1
Ibis Liburnis inter alta nauium,
paratus omne Caesaris periculum
5
quid nos, quibus te uita sit superstite
iucunda, si contra, grauis?
utrumne iussi persequemur otium
non dulce, ni te cum simul,
an hunc laborem mente laturi, decet
10
qua ferre non mollis uiros?
feremus et te uel per Alpium iuga
uel occidentis usque ad ultimum sinum
15
roges, tuom labore quid iuuem meo,
inbellis ac firmus parum?
comes minore sum futurus in metu,
qui maior absentis habet:
ut adsidens inplumibus pullis auis
20
serpentium adlapsus timet
magis relictis, non, ut adsit, auxili
latura plus praesentibus.
libenter hoc et omne militabitur
bellum in tuae spem gratiae,
25
non ut iuuencis inligata pluribus
pecusue Calabris ante Sidus feruidum
neque ut superni uilla candens Tusculi
satis superque me benignitas tua
quod aut auarus ut Chremes terra premam,
discinctus aut perdam nepos.
1
“Beatus ille qui procul negotiis,
ut prisca gens mortalium,
paterna rura bubus exercet suis
5
neque excitatur classico miles truci
forumque uitat et superba ciuium
ergo aut adulta uitium propagine
aut in reducta ualle mugientium
prospectat errantis greges
inutilisque falce ramos amputans
15
aut pressa puris mella condit amphoris
aut tondet infirmas ouis.
uel cum decorum mitibus pomis caput
ut gaudet insitiua decerpens pira
20
certantem et uuam purpurae,
qua muneretur te, Priape, et te, pater
libet iacere modo sub antiqua ilice,
25
labuntur altis interim ripis aquae,
frondesque lymphis obstrepunt manantibus,
somnos quod inuitet leuis.
at cum tonantis annus hibernus Iouis
30
imbris niuisque conparat,
aut trudit acris hinc et hinc multa cane
apros in obstantis plagas
aut amite leui rara tendit retia
35
pauidumque leporem et aduenam laqueo gruem
quis non malarum quas amor curas habet
quodsi pudica mulier in partem iuuet
40
domum atque dulcis liberos,
Sabina qualis aut perusta Solibus
sacrum uetustis exstruat lignis focum
45
claudensque textis cratibus laetum pecus
et horna dulci uina promens dolio
non me Lucrina iuuerint conchylia
50
magisue rhombus aut scari,
siquos Eois intonata fluctibus
hiems ad hoc uertat mare,
non Afra auis descendat in uentrem meum,
55
iucundior quam lecta de pinguissimis
aut herba lapathi prata amantis et graui
uel agna festis caesa Terminalibus
60
uel haedus ereptus lupo.
has inter epulas ut iuuat pastas ouis
uidere properantis domum,
uidere fessos uomerem inuersum boues
65
positosque uernas, ditis examen domus,
circum renidentis Laris.”
haec ubi locutus faenerator Alfius,
iam iam futurus rusticus,
omnem redegit idibus pecuniam,
70
quaerit kalendis ponere.
1
Parentis olim siquis inpia manu
edit cicutis alium nocentius.
5
quid hoc ueneni saeuit in praecordiis?
incoctus herbis me fefellit? an malas
ut Argonautas praeter omnis candidum
10
Medea mirata est ducem,
ignota tauris inligaturum iuga
hoc delibutis ulta donis paelicem
15
nec tantus umquam Siderum insedit uapor
nec munus umeris efficacis Herculis
at siquid umquam tale concupiueris,
20
iocose Maecenas, precor,
manum puella sauio opponat tuo,
extrema et in sponda cubet.
1
Lupis et agnis quanta Sortito obtigit,
te cum mihi discordia est,
Hibericis peruste funibus latus
5
licet superbus ambules pecunia,
uidesne, sacram metiente te uiam
cum bis trium ulnarum toga,
ut ora uertat huc et huc euntium
“sectus flagellis hic triumuiralibus
arat Falerni mille fundi iugera
15
sedilibusque magnus in primis eques
quid attinet tot ora nauium graui
contra latrones atque seruilem manum
20
hoc, hoc tribuno militum?”
1
“At o deorum quidquid in caelo regit
quid iste fert tumultus aut quid omnium
uoltus in unum me truces?
5
per liberos te, si uocata partubus
per hoc inane purpurae decus precor,
per inprobaturum haec Iouem,
quid ut nouerca me intueris aut uti
ut haec trementi questus ore constitit
inpube corpus, quale posset inpia
15
Canidia, breuibus illigata uiperis
crinis et incomptum caput,
iubet sepulcris caprificos erutas,
et uncta turpis oua ranae Sanguine
20
plumamque nocturnae strigis
herbasque, quas Iolcos atque Hiberia
et ossa ab ore rapta ieiunae canis
25
at expedita Sagana, per totam domum
spargens Auernalis aquas,
horret capillis ut marinus asperis
echinus aut Laurens aper.
abacta nulla Ueia conscientia
exhauriebat, ingemens laboribus,
longo die bis terque mutatae dapis
35
cum promineret ore, quantum exstant aqua
exsucta uti medulla et aridum iecur
interminato cum semel fixae cibo
non defuisse masculae libidinis
et otiosa credidit Neapolis
45
quae sidera excantata uoce Thessala
hic inresectum saeua dente liuido
quid dixit aut quid tacuit? “o rebus meis
50
non infideles arbitrae,
Nox et Diana, quae silentium regis,
nunc, nunc adeste, nunc in hostilis domos
iram atque numen uertite.
55
formidulosis cum latent siluis ferae
senem, quod omnes rideant, adulterum
nardo perunctum, quale non perfectius
quid accidit? cur dira barbarae minus
quibus Superbam fugit ulta paelicem,
65
cum palla, tabo munus imbutum, nouam
incendio nuptam abstulit?
atqui nec herba nec latens in asperis
indormit unctis omnium cubilibus
a, a, solutus ambulat ueneficae
non usitatis, Uare, potionibus,
75
ad me recurres nec uocata mens tua
maius parabo, maius infundam tibi
priusque caelum Sidet inferius mari
quam non amore sic meo flagres uti
sub haec puer iam non, ut ante, mollibus
85
sed dubius unde rumperet silentium,
“uenena maga non fas nefasque, non ualent
conuertere humanam uicem.
diris agam uos: dira detestatio
90
nulla expiatur uictima.
quin, ubi perire iussus exspirauero,
petamque uoltus umbra curuis unguibus,
quae uis deorum est Manium,
95
et inquietis adsidens praecordiis
uos turba uicatim hinc et hinc saxis petens
contundet obscaenas anus;
post insepulta membra different lupi
neque hoc parentes, heu mihi superstites,
1
Quid inmerentis hospites uexas, canis
quin huc inanis, si potes, uertis minas
5
nam qualis aut Molossus aut fuluos Lacon,
agam per altas aure sublata niuis
quaecumque praecedet fera;
tu, cum timenda uoce complesti nemus,
10
proiectum odoraris cibum.
caue, caue, namque in malos asperrimus
qualis Lycambae spretus infido gener
15
an si quis atro dente me petiuerit,
1
Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris
parumne campis atque Neptuno super
fusum est Latini sanguinis,
5
non ut superbas inuidae Karthaginis
intactus aut Britannus ut descenderet
sed ut Secundum uota Parthorum sua
10
Urbs haec periret dextera?
neque hic lupis mos nec fuit leonibus
umquam nisi in dispar feris.
furorne caecos an rapit uis acrior
an culpa? responsum date.
15
tacent et albus ora pallor inficit
mentesque perculsae Stupent.
sic est: acerba fata Romanos agunt
scelusque fraternae necis,
ut inmerentis fluxit in terram Remi
1
Rogare longo putidam te saeculo,
cum sit tibi dens ater et rugis uetus
5
hietque turpis inter aridas natis
podex uelut crudae bouis.
sed incitat me pectus et mammae putres
uenterque mollis et femur tumentibus
esto beata, funus atque imagines
nec sit marita, quae rotundioribus
15
quid? quod libelli Stoici inter Sericos
inlitterati num minus nerui rigent
minusue languet fascinum?
quod ut superbo prouoces ab inguine,
20
ore adlaborandum est tibi.
1
Quando repositum Caecubum ad festas dapes
te cum sub alta — sic Ioui gratum — domo,
5
sonante mixtum tibiis carmen lyra,
hac Dorium, illis barbarum?
ut nuper, actus cum freto Neptunius
minatus Urbi uincla, quae detraxerat
10
seruis amicus perfidis.
Romanus eheu — posteri negabitis —
fert uallum et arma miles et spadonibus
15
interque signa turpe militaria
ad hunc frementis uerterunt bis mille equos
hostiliumque nauium portu latent
20
puppes sinistrorsum citae.
io Triumphe, tu moraris aureos
currus et intactas boues?
io Triumphe, nec Iugurthino parem
25
neque Africanum, cui super Karthaginem
uirtus Sepulcrum condidit.
terra marique uictus hostis Punico
aut ille centum nobilem Cretam urbibus
exercitatas aut petit Syrtis noto
capaciores adfer huc, puer, Scyphos
35
uel quod fluentem nauseam coerceat
curam metumque Caesaris rerum iuuat
1
Mala soluta nauis exit alite
ut horridis utrumque uerberes latus,
Auster, memento fluctibus;
5
niger rudentis Eurus inuerso mari
fractosque remos differat;
insurgat Aquilo, quantus altis montibus
nec sidus atra nocte amicum adpareat,
10
qua tristis Orion cadit;
quietiore nec feratur aequore
quam Graia uictorum manus,
cum Pallas usto uertit iram ab Ilio
15
o quantus instat nauitis sudor tuis
et illa non uirilis heiulatio
preces et auersum ad Iouem,
Ionius udo cum remugiens sinus
opima quodsi praeda curuo litore
libidinosus immolabitur caper
1
Petti, nihil me sicut antea iuuat
scribere uersiculos amore percussum graui,
amore, qui me praeter omnis expetit
mollibus in pueris aut in puellis urere.
5
hic tertius December, ex quo destiti
Inachia furere, siluis honorem decutit.
heu me, per Urbem (nam pudet tanti mali)
fabula quanta fui, conuiuiorum et paenitet,
in quis amantem languor et silentium
10
arguit et latere petitus imo spiritus.
“contrane lucrum nil ualere candidum
pauperis ingenium” querebar adplorans tibi,
simul calentis inuerecundus deus
feruidiore mero arcana promorat loco.
15
“quodsi meis inaestuet praecordiis
libera bilis, ut haec ingrata uentis diuidat
fomenta uolnus nil malum leuantia,
desinet inparibus certare submotus pudor.”
ubi haec seuerus te palam laudaueram,
20
iussus abire domum ferebar incerto pede
ad non amicos heu mihi postis et heu
limina dura, quibus lumbos et infregi latus.
nunc gloriantis quamlibet mulierculam
uincere mollitia amor Lycisci me tenet;
25
unde expedire non amicorum queant
libera consilia nec contumeliae graues,
sed alius ardor aut puellae candidae
aut teretis pueri longam renodantis comam.
1
Quid tibi uis, mulier nigris dignissima barris?
munera quid mihi quidue tabellas
mittis nec firmo iuueni neque naris obesae?
namque sagacius unus odoror,
5
polypus an grauis hirsutis cubet hircus in alis
quam canis acer ubi lateat sus.
qui sudor uietis et quam malus undique membris
crescit odor, cum pene Soluto
indomitam properat rabiem sedare, neque illi
10
iam manet umida creta colorque
stercore fucatus crocodili iamque Subando
tenta cubilia tectaque rumpit.
uel mea cum saeuis agitat fastidia uerbis:
“Inachia langues minus ac me;
15
Inachiam ter nocte potes, mihi Semper ad unum
mollis opus. pereat male quae te
Lesbia quaerenti taurum monstrauit inertem.
cum mihi Cous adesset Amyntas,
cuius in indomito constantior inguine neruos
20
quam noua collibus arbor inhaeret.
muricibus Tyriis iteratae uellera lanae
cui properabantur? tibi nempe,
ne foret aequalis inter conuiua, magis quem
diligeret mulier sua quam te.
25
o ego non felix, quam tu fugis, ut pauet acris
agna lupos capreaeque leones!”
1
Horrida tempestas caelum contraxit et imbres
niuesque deducunt Iouem; nunc mare, nunc siluae
Threicio Aquilone sonant. rapiamus, amici,
Occasionem de die dumque uirent genua
5
et decet, obducta soluatur fronte senectus.
tu uina Torquato moue consule pressa meo.
cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna
reducet in sedem uice. nunc et Achaemenio
perfundi nardo iuuat et fide Cyllenea
10
leuare diris pectora Sollicitudinibus,
nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:
“inuicte, mortalis dea nate puer Thetide,
te manet Assaraci tellus, quam frigida parui
findunt Scamandri flumina lubricus et Simois,
15
unde tibi reditum certo Subtemine Parcae
rupere, nec mater domum caerula te reuehet.
illic omne malum uino cantuque leuato,
deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis.”
1
Mollis inertia cur tantam diffuderit imis
pocula Lethaeos ut si ducentia somnos
5
candide Maecenas, occidis Saepe rogando:
inceptos, olim promissum carmen, iambos
non aliter Samio dicunt arsisse Bathyllo
qui persaepe caua testudine fleuit amorem
ureris ipse miser: quodsi non pulcrior ignis
15
gaude sorte tua; me libertina, nec uno
contenta, Phryne macerat.
1
Nox erat et caelo fulgebat Luna sereno
cum tu, magnorum numen laesura deorum,
5
artius atque hedera procera adstringitur ilex
lentis adhaerens bracchiis;
dum pecori lupus et nautis infestus Orion
intonsosque agitaret Apollinis aura capillos,
10
fore hunc amorem mutuom,
o dolitura mea multum uirtute Neaera:
nam siquid in Flacco uiri est,
non feret adsiduas potiori te dare noctes
15
nec semel offensi cedet constantia formae,
si certus intrarit dolor.
et tu, quicumque es felicior atque meo nunc
sis pecore et multa diues tellure licebit
nec te Pythagorae fallant arcana renati
heu heu, translatos alio maerebis amores,
1
Altera iam teritur bellis ciuilibus aetas,
suis et ipsa Roma uiribus ruit.
quam neque finitimi ualuerunt perdere Marsi
minacis aut Etrusca Porsenae manus,
5
aemula nec uirtus Capuae nec Spartacus acer
nouisque rebus infidelis Allobrox
nec fera caerulea domuit Germania pube
parentibusque abominatus Hannibal:
inpia perdemus deuoti sanguinis aetas
10
ferisque rursus occupabitur solum:
barbarus heu cineres insistet uictor et Urbem
eques sonante uerberabit ungula,
quaeque carent uentis et solibus ossa Quirini,
(nefas uidere) dissipabit insolens.
15
forte quid expediat communiter aut melior pars,
malis carere quaeritis laboribus;
nulla sit hac potior sententia: Phocaeorum
uelut profugit exsecrata ciuitas
agros atque lares patrios habitandaque fana
20
apris reliquit et rapacibus lupis,
ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas
Notus uocabit aut proteruos Africus.
sic placet? an melius quis habet suadere? Secunda
ratem occupare quid moramur alite?
25
sed iuremus in haec: “simul imis saxa renarint
uadis leuata, ne redire sit nefas;
neu conuersa domum pigeat dare lintea, quando
Padus Matina lauerit cacumina,
in mare seu celsus procurrerit Appenninus
30
nouaque monstra iunxerit libidine
mirus amor, iuuet ut tigris subsidere ceruis,
adulteretur et columba miluo,
credula nec rauos timeant armenta leones
ametque salsa leuis hircus aequora.”
35
haec et quae poterunt reditus abscindere dulcis
eamus omnis exsecrata ciuitas
aut pars indocili melior grege; mollis et exspes
inominata perpremat cubilia.
uos, quibus est uirtus, muliebrem tollite luctum,
40
Etrusca praeter et uolate litora.
nos manet Oceanus circum uagus: arua beata
petamus, arua diuites et insulas,
reddit ubi cererem tellus inarata quotannis
et inputata floret usque uinea,
45
germinat et numquam fallentis termes oliuae
suamque pulla ficus ornat arborem,
mella caua manant ex ilice, montibus altis
leuis crepante lympha desilit pede.
illic iniussae ueniunt ad mulctra capellae
50
refertque tenta grex amicus ubera
nec uespertinus circumgemit ursus ouile
nec intumescit alta uiperis humus;
pluraque felices mirabimur, ut neque largis
aquosus Eurus arua radat imbribus,
55
pinguia nec siccis urantur semina glaebis,
utrumque rege temperante caelitum.
non huc Argoo contendit remige pinus
neque inpudica Colchis intulit pedem,
non huc Sidonii torserunt cornua nautae,
60
laboriosa nec cohors Ulixei.
nulla nocent pecori contagia, nullius astri
gregem aestuosa torret impotentia.
Iuppiter illa piae secreuit litora genti,
ut inquinauit aere tempus aureum,
65
aere, dehinc ferro durauit saecula, quorum
piis secunda uate me datur fuga.
1
“Iam iam efficaci do manus scientiae,
supplex et oro regna per Proserpinae,
per et Dianae non mouenda numina,
per atque libros carminum ualentium
5
refixa caelo deuocare sidera,
Canidia: parce uocibus tandem sacris
citumque retro solue, solue turbinem.
mouit nepotem Telephus Nereium,
in quem superbus ordinarat agmina
10
Mysorum et in quem tela acuta torserat.
unxere matres Iliae additum feris
alitibus atque canibus homicidam Hectorem,
postquam relictis moenibus rex procidit
heu peruicacis ad pedes Achillei.
15
saetosa duris exuere pellibus
uolente Circa membra; tunc mens et sonus
relapsus atque notus in uoltus honor.
dedi satis superque poenarum tibi,
20
amata nautis multum et institoribus.
fugit iuuentas et uerecundus color
reliquit ossa pelle amicta lurida,
tuis capillus albus est odoribus,
nullum a labore me reclinat otium;
25
urget diem nox et dies noctem neque est
leuare tenta spiritu praecordia.
ergo negatum uincor ut credam miser,
Sabella pectus increpare carmina
caputque Marsa dissilire nenia.
30
quid amplius uis? o mare et terra, ardeo,
quantum neque atro delibutus Hercules
Nessi cruore nec Sicana feruida
uirens in Aetna flamma; tu, donec cinis
iniuriosis aridus uentis ferar,
35
cales uenenis officina Colchicis.
quae finis aut quod me manet stipendium?
effare; iussas cum fide poenas luam,
paratus expiare, seu poposceris
centum iuuencos siue mendaci lyra
40
uoles sonare: “tu pudica, tu proba
perambulabis astra sidus aureum.”
infamis Helenae Castor offensus uice
fraterque magni Castoris, uicti prece,
adempta uati reddidere lumina:
45
et tu, potes nam, solue me dementia,
o nec paternis obsoleta sordibus
neque in sepulcris pauperum prudens anus
nouendialis dissipare pulueres.
tibi hospitale pectus et purae manus
50
tuosque uenter Pactumeius et tuo
cruore rubros obstetrix pannos lauit,
utcumque fortis exsilis puerpera.”
“quid obseratis auribus fundis preces?
non saxa nudis surdiora nauitis
55
Neptunus alto tundit hibernus salo.
inultus ut tu riseris Cotytia
uolgata, sacrum liberi Cupidinis,
et Esquilini pontifex uenefici
inpune ut Urbem nomine inpleris meo?
60
quid proderat ditasse Paelignas anus
uelociusue miscuisse toxicum?
sed tardiora fata te uotis manent:
ingrata misero uita ducenda est in hoc,
nouis ut usque suppetas laboribus.
65
optat quietem Pelopis infidi pater,
egens benignae Tantalus semper dapis,
optat Prometheus obligatus aliti,
optat supremo collocare Sisyphus
in monte saxum; sed uetant leges Iouis.
70
uoles modo altis desilire turribus,
frustraque uincla gutturi innectes tuo
modo ense pectus Norico recludere
fastidiosa tristis aegrimonia.
uectabor umeris tunc ego inimicis eques
75
meaeque terra cedet insolentiae.
an quae mouere cereas imagines,
ut ipse nosti curiosus, et polo
deripere lunam uocibus possim meis,
possim crematos excitare mortuos
80
desiderique temperare pocula,
plorem artis in te nil agentis exitus?”