Tu modo fata uelint longinquam ducere uitam
145
Callimaco aequabis nomen ubique tuum.
Lesbia nec tantum debebit amica Catullo,
Nec Nemesi tantum, docte Tibulle, dabis
Cynthia nec fiet tam carmine nota Properti,
Castilionensis quam Theoplasma sui.
150
Et nos o utinam cernat Florentia uatem!
Sic possem laudes dicere, Xandra, tuas.
27. ad Leonem Baptistam Albertum
Baptista, Albertos inter celeberrime cunctos,
Et patriae nomen delitiaeque tuae,
155
Tu seu bella cupis tumido depingere uersu,
Digna Maronea carmina uoce sonas,
Grandia seu mauis pedibus dictare solutis,
Aequas diuinum tunc Ciceronis opus;
Seu iuuat historias et facta reponere prisca
160
Alter eris Crispus, Liuius alter eris.
Tu faciles elegos cithara cantare latina,
Atque potes Tusca ludere docte lyra.
Denique quicquid habet nostri noua temporis aetas,
Quis neget hoc nobis omne Leonis erit?
Qui dicam fieri? Quid nostras, Xandra, tabellas
Cum capias, nolis mittere, Xandra, tuas?
Qua ceno, semper residet rex Aeolus aula;
170
Sed non est Ueneris coniugis illa capax.
30. ad Franciscum tonsorem
Me petis ut nostram tibi dem, Francisce, puellam.
Efficiam, nobis si dabis ipse tuam.
175
Dum nimios tremulo saltus pede, Gigia, tollis
Detexit casus candida crura tibi.
Nil respondebas quondam mihi multa roganti,
Nil respondebas, dura puella nimis.
180
Sed postquam niuibus tecum, Lucretia, cepi
Ludere, tum primos ora dedere sonos;
Tum primum nobis posita feritate locuta es,
Tum primum nobis uox tua blanda fuit.
Quidnam aliud credam nisi quod, Lucretia, uicta est
185
Nunc tua frigiditas frigiditate niuis?
Ergo utinam niuibus rigeant tua tempora semper,
Quando aliter nobis reddere uerba negas.
Das uitio nobis teneras ardere puellas.
190
At tu pedicas: rectius ergo sapis.
Qui primus famae pernices addidit alas,
Ah, nimis egregio polluit ingenio!
Sensit enim primus nil hac uelocius esse
195
Nec quicquam tanta mobilitate geri.
Quisnam Arretinae dulcissima furta puellae
Rettulit, heu, Xandrae nuntia dira meae?
Non possum assiduas uoces tolerare, Iohannes,
Nec possum dominae iurgia ferre meae.
200
Nam clamat: "Nostros sic, perfide, ludis amores,
Siccine seruatur, perfide, pacta fides?
Quo ualuit pellex mihi te mutare ueneno,
Qua potuit sensus arte fugare tuos?
Hic ego dum pro te cunctis celeberrima templis
205
Uota fero, nostras altera carpit opes.
Namque Reparatae nunc candida limina diuae,
Nunc peto Baptistae splendida templa dei.
Quaeque auro fulgent aras et imagine cerae,
Accessi curis sollicitata tuis.
210
Nec Marci piguit miseram delubra beati
Et petere et donis multa rogare datis.
Denique iam cunctis in templis omnibus aris
Effudi iustas et pia uota preces.
Interea niueo pellex te amplexa lacerto
215
Detinet et nostris utitur usque bonis.
Nimirum sapio, magna et prudentia nostra est,
Quam bene flexerunt ah mea uota deos!
Scilicet ut nostris frueretur adultera sacris,
Omnibus in templis anxia dona tuli.
220
Cecropidem iuuenem seruauit Gnosia uirgo,
Passibus et dubiis fila sequenda dedit:
Et quem iam monstro subduxerat ita biformi,
Germanae uidit se refouere sinu.
Atque auri custos serpens et dentibus atris
225
Iasona fregisset terrigenaeque uiri,
Ni maga Thessalico consurgat Pontia suco,
Artibus et doceat uincere posse suis.
Quid tamen, ah, pretium tanto pro munere, Colchis,
Quod meritum rebus, praemia quanta capis?
230
Ah demens, demens, auro quid nobile uellus
Surripis antiquo munera cara patri?
Matrem crudelis patriam dulcemque sororem
Deseris unius ducta furore uiri.
Sed nescis quantos mox sis subitura dolores,
235
Quamque breuem teneat uir tuus iste fidem.
En meritum, uicti tauri uictique draconis,
En ueteris furti gratia quanta manet!
Nempe Creontea ducta te pellice pellit:
Quid iuuat, heu, natos nunc peperisse duos?
240
Parcite, formosae, nimium uos credere uerbis:
Nam solet haec leuitas omnibus esse uiris."
Has ego non possum tantas perferre querelas,
Namque nimis doleo cum mea Xandra dolet.
245
Humanae sortis uitio sic cuncta feruntur,
Ut post candidulam stet nigra saepe dies.
Nil here me fuerat, Bernarde, beatius usquam,
Nil hodie infelix me magis esse puto.
Quaeris tam subiti causas fortasse doloris?
250
Quae promisit heri, tunc mihi Xandra negat.
42. epitaphium Lisae Tedaldae
Lisa pudicitiam formae quae iunxerat olim,
Hoc sua nunc tumulo frigida membra tegit.
Et Uenus hanc pulchram ploret castamque Minerua;
255
Namque ambas coluit sancta puella deas.
Heu, Tedalda domus, quanta priuaris alumna,
Coniuge uel quali, moeste marite, cares
Quatuor addiderat ter quinis Messibus annos,
Quinta nec, ah, licuit cernere lustra sibi.
260
48. ad Franciscum Albertum Altobianci filium
Magnanime Alberta clara de stirpe create,
Per quem pauperiem quondam uitare molestam
Curarumque acres licuit depellere morsus,
Quando ego condignas potero tibi reddere laudes
265
Pro meritis tantis? Quae praemia iusta rependam?
Namque domo primus, cum nos nec debilis aetas
Nec tenues nostri possent nutrire parentes,
Accipis et multo laetus me munere donas.
Tu primus nostrum generoso pectus honesto
270
Imbuis et teneros sensus primamque iuuentam
Moribus ingenuis fingis, Francisce, tuoque
Exemplo nostram tentas componere uitam.
Quaeque sequenda forent, quae sint uitanda uicissim
Ostendis, nigros doctus defingere mores.
275
Nec Maecenati tantum debere fatetur
Flaccus et egregii facundia tota Maronis,
Quantum ego Francisco. Sed me contingere laurum
Pulcher Apollo uetat, Parnasia turba sororum
Ora Meduseo prohibet me tangere fonte,
280
Unde fit ut dignas nequeam tibi reddere laudes.
At mihi si faciles Musas mea fata dedissent
Pigra nec a gelido torperent sanguine corda,
Non ego magnanimi cantarem Caesaris arma,
Proelia nec Magni laudataue facta Catonis,
285
Nec canerem praedas referentem ex hoste Camillum,
Nec uictum Hasdrubalem properataque castra Neronis.
Est quod pace queam de te memorare, tibique
Quam sit firma fides, quam sit pia uita referrem,
Et quibus egregiam mentem uirtutibus ornes,
290
Utque bonis faueas, ut sis aduersus iniquis.
Nec te sollicitat magnorum tristis honorum
Ambitio, nummi non inflammaris amore,
Sed miseros opibusque tuis et mente benigna
Protegis, et patriae caris et natus amicis.
295
Det modo Parca tuae longissima fila senectae,
Et uiuas casta semper cum coniuge felix,
Illaque natorum faciat te prole beatum.