1
Licet interdum humana mens phantasticis uisionibus fallatur, sed non miraculorum signis falli potest, quae uirtutum operator Dominus in fidelibus suis operari dignatur. Ab Aegyptiis namque Magis illusione phantastica rex captus est Memphiticus cum uniuersa Aegypto, falsa et imaginabilia habens pro uero; sed postquam diuinitus ostensa sunt portenta uirtutum, Magi etiam ipsi cum caeteris, quanquam primum increduli, postmodum tamen professi sunt hoc esse digitum Dei . Coeli nempe, hoc est quique fideles, gloriam Dei loquuntur, et in omnem terram uirtutum ipsius sonus progreditur. Unde pro modulo nostrae possibilitatis, impolito quidem sermone, sed non ignobili materie, quaedam insignia ad notitiam conabor mittere posterorum, qualiter in terris nostra aetate rex patefecerit immortalis militem suum, beatum uidelicet Amandum, gloriosae in coelestibus dono immortalitatis a se muneratum. Si quis autem obstinata mente nostrum in hoc stylum studuerit redarguere, arbitrans nos nisi uulgares rumores sequi uelle, huic iaculum opponimus, quod quondam refutantibus ueritatem obiecit pastor et primipilaris Ecclesiae. Non possumus, inquit, quae audiuimus et uidimus non loqui . Nil namque hic calamus aperit currentibus articulis, nisi quae euidenter obtutus probauere scriptoris, testimonium ei reddentibus eiusdem temporis monachis, clericis atque etiam uenerandae memoriae et insignis famae laicis.
CAPUT PRIMUM. Incendium Elnonense. Miracula ad reliquias S. Amandi Cameraci et Coceii facta.
2·2
Cap. 2. Igitur anno ab Incarnatione Domini 1066, a transitu uero Amandi 406, sub III Iduum Februariarum, Elnone accensae sunt domus in foro hora fere tertia, unde et in ipsam praedicti pontificis ecclesiam plumbeis tabulis tectam, per tegulas sub ipsis tabulaticis flamma prorupit, antiqui hostis, ut credimus, inuidia. Quae ipsa cum omnibus claustris suis statim est incendio deuastata, nec non et apostolorum principis, sed et alia germani ipsius ecclesia. Campanae fundendo in puluerem sunt redactae; diruta etiam quaeque ornamenta ecclesiae, columnas dico de Pario lapide cum analogio honestae fabricae. Ubi quiddam contigit relatu dignissimum, quod, sicut uidentes et audientes in stuporem uertit non minimum, ita lecturis, ut reor, erit ueluti monstrum. Nam mox ut ipsae campanae a flamma sunt inuasae, coeperunt insimul, nullius nisi solius Dei impulsu, resonare ac si diuinitus monerentur plangere ruinam sui et ecclesiae, donec, ut praelibatum est, in puluerem sunt redactae.
Cuius habitationis restituendae gratia, fratres cum abbate ipsius loci, ex consulto marchionis terrae, atque episcoporum, petitione quoque Francorum obnixa, feretrum, quo corpusculum uenerandi Patris recubabat, per Galliam detulerunt, quos cum tanto thesauro Galli ubilibet locorum honorifice et summa cum deuotione susceperunt. Excessimus sane monasterio septimo Idus Iunii; repedauimus in idem sub die IUNonas Iulii. Quid autem hac intercapedine quatuor hebdomadum, meritis saepe dicti pontificis coram immensitate uulgi, in ipsa regione sit gestum, non ducit mater Ecclesia reticendum; quae filios suos orthodoxos, filiationemque suam in bona perseuerantia quaquauersum conseruantes laetatur functos honore populorum. Sed haec omittentes, iam ad ea quae decreuimus notanda ac memoriae commendanda, stylum, quanquam stolidum, uertamus.
Quaedam itaque peragrantes loca, Cameracum urbem deuenimus cluentem pontificali cathedra. In qua propter ualuas quidam insensatus constrictis arctissime in neruo pedibus residebat, qui, ut ab incolis palam factum est nobis, ob nimiam insani capitis amentiam, quamdam propinquarum suarum sauciauerat. Ubi cum honorifice ab antistite Lietbertho cunctoque ipsius loci clero recepti, hospitandi gratia commaneremus, illum miserum donari S. Amando interpellauimus, quatenus solutum uinculis corporalibus, sanctus, cui donaretur, apud diuinam clementiam obtineret daemoniacis absolui nexibus. Quod et ita factum est. Nam et pontifex nostris assensum praebuit petitionibus, et ille pontifex noster, cuius corpus deportabatur, liberam mentem eatenus captiuato a summo pontifice Christo impetrauit, ita ut inde nobiscum progrediens, nullum malesani capitis indicium ultra praetenderet.
5
Ab ipsa quoque urbe uestigia detorquentes cum immenso comitatu ciuium, tendebamus uersus oppidum, cui uocabulum est Coceium, ubi multae auersiones ab oppidano, seu iudice eiusdem loci, familiae inferebantur S. Amandi, quae circa ipsum degebat oppidum. Sed ubi loco, quo dispositum erat tendere, propiauimus, ecce quemdam presbyterum ecclesiae in honore S. Remigii exstructae, Milonem nomine, cum plebe promiscui sexus non modica, obuium habuimus, humiliter obsecrantem, ut thecam tanti pontificis in ipsam S. Remigii ecclesiam deferri ibique paululum requiescere permitteremus. Est autem ab hoc loco non multum distans quidam uiculus, quem dicunt Uernulium. In hoc iacebat mulier, stratu recubans ob immensum languorem membrorum, quae a lecto nequiuerat egredi per curricula bis quinque annorum. Haec ubi aure percepit sonos et cantus plebis eo diuertentis, causam percunctatur. Cumque didicisset corpus S. Amandi a fidelibus turmis illo transferri, continuo in haec uerba prorupit: O si daretur me saltem manibus reptantem, quasi quadrupedem ei obuiam fieri, implorarem sanctum, quatenus interuentione sacra meae suffragaretur imbecillitati! Sed cum inhianter arderet quae optauerat completum iri, interuentu tanti Patris, eius uota clemens praeuenit diuinitas, cui, quae mortales nec optare audent, promptum est praestare. Confestim denique sanguis discurrens circa neruos membra languidae firmauit, languore exhausit, robore consolidauit. Sicque lecto, cui clinica diuturno languore incubuerat, leniter exsiliens, exorsa est pedetentim progredi usque ad limen domus; inde non contenta incedere, ut est mos mulieribus, rapto cursu accurrens arripit feretrum, narrans cum idoneis testibus quae circa se et quanta suo egerit patrocinio ille miraculorum operator egregius. Tum corrigiam ceruici suae, quasi seruile iugum, imposuit, seque, ut erat libera, dominio sancti mancipauit. Nec immerito, quippe qui eam, quae quasi quadrupes uitio naturae decreuerat exire, sibi bipedem naturali usu fecerat ouanter occurrere.
Huius etiam consobrinus quidam iuuenis, liber et ipse, sex lustra et eo amplius habens, mutus a natiuitate, auditum tamen et intelligentiam plene capiens adducitur, qui ob linguae officium sibi diuinitus concedendum multas sanctorum ecclesias inuiserat; sed, ut dictum sit pace eorum, tanti Patris meritis istud seruabatur donum. Antiqua in hoc renouantur miracula, et alterius Zachariae imaginaria agnoscimus surrexisse tempora. Illi innuebant cognati, quod nomen uellet filio imponi; huic itidem innuebant propinqui, qua lege uellet se subiugare seruitio sancti. Ille nutu postulauit pugilarem sibi praeberi, ut quod lingua nequiuerat, notarent articuli; iste nutu aeque indicabat se bis binos argenteos pro capitis censu eidem sancto soluturum singulis annis. Ille quod paginae intendere uoluit, restituto mox linguae officio, aperto sermone pronuntiauit. Uideamus et in hoc quam iste iocundo miraculo imitatus sit eum, ubi coram feretro assistens corrigiam ceruici suae circumposuit. Continuo denique accedens Milo presbyter, cuius supra merainimus, in cuius et hic dioecesi natus perhibebatur et adultus, compendiose eum est allocutus: « Quid, inquit, praestolaris, frater? Si nequis sermone, saltem digitorum indicio sub testimonio praesentium exprime quod tenes in mente. »
6·2
Conticuere omnes, intentique ora tenebant.
6·3
Tunc ille, ut bis binis conatus est digitis totidem argenteos notificare, clara ac prima uoce protestatus est quod articulis moliebatur expromere. O quem et quantum, si adesses, cerneres plausum turmarum cateruatim undique confluentium, Deum hymnisonis uocibus nobiscum collaudantium, prae ingenti laetitia malas effusiones lacrymarum humectantium! Quid proferam de hac ipsa aetate sub qua informatus est sermone? Christus mortuum in peccatis hominem, atque in Dei laudibus mutum, passione sua hoc eodem aeuo uitae restituit, in laudes diuinas os eius aperuit, et B. Amandus interuentione sacra hunc famulum suum, qui quoquo pacto aequiparandus erat mortuo, quasi locutione uiuificauit, eumque laudes Dei extollere fecit, atque in gratiarum actiones Deo soluendas uerba formare apud diuinam clementiam obtinuit.
Nec minus et illud censeo praedicandum quod in ipso limine portarum castri praelibati uidimus mirabiliter gestum. Simul namque ut ipsa sancti cadaueris lectica oblique tenebatur transposita, quatenus plebs ceruices suas ei submitteret deuotione humillima, mulier quaedam approperans debilem filium ulnis ferebat, qui infra unius anni pene orbitam, terram calcare nequiuerat. Hic itaque, ubi eum genitrix feretro supposuit, clamitare cunctis audientibus coepit: « Depone me, mater, quantocius ab his, quibus uehor uehiculis, quia uideor mihi iam posse tibi pedissequus fieri. Ne uelis, obsecro, meae obuiare saluti, tuae quoque laetitiae aduersari. » Tum illa credens eum uerbis haec proferre puerilibus, aut etiam erroneis: « Noli, inquit, fili mi, noli, ne ab imminenti turba comprimaris, dum non possis ad exitum rei perducere quod effaris. » Et puer: « Possum, ait, mater, possum. » Post haec non praestolans responsum genitricis, ab ipsius continuo se extorsit lacertis, paulatimque tentata uia, in cursum se hilariter proripuit. His et huiusmodi clemens pontifex perpetratis circa ipsum castrum miraculorum signis, maluit, credo, oppidanos a uexatione suae familiae blanditiis compescere quam minis terrere. Sed quia haec pro capacitate ingenioli nostri taxauimus, iam ad ea quae restant, luce clarius nitentia, calamum transferamus, eius ad haec explenda inuocantes patrocinium cuius credimus meritis reputari tanta insignia gestorum.
CAPUT II. Miracula Lauduni, Calnici, Nouiomi et Duaci facta.
Postera denique aurora finem dante, montem Laudunii accessimus, ipsumque statim conscendimus, atque ibi ab episcopo Elenando, uniuersoque eiusdem loci clero cum ingenti ueneratione recepti eo die quieuimus. Interea sol uergebat ad occasum, et ecce quemdam insani capitis adducunt, manicis pedicisque ligatum. Nox ruit Oceano, cum interim pretiosissimi illius thesauri thecam circumuallantes pueri innuptaeque puellae, iuuenes cum senioribus, incipiunt deuote excubias, cum facibus et lychnis ardentibus. Nunc uero iam nox medium orbem tenebat, suadebantque cadentia sidera somnos, cum ille de repente iacens sub feretro in haec uerba prorupit: « Cur meos lacertos haec astringant ligamina, aut ubinam deiectus iaceam, posco, pandatis, qui circumastatis. » Tunc illi stupore attoniti, rati eum erratica, ut ante, uerba proferre, tamen quae sciscitabatur edocentes: « Ob nimiam, inquiunt, tui capitis amentiam, ligaminum nodis obstrictus ad patrocinium S. Amandi adductus es, cuius corpus in praesenti S. Mariae ecclesia noueris recubare. Deo, inquit, gratias mecum habetote, uis immanis abscessit denentiae; abscedant iam nunc oro catenae. » Qui simul ac ab omni nexu immunis factus est, consignans se in signaculo sanctae crucis, si quod, diabolo instigante, uerbum aduersus fidei puritatem, in ipso errore fuderat, pectus contundens, reum se professus est. Inde seruum se S. Amando tradidit, cuius precibus suae mentis columen indesinenter reputabat. Et merito eius se subdidit seruitio, cuius suffragio se eatenus mentis impotem a saeui tortoris nouerat eliminatum ergastulo.
Illa quoque non sunt silentio praetereunda quae die Dominica inde nobis remeantibus, habentur supra ipsum montem cunctis cernentibus gesta. Dum itaque portas urbis in supercilio montis positas, cum ingenti cohorte promiscui sexus, ipso feruore meridiei post haberemus, ecce mulier perplexis tibiis, serpens manibus, uultu terrae infixo, accessit, cunctisque uiam pandentibus feretro propinquauit. Res mira et admodum stupenda! Ubi se baiulis immiscuit, resolutis neruis se erigens, ipsum gestatorium, mirabile dictu! constanter arripuit. O quis fremitus ab ore uulgi resonabat, quantusque fragor monachorum, clericorum atque laicorum in Dei laudes resultabat! Tunc erat cernere turbas undique ad hoc insigne confluentes, in tantum ipsos baiulos gratia uidendae mulieris opprimentes ut uix quispiam eorum posset mouere pedes. Enimuero sapienti usi consilio fecimus sanctum corpus per spatium circiter trium horarum, super quamdam rupem in eodem requiescere loco, ut uel sic aliquantulum respirantes, dein ab ipso descenderemus supercilio.
10
Rem stupidus refero, miraque, fidelem quaerens auditorem, enarro; sed non nisi quae probante uisu haec titulantis acta sunt, fere sub unius horae spatio. Continuo namque quaedam secundi sexus persona accessit, quae septem annorum rotam euoluerat in moerore caecitatis; haec simul ut oculis loculum tetigit, detersa caligine, amissi luminis dispendia reparauit. Quae luci pristinae restituta, inde nobiscum progrediens, coepit erga se gesta Christi propalare magnalia.
11·2
Quaedam quoque puella ab utroque adducitur parente, quam uti materna fuderat aluus, perhibebant linguae officio ad ipsam usque diem caruisse. Haec pariter ubi uenerandi corporis receptaculum deosculatur, plectro linguae resoluto, uocis organa in laudem Dei sustolluntur. His et huiusmodi quampluribus plebs Laudunensis exhilarans corda miraculis, quae obtutibus nostris cernenda abstulit inexplicabilis concio promiscui sexus et aetatis, quae etiam postmodum nobis relata sunt a fidelibus uiris, grates soluebat maiestati Celsitonantis. Non solum huius, sed et caeterarum urbium indigenae ad haec confluentes spectacula, Deo soluebant ora uocibus hymnidicis, diuino numini laudem dicentes, quod causa sanctum illac deportandi acciderit, credentes quoniam nunquam a tanto patrono talia suis emanarent oculis, nisi ecclesiam ipsius incendium deuastauerit. Quippe quia nec ipsum suis allatum gauderent confiniis.
Inde utique cum immensa uulgi alacris pressura detorquentes uestigia, processimus tendentes uersus Nouiomi moenia. Iam currum immergere sol Oceano parabat aureus, cum castellulum, quod uocant Calneium, aduenimus, ibique hilariter hospitio recepti, noctu quieuimus. Ubi de mane post uigilias nocturnas quamdam uidimus matronam, quae in gremio confouebat puerum, gestantem absque lumine lampadem, ocellos dico in capite nullam in se habentes lucernam. Haec itaque accedens incipit effari, mediaque in uoce resistit, singultu quatiente dolorem, exprimens quo afficiebatur super glaucomate filii a natiuitate caecutientis. Cum hoc, inquit, puero noctem hanc peruigilem duxi, excubans sub feretro S. Amandi. Hunc sane enixa sum mundo absque lumine naturali, et ad hoc eum huc detuli, ut radiis meritorum istius illuminaretur sancti. Sed quia nondum uoti compos effecta sum, aliquibus huius sancti reliquiis tangite obsecro loca lucernarum, si quo modo diuina pietas mihi condescendat supplici, ad hunc sua gratia illustrandum. Tunc dentem saepedicti Patris, fabrili opere, auro decenter politum, baculum quoque sumentes, quo praedicationis suae rexerat praesulatum, posuimus, ut poposcerat genitrix, super loca lumiminum. Paruoque expleto interuallo, mox pueri ocelluli suo utuntur officio, nulla penitus obstante caligine clarescentes numine diuino. Tunc uero quique astantes, genitor in primis cum genitrice, uolentes hoc ad certam fidem experimento deducere, offerebant ei monilia, atque candelulas, caeteraque quibus puerilis animus solet arridere, et ipse, prout clare diiudicans, cuncta celeriter arripiebat, mox quoque ludendo porrigentibus sibi uicissim reiiciebat. Digitis etiam innuebant, et ipse contra similiter faciebat. Nec mora canonici prosiliunt ad campanas, nos autem cum populo in laudes prorupimus diuinas.
Dehinc Nouiomum, quo ire pergebamus, peruenimus, ibique S. Eligii quondam S. Amando, dum uterque aduiueret, familiarissimi loculos geminos, alterum cum monachis, alterum uero cum clericis obuiam habuimus. Ubi ex diuersis quibusque ordinibus suburbani oppidani, clerici cum monachis affuere, qui nostri patroni thecam cum immensa suscipientes ueneratione, ac summa deuotione in ipsam pontificalis cathedrae ecclesiam detulere. Tenso itaque in platea urbis nostro papilione, iidem haud sine ipsius loci antistite Baldewino reuerenter recipientes, eo asportauere, tanto gaudentes hospite. Ubi nocturnis de more expletis uigiliis, matutinorum quoque nostratim peractis solemniis, en mulier affuit oppressa enormi dolore uertiginis, in tantum ut sursum, aut dextrorsum, siue sinistrorsum non ualens caput deflectere, foret gaudio cassa luminis. Quae secus feretrum astans, ad ipsam usque mediantem lucem diei, ita reddita est incolumis ut his quibus prae dolore capitis priuata erat remediis, laetificaretur coram cunctis. Nam et uisu pristino statim redimita suspexit coelos, ad gratiarum Deo soluendas actiones, et circumferens oculos respiciebat hinc inde ad circumstantes, Domini circa se mirabiliter enucleatas narrans uirtutes.
Quo facto statim per ora uulgi disperso, quidam sedens pede distorto adducitur, qui propria non credens humo uestigia, iuuamine fulciebatur alieno. Unde factum est ut sanctissimi confessoris requirens auxilium, ipsius exploraret gratiam meritorum. Nam diutius coram eius manens tremebundus praesentia, tanti antistitis inuocabat precamina apud diuinam clementiam sibi profutura. Tandem igitur quod quaerebat reperit, et qui alienis uenerat, suis uestigiis rediit, patrociniumque sancti sibi non defore persensit Haec et huiusmodi quamplurima non modo his, uerum et aliis urbibus in Gallia, per nostrum hunc patronum, ut praelibauimus, ostensa sunt uirtutum insignia, quae acici nostrae non ualuerunt pertingere notitiam, prae immensitatis popularis pressura; sed quia noluimus excedere promissa, ad praesens ea scribimus duntaxat quorum nostros oculos non lauterunt insignia.
15
Sed et illud reticere non ducimus commodum, quod Duaci perspeximus insigniter perpetratum. Quaedam namque inter alias incolumis processit nobis femina, sed, nescio cui reatui obnoxia, non est inuenta sancto occurrere digna, fortassis in eum alicuius blasphemiae rea, quam necdum digna punierat poenitentia. Iudicia enim Domini abyssus multa . Unde factum est ut statim, ubi domum rediit, pedes eius natibus, manus quoque pectori quasi clauis infixae haererent, ac sic semimortua iaceret. Hanc utique uidimus ipsi ad perfugium nostri patroni, quasi mortuam, atque nullum penitus in se uitae spiraculum praetendentem, quodam deferri uehiculo, sed non multo post uidimus eam pedibus resolutis ac manibus uersa uice coram ipso erectam astare feretro. Haec sunt, quibus per Gallicam prouinciam beatissimi Amandi merita, ea tempestate declarare dignatus est Dominus. Cum quibus et alia, quae ab ipsis infirmis sanitate redintegratis sub testimonio fidelium nobis sunt relata. Qualia tamen ista, quanta et illa; in omnibus operibus suis sit nomen Domini benedictum in saecula. Amen.
20
CAPUT III. Ope S. Amandi carceratus liberatur, et suspensus suscitatur.
16. Mos fuit antiquis, nec non manet usque modernis,
Scriptoris calamum uarios percurrere sulcos.
Sic uariat mentem dictantis prosa, metrumque;
Unde metro canimus quiddam mirabilis actus
25
Gestum Coceii, postquam remeauimus ipsi.
Quod iam non oculis, sed fonte probauimus auris.
Terrae culturae se condonabat abunde
Quidam Landricus, hic quem ditauerat usus:
Solibus aestiuis is cum messoribus ipsis,
30
Tempore quo flauas segetes iam demetit aestas,
Stans laetos fructus proprios sumebat in usus,
Cum praemissus eques manuum calcaribus urgens,
Concitus a castro uenit, supra memorato
Landrico missus, et ei uim ferre paratus;
35
Qui nitens aliquos ab agro sibi ferre maniplos,
Mox ibi sensit agri possessorem dominari;
Denique ridiculum commisit uterque duellum;
Iste negando sua, sed et ille petens aliena.
Tum raptor missus, rapiendi iure potitus,
40
Conatu cassus proprio repedat pudibundus.
Cumque statim factum foret Albrico manifestum,
(Sic castellanus per nomen erat uocitatus)
Adducatur, ait, uinctis post terga lacertis.
Landricus dirum gestans sub gutture nodum
45
Carceris ima simul digne satis experiatur.
Ad cuius uerbum fera uincula carceris illum
Uallant et uexant, scrobis ac horrore retentant.
Hoc igitur castrum, sic est merito uocitatum:
Nam fera plebs eius barathri se trudit ad actus,
50
Cuius fluminibus se commiscendo Cocytus,
Post se Coceium trudit per praua suorum.
17. Qualiter hic tetro sit carceris erutus antro,
Pandimus, auctores ut deprompsere fideles.
Nempe catenatus, uallante crepidine clausus,
55
In diuersa trahi coepit: mentique reuenit,
Quod nuper titulis insignis Amandus honestis
Patrarat, mutis dans uerbum, lumina caecis.
Tunc orans lacrymis, et dans suspiria cordis,
Edidit ad tantum, sic clamans, uerba patronum:
60
Pontificale decus, operumque patrator opimus,
Praesul Amande, tuos nunc affore posco triumphos,
Non aliquem quaeris uerbis uti cameratis:
Simpliciter dico, iam nunc mihi proximus esto;
Si uerum de te nuper deprehendimus esse,
65
Quod per tanta, circa confinia nostra,
Exstent completa, non naturaliter acta;
Exige iam uerum clemens ex hoste tropaeum
Qui nimis immerito retinet me carceris antro,
Ac in me rerum coaceruat quaeque malarum.
70
Oro, iuues precibus, ne squalor carceris huius
Me uexando diu subigat, mortemque minetur.
Pondera mox ferri post eius uerba resolui
Sic coepere simul, quod fit mirabile dictu,
Ceu quis eum ferro manibus releuaret ab ipso.
75
Tum tractans sensim, capiens et iter pedetentim,
Egressusque foras uenit, iudex ubi caussas
Exercendo, latus stipante satellite fultus,
Uanos sermones referebat et undique sontes;
Coram quo positus, cunctis cernentibus exit
80
Landricus, post se nec quemquam surgere cernit.
Sic cuius clemens miseratio uociferantem
Audiuit pridem, nunc ipsum munit euntem.
Praecipuum quoddam miraculum in pago Nouiomensi, a B. Amando factum, sicut quorumdam relatione didicimus, legere uolentibus qualicunque scripto notificare curabimus. B. igitur Amando cum duodenis fratribus in pago Laudunensi, loco qui dicitur Baresetum, commorante, contigit ut rex Francorum Dagobertus die quadam Compendium deueniret, cuius aduentu comperto B. illuc Amandus pergere disposuit. Qui cum ad uillam Melincotum appellatam peruenisset, in domo cuiusdam uiduae, quae unicum habebat filium, hospitandi gratia diuertit. Interea quidam raptores, ex Beluacensi regione uenientes, quamdam inde praedam furto abductam ante se deducebant. Qui cum ab incolis eiusdem regionis se insequi perniciter cominus aspexissent, opaciore silua sese cum praeda sua protinus immerserunt, nec tamen de uita securi, aduersarios se insequentes pernici gressu fugiebant. Fortuito iam casu filius mulieris uiduae, in cuius hospitium B. diuerterat Amandus, per eumdem saltum solus deambulabat. Cum causam penitus ignoranti praedam suam latrones quasi custodiendam reliquerunt, et ipsi semet tantum saluare uolentes, expeditius iam fugere coeperunt. Porro uiri qui praedam de manu latronum festinabant eripere, iuuenem solum cum praeda a latronibus dimissa in saltu repererunt. Quem quia unum ex latronibus fuisse existimauerunt, comprehensum illico suspenderunt. Nec mora, rumor excitatur, clamor attollitur, filius mulieris uiduae suspensus atque iam mortuus esse nuntiatur. Ab omnibus pene incolis circumquaque manentibus curritur ad uidendum; mater etiam suspensi miserandis clamoribus eiulans cum B. quem hospitio susceperat, accurrit Amando. Quid plura? In tantum uir beatus super compassione mulieris indoluit, ut humi prostratus tandiu orationi plenus lacrymis incubuerit, donec iuuenem uiuum et incolumem propriae matri gaudenti et exsultanti, Deo propitiante restituerit. Ob hoc ergo paradoxi dignam et uenerabilem memoriam quaedam capellula exiguo sumptu eodem loco constructa est in honore B. pontificis Amandi, ad laudem Dei Saluatoris nostri Iesu Christi, sanctum suum in coelo et in terra mirifice glorificantis, qui cum Patre et Spiritu S. uiuit et regnat Deus per omnia saecula saecul. Amen.
CAPUT IU. Periculum mortis amotum. Clinica sanatur.
85
19. Styli pandat obsequium, succedens his miraculum
Ut quod claret praesentibus, pateat subsequentibus.
Processu namque temporis, dum structura fundaminis
Ecclesia resurgeret, ac ualenter proficeret,
Uarie operarii occupabantur plurimi.
90
Quorum mittuntur gemini terram fodere sabuli,
Willebertus uocabulo, Alberto sibi socio.
Hi ergo facti compares ad operandum agiles,
Exsequebantur gnauiter opus iniunctum pariter.
Qui unius articulo diei cum fossorio
95
Intrantes opificium, mortis incurrunt laqueum.
Quos si cepit, non tenuit, sed laxum sinum praebuit;
Et quos Satanas terruit, praesul noster eripuit.
Quos turbauit saeuitia, fouit misericordia.
Nam locus erat concauus iacens illis sub pedibus,
100
Terraque cum lapidibus imminebat ceruicibus.
Quid multis? Moles corruit, hosque ferme comminuit.
Willebertus pubetenus detinetur intrinsecus;
Albertus autem penitus ad ima scrobis truditur.
Quo concurrens uicinia, membra quaerebat mortua.
105
Nam quis uiuere crederet quam tanta moles sterneret?
Tamen uiuebat merito sancti praesulis inclyto.
Per quem mirum apparuit, quod seruum morti sustulit.
Terram enim quae ruerat, lapidumque uolumina
Amouentes finitimi, uix caput semimortui,
110
Quod pene iam contriuerant, ut petras illic iecerant,
Repperientes, extrahunt quasi cadauer mortuum.
Nullum uitae spiraculum in eo nec anhelitum
Percipientes uiuidum. Nam ab hora iam tertia
Usque fere ad septimam in tenebris horrentibus
115
Iacuerat sic obrutus. Inde trahentes pallidum
Mortuoque simillimum, cum tractarent de loculo
Et faciendo tumulo; cernentes hunc rubescere,
Intellexerunt uiuere. Hic quoque multo tempore
Post sanus uixit corpore cum illo suo compare,
120
Et post illum certissime perseuerans seruitio.
20·2
Anno ab Incarnatione Domini 1090, cui dam monachorum S. Amandi, per somnum uisio apparuit tanquam dehiscens coelum, ardorem igneum flammantem emiserit. Et ecce e uestigio clades ignea homines inuasit, quae contemptoribus Creatoris ardorem praeconaretur diuinae animaduersionis. Hic est enim calix iustae damnationis, qui per prophetam Ieremiam propinatur sanctae religioni contrariis . Quod ipsa re dignatus est Dominus euidenter declarare. Nam ardentes ad loca deferebantur sanctorum, et exstinguebantur meritis ipsorum. Quid hoc in facto utrorumque uoluerit mortalibus praemonstrare, nisi quod inobedientes iuste mereantur ignem gehennae, iussis uero Dominicis obtemperantes, misericorditer adipiscantur refrigerium quietis perpetuae? Unde quibusdam in ecclesia S. Amandi quadam dierum datis refrigerio, dum signis concrepantibus astarent monachi cum cordium ac uocum iubilo, iacebat mulier foris in domo languore clinica diuturno. Quae auribus sonitum percipiens signorum, dicensque hoc fieri pro remedio ardentium, filiam, quam domi habebat, et quemdam uocans sibi domesticum rogabat se baculo sustentandam, ab eis deduci ad oratorium. Fatebatur enim se fideliter credere, quod S. Amandus etiam ipsi ualeret salutis emolumentum meritis suis diuinitus impetrare. Quod et factum est. Denique ad ecclesiam talibus sustentaculis cum graui perueniens labore simul ac dolore, prostrata implorabat sibi tanti Patris suffragia succurrere. Cum non multo post paulatim erigens se, aliquantulum meliorata, et de augenda sibi iam confisa salute, dans manum alteram filiae, altera baculum tenens peruenit ad altare. Ubi orans cum fide, ex integro sanitati restituta est pristinae. Quod sentiens surrexit, atque laetabunda remeare coepit. Cumque dexteram ei porrigeret filia, monens eam assumere uirgam in uia regenda; illa exsiliens et circa altare discurrens, proclamabat se ultra ad sustentandum non egere baculo, nec alicuius adminiculo; quippe cui S. Amandi beneficiis optatae salutis commodum diuina concesserit miseratio. Quod tripudium monachorum siue clericorum Deum collaudantium, atque laicorum utriusque sexus eo confluentium, ibi tunc fuerit, tanti facti excellentia prodit. Tunc temporis agens in concilio antistes metropolitanus Remensis Ecclesiae, audiensque consumi homines tam grauida lue, triduanum ieiunium constituit agi, Niniuitarum more, quatenus diuini examinis censuram placaret humilitas poenitentium, quam offenderat contumacia inobedientium. Tantam igitur gratiam auctor omnium suo indulsit populo ut etiam pueri parui, tam fide quam deuotione, huic se manciparent constituto. Qui cernens iniquitatem uerti in aequitatem, quam iuste hominibus exaggerauerat, misericorditer remouit ultionem, qui in Trinitate perfecta uiuit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.