1
CAPUT. I. Quid est Christus.
CAP. II. Qualiter intelligi debeat Emmanuel.
CAP. III. Quid est Iesus.
CAP. IU. Quam ob causam homo dictum sit Dei Uerbum.
5
CAP. U. Quam ob causam exinanitum dicatur Dei Uerbum.
CAP. UI. Quomodo unus Christus.
CAP. UII. Quomodo unus Emmanuel.
CAP. UIII. Quam esse dicimus adunationem.
CAP. IX. Quod incorporalis diuinitatis corpus facta fuerit ipsa caro habens animam rationabilem; et quod si ea a se diuidere uoluerimus, procul dubio labefactabimus dispensationem, quae in Christo intelligitur.
10
CAP. X. Quod adunato Deo Uerbo uere humanitati, inconfusae tamen substantiae permanserint.
CAP. XI. Quod cum esset Deus Uerbum, factus sit homo, nec homo simpliciter, nuda coniunctione honoratus, uocatus sit ad parem dignitatem Dei Uerbi, siue auctoritatem, sicut quibusdam uidetur.
CAP. XII. Quod Christus Iesus uocetur homo factus Deus Uerbum.
CAP. XIII. Quod Christus non sit homo Θεοφορος, nec simpliciter in homine inhabitarit Dei Uerbum; sed magis caro sit factum, siue homo perfectus, secundum Scripturas.
CAP. XIU. Dicta apostolica, in quibus Deus nominatus sit Christus.
15
CAP. XU. Quomodo oporteat intelligere: Uerbum caro factum est, et habitauit in nobis: et quomodo mittitur Uerbum quod Deus est; quomodo proprium ipsius dicitur corpus.
CAP. XUI. Quomodo intelligatur Θεοτοκος Uirgo sancta.
CAP. XUII. Quod Deus nominetur et homo, apparens Unigenitus.
CAP. XUIII. De Christi passione, quod utile sit. Quod secundum aliud et aliud de uno eodem dicitur, nec diuidimus in duo.
CAP. XIX. Aduersus illos qui aiunt, quod sola relatione Deum Uerbum deceant humana.
20
Etsi porro quinque capita, eaque prolixa, quae uulgo deficiunt, Marianus codex suppeditet, uix ausim tamen spondere, etiamnum integrum opus edi, si qua fides Anastasio Sinaitae: citat enim locum de statere reperto in ore piscis, qui non reperitur in Scholiis, cuiusmodi nunc habentur. Sed ualde suspicor, Anastasium memoria lapsum pro alio opere Scholia posuisse: eoque probabilior suspicio uidetur, quod librum ονηγου recordatione potius quam lectione auctorum se composuisse testatus sit, moneatque idcirco lectorem de recognoscendis uel etiam restituendis testimoniis.
Occasione porro Scholiorum, ex quibus tria testimonia Theodoretus adduxit in secundo Eranistae dialogo, praetermittere non possum, quid coniecerim de testimoniis illis, quae in concilio Chalcedonensi sancti Leonis epistolae subiuncta sunt: ea nempe a Theodoreto adiuncta esse; nam omnia totidem uerbis in dialogo quem dixi, leguntur, nullaque fit in tota epistola siue mentio, siue promissio afferendorum. Adde quod Theodoretus a Facundo dicitur asseruisse aduersus Palaestinos et Illyricianos reclamantes epistolam Leonis, adducto scilicet, ut habent acta concilii Chalcedonensis, testimonio, quod inter subiuncta legitur. Non fuisset uero adducto opus, si iam epistolae subiunctum esset: fuisset enim procul dubio simul lectum, aliaque pariter, si modo aliqua essent tunc temporis. Quid quod a Theodoreto aut certe ab iis qui Theodoreti partibus studebant, uersam in sermonem Graecum epistolam proditum est, immo et a uertentibus uitiatam, quod postremum Leo ipse queritur apud Marcianum imperatorem. Accedat etiam, quod in epistola pontifex plura fidei capita, non tantum aduersus Eutychem, sed etiam contra Nestorium exponat; nec alia tamen testimonia subdantur, quam quae ad distinctionem naturarum asserendam ualent, quaeque in dialogo qui dicitur Inconfusus, adhibita fuerant ad eos, qui Theodoreto Apollinarismi nomine suspecti erant, confutandos; non afferantur quae ex libris contra Nestorium scriptis, in ipso etiam citato dialogo leguntur.
Quanti uero pretii sit opusculum istud, aestimare licet, uel inde maxime, quod nemo fere consequentium tractatorum, qui auctoritate Cyrilli, in mysterio Incarnationis exponendo uti uoluerit, testimonium aliquod ex Scholiis non sumpserit. Adde quod Cyrillus ipse uideri possit, hanc suam elucubrationem commendasse, cum scriberet Eulogio: Complectitur, inquit, idem liber sub finem breues quasdam de Christi dispensatione expositiones, easque pulchras admodum et utiles. Oportet enim expositiones quas memorat, uel a Scholiis, uel a consequente tractatu de Incarnatione Uerbi, uel a dialogo subiuncto non differre: neque enim aliud quippiam scripsit, de quo dubium esse possit. At differt profecto a consequente tractatu qui reuera unus quidam sermo est; differt etiam a dialogo mox dicto: quis enim dialogum εκθεσεως nomine proprio appellet? Quamquam potuit dialogus subiungi Scholiis, ut epitome quaedam et uelut υπομνημα.
Quam accurata methodo sit conscriptum, ex serie apertum est. Cyrillus a simplicium uocum interpretatione exorsus exponit, quid sit Christus, quid Emmanuel, quid Iesus, quid unus, quid unio. Mox ad propositiones, quae in hac materia usurpari solent, orationem deflectens edisserit, qua ratione Christus sit unus, unus Emmanuel, unus IESUS, id est, unus Dominus, etc. Tum quomodo Uerbum dicatur exinanitum, carni unitum, factum homo, nec ideo tamen mutatum, aut diuinitate exutum. Hinc quo pacto Christus non sit homo θεοφορος, aut numine afflatus, sed uere homo Deus, deinde qua ratione Uerbum perhibeatur in nobis habitare, ad nos mitti, corpus habere proprium, et quomodo intelligatur Θεοτοκος Uirgo sancta. Tandem quod Unigenitus in carne uisibili apparens nominetur Deus et homo: quomodo passus, et in quo postremo refellit eos qui humana non alia ratione, Deum decere putant, quam relatione sola. Caeterum, quod iam monui, distinctionibus ad declinandas heterodoxorum obiectiones utilibus singula fere capita plena sunt.
Priusquam praefari desino, monendum puto, Eutherium, cuius opus circumfertur sub Athanasii nomine, aduersus hunc librum, sin minus unus, saltem maxime, suos fere cunctos uiginti sermones scripsisse: nam quas sententias amarulenta oratione carpit (omnes fere Scholiis Cyrilli continentur prolixe), sumus ostensuri in auctario Theodoreti propediem edendo. Eutherium enim Theodoreto iungemus, siue propter argumenti cognationem, siue etiam ob fidei ταυτοτητα.
25
CAPUT PRIMUM. Quid est Christus.
Christi nomen nec definitionis uim obtinet, nec cuiuspiam substantiam, qualis sit, significat, sicut forte homo, aut equus, aut bos; sed rei magis quae in aliquo agatur, habet significationem: oleo namque ungebantur [ Baluz. unguebantur hic et infra ] quidam superiorum, iuxta quod Deo tunc temporis placebat, et signum regni illis erat unctio. Ungebantur autem et prophetae insensibiliter Spiritu sancto, ut inde quoque nominarentur christi. Denique beatus Dauid psallit ex persona Dei, et ait: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari . Ait autem et propheta Habacuc: Existi ad salutem populi tui, ut saluares christos tuos .
In Christo autem omnium saluatore unctionem quidem factam esse dicimus: caeterum neque symbolicam, quasi oleo factam, nec quasi in gratia prophetica; sed nec illam, quae intelligitur fieri ad perfectionem alicuius huiusmodi negotii, qualem factam [ Baluz. factum] esse dicimus in [ Baluz. sub] Cyro Persarum et Medorum rege. Contra Babylonios enim ille duxit exercitum, instigante ipsum in id Deo omnipotente. Dictum est enim: Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram . Atqui ille uir, cum esset idolorum cultor, nominatus est christus, ideo quod quasi unctus est in regnum, coelesti suffragio, et ordinatus est a Deo ut Babylonem uehementer expugnaret.
Illud autem magis de Christo. Quoniam enim propter Adae praeuaricationem regnauerat supra omnes peccatum, et spiritus ab humanitate discesserat , ob eamque causam in malis omnibus illa uersabatur; opus autem erat, ut rursum per Dei misericordiam in pristinum reuocata, Spiritum mereretur: homo factum est unigenitum Dei Uerbum, et cum terreno corpore terrenis apparuit. Fuit etiam liberum [ Baluz. liber] a peccato, ut et in ipso, et in eo solo, innocentiae laudibus natura hominis coronata, Spiritu sancto ditaretur, ac sic reformaretur ad Deum per sanctificationem. Transit enim ad nos quoque gratia coepta a Christo, qui est [ Baluz. add. in] nobis primogenitus; idque nos docens beatus Dauid psallit ad Filium: Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, ideo unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae .
Unctus est igitur exemplo nostro Filius innocentiae laudibus, et, ut ante dixi, in ipso natura hominis illustrata, et digna iam sortiri Spiritum sanctum, iam non discessurum, sicut antea, sed mansurum magis in ipsa. Ideoque scriptum est, quod descendit in eum Spiritus, et mansit super ipsum . Dicitur ergo Christus Dei Uerbum, quod propter nos et nostri similis homo est factum, et in serui forma: et ungitur [ Baluz. unguitur] quidem humane, secundum carnem; ungit [ Baluz. unguit] autem diuine suo Spiritu eos qui in ipsum credunt.
30
CAPUT II. Qualiter intelligi debeat Emmanuel.
Emmanuel nominatur Deus Uerbum, quod Abrahae semen apprehendit, et similiter ac nos participauit carni et sanguini . Interpretatur autem Emmanuel, nobiscum Deus. Confitemur autem, nobiscum [ Baluz. om. nobiscum] fuisse Dei Uerbum, non localiter: in quo enim loco non est Deus, qui implet omnia? Nec quod adesse nobis conspicitur auxilii ratione; dictum est enim hoc modo ad Iesum filium Naue [ Baluz. om. filium Naue]: Et sicut eram cum Moyse, ita ero et tecum . Sed quod factum est in nostris, id est, in humanitate, non derelicta sua natura: inconuertibile est enim natura Dei Uerbum.
Caeterum quam ob causam, cum plane dicatur ad Iesum filium Naue [ Baluz. om. filium Naue], quod sicut eram cum Moyse, sic ero tecum , non est tamen nominatus Emmanuel? Ipsa autem ratio est: etsi enim cum aliquo sanctorum fuisse dicatur; non tamen nobiscum factum esse dicimus Deum Uerbum, nisi eo tempore, quo iuxta quod dicit Baruch, in terra uisus est, et inter homines conuersatus est, et omnem uiam inueniens disciplinae, et dans eam Iacob puero suo, et Israel dilecto a se: ipse est enim Deus noster, et non comparabitur alius ad eum .
Quantum enim ad Dei naturam pertinet, nondum erat nobiscum; multum enim interest inter deitatem et humanitatem; et ingens est nimis differentia naturarum.
Ideoque diuinus Dauid ad proximitatem mysticam [ Al. unionem arctissimam], Deum Uerbum, quod nondum ad nos uenerat, uocabat, dicens in spiritu: Ob quid, Domine, discessisti longe ? Ergo iam non discessit, sed nobiscum fuit, qui cum mansisset, id quod erat, apprehendit Abrahae semen, ut dixi; accepit autem etiam serui formam, et conspectus homo in terra est.
35
Christus uero et Emmanuel eumdem nobis filium designant, partim quia unctus est more nostro, humanae hominis naturae spiritum accipiens, ut in se ipso et primo [ Al. humana natura spiritum accipiente in ipso, ut primo]. Positus est enim primordium generis, rursus ipse ungens, ut Deus, Spiritu sancto eos, qui in se credunt: partim, quia fuit nobiscum secundum quas modo reddidi rationes, et de eo nos facit certos Isaias propheta dicens: Ecce Uirgo in utero accipiet, et pariet filium, et uocabitur nomen eius Emmanuel . Cum enim sancta Uirgo, ex Spiritu quidem sancto praegnans est facta, peperit autem secundum carnem filium; tunc etiam Emmanuel dictus est: fuit enim nobiscum, per carnalem generationem incorporalis; et id erat, quod per uocem Dauid significabatur. Deus manifeste ueniet, Deus noster, et non silebit ; et illud opinor: ipse qui locutus sum, praesto sum. Locutus enim per prophetas, ut incorporale adhuc Uerbum, aduenit etiam corporaliter.
CAPUT III. Quid est Iesus.
Ui quidem intentionum, qua oporteat a nobis unum dici Filium Dei, tantumdem est, et Christus, et Emmanuel, et Iesus; et id quidem quasi ex re nomen est factum: Ipse enim, inquit, saluabit populum suum a peccatis suis . Quemadmodum enim Emmanuel significabat, per generationem ex muliere nobiscum factum fuisse Dei Uerbum; et Christus, quia factus homo, unctus dicitur iuxta nos humane: ita etiam Iesus, quod saluauit nos suum populum, quod maxime eum demonstrat, uere et natura omnium dominum. Neque enim hominis communis creatura esse dicatur; deceat autem magis, omnia dicere, esse Unigeniti, etsi factus sit homo.
Dicet forte aliquis: Atqui Moysis dictus est populus Israel. Ad hoc dicemus, quod Dei quidem populus nominatus sit, et id erat uerum. Uerum quoniam ad defectionem deductus est, et uitulum fecit per desertum, inhonoratus est a Deo: non enim iam suum nominare populum dignabatur, sed eum iam homini destinauit. At nos non ita: proprii enim sumus filii, eo quod, et Deus sit, et per ipsum creata sint omnia Ita enim ait Dauid: Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos; nos autem populus pascuae eius, et oues manus eius . Denique etiam ipse de nobis dixit: Oues meae uocem meam audiunt et sequuntur me . Et rursus: Alias oues habeo, quae non sunt ex hoc ouili, et illas oportet me congregare, et fiet unus grex, et unus pastor . Mandabat autem etiam beato Petro: Simon Ioannis, amas me? Pasce agnos meos, pasce oues meas .
CAPUT IU. Quam ob causam Dei Uerbum dictum sit homo.
40
Homo nominatum [ Baluz. nominatus] est, cum sit natura Deus, Dei Patris Uerbum: quoniam similiter ac nos sanguini communicauit et carni . Sic enim terrenis apparuit, non amittens id quod erat, sed assumens humanitatis naturam in sua ratione perfectam.] Uerumtamen et in humanitate Deus mansit, et omnium Dominus, utpote qui natura et ueritate ex Deo natus est Pater [ Baluz. et Patre]. Et id nobis euidentissime sapientissimus Paulus ostendit: Primus enim, inquit, homo ex terra de limo; secundus e caelo .
Atqui Uirgo sancta peperit templum Uerbo unitum; sed e coelo dicitur, et recte quidem Emmanuel: desuper enim et ex substantia Dei et Patris natum est Uerbum ipsius: descendit uero ad nos, tunc cum factum est homo; tamen sic quoque desuper est. Testatus est autem Ioannes, de eo dicens: Qui de sursum uenit, supra omnes est . Et ipse Christus ait ad populum Iudaeorum: Uos deorsum estis, ego desuper sum . Et rursus: Ego non sum ex hoc mundo , licet pars mundi sicut homo nuncupatus sit; sed erat cum hoc quoque supra mundum ut Deus. Meminimus enim plane dicentis: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis . Descendisse autem dicimus de coelo Filium hominis, per unitatem dispensatoriam, Uerbo tribuente propriae carni gloriae suae et diuinae maiestatis claritudinem.
CAPUT U. Quam ob causam exinanitum dicitur Dei Uerbum.
Plenum secundum naturam, et ex omni parte perfectum Deum Uerbum, et distribuens ex sua plenitudine bona sua creaturae, eo quod ait: Effundam de spiritu meo super omnem carnem . Exinanitum dicimus; nihil in natura propria uiolatum, nec, ut aliter se haberet, commutatum, nec inferius ex ulla parte factum: inconuertibile enim et immutabile est ipsum quoque, sicut et generator ipsius, et numquam fuit passionis ullius capax. Quando uero factum fuit caro, id est, homo, humanitatis paupertatem propriam sibi fecit. Primum, quod semel homo sit factus, etsi remanserit Deus: deinde quod serui formam acceperit, qui secundum suam naturam liber est, utpote Filius. Atque ita cum sit ipse gloriae Dominus, gloriam dicitur accipere; cum sit ipse uita, uiuificari perhibetur, et in omnes accipit potestatem, cum sit ipse rex omnium; cumque Deo sit aequalis Patri, obediens fuit crucem passus, et caetera. Uerum cum haec quidem humanitatis mensurae conueniant, ea tamen familiaria ducit esse cum carne, et implet dispensationem, manens quod erat.
CAPUT UI. Quomodo unus est [Baluz. om. est] Christus.
45
Diuinus Paulus scribit: Etsi sunt dii multi et domini multi in coelo, et in terra; sed nobis unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos ex eo; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per eum (I Cor. XXUIII, 5). At uero sapientissimus Ioannes de Deo Uerbo dixit, quod omnia per ipsum facta sunt, et absque eo factum est nihil . Euangelizabat autem beatus Gabriel sanctae Uirgini dicens: Ecce concipies in utero, et paries Filium, et uocabis nomen eius Iesum . Cum igitur per Christum Iesum omnia diuinus Paulus facta esse commemoret; confirmet autem uim sententiae, et opificem omnium fuisse Deum euangelizet, rem ueram dicens euangelista diuinus; designet autem etiam angeli uox: uere ex sancta Uirgine natum esse Iesum Christum, nec absque humanitate intelligimus Deum Uerbum; sed unum dicimus ex ambobus effectum, et [ Baluz. ut] Deum hominem factum, eumdem ex Patre, ut [ Bal. et] Uerbum, natum diuine, et ex muliere humane, ut hominem: non tamquam ut [ Bal. in] secundum substantiae initium uocatum tunc cum secundum carnem dicitur natus; sed natum quidem ante omnia saecula, instante tamen tempore, quo debuerat implere dispensationem, natum etiam ex muliere secundum carnem. [Ergo, etsi alii simili appellatione uocati sunt Christi, unus tamen est per quem omnia, Iesus Christus; non quod [ Bal. add. homo] sit factus opifex omnium,] sed quod Deus Uerbum: Per quem omnia facta sunt, similiter ac nos participarit carni et sanguini , et nuncupatus sit homo, non tamen perdiderit esse, quod erat: ita enim et in carne factus intelligitur merito opifex omnium.
CAPUT UII. Quomodo unus est Emmanuel.
[ Baluz. add. Semel] Nouissimis saeculis Deus [ Baluz. Dei] Uerbum homo dicitur factus [ Baluz. factum], et, sicut ait diuinus Paulus, per sacrificium suum manifestatus est . Et quodnam est sacrificium? Suum enim corpus obtulit pro nobis in odorem suauitatis Deo et Patri, et intrauit in sancta semel, non per sanguinem hircorum, aut taurorum, sed per suum sanguinem. Sic enim credentibus in se, remissionem in aeternum comparauit . Ergo plurimi quidem ante ipsum sancti fuere; sed nemo eorum Emmanuel nominatus est. Quam ob causam? Nondum enim uenerat tempus quo deberet esse nobiscum, id est, in nostram uenire naturam per carnem, is qui est omni superior creatura. Unus igitur Emmanuel, semel enim factus est homo Unigenitus, tunc cum per sanctam Uirginem generationem carnalem perpessus est. Dictum est enim et ad Iesum filium Naue [ Baluz. om. filium Naue]: Quod ero tecum (Iosue I, 5). At non erat ille Emmanuel. Fuit etiam cum Moyse; sed nec ille Emmanuel nominatus est. Igitur quoties audimus nomen Filio datum esse, nobiscum Deus, sapienter intelligamus, non ita ipsum fuisse nobiscum nouissimis temporibus, sicut dicitur aliquando fuisse cum sanctis: illis enim erat tantum adiutor; nobiscum autem fuit, id est, factus est siquis nostri, cum suam non amisisset naturam: est enim inconuertibilis, ut Deus.
CAPUT UIII. Quam esse ducimus adunationem.
Adunatio multis modis impletur: seiuncti enim nonnulli affectu uel uoluntate, et discordantes inter se, adunari dicuntur, per reconciliationem socialem, deposita simultate. Adunari item dicimus ea quae sibi conglutinantur, siue modis aliis conferuntur, aut per compositionem, aut per mixtionem, aut per temperationem. Quoties autem adunatum esse nostrae naturae Dei Uerbum dicimus, omni humana cogitatione adunationis eius modus uidetur esse superior. Neque enim per supra scriptos modos facta est arcana illa, et nulli penitus nota, nisi ei cui omnia nota sunt, unio [ Baluz. om. unio].
50
Et nihil mirum, si in huiusmodi cogitatione uincamur, cum res nostras, quomodo se habeant, inquirentes, ultra modum nostrae mentis inuentionem esse confiteamur; quonamque modo animam hominis suo corpori adunatam esse putemus. Quis est qui id possit exprimere? Sed si oportet eos, qui parua ea uix intelligere soleant; immo et eos qui ualeant intelligere, tam subtiles res et omnem rationem transcendentes coniectare: dicimus quod deceat cogitare (quamuis minor sit oratio ad ueritatem) talem esse adunationem ipsius Emmanuel, qualem quis intelligat animam hominis ad suum corpus habere. [ Anima enim omnia quae sunt corporis, esse reputat sua, licet per naturam propriam expers sit passionibus corporis, et naturalibus, et quae extrinsecus accedunt: mouetur enim corpus in concupiscentias naturales, et consentit anima, et nullo licet modo participans, concupiscentiae tamen exitum delectationem propriam ducit. Et si forte ferro corpus [ Baluz. a suo corpore] percutiatur, aut torqueatur, condolet illa quidem, quod suum corpus patiatur: ipsa uero in sua natura nullum patitur omnino tormentum.
Tamen super hoc quoque dicimus esse adunationem, quae est in Emmanuele facta: erat enim necesse cum suo corpore adunatam ei animam dolere, ut dum timebat passiones, subditam ceruicem Deo submitteret]. De Deo autem Uerbo, condolere passionibus nefas est dicere: impassibilis enim Deus est, et nostrarum rerum longe dissimilis; sed adunatus quidem erat carni habenti animam rationabilem, qua patiente ipse impassibilis, ea quae animae contingerent, cognoscebat, et contundebat quidem, ut Deus, carnis infirmitates; suas tamen eas, tamquam sui corporis, esse ducebat. Itaque esuriisse dicitur, fatigatus esse, passus fuisse pro nobis.
Ergo Uerbi adunatio, quae est cum humanitate facta, non irrationabiliter rebus nostris comparetur. Nam sicut corpus alterius est naturae praeter animam, et unus tamen ex utroque homo efficitur et uocatur, ita etiam ex perfecta Dei Uerbi subsistentia [ Baluz. substantia] et ex humanitate perfecta unus est Christus, idem in eodem Deus simul et homo; et sua quidem ducit Deus Uerbum, ut ante dixi, ea quae sunt carnis propria, quia ipsius est corpus, non alterius. Communes autem facit tamquam cum sua carne diuinae suae maiestatis operationes, ut posset etiam uiuificare mortuos, et sanare infirmos.
At si conuenit exemplis etiam diuinae Scripturae, quasi per figuram, adunationem demonstrare; age, dicamus, ut possumus. Beatus Isaias, Missus est, inquit, ad me unus ex Seraphim, et in manu habebat carbonem, quem forcipe accepit ab altari, et uenit ad me, et tetigit labia mea, et dixit ad me: Ecce tetigit hoc labia tua, et adimet iniquitates tuas, et peccata tua repurgabit . Carbonem autem dicimus figuram et imaginem nobis exhibere Uerbi hominis facti: quod, si labia nostra tetigerit, id est, si fidem in ipsum confessi fuerimus, tunc nos ab omni peccato puros efficit, et pristinis criminibus liberat.
55
Caeterum tamquam in imagine, licet in carbone conspicere adunatum quidem humanitati Dei Uerbum, non tamen proiecisse, quod fuerat. Transformasse autem magis assumptam naturam in suam gloriam, et operationem: quemadmodum enim ignis ligno affixus, et id penetrans, comprehendit quidem ipsum, et quamuis lignum esse non desinat, [ Baluz. add. in] uim tamen suam speciemque transmutat, et omnem se confert in lignum, et cum ipso iam quasi unum aliquod aestimatur, idem intellige de Christo. Adunatus enim inaestimabiliter humanitati Deus, seruauit quidem ipsam in eo, quod fuerat, et ipse permansit, quod erat; semel tamen adunatus, quasi unus iam cum ipsa putatur, ea, quae sunt illius, sua faciens; conferens autem ei etiam ipse naturae suae operationem.
CAPUT X. Quod incorporalis diuinitatis corpus facta fuerit ipsa caro, habens animam rationabilem: et quod si ea a sese diuidere uoluerimus, procul dubio labefactabimus dispensationem, quae in Christo intelligitur.
In Cantico canticorum ipse nobis introductus est dicens Dominus noster Iesus Christus: Ego flos campi, et lilium conuallium . Quemadmodum ergo odor res quidem est incorporea, habet autem, quasi proprium corpus, id in quo inest; tamen unum ex utroque intelligitur lilium. Corrumpetur autem ipsius ratio [ Baluz. om. ratio] unius rei discessu: in subiecto enim corpore odor est. Ita etiam in Christo intelligimus diuinitatis naturam, quae suam excellentissimam maiestatem, ut odorem suauissimum, mundo dispergit, tamquam in subiecto, esse in corpore humanitatis; et id quod incorporale est per naturam, per adunationem dispensatoriam, pene dicam factum fuisse corporale; propterea quod uoluit se cognosci per corpus, in eo enim diuina signa operatus est. Igitur id quod incorporale est, tamquam in suo corpore intelligi potest, quemadmodum etiam odor in flore subiecto; lilium tamen iam et odor, et flos nominatur.
CAPUT XI. Quod adunato Deo Uerbo uere humanitati, inconfusae tamen substantiae [Id est subsistentiae] permanserunt.
[ Erectum est secundum Dei uoluntatem sanctum tabernaculum per desertum, et in eo multis modis formabatur Emmanuel.] Dixit Deus omnipotens ad diuinum Moysen: Et facies mihi arcam testimonii ex lignis imputribilibus, duorum cubitorum et dimidii longitudine; et inaurabis eam auro puro, extra et intra inaurabis eam . Sed lignum quidem cum imputribile sit, est figura corporis incorrupti: imputribilis enim cedrus; aurum uero quasi materies aliis pretiosior, diuinae nobis indicat substantiae maiestatem.
60
Attendite igitur quoniam arca tota inaurata sit auro puro extra et intra. Adunatus quidem fuerat sanctae carni Deus Uerbum, et id est, ut opinor, arcam fuisse extra inauratam. Quod uero et animam rationabilem, quae corpori inerat, propriam fecerit, ex hoc apparet, quod et intra arcam praeceperit inaurari. [ Quod autem naturae siue substantiae inconfusae manserint, hinc scimus: aurum enim superpositum ligno mansit id quod erat, et ornabatur quidem lignum auri decore; tamen lignum esse non desiit. Quod uero arca in Christi accipiatur imaginem, pluribus potest probationibus declarari.] Praeambulabat enim his qui sunt ex Israel, quaerens ipsis requiem. Ait alicubi et Christus: Ibo, et parabo uobis locum .
CAPUT XII. Quod cum esset Deus Uerbum, factus sit homo, nec homo simpliciter, nuda coniunctione honoratus, uocatus sit ad parem dignitatem Dei Uerbi, siue auctoritatem, sicut quibusdam uidetur.
Diuinus Paulus magnum quidem ait esse mysterium pietatis . Et uere ita se res habet: manifestatus est enim in carne, cum sit Deus Uerbum; iustificatus est autem in spiritu. Nullo enim modo nostris uidetur infirmitatibus contineri, licet iuxta nos homo sit factus: non enim fecit peccatum: Apparuit autem et angelis. Neque enim generationem ipsius secundum carnem ignorauerunt: Praedicatus autem et gentibus, quasi Deus homo factus; ita autem creditus est in mundo. Probauit autem diuinus Paulus ita scribens: Propter quod memores estote, quod aliquando uos gentes in carne, qui dicimini praeputium, ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta: quia [Baluz. qui] eratis illo tempore sine Christo alienati a conuersatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo . Erant ergo gentes in mundo sine Deo, cum absque Christo essent. Uerum quoniam eum uere et natura Deum esse agnouerunt, ipsae quoque ab eo agnitae sunt, fidem confitentes, et ipse assumptus est in gloria, certe diuina. Psallit enim beatus Dauid: Ascendit Deus in iubilo . Ascendit enim certe cum corpore, nec in nuda deitate: Deus enim erat incarnatus.
Credimus igitur, non in unum nostri similem deitate per gratiam honoratum, ne cultores esse hominis detegamur; sed in Dominum magis, qui in seruili forma comparuit, et qui fuit uere nostri similis, et in humanitate tamen Deus mansit: Deus enim Uerbum, carne assumpta, non deposuit quod erat; intelligitur tamen idem Deus simul [ Baluz. om. simul] et homo.
Et fidei quidem ratio ita se habet, et recte quidem. Sed si forte aliquis dicat, quid mali est, si intelligatur homo similis nostri apprehendere deitatem, ac non magis Deus homo fieri? Respondebimus mille esse quae contrario possunt opponi, et pene etiam nutu significantia, nos oportere reniti constanter, nec credere ita esse.
65
Age enim ante alia. Dispensationis, quae cum carne facta est, modum cernamus, et nostrarum rerum naturam subtilius perscrutemur: periclitata est hominis natura, et deprehensa [ Baluz. depressa] est malis extremis, maledictione et morte damnata, et peccati laqueis irretita, errabat, et erat in tenebris; Deum nesciebat eum, qui est natura et ueritate; pro Deo [ Baluz. praeter Creatorem] coluit creaturam. Quomodo igitur huiusmodi malis poterat liberari? An illud dicemus, quod fas erat humanitati, diuinam naturam apprehendere, quae nesciret omnino, qualis esset dignitas naturae coelestis, cum esset ignorantiae tenebris occupata, et peccati sordibus inquinata? Quomodo poterat fieri, ut apprehenderet sanctam naturam, et acciperet gloriam, quam nemo inueniat, nisi acceperit? Concedamus enim quod cognouerit fortasse [ Baluz. dumtaxat], et scierit apprehendere Deum [ Pro deitatem]. Quis est qui docuerit? Quomodo enim credent, nisi audierint ? Caeterum non id est apprehendere deitatem, et conuenientem ei gloriam capere.
Ergo decentius sit, et recte quidem, ita sentire, quod seruare uolens id quod perierat, descendens ad nos Deus Uerbum [ Baluz om. Uerbum], per quod omnia, et in id se, quod non erat, immisit, ut et hominis natura, id quod non erat, fieret; et diuinae maiestatis dignitatibus per adunationem patescens, quae subleuata est magis ultra naturam, quam deiicit infra naturam inuertibilem Deum. Conueniens erat, ut incorruptibilis natura apprehenderet corruptibilem, ut eam a corruptione liberaret. Conueniens erat eum, qui peccare non nouerat, cum peccatoribus conformari, ut peccata compesceret: quemadmodum enim ubicumque lux fuerit, caligo interit tenebrarum; ita etiam immortalitate praesente, omnis certe pestis fugitiua discedet; et praesente eo, qui peccatum non nouit cedet omne peccatum.
Quod uero Uerbum, cum esset Deus, factum sit homo, et non magis homo τεθεοποιημενος intelligatur Christus, etiam ex sacris litteris enitar ostendere. Ait igitur beatus Paulus de Unigenito: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, ut esset aequalis Deo; sed exinaniuit se, formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inuentus ut homo. Humiliauit sese factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propterea et Deus ipsum superexaltauit, et donauit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu Christi omne genu flectatur coelestium, et terrenorum, et infernorum, et omnis lingua confiteatur quod Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris .
Quem igitur dicemus, in forma Dei esse, et in aequalitate Patris, et haec non rapinam arbitratum; sed descendisse magis in exinanitatem, et in formam serui, et se humiliantem, et in similitudinem nostram fuisse factum? Si hominem factum ex muliere nudum et solum: quomodo habebat plenitudinem, ut intelligatur exinanitus? Uel in qua antea positus celsitudine, semet humiliasse dicitur? Uel quomodo in similitudinem hominum factus est, qui id erat et antea per naturam, etsi id factus forte non diceretur? Ubi autem exinanitus est, assumens plenitudinem deitatis? Uel quomodo non sit factus altissimus, qui in gloriam supernam ascenderit?
Igitur dicimus non hominem Deum esse factum, sed potius factum esse in exinanitate, propter humanitatem, Deum Uerbum, qui erat in aequalitate Patris et forma: exinanitus est enim hoc modo, propter similitudinem nostram, cum esset plenus, ut Deus. Humiliatus est propter carnem, ita ut a diuinae maiestatis fastigio non descendat; sedem enim habet altissimam. Factus est in similitudine hominum, cum sit eiusdem formae cum Patre, utpote cuius est figura substantiae. Uerum quoniam semel factus est iuxta nos, ascendisse dicitur, cum carne in gloriam deitatis, quam patentem quidem habet quasi propriam, alio tamen pacto in ea fuit, propter humanitatem: Dominus enim omnium esse creditur, etiam cum carne.
70
Flectitur autem ipsi omne genu, et id non ad dolorem et contumeliam Patris, sed magis ad gloriam: gaudet enim, et glorificatur, dum ab hominibus Filius adoratur, licet factus sit similis nostri. Scriptum uero est rursus: Non enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae; unde debuit per omnia fratribus assimilari . Ecce semen Abrahae apprehendit Uerbum Deus, et non homo nescio, quis nostri similis deitatem apprehendit, et ipse nobis assimilatur, et nuncupatur frater noster [ Bal. om. noster], ut homo, non quantum est ad deitatis naturam. Quoniam pueri communicauerunt carni et sanguini, et ipse similiter participauit eis, ut per mortem destrueret eum qui imperium obtinet mortis, id est, diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per omnem uitam natiua continebantur seruitute . Ecce iterum ipse, similiter ac nos, participauit sanguini et carni, et ea res causam habet coniunctam statim ac proximam; scriptum est enim: Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur in carne, Deus Filium suum misit in similitudine carnis peccati, et de peccato damnauit peccatum in carne . Attende iterum, quod non homo affectans naturam diuinam ostenditur, et ad eius dignitatem ascendens; sed mittens magis Filium suum Deus et Pater, in similitudine carnis peccati, ut destrueret peccatum. Ergo Uerbum, cum Deus sit, se in exinanitatem homo factus immisit, et non homo simpliciter, diuinam gloriam affectans, Christus uidetur.
CAPUT XIII. Quod Christus Iesus uocetur homo factus Deus Uerbum.
Dispensationis incarnati Unigeniti mysterium subtilius considerantes, id asserimus, fidem rectam seruantes et ueram: quod ipsum Patris Dei Uerbum, Deus uerus ex Deo uero, et lumen de lumine, incarnatum sit, et homo factum, et descenderit, et passum sit, et surrexerit ex mortuis. Ita enim definiuit fidei symbolum synodus ingens et sancta.
Perquirentes autem et nos, et discernere cupientes, quid sit tandem, incarnatum esse, et hominem factum Dei Uerbum: cernimus, quod non hoc est, hominem assumere tamquam in coniunctione, quae fiat per aequalitatem dignitatis, siue auctoritatis, uel per solam filietatis ομωνυμιαν; magis autem fieri iuxta nos hominem (ita tamen ut nulla conuersio uel commutatio subsequatur), et subleuare pariter cum sua natura eum, qui in assumptione fuit carnis et sanguinis dispensatiue [ Baluz. dispensatorie].
Unus igitur est, qui ante Incarnationem a diuina Scriptura nominatur, et Unigenitus, et Uerbum, et Deus, et imago, et lumen, et figura substantiae Patris, et uita, et gloria, et splendor, et sapientia, et uirtus, et magnificentia, et Dominus sabaoth, et aliis talibus nominibus, quae uere conueniunt deitati. Post Incarnationem uero homo [ Baluz. om. homo], Christus, Iesus, propitiatorium, mediator, primitiae dormientium, primogenitus a mortuis, secundus Adam, caput corporis Ecclesiae, cum eum etiam nomina prisca sequantur: omnia enim ipsius propria sunt et priora, et quae nouissimis facta temporibus.
75
Unus igitur est, et qui ante Incarnationem, Deus erat uerus, et qui in humanitate mansit id quod erat, et est, et erit. Non discernendus igitur unus Dominus Iesus Christus, in hominem seorsum, et seorsum in Deum; sed unum eumdemque Iesum Christum esse dicimus, non ignorantes differentiam naturarum, sed eas inconfusas inter sese seruantes.
Quoties igitur littera sacra commemorat, quod in Christo inhabitauit omnis plenitudo diuinitatis corporaliter ; non ideo dicimus tamquam in alio Christo, in homine seorsum inhabitasse Deum Uerbum; nec porro diuidentes ea quae unita sunt, duos intelligimus filios; illud autem magis, quod Christum nominat littera sacra ex parte nonnumquam, et quod humanitatem Dei Uerbum, quam propriam habet, in locum posuit templi. Scriptum est autem et de animabus humanis: Inhabitantes autem domos luteas, de quibus et nos ex eodem luto sumus . Ergone, quoniam luteas domos humana corpora nominat, et affirmat in his animas habitare, in duos homines unum hominem diuidemus? Atqui non irrationale omnino sit, ut in homine spiritus suus inhabitare dicatur. Ergo, etsi per huiusmodi modos orationis figura procedat, cum [ Baluz. quae] aliter fieri non possit, non tamen ideo rerum corrumpi naturas oporteat, sed magis eas recto ueritatis tenore seruari.
Quoties igitur quaepiam, quae dissimilem sunt inter se sortita naturam, collecta in adunationem, per compositionem uidentur: deinde alterutrum ex his in alterutro habitare dicitur, non diuidendum in duo, adunationis conuentione minime uiolata [ Baluz. uiolanda], licet suis nominibus per sese ea, quae adunata sunt, nominentur a nobis. Dicitur namque, ut ante dixi, et in homine habitare spiritus suus, nec tamen [ Baluz. uerumtamen] homo dicitur, et seorsum spiritus suus, seorsum et corpus. Et tale quid nobis diuinus Paulus obliqua significatione [ Id est obscure et quasi aenigmatice] commemorat, dicens: Nam etsi exterior noster homo corrumpitur; sed interior renouatur de die in diem . Si quis igitur dixerit, interiorem nostrum hominem in exteriore homine inhabitare, uerum quidem memorauit, in duo tamen unum diuidere non uidebitur. Ait autem alicubi etiam propheta Isaias: De nocte uigilat spiritus meus ad te, Domine . Utrumne tamquam alius praeter ipsum, spiritus ipsius ad Deum dicitur uigilare? Nonne id ineptissimum uideatur? Ergo scire quidem necesse est orationis figuras, non tamen ab intellectu discedere competenti, sed referre magis sententiarum uim ad sensum, qui unicuique rei conueniat.
Etsi dicatur proficere Iesus aetate, sapientia et gratia , dispensationis haec res est. Deus etenim Uerbum humanitatem more suo proficere permittebat, et quasi paulatim diuinitatis suae gloriam uolebat declarare, et cum corporis aetate etiam sua [ Baluz. suam] extendere, ne quid nouum uideretur, idque nonnullos nimia nouitate perterreret. Cum praesertim sic quoque dicerent: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? Ergo corporale augmentum, et profectus gratiae, ac sapientiae, humanitatis mensurae conuenit; ipsum uero Deum Uerbum per suam naturam perfectissimum confitemur, non egenum profectus, non sapientiae, non gratiae. Ipsum enim creaturae, et sapientiam, et gratiam, et bona omnia impertit.
Si uero Iesus passus esse dicatur, passio quidem erit dispensationis; ipsius tamen dicitur, et recte quidem, quia corpus ipsius proprium passum est, et erat in corpore patiente ipse, qui pati non poterat, impassibilis est enim, ut Deus: quantum tamen ad conuiciatorum petulantiam pertinuit, passus esset, si pati posset. Ergo quoniam nostri similis factus est Unigenitus, quotiescumque homo nominatur a diuina Scriptura, intuentes dispensationem, Deum ipsum natura sic quoque confiteamur.
80
CAPUT XIU. Exempla diuinae Scripturae quod Dei Uerbum homo factum manserit Deus. De propitiatorio.
Ait alicubi Deus ad pontificem Moysen: Et facies propitiatorium impositione auri puri duorum cubitorum et dimidii longitudinem, et cubiti unius et dimidii latitudinem: et facies duos Cherubim aureos ornatos, et imponens illos ex utroque latere. Cherub unus de latere hoc, et [Baluz. hoc est] Cherub unus de latere isto propitiatorii. Et facies duos Cherubim super duo latera. Erunt Cherubim extendentes pennas sursum superobumbrantes pennis suis super propitiatorium; et uultus eorum adinuicem respicientes propitiatorium erunt . Aenigma certissimum id sit, Deum Uerbum etiam in humanitate Deum [ Baluz. Domini] mansisse, et in sua gloria ac maiestate, etsi propter dispensationem factus sit similis nostri: Propitiatorium namque per fidem factus est nobis Emmanuel . Id autem nobis comprobauit sapientissimus Ioannes dicens: Filioli, scribo uobis, ut non peccetis; sed si quis peccauerit, consolatorem habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris . Nec non etiam Paulus: Quem proposuit, inquit, Deus propitiatorium [Baluz. propitiatorem] per fidem in suo sanguine .
Caeterum cerne Cherubim circumstantes propitiatorium, et superobumbrantes quidem pennis; conuersos autem ad propitiatorium, et pene nutui Dominico oculum intendentes. Ad Dei enim uoluntatem tantum respicit sancta coelestium spirituum multitudo, et numquam Dei satiatur aspectu. Ita Filium propheta Isaias uidisse se dicit, in sede altissima et eminentissima, circumstantibus Seraphim et obsequentibus ei, ut Deo .
CAPUT XU. Aliud de uirga Mosis.
Destinabatur aliquando diuinus Moyses ut Israel ab Aegyptiorum uiolentia liberaret. Uerum quoniam necesse erat eos, qui sub iugo essent seruitutis insolitae, prius docere, quod eis Deus iam esset reconciliatus, prodigia eum facere imperabat: plerumque enim miraculum nos adducit in fidem. Ait igitur Moyses ad Deum omnipotentem: Si autem non crediderint mihi, neque audierint uocem meam, dicentes: Non apparuit tibi Deus; quid dicam illis? Dixit deinde Dominus: quid hoc est quod est in manu tua? Respondit: Uirga. Et ait illi: Proiice illam in terram; et facta est serpens, et fugit Moyses ab ea. Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam, et apprehende caudam eius; et extendens manum apprehendit caudam, et facta est uirga in manu eius. Et dixit illi: ut credant tibi, quia apparuit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob . Animaduerte in his natura et ueritate Filium Dei, tamquam quaedam uirga sit Patris; uirga autem insigne est regni: Filio enim dedit habere omnium potestatem . Unde etiam diuinus Dauid: Thronus tuus, inquit, Deus in saeculum saeculi, et uirga aequitatis, uirga regni tui . Sed eam proiecit in terram, id est, corpore terreno circumdedit, siue per humanitatem misit in terram: tunc enim in similitudine factus est malignorum hominum, scilicet malignitatis signum est serpens.
85
Quod autem uerum sit, hinc scimus [ Baluz. scibis]. Ipse enim Dominus noster Iesus Christus, imagine et figura, propter dispensationem factam cum carne, pro serpente accipitur aereo, quem erexit Moyses, ut serpentum morsus arceret . Ait enim: Et sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnes qui credunt in ipsum, non pereant, sed habeant uitam aeternum . Quemadmodum enim serpens factus ex aere salutis erat periclitantibus causa (sanabantur enim in eum respicientes): eo modo etiam Dominus Iesus Christus eis, qui eum uident quidem in similitudine malignorum, eo quod factus sit homo, non ignorant tamen, quod Deus sit uiuificus; causa erit uitae, et dat posse animalia uenenosa uitare, id est, contrarias potestates.
Id quoque huius rei figura sit, quod Moyseos uirga uirgas alias deuorauerit, quas in terram magi proiecerant . Igitur uirga quidem in terram proiecta est; non tamen semper [ Baluz. serpens] remansit. Resumpta autem iterum fuit, quod erat: nam licet facta sit, ut ante dixi, in similitudine nostra Patris uirga, id est, Filius, qui [ Baluz. per quem] habet omnium potestatem; attamen impleta dispensatione, reuolauit in coelum, et fuit iterum tamquam in manu Patris uirga aequitatis, ac regni: sedet enim ad dexteram genitoris sui in propria maiestate, sedes altissimas obtinens, etiam cum carne .
CAPUT XUI. Aliud de manu Moysis leprosa et integre sanata.
Dixit autem ad eum Deus Dominus iterum: Infer manum tuam in sinum tuum; et protulit manum de sinu suo, et facta est manus eius sicut nix. Et dixit iterum: Infer manum tuam in sinum tuum: et intulit manum suam in sinum suum, et protulit eam de sinu suo, et iterum restituta est in colorem carnis eius . Manum ad dexteram Dei et Patris uerum Filium eius diuina Scriptura nominat. Induxit enim ipsum dicentem: Ego manu mea firmaui coelum ; nec non etiam Dauid diuinus cantat: Uerbo Domini coeli firmati sunt . Cerne igitur, in sinum quidem Moysis adhuc manum eius occultari, et nondum factam leprosam, prolatam uero statim leprosam factam: deinde mox illatam, et rursus prolatam, et de caetero non leprosam: Restituta est enim, inquit, in colorem carnis eius. Ergo quamdiu quidem erat in sinu Patris Deus Uerbum, diuinitatis nitore fulgebat; uerum quando aliquo modo extra fuit per incarnationem siue ενανθρωπησιν, factus est in similitudine carnis peccati, et inter iniquos reputatus est . Ait enim diuinus Paulus, eum, qui peccatum non nouerat, pro nobis peccatum fuisse, ut nos fieremus iustitia in ipso . Hoc existimo lepram significare, immundus enim secundum legem leprosus . Sed quoniam iterum in sinu fuit Patris (assumptus est in resurrectionem a mortuis), prolata iterum manus uidebatur munda: adueniet enim post tempora Dominus noster Iesus Christus, in sinceritate diuinitatis et gloria, quamuis similitudinem nostram non proiecerit. Ait enim et beatus Paulus de Christo: Quia semel mortuus est ad multorum exhaurienda peccata. Secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem . Ergo quoties nobis sacra littera nominat Christum Iesum, ne hominem seorsum putaueris, non uere adunato ipsi Deo Uerbo; sed existimaueris magis ipsum esse ex Deo et Patre Uerbum Iesum Christum, cum factus sit homo.
CAPUT XUII. Quod Christus non erat homo θεοφορος, nec simpliciter in homine inhabitarit Deus Uerbum; sed quod magis caro sit factum, siue homo perfectus, secundum Scripturas.
90
Qui fidem habent in Christo immaculatam, et rectis omnibus suffragiis comprobatam, dicant uidelicet, quod ipse ex Deo Patre Deus Uerbum in exinanitatem descenderit, formam serui accipiens, propriumque sibi faciens corpus, quod est natum ex uirgine; quod factus sit nostri similis, et nuncupatus filius hominis. Est autem Deus quidem secundum spiritum; homo autem idem secundum carnem. Deinde diuinus Paulus Iudaeorum populum alloquebatur dicens: Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, nouissimis diebus istis locutus est nobis in Filio . Et quonam modo intelligatur locutus fuisse Deus et Pater nouissimis diebus in Filio? Locutus est enim antiquioribus per ipsum dans legem, et idcirco ipse Filius, suos dicit esse sermones, per sapientissimum Moysen prolatos [ Baluz. om. prolatos]. Ait enim: Nolite putare quia ueni soluere legem, aut prophetas. Non ueni soluere, sed implere. Dico enim uobis, iota unum, aut unus apex non transibit a lege, donec omnia fiant. Coelum et terra transibunt, uerba autem mea non transibunt . Adde etiam prophetae uocem: Ipse qui loquebar, praesto sum . Ergo cum factus est Filius [ Baluz. om. Filius] in carne, tunc locutus est nobis Pater in ipso, sicut ait beatus Paulus, nouissimis diebus . Sed ne parum credamus, quod ipse sit ille qui etiam ante saecula Filius, intulit statim: Per quem fecit et saecula , splendorem etiam gloriae et figuram substantiae Patris esse commemorans.
Homo igitur factus est uere is per quem fecit et saecula Deus Pater; et non, ut nonnulli existimant, in homine fuit, ut homo intelligatur a nobis, tamquam Deum habens inhabitantem. Nam, si haec recte se habere, uere confidunt, superuacaneus esse uidebitur beatus euangelista Ioannes dicens: Et Uerbum caro factum est . Ubi enim necessitas ενανθρωπησεως? Aut quare incarnatum dicit Deum Uerbum, si non factus est caro? Uis ενανθρωπησεως, et similem nostri eum factum esse significat, et mansisse tamen sic quoque ipsum supra nos; immo supra uniuersam ipsam creaturam.
Oportere autem existimo, ea quae dixi, exemplis etiam comprobare et persuadere, quod Unigenitus factus sit homo, et sit Deus, etiam cum carne, ac non tantum inhabitarit in homine, Θεοφορον ipsum efficiens, tamquam alios, qui diuinitatis ipsius fuere participes.
CAPUT XUIII. Quod Emmanuel Deum habuerit aliter inhabitantem, quam nos.
Ait alicubi Deus de nobis: Inhabitabo in ipsis, et inambulabo, et ero ipsis Deus, et ipsi erunt mihi populus . Nec non etiam ipse Dominus noster Iesus Christus: Ecce ego uenio; et si quis mihi aperuerit, intrabo ego, et apud eum coenabo, et Pater, et ad eum ueniemus, et mansionem apud eum faciemus . Nominati sumus etiam templum Dei: Uos enim, inquit, templa estis Dei uiui . Et rursus: Nescitis corpora uestra templum esse Spiritus sancti, qui est in uobis, quem habetis a Deo . Uerum si ita aiunt, ipsum quoque se habere Emmanuel, et, tamquam unumquemque nostrum, inhabitantem in sese Deum habuisse, aperte confiteantur; cum ipsum adorari conspiciunt, tam a nobis, quam ab angelis, in coelo pariter et in terra, erubescant tamquam diuersa alienaque sentientes, et litterarum sacrarum propositum nescientes, nec habentes in se fidem, quam nobis tradiderunt, qui in principio et uiderunt, et ministrauerunt Uerbo
95
Si autem dicant, quod propterea Deus sit, et ut Deus glorificetur, quia in eo tantum inhabitauit Dei Patris Uerbum; ac non propterea, quia factus sit homo; audient rursus a nobis: Si iis, qui inhabitantem in se Deum habuerint, satis est, ut idcirco uere dii esse possint, et ab hominibus adorentur, omnes sane angeli hominesque sint dii et adorandi; inhabitat enim Deus in sanctis angelis. Habuimus etiam nos ipsum in nobis per Spiritum sanctum; sed non sufficit hoc ostendere, natura deos et adorandos eos, qui habent Spiritum sanctum. Igitur non propterea Deus est, et adorandus Emmanuel, quod inhabitarit in eo, tamquam in homine communi, et seorsum intelligendo, Deus Uerbum [ Baluz. et in parte Deum Uerbum]; sed quod factum sit caro, id est, homo: mansit enim idem et Deus, et adorandus.
CAPUT XIX. Dicta apostolica in quibus Deus nominatus est Christus.
De mysterio dicens secundum Christum: Quod aliis, inquit, generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc reuelatum est sanctis apostolis . Et: Mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestum est sanctis eius, quibus uoluit reuelare diuitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus, in uobis spes gloriae, quem nos annuntiamus . Si igitur est θεοφορος, et non Deus uere, quomodo ipse est diuitiae gloriae mysterii, quod annuntiatur gentibus? Uel quomodo omnino Deus annuntiatur?
Uolo enim uos scire qualem sollicitudinem habeam pro uobis et pro iis qui sunt Laodiceae, et quicumque non uiderunt faciem meam in carne, ut consolentur corda ipsorum, instructi in charitate, et in omnes diuitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Christi . Ecce mysterium Dei, mysterium nominat Christi, et plene intelligere quosdam uult in agnitionem ipsius. Quo igitur intellectu opus erat, uolentibus Christi mysterium discere, si fuerant audituri, quod inhabitaret in homine Deus? Opus est autem nimio intellectu, ut scias contra quod Uerbum, cum sit Deus, factum sit homo.
A uobis enim sonuit sermo Domini, non solum in Macedonia et Achaia; sed omni loco fides uestra, quae est ad Deum, exiuit . Ecce iterum in Deum fidem factam esse commemorat, cum etiam Christus dicat: Qui credit in me, habet uitam aeternam . Sermonem autem praedicationem dicit de seipso.
Ipsi enim scitis introitum nostrum apud uos, quoniam non inanis fuit; sed ante multa passi, et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, confisi fuimus in Deo colloqui ad uos Euangelium Dei . Ecce loquens in Deo, Dei Euangelium memorauit; qui praedicat gentibus Christum.
105
Recordamini, fratres, laborem nostrum et aerumnam, nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus; praedicauimus Euangelium Dei inter uos . Et iterum: Propterea et nos gratias agimus Deo sine intermissione; quoniam cum percepissetis a nobis uerbum, auditu Dei excepistis, non ut uerbum hominum, sed ut uerbum Dei, qui operatur in uobis, qui credidistis . Nonne euidenter Euangelium Dei, et Dei uerbum praedicationem de Christo commemorat, quippe id omnibus manifestissimum est: Apparuit enim gratia Dei saluatoris omnibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et iuste et pie uiuamus, in hoc saeculo, exspectantes beatam spem, et aduentum gloriae magni Dei et saluatoris nostri Iesu Christi . Ecce Deus, et magnus, plenissime nominatus est Dominus noster Iesus Christus: ipse est enim cuius aduentum gloriae exspectantes, sobrie uiuere, et irreprehensibiliter festinamus. Sed si est homo θεοφορος, quomodo sit magnus Deus? Uel quomodo beata spes in eum? Siquidem uerus est profecto Ieremias dicens: Maledictus qui spem suam ponit in homine . Neque enim Deum ipsum possit efficere, ut ante dixi, id quod est Deum portare. Denique doceant nos, quid impediat alios etiam omnes deos esse et adorandos, qui in se habuerint Deum? Deum autem et magnum et beatum, habentem illuminationem Christum nominat beatus Paulus, qui inuenitur dicens de Iudaeis et Emmanuel: Quorum patres, et testamentum, et promissiones, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia benedictus in saecula saeculorum. Amen .
Quod uero [ Baluz. uere] secundum diuinam reuelationem faciebat praedicationem, perspicuum fit, ipso dicente: Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Ierosolymam cum Barnaba, assumpto etiam Tito. Ascendi autem secundum reuelationem, et exposui eis Euangelium, quod praedico gentibus; seorsum autem iis, qui uidebantur aliquid esse, ne forte in uacuum currerem, aut cucurrissem . Christum praedicans gentibus, ut Deum, diuinum nominat ipsius ubique mysterium. Ascendit per reuelationem Ierosolymam, et exposuit his, qui uidebantur aliquid esse, id est, sanctis apostolis, siue discipulis, ne forte in uacuum currat. Cum uero ab Ierosolymis descendisset, et rursus gentium gregibus interfuisset, emendauitne aliquid ex prioribus? Nonne perseuerauit Deum confitens Christum? Atque ideo scribit quibusdam: Miror quod sic cito transferimini ab eo, qui uos uocauit in aliud euangelium, quod non est aliud, nisi aliqui sunt conturbantes uos et uolentes conuertere Euangelium Christi . Ait autem iterum: Sed etsi nos aut Angelus de coelo euangelizauerit uobis, praeter id quod accepistis, anathema sit . Pro qua igitur causa alios omnes omittens, licet Deum inhabitantem habuerint, solum praedicabat Iesum sicut Deum.
Scriptum est de Christo: Cum autem esset in Ierosolymis in die festo, multi crediderunt in nomine eius uidentes signa quae faciebat; ipse autem Iesus non credebat se illis; quod ipse sciebat omnes, et quod non necesse habebat, ut aliquis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid erat in homine . Si homo esset θεοφορος, quomodo non decepti sunt multi, qui Ierosolymis in nomen eius crediderunt? Uel quare solus cognoscit, quae sunt in homine, cum praesertim nemo alius sciat? Finxisse enim dicitur Deus corda nostra singillatim . Uel quare solus remittit peccata? Ait enim: Quia potestatem habet Filius in terra remittere peccata . Quare solus praeter alios assessor sedet Dei et Patris? Quare soli obsequuntur angeli? Cur nos quidem docuit communem putare Patrem, qui est in coelis; sibi autem eum specialiter scribebat?
Sed forte dices quod huiusmodi uoces inhabitanti Uerbo deputandae sint. Nonne igitur eum oportebat, iuxta prophetis [ Baluz. prophetas] conuenientem mensuram, ipsum quoque dicere: Haec dicit Dominus. Uerum cum ea quae supra legem sancire uellet, assumens sibi conuenientem legislatori [ Baluz. legislator] auctoritatem, aiebat: Ego dico uobis .
110
Quomodo liberum se ait, et non obnoxium Deo? Ideo quia est Filius in ueritate? Et si esset homo θεοφορος, essetne etiam liber secundum naturam? Solus [ Baluz. Huius] enim Deus liber, atque solutus est: solus enim quasi tributa omnium exigit; et tamquam loco debitorum ab omnibus recipit religionem. Etsi exitus legis et prophetarum Christus est, est autem homo θεοφορος; nonne dicere liceat, quod propheticarum praedicationum exitus ανθρωπολατριας nobis crimen induxerit?
Deinde lex quidem praedicabat: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seruies . Qua nos eruditione perduxit ad Christum, quasi ad agnitionem illis, qui in umbris fuerant, potiorem: spernentesne igitur Deum Legis et Prophetarum [ Baluz. om. Legis et Prophetarum] adorare, adorabimus hominem habentem Deum inhabitantem? Ubi enim praestabilius erat Deum intelligi? In coelo, an in terra [ Baluz. an magis homine]? In seraphim, an in terreno corpore?
Si erat homo θεοφορος, quomodo propemodum ac nos participauit carni ac sanguini ? Nam si quia Deus inhabitauit, hoc ei sufficit, ut similiter ac nos participaret carni et sanguini; et ita his participare id ipsum est, quod hominem factum esse: inhabitauit autem et in multis sanctis; homo igitur non semel, sed saepissime factus est. Quare ergo semel in consummatione saeculorum, in destructionem [Baluz. destitutionem] peccati, per hostiam suam dicitur apparuisse ? Quomodo autem unum nobis Uerbi aduentum praedicant diuinae Scripturae, si θεοφορος erat homo? Si templum et ipse factus est Dei, quomodo et in nobis etiam Christus est? Sicutne templum in templis? An ut Deus magis in templis per Spiritum? Si θεοφορος erat homo, cur est solius ipsius corpus uiuificum? Oportuerat enim aliorum etiam corpora esse talia, in quibus habitauit Deus omnipotens.
Scripsit autem alicubi etiam diuinus Paulus: Irritam faciens quis legem Moysis, sine ulla miseratione duobus aut tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcauerit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit? Atqui diuina erat lex, et mandata dicta per angelos. Quomodo igitur dignus erit deteriore supplicio, qui pollutum duxerit sanguinem Christi? Uel quomodo potior est religione, quae est secundum legem, fides in Christum? Sed, ut iam ante diximus, Christus non similis aliorum sanctorum, homo θεοφορος, sed Deus magis uere, et omni mundo celsiorem possidet gloriam, quod cum Deus sit natura Dei Uerbum, factus est caro, siue homo perfectus: animatum enim et rationabile esse, quod adunatum est ei, credimus corpus, et uera [ Baluz. uere] omnino est adunatio.
CAPUT XXU. Quomodo oportet intelligere: Uerbum caro factum est, et habitauit in nobis; et quomodo proprium ipsius dicatur corpus.
115
Semen Abrahae apprehendisse Uerbum Dei unigenitum, beatus Paulus commemorat ; nec non etiam, quod propemodum ac nos participauit carni et sanguini . Memores autem sumus etiam Ioannis; ait enim: Uerbum caro factum est, et habitauit in nobis . Idne igitur fuit propositum uiris spiritalibus, docere, quod Dei Uerbum conuersionis sit patiens; aut quod ipsum fas sit commutationem, quae magis creaturae conueniat, sustinere: adeo ut id, quod non erat, forsitan in id sua sponte deueniat; aut [ Baluz. add. ut] alius contra ipsius uoluntatem ad aliam naturam impellat [ Baluz. impellatur]; absit. Manet namque idem, a sua natura commutationem omnem excludens, conuersionis umbram nesciens pati: fixa est enim semper in suis superna illa coelestisque natura.
Quomodo igitur Uerbum caro factum sit, uidere necesse [ Baluz. om. necesse] est. Primum quidem diuina Scriptura carnem plerumque nominat hominem [ Baluz. om. hominem], et quasi ex parte animalis totius significationem facit, nec non etiam a sola anima interdum tantumdem agit; scriptum est enim quod uidebit omnis caro salutare Dei . Et ipse diuinus Paulus: Non consensi, inquit, carni et sanguini . Allocutus est autem eos, qui sunt ex Israel pontifex Moyses: In septuaginta et quinque animabus descenderunt patres tui in Aegyptum . Sed non idcirco dixeris, quod nudae et sine carnibus animae in Aegyptum descenderint; nec porro quod inanimis corporibus, et solis carnibus, salutare suum Deus indulserit. Quoties igitur audimus carnem factum esse Uerbum, hominem intelligimus ex anima et corpore. Factum est autem Uerbum, cum sit Deus, homo perfectus, corpus accipiens animatum et rationabile, idque sibi uere adunauit, quomodo ipse sciat, nostris enim sensibus huiusmodi cogitationes omnino cerni non possunt, et nuncupatus est filius hominis.
Sed si oportet tamquam in speculum intuentes dicere, coniectat aliquo modo sensus humanus, adunatum fuisse Uerbum corpori habenti animam rationabilem qualiter etiam hominis animam suo corpori, ipsam quidem diuersae naturae, sortitam tamen communionem adunationemque cum corpore; ut pene uideatur non esse alia praeter corpus, eo quod per compositionem ex utroque animal unum efficiatur [ Baluz. efficiamur], manente tamen ipsa, ut ante memoraui, in sua natura. Ergo non per commutationem aut conuersionem, hominem factum Dei dicimus Uerbum; nec prorsus, quod Deus esse desierit; sed quod carnem accipiens ex muliere, et ei ex utero adunatus, exiit homo idem simul et Deus; neque Dei et Patris generationem aeternam [ Baluz. om. aeternam] proiiciens, sustinuit temporalem [ Baluz. arcanam], ex muliere inde initium, ut esset, accipiens. Permittebat autem carni propriae suae [ Baluz. add. naturae] legibus nasci, natiuitatis ratione dumtaxat. Caeterum habet in se aliquid ab humana natura dissimile: natus est enim ex Uirgine, et solus habet matrem innuptam; factum autem ipsum etiam carnem, et in nobis inhabitasse, Euangelista [ Baluz. om. Euangelista] commemorat, ut utroque comprobaret, et factum fuisse hominem, et suum non perdidisse: mansit enim quod erat.
Intelligitur namque certe tamquam aliud in alio inhabitare, id est, diuina natura in humanitate, non perpessa commixtionem, aut confusionem, aut commutationem, ut esset, quod non erat. Quidquid enim in alio habitare dicitur, non ipsum fit tale, quale est id, in quo habitat; sed aliud in alio magis intelligitur. At uero in Uerbi natura et humanitatis, solam nobis differentiam designat diuersitas naturarum. Unus enim ex utroque intelligitur Christus. Ergo inconfusione, ut ante dixi, seruata, inhabitasse Uerbum ait in nobis: scit enim unum esse Filium unigenitum carnem factum, et hominem.
Carne autem mihi uidetur diuinus Euangelista, totam sapienter naturam hominum nominare: ait enim Uerbum inhabitasse in nobis, non alterius, ut ego opinor, gratia, incarnationem Uerbi factam esse, commemorans; nisi ut etiam nos, participatu ipsius per Spiritum sanctum locupletati, adoptionis beneficium lucraremur. Igitur in Christo unitatem summam ueramque credimus factam. Sin autem in nobis Christus inhabitare dicatur, σχετικην ipse faciet inhabitationem. Non autem cum Deus dicitur inhabitasse in Christo: Inhabitauit namque in eo omnis plenitudo diuinitatis corporaliter ; non per participatum, uel σχεσιν simplicem, quasi sole illucente, aut igni insitum sibi calorem aliis immittente; sed, ut ita dicam, ipsa diuina sinceraque natura, iuxta totum id quod est, inhabitationem sibi faciente, per ueram, ut ante diximus, unitatem, in templo quod est natum ex uirgine: ita enim unus, et est, et intelligitur Christus Iesus.
120
Quod uero in expressionum summa noster sermo uincatur, non negabo; sed non idcirco Christi mysterium non credatur; sed magis sit merito mirabilius. Quanto enim omni est mente superius et sermone, tanto magis ultra omnem admirationem ponendum est.
Carnem uero factum Uerbum, id est, hominem perfectum, non dicimus, mensura corporis comprehendi, id enim ineptissimum est; sed implere sic quoque credimus, sicut solet, coelum et terram, et quae inferius posita sunt: omnia etenim plena sunt Deo, et omnia ipsi paruula sunt. At quomodo et in singulis, et in omnibus totus sit, intellectu dictuque difficile est, immo uero etiam impossibile. Id autem, ut opinor, eo possidet, quod incorporeus sit et indispertibilis.
Proprium autem Uerbi corpus dicitur a nobis: non quemadmodum proprius est hominis risus, uel equi hinnitus; sed quod, factum ipsius per adunationem ueram, instrumenti ei praebeat officium, ad exsequendum ea quae more solito operatur, absque solo peccato.
Sin uero Deus Uerbum etiam missum fuisse forte dicatur, ne quis uestrum terreatur, illud cogitans, quo perget incorporeum, uel quo cedet is, quo plena sunt omnia? Sciat autem magis, quod sit et alius missionis modus. Non ut locum de loco, qui mittitur, mutet; sed ut ministerium magis sacrum suscipiat, quod etiam discipulis iniunctum esse discimus a Christo omnium saluatore.
Denique etiam diuinus Paulus ait de Christo: Ergo, fratres sancti, uocationis coelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum . Animaduerte autem quod, cum eum ministrantem hominum more ostendit, licet natura sit Deus, tunc ei etiam officium apostolatus attribuit: nihil autem, ut ante diximus, absurdum est, si Deus Uerbum mitti etiam dicatur a Patre; implet namque certissime omnia, et nulli loco penitus deest: nos uero humanis uocibus diuina interpretantes, figurationibus corporis immortalis naturae dispensationem solemus intelligere.
125
Denique cum sanctus Spiritus omnia impleat, scribit beatus Paulus, et dicit: Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, in quo clamamus: Abba Pater . Ait autem et ipse Saluator: Expedit uobis, ut ego eam; nam si non abiero, Paracletus non ueniet ad uos . Oportet igitur ad rationem pietatis omnia referentes, certa cogitatione sectari: id enim facientes nobismetipsis maxime profuerimus.
CAPUT XXUI. Quomodo intelligitur Θεοτοκος Uirgo sancta.
Natum est quidem inaestimabiliter Uerbum Dei et Patris; et haec generatio omnem sensum cogitationemque transcendit, et est incorporali naturae conueniens. Uerumtamen id quod natum est, proprius partus intelligitur genitoris, et eiusdem cum eo substantiae; ideoque etiam filius nominatur, nomine scilicet indicante [ Baluz. add. quasi] ueram sinceramque progeniem; sed cum sit uiuus in aeternum Pater, necesse est, eum quoque uiuere in aeternum, propter quem est Pater. Igitur In principio erat Uerbum, et Deus erat Uerbum, et erat etiam Uerbum apud Deum , ut sapientissimus Euangelista commemorat. In consummatione autem temporum, propter nos homines, [ Baluz. add. et propter nostram salutem] incarnatum est, et homo est factum; non amittens quod erat, sed retinens inconuertibilem suam naturam, et semper in diuinitatis fastigio collocatam; suscipiens [ Baluz. subiens] tamen propter nos dispensatorie exinanitatem; nec inhonorans [ Id est, non despiciens] pauperiem, quae humanae naturae conuenit: nam cum esset diues, pauper est factus, sicut scriptum est: ut nos paupertate eius diuites essemus . Factum est igitur homo, et generationem ex muliere passum dicitur. Igitur propterea quod ex sancta Uirgine uere sibi adunatum corpus acceperit; inde Θεοτοκον esse dicimus Uirginem sanctam, quia id humane, siue secundum carnem peperit, licet haberet ante saecula generationem ex Patre.
Opinari autem nonnullos Uerbum hinc initium fuisse sortitum, cum homo sit factum, impietatis est furorisque plenissimum. Eos etenim insipientissimos esse, monstrauit ipse Saluator de se dicens: Amen dico uobis, antequam Abraham esset, ego sum . Quomodo enim aliter ante Abraham erat, qui multis post temporibus secundum carnem natus est? Satis autem ipsos, ut opinor, redarguet diuinus Ioannes dicens: Hic erat, de quo ego dixi: Post me uenit uir, qui ante me factus est, quia prior me erat .
Praetermittentes igitur in re tam friuola sine causa certare, ad illud magis ueniamus, quod etiam emolumenti aliquid possit afferre, ne moleste ferant nonnulli audientes, esse sanctam Uirginem Θεοτοκον, nec incredulitatis Iudaicae suas oppleant mentes, immo uero etiam paganicae impietatis. Iudaei etenim aggrediebantur Christum dicentes: De bono opere non lapidamus te; sed de blasphemia, quod cum sis homo, facis te Deum . At uero filii paganorum Ecclesiae dogmata derident, audientes ex muliere Deum esse progenitum; sed illi quidem suae dementiae exedent fructus, et audient a nobis: Stultus stulte loquitur, et cor ipsius uana intelliget. Nostri enim mysterii ratio [ Baluz. oratio], licet Iudaeis sit scandalum, gentibus autem stultitia; nobis tamen, quod scimus, uere est admirabile, et salutare, et dignissimum credi: et si esset omnino quisquam, qui dicere auderet, hanc carnem terrenam nudae diuinitatis fuisse genitricem, et ex ea creatura omni superiorem natam fuisse naturam, insania id esset et furor. Neque enim ex terra diuina est facta natura; nec corruptibile incorruptionis radix umquam fiet; nec mortalitas pariet uitam; nec corporis tractabilis incorporale fiet germen; nec increatum a creato nascetur; nec quod absque initio, ab eo quod habet initium.
130
Uerum quoniam Dei Uerbum iuxta nos factum esse affirmamus, et nostris corporibus corpus sumpsisse consimile, idque sibi uerissime adunasse, arcana inenarrabilique ratione, et sic hominem factum carnaliter natum esse, quid absurdum est, uel quod credi non debeat? Cum praesertim hominis anima, ut saepissime diximus, cum sit naturae alterius praeter corpus, nascatur tamen cum ipso, cum sit ei adunata, nec quisquam arbitretur naturam corporis animae initium praebere substantiae; sed immittit quidem ipsam inaestimabiliter Deus in corpus, et cum ipso etiam nascitur: unum tamen ex utroque animal definimus, hominem scilicet. Igitur Uerbum quidem Deus erat, factum est autem et homo, et quia natum est secundum carnem, propter humanitatem necessarium est, ut quae ipsum peperit, sit Θεοτοκος: nam si non peperit Deum, certe nec dicetur Deus, qui est ab ipsa progenitus; sin uero Deum ipsum diuinae Scripturae nominant, peperit ipsa Deum hominem factum, siquidem homo aliter fieri non posset, nisi per generationem ex muliere. Quomodo igitur non sit, quae ipsum peperit, Θεοτοκος. Quod autem Deus sit uerus, qui natus inde est, ex diuina Scriptura discimus.
CAPUT XXUII. Dicta de Christo.
Ecce Uirgo in utero accipiet, et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel . Quomodo ergo id quod natum est ex sancta Uirgine, Emmanuel nominatur, cum Emmanuel, ut ante dixi, significet in nostra natura propter carnem fuisse Uerbum, quod est Deus uerus de Deo uero [ Baluz. om. uero]? Sed factus est Emmanuel: exinaniuit enim se, generationem nostram et similem passus, ac sic nobiscum conuersatus est. Ergo et Deus in carne, et Θεοτοκος uere est quae eum carnaliter, siue secundum carnem generauit.
Quoniam omnes stolam dolo congregatam, et uestimentum cum commutatione reponent, et uolent, si fuissent isti combusti; quoniam paruulus natus est nobis, et filius datus est nobis, cuius principatus factus est in humero eius, et uocatur nomen eius magni consilii nuntius . Audis, quod puer nominatus sit, quodque generationem sit nostrae similem passus. At eum puerum coelum per stellam clarissimam indicauit; magi adorauerunt ex ultimis terrae limitibus aduentantes; angeli pastoribus euangelizabant, Saluatorem esse natum dicentes et, pacem nec non etiam Patris bonam uoluntatem annuntiantes: Est magni consilii nuntius. Manifestauit etenim nobis Patris uoluntatem, qui in eo complacuit orbem saluare terrarum , et per ipsum et in ipso mundum sibi reconciliare: Christo enim reconciliati, Deo sumus reconciliati, Deus est enim uere Filius Dei et Patris. Quodnam igitur sit Patris consilium, cuius nobis fuerit nuntius, ipse docebit dicens: Ita enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat uitam aeternam . Filius autem unigenitus ille est qui est ex sancta Uirgine procreatus: ipsum enim Uerbum homo factum, quod fuit Deus in carne, ac sic terrenis apparuit. Denique dicebat: Qui credit in me, habet uitam aeternam . Quod uero per ipsum et in ipso credamus Patri, explanauit dicens: Qui credit in me, [Baluz. add. non credit in me,] sed in eum qui misit me ; et: Qui uidit eum qui misit me .
135
Audite me, insulae, et attendite, gentes. Post multum temporis stabit, dicit Dominus; ex utero matris uocabunt nomen meum . Cum Uerbum sit Deus, non ignorauit quod generationem patietur, ex muliere incarnatum propter nos. Sciebat autem quod uocabitur Christus Iesus a Deo et Patre; omnibus nobis nouum filii nomen praedicans, quod est benedictum in terra. Obserua autem quod propriam nominet matrem, quae suum peperit corpus. Ergo si Deum [ Baluz. add. uerum] se esse cognoscit, illa quae eum carnaliter peperit, Θεοτοκος dicitur, et quidem recte: sin uero non est Deus, id quod audacter, immo potius scelerate nonnulli sentiunt, priuari oportet ipsam Uirginem sanctam hoc nomine, quo Θεοτοκος esse dicatur.
CAPUT XXIX. Quod Deus nominatur et homo apparens Unigenitus.
Salomon ait orans: Et nunc, Domine Deus Israel, credibile fiat uerbum tuum, quod locutus es puero tuo Dauid. Ergone credibile est quod habitauit Deus cum hominibus in terra ? Animaduerte, quod miretur Uerbi incarnationem: habitauit namque cum hominibus in terra, cum homo est factum, res enim incredibilis uidebatur. Alioquin quomodo id praecipuum quiddam sit, uel quomodo id miratione dignum, cum Deus ab his, quae ipse creauerit, non discedat, fouens ea scilicet, et ea quidem continens, quae iam facta sunt; ea uero quae nondum facta sunt, creans. Miraculum autem uere praecipuum, quod in terra cum hominibus habitarit homo factus Deus, iuxta promissiones iam antea datas diuino Dauid; scriptum est enim: Iurauit Dominus Dauid ueritatem, et non frustrabitur eam . Quid autem iurauit? De fructu uentris tui ponam super sedem tuam. Et uero ille, quamuis credidisset, quod numquam abneget promissionem Deus omnipotens, tamen ipsum generationis locum curiosius inquirebat, ideoque dicebat: Si ascendero super lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis, aut palpebris meis dormitationem, aut requiem temporibus meis, donec inueniam locum Domino, tabernaculum Deo Iacob . Deinde cum id quoque per spiritum reperisset, et carnalis generationis Unigeniti locum cognouisset, euangelizabat et dicebat: Audiuimus eam in Ephrata, id est, in Bethleem; inuenimus eam in campis siluae. Quod uero dicens Ephrata, significet Bethleem, propheta comprobauit: Et tu Bethleem domus Ephrata . Obserua autem quomodo eum, quem crediderat creatum iuxta nos in Ephrata, Deum Iacob nominet, cuius inhabitatio fuit in tabernaculo: ibi enim peperit Iesum sancta Uirgo.
Nominat autem eum et alibi Deum Abraham dicens: Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham . Pene enim mentis suae oculis, per illuminationem Spiritus sancti, futurorum scientia eruditus, principes populorum, id est, sanctos apostolos in Domini nostri Iesu Christi cernebat obsequio. Cum igitur Deus Abraham et Deus Iacob, qui est natus ex muliere, nominatus sit, quare non sit Uirgo sancta Θεοτοκος ?
140
Propheta Habacuc: Domine, inquit, inaudiui auditum tuum, et timui. Consideraui opera tua, et expaui. In medio duorum animalium cognosceris: in aduentum temporis ostenderis in eo: dum conturbata fuerit anima mea, in ira misericordiae memor eris. Deus de Theman ueniet, et sanctus de monte Pharan . Uide, quomodo in medio duorum animalium cognoscetur: nam cum natus esset ex muliere, et uixisset usque ad tempus pretiosae crucis; gratia Dei, sicut ait beatus Paulus, per suum corpus pro omnibus gustauit mortem . Sed quoniam natura erat Deus, resurrexit denuo in sempiternam uitam. Cognitus est igitur hic, qui pro nobis pretiosam sustinuit crucem in medio duorum animalium. Nam ipse alicubi ait ad Iudaeos: Cum exaltaueritis filium hominis, tum cognoscetis quia ego sum . Uide etiam, quomodo Deum ipsum nominans, ex Theman uenturum, et ex Pharan monte pronuntiat (interpretatur autem Theman Auster): apparuit enim Christus, non a regionibus Aquilonis, sed ab australi Iudaea, in qua etiam Bethleem est. Cum igitur is, qui Dominus et Deus nominatus est, ex Iudaea uenerit australi, natus est enim in Bethleem; quomodo non sit sancta Uirgo Θεοτοκος ?
In Genesi scriptum est: Subremansit autem Iacob solus, et luctabatur homo cum ipso usque ad mane: uidit autem quod non praeualeret ad ipsum, et tetigit latitudinem femoris eius, cum luctaretur cum eo, et dixit ei: Dimitte me, ascendit enim ortus. Ille autem dixit: Non te dimitto, nisi benedixeris mihi. Et post alia: Benedixit autem eum ibi, et uocauit nomen loci illius, faciem Dei: uidi enim, inquit, Deum facie ad faciem, et saluata est anima mea: ascendit autem sol, et transiit facies Dei; ipse autem titubabat femore suo . Mysticus quidem est Scripturarum sensus: subindicare enim uidetur Iudaeorum obluctationem, qua utebantur cum Christo [ Baluz. om. cum Christo], pene cum ipso luctantes; qui tamen superati sunt, et ipsi etiam impetraturi benedictionem ipsius, si per fidem ad eum nouissimis temporibus se conuertissent. Attamen ille certe [ Baluz. illud cerne:] homo erat, qui luctabatur, et eum tamen Iacob Dei faciem nominabat; neque id solum, sed sciebat eum Deum esse secundum ueritatem: Uidi enim, inquit, Deum facie ad faciem, et saluata est anima mea . Deus namque est natura Emmanuel. Dicitur autem etiam facies Dei. Nam est figura substantiae Patris , et ita se uocabat apud Iudaeos, cum diceret de Deo et Patre: Neque faciem eius uidistis, et Uerbum eius non habetis in uobis manens, quia quem misit ille, huic uos non creditis .
Quod uero Deus sit uerus homo ille qui luctabatur cum Iacob, sacra iterum littera faciet fidem; dixit enim: Inquit Dominus ad Iacob: Surge, ascende in locum Bethleem, habita ibi, et fac ibi altare Deo, qui apparuit tibi cum fugeres a facie fratris tui Esau . Reuertens enim ex Mesopotamia Dei iussu [ Baluz. om. Dei iussu], et timens Esau, traiecit Iacob pueros et omnia uasa sua: Subremansit autem solus, et luctabatur homo cum eo .
145
Beatus Daniel horribilem uisionem nobis exponens: Uidebam, inquit, in uisione noctis, et ecce, cum nubibus coeli quasi filius hominis ueniens, et usque ad Uetustum dierum peruenit, et in conspectum eius adduxerunt eum, et ipsi datus est honor, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguae ipsi seruient: potestas eius potestas in aeternum, quae non transgredietur, et regnum eius non corrumpetur . Audis quemadmodum non hominem simpliciter se uidisse commemoret, ne unus ex nobis, et iuxta nos Emmanuel esse credatur; sed quasi filium hominis; [ Cum enim Uerbum natura sit Deus; in similitudine tamen hominum factum fuit, et inuentum est habitu ut homo , ut in eodem utrumque intelligatur, id est, neque homo nudus, neque Uerbum absque humanitate et carne.] tamen ei principatum et honorem, quae semper habebat [ Baluz. habeat], data esse commemorat: ait enim quod omnes populi, tribus, et linguae ipsi seruient. Cum igitur etiam in humanitate positum unigenitum Dei Uerbum seruientem habeat creaturam, et Patris principatum et suum, pepererit autem secundum carnem ipsum sancta Uirgo; quomodo non intelligitur Θεοτοκος ?
CAPUT XXXIII. De Christi passione; et quod utile sit, quod secundum aliud et aliud de uno et eodem dicitur, nec diuidimus in duo.
Sanctus Paulus salutarem passionem nobis exponit, ait namque: Nunc gratia Dei pro omnibus gustauit mortem ; nec non etiam: Tradidi enim uobis imprimis, quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris, secundum Scripturas: et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die . Ad hoc etiam sapientissimus Petrus: Christo, inquit, passo pro nobis carne ( . Cum unum igitur credimus Dominum nostrum Iesum Christum, id est, in humana forma conspectum, siue hominem factum iuxta nos, Deum Uerbum, quomodo et passionem ipsi deputemus, et impassibile tamen seruemus, ut Deum?
Ergo passio dispensationis erat, sua quidem ducente Deo Uerbo ea, quae sunt propria carnis, propter inenarrabilem unitatem; manente uero extra passionem, quantum ad ipsius naturam pertinet: impassibilis enim Deus est. Neque id mirum, cum et ipsam hominis animam uideamus, siquid corpus passum fuerit, extra passionem quidem manentem, quantum pertinet ad naturam; attamen non extra passionem esse intelligi, eo quod proprium sit corpus ipsius, quod patitur. Et licet incontigua sit, et simplex; tamen id quod patitur, non est alienum. Sic intelliges etiam de Christo omnium saluatore. Utar autem exemplis, quae, quasi per aenigma, nobis possint ostendere, quod communicarit quidem passioni Unigenitus, quantum pertineat ad familiaritatem corporis sui; manserit autem passionis expers, ut Deus.
Itaque Deus omnipotens prodigia sapientissimo Moysi iubebat efficere, ut crederet ei Israel, quod [ Baluz. add. non] esset missus a Deo, et ut a uiolentia liberaretur; ait autem: Et accipies aquam de flumine, et effundes super terram, et erit aqua quam accipies a flumine, sanguis super terram . Inquimus, quod aqua quidem figura sit uitae, et quod sit per naturam uita filius ex Patre tamquam ex flumine exiens, eiusdem substantiae ratione; itaque omnia uiuificat: Sed cum aquam, inquit, effuderis super terram, erit sanguis. Uerbum, cum factum est caro de terra, id est, quando a terra carnem sibi circumdedit, tunc in ea mortem nostrae similem dicitur passum, licet per naturam sit uita.
In Leuitico pollutum Deus [ Baluz. om. Deus] et immundum leprosum esse significat , atque ita eum de castris eiici praecipit oportere; et si sanatus fuerit morbus, hoc eum pacto purgari. Et accipiens duos pullos mundos, et lignum cedrinum, et coccinum et hyssopum, et praecipiet sacerdos, et occidens pullum unum in uase fictili, in aqua uiua, et pullum qui uiuit accipiet, et lauabit illum in sanguine pulli occisi in aqua uiua, et aspergat super eum qui purgatus est a lepra septies, et mundus erit. Reddit quidem nos mundos, et pollutionum sordes abluit, et carnalis concupiscentiae mortalitatem repellit sanguis pretiosissimus Christi, et purgatio baptismatis sacrosancti. Caeterum illud aspice: omittentes enim scriptorum uim examinare, quod mysterio expediat, in praesentia memorabimus. Pullis duobus comparatur Christus, non quod duo sint filii, sed quod unus potius ex duobus, diuinitate et humanitate in unitatem collatis. Mundi autem pulli: neque enim fecit peccatum Deus noster Iesus Christus; sed erat Uerbum sanctum, et diuinitatis, et humanitatis ratione [ Baluz. om. ratione]. Uolucribus uero comparatur, quod quasi in sublimi sit supra terram, et e coelo desuper: e coelo enim homo est Christus, licet carnem sancta Uirgo pepererit; eo modo igitur desuper et de coelo. Deus enim Uerbum, quod est desuper et ex Patre, carnem ex Uirgine sancta accipiens, et eam suam propriamque existimans, tamquam si eam desuper et de coelo detulisset, dicebat: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit filius hominis, qui est in coelo . Ea enim quae sua sunt, propriae carni semper attribuit; adunatum uero semel, iam cum ipsa unum scilicet aestimatur.
Caeterum uide, occiso uno pullo, lauari quidem alterum eius sanguine, tamen non emori; et quid hoc sit? Uiuebat Uerbum, licet sua caro fuisset emortua, et communem passionem esse dicebat, propter adunationem et familiaritatem quam habebat cum carne. Igitur ipsum quidem uiuit, ut Deus; corpus uero tamquam proprium faciebat, et sic in se familiariter accipiebat corporis passiones, cum ipsum nihil in natura propria pateretur. Prodest igitur et necessarium est, si in uno Christo id accipiamus quod secundum aliud et aliud de uno eodemque constituatur, et quod in duo diuidi non permittatur, licet diuersa inter se, et minime conuenientia, actu esse dicantur.
Est autem tale quod dico. Natum esse secundum carnem ex muliere Deum dicimus Uerbum, quamuis omnibus ipsum [ Baluz. ipse] praebeat nasci, et ad natiuitatem, quae nondum nata sunt, uocet. Secundum aliud et aliud [ Baluz. om. et aliud] natum est, eo quod homo nostri similis intelligatur; uocat autem ad natiuitatem omnia, eo quod natura sit Deus.
Scriptum est etiam de ipso: Puer proficiebat, et confortabatur, et implebatur sapientia et gratia . Cum natura sit perfectum, ut Deus, et ex sua plenitudine spiritalia sanctis impertiat; cum ipsum sit sapientiae dator et gratiae, quomodo proficit puer, et sapientia impletur et gratia? Secundum aliud et aliud: cum sit enim ipse idem homo simul et Deus, propter unitatem quidem, propria dicit [ Baluz. ducit] humana; est autem perfectus, et sapientiae et gratiae dator, ut Deus.
155
Nuncupatus est etiam et primogenitus, et unigenitus; sed si quis uim ipsam scrutari uoluerit dictionum, primogenitus est, qui inter fratres plurimos primogenitus; unigenitus uero, ut unigenitus, non iam primogenitus, nec inter plurimos fratres. At est ipse, et hoc, et illud; quomodo ergo? Secundum aliud et aliud: primogenitus enim, ut inter plurimos fratres, propter humanitatem; unigenitus porro idem, ut solus ex solo Patre natus, et ut Deus.
Sanctificatus fuisse dicitur per Spiritum, cum ipse sanctificare soleat accedentes; baptizatus secundum carnem, qui in sancto Spiritu baptizabat. Quomodo igitur idem, et sanctificat et sanctificatur; baptizat et baptizatur? Secundum aliud et aliud: sanctificatur enim humane, sicut etiam baptizatur; sanctificat autem diuine, et baptizat in Spiritu sancto.
Cum ipse suscitet mortuos, resurrexit a mortuis, et cum sit per naturam uita, uiuificari dicitur; hoc quonam modo? Secundum aliud nempe et aliud: ipse enim resurrexit quidem a mortuis, et uiuificari dicitur secundum carnem; uiuificat autem et suscitat a mortuis, utpote Deus. Patitur, et non patitur, secundum aliud et aliud: patitur quidem humane carne, eo quod homo sit; impassibilis autem diuine manet, ut Deus.
Adorauit ipse nobiscum: Uos enim, inquit, adoratis quod nescitis; nos adoramus quod scimus ; et est etiam adorandus: Flectitur enim ipsi omne genu . Hoc quoque secundum aliud et aliud. Adorat enim, quia naturam assumpsit, quae debeat adorare; adoratur autem porro idem, quasi maior adorante natura, eo quod intelligitur Deus. Adoratione uero non est diuidendum in hominem seorsus, et seorsus in Deum; neque uero tamquam Deo coniunctum aequalitate dignitatis, diuisis substantiis, cum ipso adorari dicimus hominem (id enim extremae impietatis plenissimum est): sed unum adorandum hominem factum, et incarnatum Dei Uerbum; ita tamen, ut credamus corpus ei adunatum animam iuxta nos habuisse rationabilem. Neque enim Deus omnipotens duos primogenitos praecepit oportere, tam a nobis quam a sanctis angelis, adorari. Unus est enim, qui est introductus in orbem terrarum ; et si introductionis modum curiosius perscrutemur, carnalis dispensationis mysterium inueniemus. Introductus est autem in orbem terrarum, tunc cum factus est homo, licet natura sua distare ab orbe longissime uideatur, et in diuinitatis eminentia uere esse credatur: alius est enim praeter elementa creator ipsorum. Ergo super ea, quae ipse condidit, secundum naturam est, quod natura sit Deus. Unus tamen, ut ante dixi, adorandus est, etiam tunc cum in multis fuerit fratribus: tunc enim propterea dictus est primogenitus.
Unum Filium adorauit caecus a natiuitate sua, cum praecipuo mirabilique modo sanatus est. Nam cum inuenisset eum in templo Iesus, dixit: Tu credis in Filium Dei? Ille autem dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum ? Christus uero ei seipsum cum corpore demonstrans, aiebat: Et uidisti quidem eum, et qui loquitur tecum, ipse est . Uides quod singulari numero utatur, non permittens Deum et hominem seorsus intelligi; immo uero et siquis hominem nominauerit Emmanuel, minime quidem communem hominem significauerit; sed Dei Uerbum adunatum nostrae naturae. Hunc sicut unum, hominem adorauere beati discipuli, cum eum uidentes miris modis inter aquas ambulare, adorauere, dicentes: Uere Dei Filius es .
160
Si uero hominem cum Deo coadorari dixerimus, diuisionem spatiosissimam inducemus: συν enim semper (quod est Latine, cum ), nisi in significatione unitatis, quae est per compositionem, ponatur, duo omnino coget intelligi. Quemadmodum enim nemo sibi conuenire dicatur, neque concoenare, aut coadorare, aut coambulare; duarum enim personarum significationem inducit praepositio uerbo praeposita: ita etiam siquis coadorari hominem cum Deo dixerit, duos plane filios dicit, et a sese disiunctos; unitatis enim ratio, si in sola dignitatis aequalitate, siue auctoritatis intelligatur, non esse uera conuincitur, idque a nobis iam pluribus ante probatum est.
CAPUT XXXU. Aduersus illos qui aiunt, quod sola relatione Deum Uerbum deceant humana.
Garriunt nonnulli de carnali dispensatione Unigeniti, et uenerabile, ac magnum, et supernis spiritibus amabilissimum mysterium, per quod etiam saluati sumus, ad sensus fragiles deferentes, decus contaminant pulchritudinemque ueritatis; cum eos oporteat, non siquid ipsis recte habere uideatur, roborare conari; sed inspicere magis, subtili acutoque mentis oculo, sacrarum propositum litterarum, atque rectum ita iter ingredi, sectantes ea quae Patres sanctissimi examinarunt, qui sancti Spiritus illuminationibus eruditi, sanxere nobis symbolum fidei, ipsum dicentes, quod ex Patris substantia inaestimabiliter natum est, Deum Uerbum, per quod omnia facta sunt, quae in coelo, et quae in terra; propter nos homines, et nostrae salutis causa descendisse, [ Baluz. add. carnem factum] hominem factum, passumque, ascendisse in coelum, uenturum post [ Baluz. per] tempora iudicare uiuos et mortuos.
Uerum nonnulli sunt, doctos se esse scientesque opinati, et supercilio, et tumore sufflati, qui si haec uerba audierint, derident; et ea quae tam recte sunt dicta, deliramenta magis existimant: cum praesertim credamus illuminatione Spiritus sancti patuisse sanctis Patribus scientiam ueritatis. At illi, tamquam si soli possint meliora sentire, non ipsum existimant, unigenitum Dei Filium, qui est ex substantia eius, Deum Uerbum passum esse sua carne pro nobis humane, licet eo quod Deus intelligitur, in sua natura habeat, ut pati non possit; hominem autem seorsus et separatim eum ponentes, qui est ex sancta Uirgine procreatus. Deinde ei, quantum ipsis uidetur, modum gloriae tribuentes, adunatum fuisse dicunt Uerbo Dei Patris; et rationem adunationis exponentes, donatam esse ipsi dicunt a Deo aequalitatem dignitatis, siue auctoritatis, et ut simili appellatione, et Christus, et Filius dicatur, et Dominus. Sin uero etiam passus esse aliquid dicatur homo, qui ab ipsis excogitatur, oportere aiunt, in ipsum Deum Uerbum referri, eo quod coniunctum sit ipsi aequalitate dignitatis, cum, naturis diuisis, unusquisque id sit, quod est.
Explanabo autem uim sententiarum, quantum ipse ualuero, sacrarum litterarum exempla proponens. Esuriit Christus, itinere fatigatus est, dormiuit, ingressus est in nauiculam, pulsatus est a ministris uerberibus, a Pilato flagellatus est, sputamina militum excepit, qui lancea latus pungentes, acetum mixtum felle ori eius obtulerunt; gustauit autem et mortem, crucem passus, et alia conuicia Iudaeorum. Haec omnia homini quidem contigisse commemorant; referri uero in Filii ueri personam. At nos credimus, sicut in unum Deum Patrem, omnipotentem, omnium uisibilium et inuisibilium factorem; ita etiam in unum Dominum Iesum Christum, Filium eius. Diuidere uero seorsus in hominem Emmanuel, et seorsus in Uerbum, recusamus. Scientes autem quod factum sit iuxta nos Uerbum homo, uere ipsum eumdemque dicimus Deum de Deo; humane uero hominem iuxta nos ex muliere. Affirmamus autem porro propter familiaritatem, carnis quidem eum infirmitates fuisse perpessum; seruasse uero naturae suae impassibilitatem, eo quod non homo erat solum, sed idem etiam Deus natura; et quemadmodum proprium erat corpus ipsius, ita etiam naturales corporis, et inculpabiles passiones, necnon etiam ea quae ei illata sunt, petulantia nonnullorum.
165
Patiebatur autem impassibiliter, quia non idcirco se humiliauit, ut esset tantum similis nostri; sed quia, ut ante dixi, id naturae suae, uti sit omnibus superior, reseruarat. At si diceremus, quod per conuersionem uel commutationem naturae suae in naturam transierit carnis, necesse erat omnibus modis nos, inuitos etiam, confiteri, arcanam diuinamque naturam fuisse passibilem. Sin autem, licet iuxta nos homo sit factus, manserit immutatus [ Baluz. incommutatus], est enim proprium coelesti naturae, ut pati non possit; deinde per adunationem ipsius factum fuerit corpus passibile: oportet ut patiatur, corpore patiente, eo quod corpus ipsius fuisse dicitur proprium; manet uero ipse impassibilis, eo quod ipsius est proprium ut pati non possit.
Quod si glorificatus est Emmanuel per passionem, ut ipse dixit, cum pro nobis pretiosam crucem esset passurus: Nunc glorificatus est filius hominis ; cur, passionis gloriam homini tribuentes solam habenti coniunctionem cum eo in aequalitate dignitatis, non erubescunt? Nam, sicut ipsi existimant, coniunxit sibi secundum uoluntatem Patris et complacitum hominem simpliciter, et eum suae gloriae parem effecit, et concessit, ut simili appellatione Christus, et Filius, et Deus nominatus sit, et Dominus.
Ergo neque incarnatum est uere Uerbum, nec prorsus homo est factum. An forte, etiam falsos mendacesque dicere doctores sanctos mundi totius, nullum pariat detrimentum? Aut enim dicant, immo magis procedant in medium probaturi, quod qui coniunctionis ab ipsis inducitur modus, incarnationis habeat uim, et id sit, Uerbum esse hominem factum. Aut si ea non ita habere existimant, quare coniunctionis nobis inconiunctae modum excogitant, ueritate neglecta? cum deceat eos dicere, humanitati nostrae adunatum fuisse Dei Uerbum et Patris: ita enim carne quidem propria intelligetur [ Baluz. intelligatur] passus humana. Quantum uero pertinet ad diuinitatis naturam, molestiae omnis expers, ut Deus.
Quod uero relationem nominantes, quae nescio quomodo ab ipsis reperta est, gloriae detrahant Emmanuelis; quodque eum uix unum sanctorum efficiant prophetarum; et quod inter mensuras constituant plurimorum, in eoque procul dubio capiantur, probabo porro, diuinae Scripturae ponens exempla.
Murmurabat aliquando in deserto aduersus Moysen et Aaron populus Israel, dicens: Utinam mortui essemus, percussi a Domino in Aegypto, cum sedebamus ad ollas carnium, et edebamus usque ad satietatem . Dicit deinde sapientissimus Moyses (erat enim consequens tam temere impatientes confutare): Nos autem quid sumus? Neque enim aduersus nos est murmuratio uestra, sed aduersus Deum . Regnabat enim per illa tempora, etiam Deus omnipotens, per sanctos prophetas, in populo Israel.
170
Iudaei [ Baluz. Illi] autem in hoc etiam pusillanimes, accedebant ad diuinum Samuel, dicentes: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in uiis tuis, et nunc constitue superinos regem, qui iudicet nos, sicut caeterae habent gentes . Moleste id quidem nimis ferebat propheta. Ait autem Deus omnipotens: Audi uocem populi, sicut locutus est ad te; quia non te spreuerunt, sed me spreuerunt, ut non regnem super eos .
Dixit autem alicubi etiam Christus sanctis apostolis: Qui recipit uos, me recipit . Necnon etiam misericordes pro tribunali suo allocuturum se pollicetur: Uenite, benedicti Patris mei, percipite paratum uobis regnum a constitutione mundi . Probitatis uero ipsorum mores familiariter agnoscens de iis, quibus bene consultum fuerat ab ipsis: Quamdiu feceritis, inquit, uni horum minimorum, mihi fecistis .
Ecce, in his relationis modus qualis sit, cognoscitur euidenter. Murmurabat aduersus Moysen et Aaron populus Israel, et res quidem habebat relationem in Deum; erant tamen homines Moyses et Aaron similes nostri. Eodem pacto etiam in aliis intelliges, quorum nuper fecimus mentionem: sed erant quidem, ut ante dixi, sancti et admirabiles homines, homines tamen similes nostri. Eone igitur modo etiam homo Deo Uerbo coniunctus, sicut illi aiunt, relationem in id suarum habeat passionum? Et quomodo iam non sit homo communis, et seorsus, et aliud nihil? Ergo non est uere Deus Emmanuel, non unigenitus filius, non Deus secundum naturam.
Deinde quam ob causam nemo aliorum a Deo Uerbo honoratus est aequalitate dignitatis, siue auctoritatis? Solum autem hunc paria omnia sortitum fuisse contendunt; maxime cum Deus saluator omnium, non iudicet ad personam, sed iustum iudicium, sicut ipse commemorat. Quare ergo considet solus? Quomodo ueniet iudex, obsequentibus angelis? Quare autem solus tam a nobis quam a supernis spiritibus adoratur? Sed ualde, inquit: te enim quoque id agere inuenimus; passum enim ipsum confiteris, quatenus ei carnis attribuis passiones, licet impassibilem serues ut Deum. At nos, uir optime, cum prius adunauerimus Uerbum et hominem, carni quidem passiones tribuimus, impassibilem uero ut Deum seruauimus. Nam licet factus sit similis nostri, attamen scire debemus coelestium dignitatum et diuinae eius eminentiae maiestatem.
Praemissa igitur unitate ea, quasi aliquo fundamento fidei praeiacto, carne passum esse confitemur; mansisse uero extra passiones, quippe cum in se habeat, ut pati non possit: sin uero in parte ponamus Deum et hominem, naturas a sese diuidentes, et secundum solam relationem dicamus Uerbum sua duxisse ea, quae corpori contigerunt, Moysis nempe et Aaron modum habet is, qui est ex sacra Uirgine procreatus Emmanuel, quod est interpretatum, nobiscum Deus.
175
Ergo etsi per prophetas sanctos dicat: Dorsum meum posui in flagella; maxillas autem meas in palmas; faciem meam autem non auerti a confusione sputorum . Porro: Infoderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea . Et porro: Dedere in cibum meum hyssopum, et in sitim meam obtulerunt mihi acetum. Ipsi omnia haec Unigenito attribuimus, quae pro nobis dispensatorie carne passus est, secundum Scripturas: Uibice enim eius nos sanati sumus, et ipse infirmatus est propter peccata nostra . Impassibilem uero eum natura esse cognoscimus: nam si, ut dudum dixi, idem homo est simul et Deus, sunt certe humanitatis eius passiones, Dei porro proprium, ut impassibilis intelligatur.
Haec ita sentientes seruabimus pietatem, et per rectas cogitationes euntes et sensus, ad coelestis uocationis palmam perueniemus in Christo, per quem, et cum quo, Deo et Patri gloria cum Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.