1
Limitum prima origo, sicut Uarro descripsit, a[d] disciplina[m]
<Et>rusca[m]; quod aruspices orbem terrarum in duas partes diuiserunt,
dextram apellauerunt <quae> septentrioni subiacere<t>, sinistram
quae a meridiano terra<e> esse<t> <ab oriente ad> occasum, quod
5
eo sol et luna spectaret, sicut quidam carpiunt architect<i> delubra
in occidente<m> recte <s>pectare scripserunt. Aruspices altera[m]
linea[m] a septentrione ad meridianum diuiserunt terram, <et> a me[ri]dia[no]
ultra antica, citra postica nominauerunt.
Ab hoc fundamento maiores nostri in agrorum mensura uidentur
10
constituisse rationem. Primum duo limites duxerunt; unum ab oriente in
occasum, quem uocauerunt decimanum; alterum a meridiano ad septentrionem,
quem cardinem appellauerunt. Decimanus autem diuidebat agrum dextra et
sinistra, cardo citra et ultra. Quare decimanus a decem potius quam a duobus,
cum omnis ager eo fine in duas diuidatur partes? Ut duopondium [et duouiginti]
15
quod dicebant antiqui, nunc dicitur <di>pondium [et uiginti], sic eti<am>
duo[de]cimanus decimanus est factus. Kardo nominatur quod directus a kardine[m]
caeli est. [Nam sine dubio caelum uertitur in septentrionali orbe].
Postea hoc ignorantes non nulli aliud secuti, ut quidam
agri magnitudinem, qui qua longior erat, fecerunt decumanum. Quidam non
20
ortum <s>pectant, sed ita aduersi sunt, ut sint contra septentrionem;
ut in agro Campano qui est circa Capuam, ubi est kardo in oriente[m> et
Ab his duobus omnes agri partes nominantur. Reliqui limites
fiebant angustiores et inter se distabant par[t]ibus interuallis. Qui spectabant
25
in oriente<m>, dicebant prorsos: qui dirigebant in meridianum, dicebant
Haec uocabula in lege, quae est in agro Uritano in Gallia,
item in quibusdam locis adhuc permanere dicuntur. Limites autem appellati
transuers<i> s<unt> a limo, [id est] antiquo uerbo [transgressa];
30
a quo dicunt poetae "limis oculis"; item limum cinctum, quod purpuram transuersam
habeat, <e>t limina ostiorum. Alii et prorsos et transuersos dicunt
limites a limi<n>ibus, quod per eos in agro intro et foras eatur. Hi
ab incolis uariis ac dissimilibus uocabulis a caeli regione aut a loci
natura sunt cognominati: in alio loco sicut in Umbria circa Fanum Fortunae,
35
qui ad mare spectant maritimos appellant, alibi qui ad monte<m> montanos.
Primum agri modum fecerunt quattuor limitibus clausum
[figuram similem:], plerumque cent<en>um pedum in utraque parte (quod
Gr<a>eci plethron appellant, Osci et Umbri uorsum), nostri centen<um>
et uicen<um> in utraque parte; cuius ex IIII unum latus, sicut diei
40
XII horas, XII menses anni, XII decempedas esse uoluerunt. <IU> actibus
con<clus>um locum primum appellatum dic<unt> fundum. Hi duo fundi
iuncti iugerum definiunt. Deinde haec duo iugera iuncta in unum quadratum
agrum efficiunt, quod sint in omnes partes actus bini in hunc modum. Quidam
primum appellatum dicunt sortem et centies ductum centuria[m>. sunt qui
45
centuriam maiorem modum appellant, ut Cremonae de<nu>m et duce<nu>m.
Sunt qui minorem, ut in Italia triumuirale<m> iugerum quinquagenum.Nam
et omnes in subsiciuis extremae centuriae, quae non sunt quadratae, in
eadem permanent appellatione.
Optima[e] ergo ac rationalis agrorum constitutio est,
50
cuius decimani ab oriente in occidentem diriguntur, kardines a meridiano
in septentrionem. Multi mobilem solis ortum et occasum secuti uariarunt
hanc rationem. Sic uti<que> effectum est, ut decimani spectarent ex
qua parte sol eo tempore, quo mensura acta est, oriebatur. Et multi, ne
proximae coloniae limitibus ordinatos limites mitterent, exacta conuersione
55
di<s>creuerunt. Et sic per totum orbem terrarum est unaquaeque limitum
constitutio, ubi proxima ***
Sunt et aliae limitum condiciones, quae ad solum non
pertinent [, hoc est ad artem nostram]. Solum autem quodcumque coloniae
est adsignatum, id uniuersum pertica appellatur: quidquid huic uniuersitati
60
adplicitum est ex alterius ciuitatis fine, [sine solidum siue <culte>llatum