1
UERS. 1, 2. Domine, audiui auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum in medio annorum: uiuifica illud. In medio annorum notum facies, cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Quam uel qualem Domini auditionem iste audiuit, et timuit? Illam nimirum quam ipse postmodum edicit: Deus, inquiens, ab austro ueniet, et sanctus de monte Pharan; cornua in manibus eius, ibi abscondita est fortitudo eius, etc. Ueraciter huiusmodi auditionem audiendo timere siue expauescere fidelis et sapientis animi est. Quantum enim hoc est, quod ueniens in hunc mundum Deus et Dominus omnium, maiestas altissima cunctis uirtutibus coelorum timenda et adoranda, carne assumpta, manibus confixis ad crucis cornua pependerit; et ut hoc pateretur, ut tam male tractaretur tantus Dominus, contumacium culpa seruorum causa exstitit? Quisquis eorumdem seruorum hanc auditionem audit, id est sentit uel intelligit, (hoc enim est auditionem audire, quod audiuit auris corporis, etiam aure cordis percipere); quisquis, inquam, eorumdem seruorum istud audiuit et considerauit, quomodo non timuit, quomodo non expauit? Puta quod attonitus dixerit: Heu! quid erit de nobis seruis malis, quorum propter scelus talem tantumque Dominum tam male tractati oportuit?
Noui quemdam, Deo teste, qui per uisum eleuatis sursum oculis aspicere se putauit altitudinem summae et incircumscriptae magnitudinis, et miro atque ineffabili modo uim sentire illius diuinae uirtutis, et quasi in medio eiusdem altitudinis, magnitudinis, immensitatis uidere stantem nimis excelsum et ineffabiliter altissimum illum Filium hominis, qui crucifixus est pro nobis. Cumque uisus eiusdem magno quidem, sed suaui, ultra quam dici potest, pondere premeretur, haec, quam dixi, cogitatio illi in mentem uenit: Heu! quid erit de nobis seruis malis, quorum propter scelus talem tantumque Dominum tam male tractari oportuit? statimque cogitationi huic alia cogitatio quasi desuper ab ipso Filio hominis emissa suauissime respondit: nec ego nunc tantus Dominus existerem, nisi propter seruorum causam tam male tractatus fuissem: et quae mihi fuit causa passionis, eadem est gloriae et honoris.
Qualiacunque sint haec, illud recte dixerim, quia opus hoc magnum tamque incomprehensibile est, ut quisquis dignus fuit audire auditionem eius. recte timeat et oret pro ignorationibus. Nam ignorantiam quidem huius rei nullus habere debet, sed ignorationem, inconsiderationem eius, qui non habeat, nullus est, quia nullus ad plenum considerare uel aestimare potest. Non tamen timor huiusmodi timor est seruilis aut poenalis, sed est timor sanctus permanens in saeculum saeculi, quem charitas non foras mittit, sed intus adducit, in quo maiestatem aeterni Dei laudant angeli, adorant dominationes, tremunt potestates. Hoc ex ipsa re satis manifestum est. Nam ubi dixit: Audiui auditionem tuam, et timui, non libet subaudiri, ne fieret, quod futurum esse audiui, cum dicat protinus: Domine, opus tuum in medio annorum, uiuifica illud. Hoc ipsum citius fieri optauit et orauit, quod futurum esse audiens timuit. Ergo bonus timor, sanctus timor, de quo alibi Psalmista: « Adorabo, inquit, ad templum sanctum tuum in timore tuo . » Domine, inquit, opus tuum in medio annorum uiuifica illud. Miro modo iste non timidus, sed timoratus et orat et prophetat. Quid est enim in medio annorum? Qui sunt anni, quorum in medio fieri orat quod audiens futurum esse timetur? Annos istos libenter intelligimus annos uitae hominis, quos Psalmista computatos habens: « Dies, inquit, annorum nostrorum in ipsis septuaginta annis . » Et quidem numerum hunc excesserunt potentiores magisque durabiles aliqui: sed si « in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor . » Ergo anni uitae hominis septuaginta sunt. Futurum autem erat ut in medio huius numeri annorum uiuificaret Dominus opus suum, opus mortificatum, opus suum, quod est genus humanum. Et quidem et coeli et terra et mare et omnia quae in eis sunt, opera sunt Domini. Sed homo quoddam opus speciale est Domini, opus manuum Domini. Nam de caeteris « Dixit Deus, et facta sunt . » Ut autem hominem faceret, assumpsit lutum et plasmauit et fecit opus manuum. Hinc Isaias: « Et nunc, inquit, Domine, Pater noster es tu, nos uero lutum; et fictor, et opera manuum tuarum omnes nos . » Et sanctus Iob: « Manus tuae fecerunt me et plasmauerunt me totum in circuitu . » Ergo etsi caetera Dominus operatus est, homo tamen proprium quoddam opus manuum Domini est, quod diabolus per serpentem mortificauit morte animae, subsequente ex iusta Dei sententia corporis morte. Hoc opus ita mortificatum uiuificaturus erat in medio annorum uitae hominis annorum septuaginta. Et ita factum est. Cum enim esset ipse Dominus homo factus, paulo minus quam in medio septuaginta annorum, scilicet aetatem habens annorum triginta trium, ipse moriendo atque resurgendo uiuificauit opus suum, genus humanum, moriendo mortem destruxit animarum nostrarum: resurgendo uitam reparauit corporum nostrorum. Igitur miro modo iste timuit, qui in isto timore hoc ipsum, quod timebat, prophetando orauit, ut citius fieret, orando prophetauit, quod citius faciendum esset.
Iterum ait: In medio annorum notum facies. Quid notum facies in altero medio annorum? Diximus enim, quia in medio annorum uitae hominis, opus tuum uiuificasti, id est templum tuum, templum non manufactum corporis tui Iudaica impietate solutum suscitasti, et cum ipso generis humani uitam reparasti. Quid facies notum in altero dimidio annorum, nisi hoc ipsum, quod reuera uiuificaueris iam dictum opus tuum. Cum enim completi fuerint septuaginta anni, ex quo illud opus tuum, illud templum tuum aedificasti de corpore uirginis matris, iam tunc notum factum erit, quid operatus sis uenientibus Romanis et ueritatem tuam implentibus in destructione templi manufacti, super quae calumniam sustinuisti a dicentibus: « Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud . » Item: « Uah, qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas! » Non enim remanebit lapis super lapidem, qui non destruatur. Mira et pauenda celeritas operis tui, Domine, quia in medio annorum nostrorum, annorum septuaginta, qui uitae nostrae anni sunt, uiuificabis illud, sicut iam dictum est, et in altero eorumdem annorum medio praedicantibus apostolis sic notum facies quid egeris, ut eiusdem operis tui gloriam aemulatio templi Iudaici, templi manufacti, occultare siue obscurare non possit, quia destructum erit. Magna ira, magna tunc pressura erit populo huic. Sed quid?
5
Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Non erimus sicut Sodoma, non efficiemur quasi Gomorrha, sed reliquiae saluae fient ex nobis. Hinc et Isaias dicit: « Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus . » Et est sensus: Nisi Dominus praeordinasset, ut reliquiae saluae fiant ex nobis, et omnis Israel saluus sit, cum plenitudo gentium subintrauerit, ita gens nostra tota consumpta fuisset absque reliquiis, sicut Sodomitae omnes igne et sulphure sunt consumpti, excepto Lot, qui non erat ex illis. Quod apud septuaginta Interpretes ita legitur: In medio duorum animalium cognosceris, non praeterire libet, maxime quia in coetu, siue in conuentu Ecclesiae usitatum est. Simplex quidem interpretatio et opinatio uulgi, ait beatus Hieronymus, de Saluatore intelligitur, quod inter duos latrones crucifixus agnitus sit. Qui autem melius, hoc dicunt, quod in prima Ecclesia, quae de circumcisione fuit, et de praeputio congregata duobus populis se hinc inde cingentibus intellectus sit Saluator et creditus. Sunt qui per duo animalia duo intelligant Testamenta, Nouum et Uetus, quae uere animantia sint atque uitalia, quae spirent, et in quorum medio Dominus cognoscatur. Sequitur:
UERS. 3. Deus ab austro ueniet, et Sanctus de monte Pharan. Semper hactenus admirando exclamauerat. Nunc rem ipsam latius eloqui incipit, super cuius magnitudine attonitus exclamationem praemiserat: Deus, inquit, ueniet, et Sanctus ueniet. Unde ueniet? Ab austro et de monte Pharan. Quod de Christo Dei Filio scimus uel credimus, propter quod et loquimur, libenter in istis prophetae uerbis intelligimus, qua a Deo exiuit, et in hunc mundum uenit homo factus secundum operationem Spiritus sancti. Spiritus enim sanctus sicut in multis Scripturarum locis, ita et hic recte per austrum intelligitur, qui uentus est calidus, et e regione frigido aquiloni oppositus, quo significari solet spiritus malignus Spiritui sancto contrarius. Ipsa autem Dei Patris persona per montem Pharan, siue secundum septuaginta Interpretes, per montem umbrosum et condensum significatur, quia uidelicet incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius, et immensa est altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae eius: quod innuit, ut supra diximus, titulus ipse: Oratio Habacuc prophetae pro ignorationibus.
Porro Deus et Sanctus ipse est Christus Filius Dei, utique Deus uerus, homo Sanctus, nequaquam in iniquitatibus conceptus, et qui peccatum non fecit, nec inuentus est dolus in ore eius. Iste igitur, inquit, ueniet ab austro, id est ut ueniat iste, Spiritus sanctus efficiet. Nam propter charitatem suam magnam mittet eum Deus Pater, charitas autem Patris mittentis et Filii, qui missus est, quid est aliud, nisi Spiritus sanctus? Ergo a Spiritu sancto ueniet, id est ut ueniat, sicut iam diximus, Spiritus sanctus efficiet, et Spiritus sancti erit operatio, quod eum uirgo incorrupta concipiet, et uerum Deum uerumque hominem pariet. Secundum tres istas unius uerae et summae Deitatis personas tribus distinctionibus canticum propheticum subdistinguitur. Distinctionum earumdem signum est semper, quod Hebraice sela et a Graecis translatoribus interpretatum est diapsalma, de quo sciendum est, quod nisi in psalterio et in praesenti loco sit positum. Et puto, ait beatus Hieronymus, musici cuiusdam soni esse signaculum, aut certe perpetuitatem eorum quae praedicta sunt indicari. Et ubicunque sela, hoc est, diapsalma siue semper apponitur, ibi sciamus non tantum ad praesens tempus, uerum ad aeternum uel quae praecesserint, pertinere.
Prima distinctio ab hoc uersu incipit: Operuit coelos gloria eius; secunda: Fluuios scindes terrae; tertia: Maledixisti sceptris eius. Et prima quidem distinctio spectat ad Deum Dei Filium, de quo dixerat Deus: Ab austro ueniet; nam cornua, inquit, in manibus eius, ibi abscondita est fortitudo eius, etc.
Secunda distinctione manifestum est quod alii personae loquatur. Nam egressus es, inquit, in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Et illa persona recte intelligitur Spiritus sanctus, quem per austrum significari accipimus, qui uisibilia praesentiae suae signa praebuit egrediens cum Christo suo in salutem populi sui, quod suo loco planius dicendum erit.
10
Tertia distinctione alia persona est, cui loquitur: Maledixisti sceptris eius, postmodum dicens: Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Iesu meo, et illam personam, cui loquens hoc de Domino Iesu suo confitetur, Patrem gratanter accipimus. Nunc iam ipsam seriem prosequamur.
Operuit coelos gloria eius, et laudis eius plena est terra. Sic loquitur haec et caetera quae sequuntur, tanquam timore plenus, et illo auditu in interiore homine attonitus, quem praemisit: Domine, inquiens, audiui auditionem tuam, et timui. Dixerat: Deus ab austro ueniet, et Sanctus de monte Pharan, siue de monte umbroso et condenso. Iam quasi quaereres qualis uel quantus Deus, et quantae sanctitatis Sanctus? Operuit, ait, coelos gloria eius, et laudis eius plena est terra. Cum dicit: Operuit coelos gloria eius, quid nisi hoc intimare uult, quod aeque umbrosus et condensus sit ut ipse mons, id est ipse Pater, de quo uenit idem Deus? Denique ualde umbrosum et condensum, ualde incomprehensibilem illum testatur esse, dum dicit: Operuit coelos gloria eius, quod idem est ac si dicat: Incomprehensibilis est Diuinitas eius etiam coelis, id est cunctis spiritibus angelicis. Tantus, tam gloriosus est iste Deus. Quam sanctus sit, si quaeras: Et laudis eius, ait, plena est terra. Pulchre distingue gloriam Dei, laudem Dei. Nam inde gloriosus, quia Deus: inde laudabilis, quia sanctus. Et sicut gloria Diuinitatis eius coelos, ut iam dictum est, operuit: ita laude sanctitatis, laude sanctae humanitatis eius terra plena est. Nec coeli, id est angeli, gloriam diuinae claritatis eius ad finem perspicere possunt, nec homines in terra sanctitatem et humilitatem humanitatis eius, quantum est dignum, laudare sufficiunt. Non habet finem Deus magnus et excelsus, non habet aestimationem Deus homo factus, sanctus et bonus. Quid ergo, si gloria eius coelos operuit? Unde cognoscetur, si est umbrosus atque condensus? Ait:
UERS. 4. Splendor eius ut lux erit. Ac si dicat: Non ita est umbrosus et condensus, ut non possit uideri, non ita est incomprehensibilis, ut non possit agnosci. Splendebit enim, et splendor eius ut lux erit, id est creaturam satis illuminabit. Habitat quidem lucem inaccessibilem, sed tolerabilem nouit emittere splendorem. In ipsum lucis profundum accedere uel penetrare creatura non potest, sed ad creaturam lux ipsa tentatiuo splendore procedere potest. Splenduit gloria eius ipsis coelis, quos operuit, et terrae splenduit, ubi homo factus homines latuit. Splendor eius mirabilium est operum effectus. In coelo et in terra mirabilia fecit, et quot mirabilia fecit, toties splendorem emisit. Et huiusmodi splendor eius ut lux est, et ut lux erit, quia creaturam suam angelicam siue humanam ad cognoscendum se ipsum sufficienter illuminat et illuminabit.
Quid tandem umbrosius, quid condensius eo quod sequitur: Cornua in manibus eius, ibi abscondita est fortitudo eius? Cornua namque uexilla dicit et trophaea crucis, cuius brachiis confixae fuerant manus eius. « Cum » enim « in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis . » In cruce ergo paulisper abscondita est fortitudo eius, quando dicebat ad Patrem: « Tristis est anima mea usque ad mortem; » et: « Pater, si possibile est, transeat a me calix iste ; » et in ipsa cruce: « Pater, in manus tuas commendo spiritum meum . » Quid tam umbrosum, tam condensum? Nam « nos, » ait Apostolus, « praedicamus Iesum Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam . » Quomodo autem uel ad quid ibi abscondita est fortitudo eius? Nimirum sicut in carne absconditur hamus, ad hoc ut piscis capiatur: ita quasi ferreus Diuinitatis aculeus ad hoc latuit humanitate absconditus, ut diabolus caperetur. Nam hoc est quod de Behemoth siue Leuiathan ad beatum Iob Dominus loquitur: « An extrahere poteris Leuiathan hamo? » Subauditur enim, ut ego. Proinde cum dicit: Cornua in manibus eius, id solum nos attendere uult, quod cornibus siue brachiis patibuli fixae fuerint manus eius. Alioquin magis proprie dixisset: Manus eius in cornibus, sicut non sic dicere solemus: crux in Christo, sed: Christus in cruce fixus. Hoc magis perpendere nos uult, quod propter confixionem, qua cruci confixus uel in cruce exaltatus est, omnis potestas siue omne regnum, quod per cornu figurari solet, datum est in manibus siue in manu eius, sicut ipse praedixerat: « Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum ; » et sicut ait postea: « Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra . » Ipse propheta protinus enuntiat quid euenturum esset inde, quod ibi abscondita est fortitudo eius. Ait enim:
UERS. 5. Ante faciem eius ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes eius. Quid enim est hoc, nisi ac si diceret: Illo quasi hamo Leuiathan capietur? Sicut enim piscis hamo captus ante pedes capientis hamumque trahentis de flumine siue de mari egreditur, ita diabolus egredietur, inquit, ante pedes eius, hoc est, ueniet in potestatem eius, et foras idem princeps mundi eiicietur. Duo dixit: Ante faciem eius ibit mors: et egredietur diabolus ante pedes eius. Et haec sunt quae nos credimus et loquimur, et credentes speramus, quia ante conspectum eius mors fugit: resurrexit enim, et nobis resurrectionis gloriam donauit, diabolumque auctorem peccati et mortis ad praedicationem Euangelii sui fecit foras egredi, et ante pedes, id est ante praedicatores suos conculcari. Sequitur:
15
UERS. 7. Stetit, et mensus est terram. Aspexit, et dissoluit gentes, et contriti sunt montes saeculi. Incuruati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius. Ipse, qui in cruce mortuus fuit, ubi abscondita erat fortitudo eius, resurgens a mortuis, nimirum non iam abscondita, uel abscondenda, sed deinceps manifesta fortitudine stetit, subauditur: a dextris uirtutis Dei ad expugnandas reliquias peccati, ad debellandos hostes Euangelii sui. Nam « ecce uideo coelos apertos, » ait Stephanus protomartyr, « et Filium hominis stantem a dextris uirtutis Dei . » Et Isaias iamdudum fuerat praelocutus: « Stat ad iudicandum Dominus, et stat ad iudicandos populos . » Stetit ergo Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio diabolum uictum habens ante pedes suos. Et mensus est terram. Quomodo mensus est, nisi tanquam iudex uiuorum et mortuorum? Nempe quod de Dauid praescriptum fuerat, quia « percussit Philisthiim, et percussit Moab, et mensus est funiculo coaequans terrae. Mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad uiuificandum , » hoc de isto manuforti uenerabiliter est sentiendum, quia mensus est terram, et mensus est duos funiculos, unum funiculum misericordiae, et unum funiculum iudicii: funiculum misericordiae ad uiuificandum, funiculum iudicii ad occidendum. Ita metiendo terram aspexit gentes, miseratus est super gentes, funiculum misericordiae ad uiuificandum mensus est super gentes. Porro funiculum iudicii ad occidendum mensus est super Iudaeos, ut excaecati caderent in ore gladii, et captiui ducerentur in omnes gentes. Id ipsum, quod dicimus de aspectu misericordiae, quo aspexit gentes, pulchre innuit hoc dictum: Et dissoluit gentes, et quod subiungitur: Et contriti sunt montes saeculi, et incuruati sunt colles mundi. Quid enim est: dissoluit, nisi ad poenitentiam emolliuntur? Econtra de impio dicitur, quia cor eius indurauit. Et quid est: Contriti, sunt montes saeculi, et incuruati sunt colles mundi, nisi ad poenitentiam contristati sunt principes saeculi maiores, qui intelliguntur per montes, et minores, qui significantur per colles? « Commota est et contremuit terra, » ait Psalmista, « et fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt, quoniam iratus est eis . » Bona contritio, quae fit ab itineribus aeternitatis eius. Nam hoc est contritum cor et humiliatum, quod non despicit Deus. Hoc totum fuit, uel est metiri funiculum unum, funiculum misericordiae ad uiuificandum. Porro quod continuo sequitur:
UERS. 7. Pro iniquitate uidi tentoria Aethiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian, mensio est funiculi alterius, funiculi iudicii ad occidendum. Nam de illo Aethiope hic sermo est, qui non mutabit pellem suam, et de illo Madian, qui semper et pertinaciter declinat iudicium secundum hoc ipsum nomen, quod est Madian. Madian quippe interpretatur declinans iudicium, et significat eos, qui non credunt futurum iudicium. Igitur ipse, qui aspexit et dissoluit gentes aspectu misericordiae, ipse pro iniquitate uidit, id est sicut iniquitatem iudicauit omnem incredulum, omnem animam hominis increduli et malum operantis, Iudaei primum et Graeci. Siquidem tabernaculum Aethiopiae est omnis anima Iudaei malum operantis potius quam tabernaculum Libani, id est templum ipsum, de cuius candore siue religione solebat gloriari et dicere: « Templum Domini, templum Domini est. » Uerum dicere licet, quia ex quo Saluatore crucifixo tenebrae circa meridiem factae sunt, et secundum illud praesagium contigit in Israel, et obscurati sunt oculi eorum, et ipsi templum, et omnia sacra Iudaeorum tabernacula Aethiopiae facta sunt. Sicut enim Aethiopes ex uicino splendidi solis calore denigrati sunt, ita Iudaei miro modo de praesentia Saluatoris per inuidiam suam facti sunt, et per odium lucis obscurati sunt oculi eorum. Igitur pro iniquitate uidi tentoria Aethiopiae, id est sicut ueram et consummatam iniquitatem iudicauit atque damnauit cuncta quae prius sibimet habitabilia fuerant festa, uel caeremonias religionis Iudaicae.
Deinde turbabuntur, ait, pelles terrae Median. Et iste et alius propheta, uidelicet Isaias, qui cum dixisset: « Iugum enim oneris eius, et uirgam humeri eius, et sceptrum exactoris eius superasti, » statim addidit: « sicut in die Madian ; » ad illum nos mittunt historiae locum, ubi Gedeon dux Israel miro modo turbauit castra Madian. Omnis Madian, et Amalec, et orientis populi congregati fuerant simul; et Gedeon quaesierat signum in uellere scire uolens, si saluum faceret Dominus populum suum per manus eius, sicut locutus est. Diuisitque trecentos uiros, quos de omni Israel secum retinuerat in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque uacuas ac lampades in medio lagenarum. Cumque omnes secundum ducis edictum atque exemplum per gyrum castrorum in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades et dextris sonantes tubas, clamauerunt: Gladius Domini et Gedeonis. Omnia itaque castra turbata sunt et fugientes mutua caede se truncabant. Secundum rei illius gestae similitudinem turbabuntur, ait, pelles terrae Madian, id est omnia sacra uel secreta gentilium declinantium iudicium, non credentium futurum esse iudicium. Quod Gedeon Christi praetulerit typum secundum sui nominis interpretationem: Gedeon namque interpretatur circuiens uterum; et quod uiri eius trecenti martyres Christi significauerint certantes atque morientes pro fide sanctae Trinitatis; et confractio hydriarum mortes fragilium corporum, fulgur autem lampadarum gratiam significauerit miraculorum, quae post martyrum caedes splenduerunt, unde superata atque confusa sunt cuncta fanatica gentilium, sancti Patres latius tractauerunt, quae quoniam suis in locis inueniuntur, hic non perscribimus uitantes legentis fastidium. Igitur turbabuntur, ait, pelles terrae Madian, id est uanitates et insaniae falsae eorum, qui non credent secundum praedicationem Euangelii futurum esse iudicium, superabuntur atque destruentur per mira et inaudita praelia martyrum, sua corpora ad supplicia tradentium et moriendo uincentium. Sequitur:
UERS. 8. Nunquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus, uel in mari indignatio tua? Huiusmodi interrogationes interdum facere potuerunt et caeteri prophetae et fecerunt, excepto quod iste cum maiore interrogat admiratione. Exempli gratia: Ubi Daniel uidit in uisione quod quatuor uenti coeli pugnabant in mari magno, et quatuor bestiae grandes ascendebant de mari diuersae inter se, et deinde throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit et interfecta est iudicio eius bestia illa magna, aliarum quoque bestiarum potestas ablata, admirari poterat ipse Daniel, et eodem modo interrogare: Nunquid in leonibus iratus es, Domine, aut pardis et ursis furor tuus, et in uentis atque in mari indignatio tua? Nunquid de talibus est tibi eura, ut propter haec in iudicio sedeas? Et ratione ipsa respondente, non, consequebatur ut per illas imagines significarentur quaedam alia maiora, quae scire uolens ille: « Accessi, » inquit, « ad unum de assistentibus, et ueritatem quaerebam ab eo de omnibus his . Simili modo et Zacharias de multis quaerit, et dicit: « Quid sunt haec, Domine mi? » Iste autem magis attonitus, et maiori admiratione citatus (uidebat enim et audiebat aure uel oculo prophetali, unde timeret, sicut praemisit: Domine, audiui auditionem tuam et timui ) interrogat et dicit: Nunquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus, uel in mari indignatio tua? Et sine dubio responsum est: Non. Nullam quippe iram elementa inanimata meruerunt, et sicut Danieli, sicut Zachariae interrogantibus, ita et huic dictum est, quid essent uel significarent ea quae uidebantur. Nulli tamen ita expositum est aliquod eiusmodi mysterium, ut concederetur ei scribere manifeste ad intelligendum; imo sic praecipiebatur: « Tu autem claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum . » Quid iste uiderit, ut diceret? Nunquid in fluminibus iratus es, Domine; et caetera sequentia, paulo manifestius sonant, cum dicit: Uiderunt te aquae, et doluerunt montes, gurges aquarum transiit, dedit abyssus uocem suam, etc.
Itaque sicut in legalibus dictis: « Non alligabis os boui trituranti, » cum audimus Apostolum dicentem: « Nunquid de bobus cura est Deo? » scimus respondere: Non; sed de praedicatoribus hoc dicit lex spiritualis: ita in his uisionibus propheticis, dum dicit: Nunquid in fluminibus iratus es, Domine? et ipse uidens siue propheta, et nos uidentis sensum habere cupientes, respondere sciamus: Non, et sub nominibus montium atque collium, equorum, atque quadrigarum, fluminum siue aquarum, sagittarum lucentium et fulgurantis hastae caeterarumque rerum, de quibus aeque, ut de bobus Deo cura non est, res illas intelligamus, de quibus Deo sine dubio cura est. Flumina illa nobis in intellectu sint, quorum uoces auditae sunt, uel audiri potuerunt: aquae illae et mare illud et flumina, de quibus in psalmo scriptum est: « Eleuauerunt flumina, Domine, eleuauerunt flumina uocem suam. Eleuauerunt flumina fluctus suos a uocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris: mirabilis in altis Dominus . » Flumina enim, quae eleuauerunt uocem suam, sacra catholicae fidei dogmata sunt, Domino dicente: « Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae . » Porro alia flumina contraria, quae eleuauerunt fluctus suos a uocibus aquarum multarum, illa sunt de quibus gloriatur draco magnus, ut apud Ezechielem Dominus loquitur: « Ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti draco magnus, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis: Meus est fluuius . » Populi enim sunt inquieti et impetuosi, qui eleuauerunt fluctus suos, fluctus persecutionum atque seditionum, a uocibus aquarum multarum, id est propter uoces Christi discipulorum habentium abundantiam coelestium gratiarum. Illud mare totus mundus est, mundus impiorum et incredulorum, cuius tanquam maris elationes mirabiles fuerunt. Mirabilis autem Dominus in altis, Dominus qui eleuationes illas compescuit. Qualiscunque uocabula sint tam in his quam in caeteris, quae sequuntur, illas debemus intelligere res, quibus Deum summe sapientem et summe iuste irasci uel indignari a ratione non discordet. Sequitur: Qui ascendes super equos tuos, et quadrigae tuae saluatio.
20
UERS. 9. Suscitans suscitabis arcum tuum, iuramenta tribubus, quae locutus es. Quia semel interrogauit: Nunquid in fluminibus iratus es, Domine? et interrogando interrogationis atque responsionis uiam nobis aperuit, interrogemus etiam de his: Nunquid super equos quadrupedes, Domine, ascendisti aut ascendes, et quadrigis uectaberis, ut reges et consules? Nunquid arcum intendes et sagittarius fies, et scapulas hominum transfiges et percuties inter pulmonem et stomachum aut egredietur sagitta per carneum cor eorum? Et respondebis: Non. Nam ascendes quidem equos tuos: sed equi tui homines sunt sponte subeuntes obedientiae tuae frenum. Ascendes quidem quadrigas tuas; sed quadrigae tuae quatuor Euangelia siue Euangelii tui quatuor sunt sacramenta per totum mundum currentia. Scilicet incarnatio tua, passio tua, resurrectio tua, ascensio tua, quae sine dubio sunt saluatio nostra, quarum sine fide nulla est saluatio nostra. Cum istis equis et quadrigis tuis suscitans suscitabis arcum tuum, id est praedicans praedicabis futurum iudicium tuum, te ad iudicandos uiuos et mortuos uenturum, quemadmodum illi testes resurrectionis et ascensionis tuae te uiderunt euntem in coelum. Illud namque praedicare iudicium quodammodo tale est, ut si quis intendat arcum suum; quia sicut arcus de longe ferit, ita de longinquo uenit dies iudicii, ita ut, antequam feriat, praeuideri non possit.
Suscitabis et iuramenta tribubus, quae locutus es. Quae sunt illa iuramenta? Duobus quidem hominibus iuramenta locutus es, scilicet Abrahae et Dauid, dicens Abrahae: « Per memetipsum iuraui, quia fecisti hanc rem . » Et iurans Dauid, sicut Scriptura dicit: « Iurauit Dominus Dauid ueritatem . » Uerumtamen et omnia dicta tua propter firmam et insolubilem ueritatem dici possunt iuramenta. Tu es enim ille angelus, de quo in Apocalypsi scriptum est: « Et Angelus, quem uidi stantem super mare, leuauit manum suam in coelo, et iurauit per uiuentem in saecula saeculorum, qui creauit coelum et terram et ea, quae in eis sunt, quia tempus amplius non erit, etc. . » Quaecunque locutus es, tam uera tamque firma sunt, ac si iuraueris per temetipsum siue per beatam Trinitatem uiuentem in saecula. Coelum enim et terra transibunt, uerba autem tua non transibunt. Ascendendo super equos et quadrigas tuas, et suscitando arcum tuum implebis omnia, quae tanquam iuramenta locutus es, quorum finis erit dare tribubus terram ueraciter fluentem lac et mel.
Semper. Iam dictum est supra, quod a uersiculo illo: Deus ab austro ueniet, et Sanctus de monte Pharan siue umbroso et condenso, quo sanctam intelligimus Trinitatem, trina distinctione distinctum sit hoc canticum, et singularum distinctionum signum sit semper, pro quo in Graeco diapsalma, in Hebraico sela scriptum est, et ubicunque apponitur, ibi uel quae sequantur uel quae praecesserint, non tantum ad praesens tempus pertinere sciamus. Ea ergo, quae iam dicta sunt, manifestum est ad personam pertinere Dei, et Sancti qui ab austro et de monte umbroso et condenso, id est a Spiritu sancto et a Patre Deo uenturus erat. Et nunc interposito semper, quae sequuntur, ad personam dicuntur Spiritus sancti, quod maxime ex illo uersiculo liquet: Egressus es in salutem populi sui, in salutem cum Christo tuo, ait itaque: Fluuios scindes terrae.
UERS. 10. Uiderunt te aquae, et doluerunt montes, gurges aquarum transiit. Ne fluuios et aquas siue aquarum gurgites hic intelligamus uulgariter, uetuit nos interrogatio praemissa dicentis: Nunquid in fluminibus iratus es, Domine? aut in fluminibus furor tuus? Uel in mari indignatio tua? Ergo fluuios terrae, id est omnes sapientes siue omnes loquacitates philosophiae mundanae, tu auster bone, tu Spiritus sapientiae, scindes; tu, qui flumen, id est doctrinam euangelicam absque scissura currere facies sequentibus signis. Ad quid illos fluuios scindes? Nimirum ut minus aut nihil ualeant per scissuras comminuti atque attenuati, et transeant per eos calceati. Nam hoc est quod apud Isaiam taliter dictum est: « Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti, et eleuabit manum suam super flumen in fortitudine Spiritus sui, et percutiet eum in septem riuis, ita ut transeant per eum calceati . » Lingua namque maris Aegypti loquacitas est sapientium saeculi, quam Spiritus sanctus stultam fecit, quae dum scissa et contra semetipsam diuisa est, facilius transierunt per eam quicunque fuerunt uel sunt calceati pedes in praeparatione Euangelii pacis. Hoc facto uiderunt te aquae, et doluerunt montes, id est cognouerunt te populi, et doluerunt principes aliqui dolore poenitentiae, aliqui dolore inuidiae. Et intumescent quidem populi multi, quomodo interdum aquae intumescunt, sed tumoris eorum finis erit. Hoc est quod nunc ait: Gurges aquarum transiit. Sequitur:
UERS. 10, 11. Dedit abyssus uocem suam, altitudo manus suas leuauit. Sol et luna steterunt in habitaculo suo, in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastae tuae. Ubi gurges aquarum, hoc est omnis eorum impetus pertransiit, qui necabant populum tuum abyssus, id est inferi laudauerunt te. Tunc etiam superi, id est angeli in plausum suis manibus concrepuerunt, et uictorem ueluti gestu quodam et tripudio eleuatarum manuum demonstrarunt. Sol tuus et luna et omnis splendor, qui prius illuxerat populo tuo, et postea malorum pondere et tenebrarum horrore uniuersa fuerant cooperta, receperunt lumen suum et pristinum habuere fulgorem. Sagittae tuae et fulgurans hasta, id est plagae tuae et eruditio tua lumen populo tuo praebuerunt. Denique in luce sagittarum tuarum et in splendore hastae tuae, quae eos ad hoc corripuit, ut emendaret, ambulauit populus tuus te timens, te diligens, et magnam tui admirationem habens. Hinc protinus sequitur:
25
UERS. 12, 13. In fremitu conculcabis terram, in furore obstupefacies gentes. Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum usque ad collum. Procedere et properare uolens animus adhuc ad ante dicta reuocatur. Minus enim, quam cupit, ipse sibimet dixisse uidetur. Siquidem de temporibus uerborum omnino tacuit, tanquam casu et absque ulla ratione uariata sint in his dictis propheticis. Futuro tempore Propheta dixerat: « Fluuios scindes terrae, » et repente uerbum iam coepit agere praeteriti temporis: uiderunt te aquae, et doluerunt montes, gurges aquarum transiit, et subinde iterum secundum tempus futurum in luce sagittarum suarum ibunt: in fremitu conculcabis terram, in furore obstupefacies gentes, statimque rursus tempore praeterito. Egressus, inquit, in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo, etc. Nunquid casu et absque ullius rationis intuitu ita in prophetis suorum tempora uerborum uariare consueuit Spiritus sanctus? Non utique absque ratione est, quae etsi nobis omnino non patet, tamen inde persentire aliquid dulce et iucudum est. Attendenti diligenter illud occurrit, quia sermo propheticus ea quae quodam certo tempore uentura uel facienda essent, magis praeteriti temporis uerbum edixit; illa uero, quae fieri non desinerent omnibus diebus usque ad finem saeculi, uerbis futuri temporis enuntiauit. Siquidem ut praedicatores suos in mundo haberet Dominus, et futurum praedicaret iudicium usque ad finem saeculi, non erat defuturum, et idcirco uerbis futuri temporis edixit: Ascendes super equos tuos, suscitans suscitabis arcum tuum. Ut autem in infirmitate passionis lateret uirtus Diuinitatis eius, certo et quodam breui tempore futurum erat: et idcirco praeterito tempore dixit: Ibi abscondita est fortitudo eius. Discretio haec eadem illic euidentius apparet, ubi de passione sua loquens praeterito tempore ait: « Foderunt manus meas et pedes meos , quod semel oportebat fieri. Futuro autem: Narrabo, inquit, nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te , quod fit et fiet usque ad consummationem saeculi. Quapropter ab eo, quod ait: Fluuios scindes terrae, repetere libet.
Uerumtamen prius egressum illum, de quo ait: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo considerare ad rem praesentem nonnihil attinet. Egressus es, ait, id est praesentiae tuae uel aduentus tui ad homines signa uisibilia dedisti, Deus inuisibilis. Ita egressus es cum Christo tuo. Ergo cui haec dicuntur, alia est persona, quam ipse Christus. Nec uero persona Patris hic intelligenda est, quia uidelicet personam illam ex nomine nulla Scripturae auctoritas refert taliter apparuisse hominibus, ut uisibilia praesentiae suae signa praeberet. Filius Dei, Deus inuisibilis, homo uisibilis factus est, et cum ipso taliter egresso Spiritus sanctus ita egressus est in salutem populi sui, ut uisibile daret signum aduentus sui. Nam et super ipsum Christum suum descendit corporali specie sicut columba, et super discipulos Christi sui apparuit tanquam ignis, et super singulos eorum sedit. Ita egressus est in salutem populi sui cum Christo suo, id est ut saluaret populum cum Christo saluatore nostro. Primo egressu uisus est ad aquas Iordanis, ubi baptizabatur Christus eius. Pulchre ergo ab aquarum similitudine incipit opus eiusdem Saluatoris in laudem eius qui egressus est in salutem populi sui. Fluuios, ait, scindes terrae, uiderunt te aquae, etc. Uerbum scindes latius est et plus significat quam si dixisset: emittes siue aperies. Uno namque hoc uerbo et malorum desolationem et bonorum significat fluuiorum diffusionem. De malis uel contrariis iam supra positum est exemplum: « Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti, et eleuabit manum suam super flumen in fortitudine Spiritus sui, et percutiet eum in septem riuis, ita ut transeant per eum calceati . De bonis dictum est alibi, « quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine, et quae erat arida, in stagnum, et sitiens in fontes aquarum . Et mali quidem fluuii sunt fluuii terrae, boni autem fluuii non sunt eiusdem terrae, sed scissi, id est per diuisiuam gratiam dati sunt terrae. Utrumque coeptum est fieri ab aquis Iordanicis, ab illo egressu quo in specie columbae Spiritus sanctus ad aquas Iordanis egressus est cum Christo suo in salutem populi sui. Exinde namque coepit Iesus Christus eius praedicare publica praedicatione, et in digito Dei daemonia eiicere.
Taliter egressum, uiderunt te, inquit, aquae et doluerunt montes, id est cognouerunt te populi et inuiderunt principes. Nam turbae quidem admirabantur, Pharisaei autem dicebant: « In Beelzebub principe daemoniorum eiicit daemonia . » Uiderunt, inquam, te aquae, et doluerunt montes, quia exierunt Christo tuo obuiam turbae cum ramis palmarum pium hosanna conclamantes, et inuiderunt principes sacerdotum mortem illi machinantes: « Uidetis, quia nihil proficimus; ecce mundus lotus post eum abiit . » De talium quolibet in psalmo dictum est: « Concepit dolorem, et peperit iniquitatem . » Et aqua et montes pariter uiderunt te, quod scilicet tu cum illo Christo tuo esses, et quod ille non in Beelzebub, sed in te multa signa faceret; sed aquae uiderunt te et laudauerunt; montes autem uiderunt et inuiderunt.
Deinde gurges aquarum transiit. Quid ibi fuit gurges aquarum nisi profunda et seditiosa malitia Iudaeorum? Denique sicut turbas illas, quae uiderunt et laudauerunt, nomine aquarum, et sicut pontifices et Pharisaeos nomine montium: ita concilium, quod illi collegerunt, et habitatores Ierusalem recte intelligimus nomine gurgitis aquarum. Nam hinc est quod idem Christus tuus iam dudum per Psalmistam dicebat, orans: « Saluum me fac, Deus, quoniam intrauerunt aquae usque ad animam meam . » Ille gurges aquarum transiit, subauditur, super Christum tuum. Transiit, inquam, id est uenit quidem, sed non diu mansit super eum. Intrauit usque ad animam eius, id est tandiu donec ille moreretur. Sed quid protinus? Dedit, inquit, abyssus uocem suam, altitudo manus suas leuauit, sol et luna steterunt in habitaculo suo. Post gurgitem aquarum transeuntem statim dedit abyssus uocem suam, quia statim ubi dixit: « Consummatum est , » et emisit spiritum, statim inferna contremuerunt, et qui in illa tali abysso erat sanctorum populus, dedit uocem suam lacrymabilem, quam nos per fidem tam bene intelleximus ac si praesentes ibi fuissemus. Illa uox huiusmodi fuit: Aduenisti desiderabilis, quem exspectabamus in tenebris, ut educeres hac nocte uinculatos de claustris. Post talem abyssi uocem altitudo quoque manus suas leuauit; resurrexit ille a mortuis. Et hoc uidens omnis altitudo coelorum plena felici admiratione plausum fecit, et tripudiando exsultauit. Nec mora, deinde sol et luna steterunt in habitaculo suo. Nam tuus, id est Christus ascendit in coelum, et stetit uel sedit a dextris uirtutis Dei, et Ecclesia eius sublata de inferis ipsa quoque a dextris stetit sicut psalmus praedixit: « Astitit regina a dextris tuis . » Exinde coepit fieri et fit et fiet usque ad consummationem saeculi id quod protinus sequitur temporibus mutatis, id est facto transitu de praeterito ad uerba temporis futuri.
In luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastae tuae. In fremitu conculcabis terram, in furore obstupefacies gentes. Illuminati namque sunt apostoli, et praedicando emittere coeperunt uerba ueritatis. Illa denique uerba sagittae sunt, tuae sagittae lucentes luce sua uiam uitae demonstrantes, et acumine suo corda populorum ad poenitentiam compungentes. Hinc illud in psalmo: « Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent, in corde inimicorum regis . » Et est sensus: Uerba praedicationis tuae acuta sunt usque ad animam pertingentia et non homines, sed uitia hominum interimentia, quibus confixi populi in corde inimicorum regis, id est in corde suo, qui prius inimicabantur regi Deo uel regno Dei, cadent sub te, id est adorabunt te sub tuum imperium redacti. Nec sola erunt praedicationis uerba, sed sequentur et signa terribilia. Bene ergo cum dixisset: In luce sagittarum tuarum, addidit: In splendore fulgurantis hastae tuae. Fulgurans hasta faciendorum est signorum potentia. In huius splendore et in illa sagittarum luce ibunt, ait, subauditur: tam praedicatores, quam auditores Euangelii. Et ita factum est et fit et fiet usque in finem saeculi. Et sagittarum lux et splendor hastae fulgurantis eo usque processit, ut Christiana fides obtineret principatum mundi, et super gentes exerceret in fortitudine zeli boni seueritatem magisterii religiosi. Dicit ergo sagittarum eiusmodi, talisque hastae Domino, Spiritui sancto: In fremitu conculcabis terram, in furore obstupefacies gentes. Ubi enim super mores hominum terrena sapientium magisterium exercetur, ibi terra conculcatur in fremitu: et ubi gentiliter uiuentes pro modo peccati puniuntur, uerbi gratia, cum traduntur Satanae in interitum carnis, ibi gentes per iustum furorem afficiuntur stupore.
30
Nunc demum diligentius considerandum est quod dixit hoc modo: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Nec enim uacare putando est ista repetitio: In salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Denique unus quidem est Spiritus et una est salus populi eius, sed duo leguntur in Euangelio Christi egressus eiusdem, et geminum est eiusdem salutis opus. Primus egressus in specie columbae ad aquas Iordanis, secundus egressus in coenaculo super apostolos in igne et linguis dispertitis. Hoc iam supra dictum est. Porro de gemino salutis opere itidem sciendum est quia primum est opus remissio peccatorum, secundum diuisio gratiarum. Remissionem peccatorum opus primum et maxime necessarium a passione Christi sui coepit operari. Ille enim resurgens a mortuis, et stans in medio discipulorum insufflauit et dixit eis: « Accipite Spiritum sanctum . » Et subaudiendum est: in remissionem peccatorum. Sequitur enim: « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis . » Diuisio gratiarum secundum salutis opus erat quidem in quibusdam ex parte effectum ante Christi passionem, ut haberent aliqui sermonem sapientiae et sermonem scientiae, fidem et prophetiam, operationem uirtutum, discretionem spirituum. Sed post passionem eius die Pentecostes abundantius peractum est, datis insuper generibus linguarum, ut exinde salus eadem cunctis gentibus innotesceret. Singillatim cuique credentium hoc opus perficitur, dum primum ex aqua et Spiritu sancto renascitur, et deinde per manus impositionem et chrismatis unctionem confirmatur. Ita in salutem egressus percussisti, ait, caput de domo impii, denudasti fundamentum usque ad collum. Semper. Impius diabolus est, et domus eius mundus, siue omne quod in mundo est, scilicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum et superbia uitae. Quid ergo intelligimus caput eiusdem domus nisi aut ipsum diabolum principem mundi aut originale peccatum, quod regni uel domus eius caput et principium fuit? Hoc caput percussisti percussione lapidis in passione Christi. Et proinde recte dictum est, quia egressus es in salutem populi tui. Deinde domus eiusdem denudasti fundamentum usque ad collum, id est quidquid errorum, quidquid uitiorum erat in mundo, non dimisisti indiscussum tam illud quod latebat, sicut latet domus fundamentum, quam illud quod patebat, sicuti patet corporis collum. Illis namque linguis igneis, quas foris ostendisti, intus feruidi et fortes, sapientes facti et eloquentes non cessauerunt, donec propalarent mundi huius sapientiam, quanta esset stultitia, et quae dicebantur in templis gentium sacra, quanta essent sacrilegia. Tertium est hoc semper, de quo quid sit, iam semel et secundo dictum est. Sequitur:
UERS. 14. Maledixisti sceptris eius, capiti bellatorum eius uenientibus ut turbo ad dispergendum me. Exsultatio eorum sicut eius qui deuorat pauperem in abscondito. Quoniam distinctione trina distinctum est hoc canticum, cuius uidelicet distinctionis signum est semper siue diapsalma, tertio iam appositum, et in antedictis clare discernuntur duae personae, Filii et Spiritus sancti, delectat hanc tertiam partem cantici referre ad propriam personam Patris, ut sit canticum siue laus totius Trinitatis.
Maledixisti, inquit, sceptris eius, etc. Ac si dicat: Non hac uice solum, non hac uice primum percussus est impius, quando passus est Christus; sed iam dudum damnatus fuerat, et triplex est iudicium damnationis eius. Primum est quod maledixisti sceptris eius, secundum quod maledixisti capiti bellatorum eius, tertium quod maledixisti cunctis bellatoribus eius uenientibus ut turbo ad dispergendum me. Tunc maledixisti sceptris eius, quando in coelo damnasti superbiam eius uolentis tenere sceptra coeli diuinumque imperium et se ipsum facere Altissimum. Dicebat enim in corde suo: « Similis ero Altissimo . » Illis eius sceptris maledixisti, id est propter illam praesumptionem irrecuperabiliter illum damnasti. Tunc uero maledixisti capiti bellatorum eius, quando dixisti ad serpentem, per quem decepit hominem, quod fuit initium belli eius contra humanum genus, unde et idem serpens recte dicitur caput bellatorum eius: « Quia fecisti hoc, maledictus eris inter omnia animantia et bestias terrae, etc. . » In serpente ipse maledicebatur, et ex eo uocabulum sumpsit, ut uocetur serpens antiquus. Maledicis nunc usque cunctis bellatoribus eius uenientibus ut turbo ad dispergendum me et cunctos similes mei timentes te. Illorum primus fuit Pharao rex Aegypti, nouissimus erit Antichristus. Ille namque uidelicet Pharao, primus post uerbum promissionis, uelut quidam turbo dispergere me uoluit, id est auferre mihi effectum iuramenti, quod ad Abraham iurasti in repromissione beati seminis, id est Christi, quia ut nullum ueniret semen, masculos omnes necari praecepit. Sed quid illi et caeteris prouenerit, quis nescit?
UERS. 15. Uiam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum. Cumque ille persequens ausus esset post eos ingredi, submersus est cum exercitu suo in mari, et ibi deiecisti eum, et periit cum curribus et equitibus suis. Illi primi fuerunt omnium persecutione manifesta persequentium nomen tuum: caeteri omnes sicut similes sunt uel fuerunt, ita similem sibi damnationem acquisierunt et acquirunt. Et iuste maledicti sunt bellatores eiusmodi, quia in hoc ipso exsultant, quod uacat eis occidere et persequi, quod est assimilari diabolo uel Antichristo. Hoc est quod ait: Exsultatio eorum sicut eius qui deuorat pauperem in abscondito. Quis enim est ille, qui deuorat pauperem in abscondito nisi ille qui dum insidiatur, ut rapiat pauperem, et quantum potest, rapit, dicit in corde suo: Deus non requiret? Et quidem illud magnum et gloriosum fuit, quod illum carneum Pharaonem, et currus et exercitum eius mare operuit; tuis autem equis siue hominibus in eodem mari uiam fecisti. Sed multo magis multoque gloriosius est, quod eadem aqua per Christi sacramentum credentes in eum transmittit ad regnum aeternum omnia operiens peccata, quae spiritalium castra sunt Aegyptiorum, et quod in mari huius saeculi, ubi erat lutum aquarum multarum, id est nimium carnalis et turbida conuersatio gentium, uiam fecisti illis equis tuis, de quibus supra dixi: Qui ascendes supra equos tuos et quadrigae tuae saluatio.
UERS. 16. Audiui, et conturbatus est uenter meus, a uoce contremuerunt labia mea. Uersiculus iste idem sonat, eamdemque admirationem renouat, quam in initio praemisit: Domine, inquiens, audiui auditionem tuam, et timui. Exposuit quid audiens timuisset, et nunc demum quasi per illam bene ordinatae orationis partem, quam rhetores complexionem uocant, ad primam propositionem rediens, audiui, inquit, et conturbatus est uenter meus, a uoce contremuerunt labia mea. Conturbatio haec siue tremor iste optabilis est, quia utilis est, magnumque diuini respectus emolumentum habet. Ait enim: « Ad quem autem respiciat nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?
35
Conturbato ergo uentre, et a uoce, quam intus audierat, contremiscentibus labiis, optat eamdem conturbationem et tremorem sibi adaugeri et optando dicit: Ingrediatur putredo ossibus meis, et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis, et ascendam ad populum accinctum nostrum. Gratulor, inquit, quod dicere iam potui: Conturbatus est uenter meus, quod dicere ille non meretur, qui non habet teneritudinem uentris, imo duritiam cordis tanquam duritiam lapidis, cuius cor Deus non emolliuit, qualium Pharao rex Aegypti notissimus habetur in sanctis Scripturis. Gratulor, inquam, quod opera tua, Domine, considerans intremui per Spiritum humilitatis: opto autem, ut mihi adaugeas humilitatem cordis, ut loquens ad te Dominum meum magis ac magis agnoscam quia puluis sim et cinis, moxque futurus putredo et uermis. Putredo illa, id est putredinis illius memoria, qua postmodum putrescam, in ossibus meis et subter me scateat, id est humiliet totum, quidquid est in me, uirtutis aut boni operis, et in radice cordis, in profundo conscientiae magis ac magis accrescat. Taliter enim fiet, ut requiescam in die tribulationis. Quod sciens Christus tuus, ubi dixit: « Discite a me quia mitis sum et humilis corde, » statim hoc addidit: « Et inuenietis requiem animabus uestris . » Et quis ille dies tribulationis? Non longe quaeratur. Nam hoc tempus, in quo sumus, in quo uiuimus, dies tribulationis est. Siue singulariter diem siue pluraliter dies dixeris, dies tribulationis est, dies mali sunt, quia pleni sunt aduersis, pleni sunt peccatis. « Beatus homo, » inquit Psalmista, « quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum, ut mitiges ei a diebus malis . » Hanc intendens mitigationem iam dictus Christus tuus loco memorato ita incipit: « Uenite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam uos . » Quid enim est aliud: « et ego reficiam uos, » quam et ego uos a diebus malis mitigabo? Et ostendens, in quo: « Tollite, ait, iugum meum super uos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde. » Ac demum intulit: « Et inuenietis requiem animabus uestris . » Ergo putredinem in ossibus admittere et subter se scatentem habere, uel propter conscientiam putredinis, quod tu homo mox futurus es, mitem esse et humilem corde, hoc est iam requiescere non solum in futuro, uerum etiam in praesenti saeculo.
Quid autem sibi uult, quod, cum dixisset: Ut requiescam in die tribulationis, addidit: Et ascendam ad populum accinctum nostrum? Quid nisi quod mitem esse et humilem corde, est ueraciter accinctum esse et ad populum accinctum ascendere, populum, a quo regnum coelorum uim patitur et uiolenter diripitur? Qua enim alia cinctura nisi humilitatis spiritu Moysen accinctum esse putas, ut fortissimum spirituum Deum uniuersae carnis teneret dicentem: « Dimitte me , » et ad suam uoluntatem inflecteret? Indubitanter sciendum est quia absque hac cinctura nulla usquam iustitiae fortitudo est. Quamuis multorum quispiam sit operum, absque isto iustitiae praesidio nullus est, nec ille populus accinctus populus eius est, qui accinctis renibus carnes agni comedens per mare ascendit, sicut hic nunc dixerat: Uiam fecisti in mari equis tuis. Uane Synagoga de operibus confidit, quia impossibile est eos iustificari, qui suam uolentes statuere iustitiam iustitiae Dei non sunt subiecti. Hoc est, quod continuo per metaphoram aptissime dicit:
UERS. 17. Ficus enim non florebit, et non erit germen in uineis. Mentietur opus oliuae, et arua non afferent cibum. Abscindetur de ouili pecus, et non erit armentum in praesepibus. Sub isto senario numero uniuersa reprobat opera legis, quae sex diebus operari concedit. Et idcirco reprobat, quia Iudaeus operarius legis non intendit, ut celebret Sabbatum Domini, non habet fidem et humilitatem, quam commendans: Inuenietis, ait, requiem animabus uestris. Ficus et uinea nec non et oliua praesenti loco Synagoga est, et arua non afferentia cibum Iudaicae caeremoniae sunt. Pecus et armentum minores et maiores Iudaei, siue populus et sacerdotes sunt. Eorum omnium fidem et humilitatem Christi non habentium opera cuncta reprobantur dicendo: Ficus enim non florebit, etc. Ac si dicat: Idcirco humilitatis gratiam tantopere desidero, quia in operibus legis nullus est fons iustitiae, nullum germen iustitiae, nullum opus iustitiae, nullus omnino uitalis cibus animae. In quo pecus abscissum est de ouili et armentum a praesepibus fugitur in eo quod Iudaeus non credit, quod iustitiae Dei non uult subiici et non audit uocem Domini siue pastoris boni. Hinc ille dicit: « Sed uos non creditis, quia non estis ex ouibus meis . » Item: « Propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis . »
UERS. 18, 19. Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Iesu meo. Deus Dominus fortitudo mea. Quod dicit, hoc est: Idcirco Israel sectando iustitiae legem in legem iustitiae non peruenit, quia non ex fide, sed quasi ex operibus. Ego autem non quasi ex operibus, sed ex fide credam in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Nam dicendo: In Domino gaudebo, confitetur Patrem; dicendo: Exsultabo in Deo Iesu meo, confitetur Filium; dicendo: Deus Dominus fortitudo mea, confitetur Spiritum sanctum. Et ponet pedes meos quasi ceruorum, et super excelsa mea deducet me uictor in psalmis canentem. Sicut enim pedes ceruorum agiles sunt ad dumeta transilienda et alta petenda, sic per hanc fidem agilis ero, ut in legem iustitiae perueniam, et in lapidem offensionis non offendam. Et deducet me haec iustitia fidei super excelsa mea, id est super iustitiam operum. Deducet, inquam, me uictor Deus unus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, in psalmis canentem uictoriam cursus mei, non operibus meis, sed gratiae eius ascribentem, et per hoc gratias sempiternas agentem.