CAPUT PRIMUM. De benedictione Ruben primogeniti filiorum Iacob.
Statum praesentis Ecclesiae Iacob patriarcha in Spiritu sancto praeuidens, in benedicendis filiis suis hunc eumdem statum his uerbis exprimit dicens: Ruben primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium doloris mei, prior in donis, maior in imperio, effusus es sicut aqua . A Ruben primogenito prophetando incipit, et sic enumeratis singulis usque ad Beniamin, qui nouissimus est, descendendo peruenit. Et quia totius ordo Ecclesiae in praelatis constat et subditis, per Ruben primogenitum, praelati possunt intelligi; per Beniamin nouissimum, boni et perfecti quique subditi. Et digne quidem bonus quisque praelatus Ruben, quod interpretatur uidens filium, nominari poterit, quando et sibi et filio suo, bono scilicet subdito, prouido circumspectionis oculo, pro posse et nosse suo, in omnibus prouidere studuerit: qui etiam primogenitus Dei non immerito dicitur, quia sicut antiquitus regnum, et sacerdotium iure haereditario debebatur, primogenitis, ita nunc spiritali dignitate boni quique praelati reges sunt et sacerdotes. Reges reuera potentissimi sunt, qui seipsos bene uiuendo et subiectos sibi salubriter admonendo regere norunt; sacerdotes nihilominus sunt, quia dona et sacrificia pro se 730 et pro subdito sibi populo quotidie offerunt.
Tales profecto reges et sacerdotes, uerus noster Iacob Deus omnipotens, quasi blandiendo alloquitur dicens: Tu fortitudo mea. Bene fortitudo Domini merentur appellari, quando confortati in Domino et in potentia uirtutis eius, fortiter et uiriliter carnalibus desideriis resistunt, et infirmos quosque sibi subditos, non solum uerbo praedicationis, sed et sanctae orationis studio sustentare atque confortare non desistunt.
5
Qualiter autem tam laudabilis fortitudo acquiratur, sequentibus uerbis mystice insinuatur, cum protinus subinfertur: Et principium doloris mei. Est dolor malus, per quem homo a Deo separatur; et est dolor bonus, quem misericors Dominus suum dolorem esse fatetur. Dolorem bonum honus praelatus habet, quando pro suis et subditorum peccatis et excessibus Deo assidue supplicando gemit et dolet. Dolorem bonum habet, quando affligitur et contristatur quod mortalitatis huius uinculis irretitus tandiu a Domino peregrinatur. Sic, sic plangendo seipsum coram Domino fit principium doloris Dei, ad dolorem poenitentiae et satisfactionis, atque ad desiderium uitae perennis uerbo et exemplo subditos suos humiliter excitando. Talis praelatorum atque subditorum dolor, dolor 731 Dei Patris iure dicitur, quia talem dolorem ipse approbat, quia dolorem suorum suum dolorem deputat. Ait ergo, tu primogenitus meus, tu fortitudo mea et principium doloris mei. Ac si dicat: Tu merito teipsum et subditos secundum uoluntatem meam regere, tu imbecilles meos sustentare, tu dolorem meum, dolorem, inquam, mihi placitum, in cordibus meorum excitare debes, quia prior in donis, maior es in imperio. Prior in donis es, quia maiori prudentiae et sapientiae, maiori intellectus ac caeterarum charismate uirtutum prae caeteris te donaui. Maior in imperio, quia aliis te hominibus Dominum, magistrum atque doctorem praefeci.
Sed et tu donis meis ex parte respondisti. Effusus enim es, sicut aqua. Per aquam designatur praedicationis et spiritualis doctrinae gratia, sicut aliunde in Euangelio Dominus testatur, cum dicit: Qui biberit aquam, quam ego do, fiet in eo fons aquae salientis in uitam aeternam . Sicut enim aqua exstinguit, lauat, reficit; ita predicatio bonorum lauat corda subditorum, eliciens ex abysso cordis aquam compunctionis, per quam fit emundatio peccatorum, exstinguit sitis ardorem, reficit, imo suscitat esuriem et sitim coelestium gaudiorum.
Ad hanc gratiam dum bonus praelatus peruenerit, in quanta se humilitate custodire debeat sequenti uerbo apte insinuatur, cum dicitur: Ne crescas. Est quoddam crescere bonum, et est quoddam crescere malum. Bene quidem crescit, qui in uirtutibus augetur; male crescit, qui ex uirtutum augmento in tumorem mentis eleuatur: 732 Ergo ne crescas, inquit, hoc est non in altitudinem cordis, non superbiam, uel grossitudinem mentis eleuatus, attribuendo tibi quod meum est, mihi appareas ingratus. A me enim accepisti quidquid habes; ego sum, qui dedi, ego, cum uoluero, quae mea sunt auferre potero: Misereor enim cui uoluero, et clemens ero in quem mihi placuerit . Quanto ergo ex munere meo sublimior es, tanto humilior coram oculis tuis, totum quod habes soli mihi ascribere debes.
Ascendisti enim cubile patris tui. Per cubile patris innocentes atque castas, mundas et immaculatas subditorum animas possumus intelligere, quae conuenienter cubile Patris Dei nominari possunt, quia ei, quem nec ipsi coeli capiunt, iucundum et desiderabilem requiem in semetipsis faciunt. Cubile, inquit, Patris tui ascendisti, quia potestatem et dominium super corpora et animas humilium meorum in loco et uice mea accepisti. Ergo si ex tanto meo dono intrinsecus creueris, hoc est, si in uera humilitate te non custodieris, maculasti stratum meum. Stratum Dei cor significat boni cuiusque praelati. Quod cum semper Deo in humilitate substerni debeat, male quodammodo maculatur, quando noxio superbiae et elationis puluere respergitur et foedatur.
Sed quia per Ruben primogenitum Iacob, ordinem, uitam et conuersationem praelatorum congrue intelligenda diximus, nunc etiam uidendum est quomodo in nouissimo eiusdem filio, qui est Beniamin, perfectorum ordinem subditorum notare ualeamus.
10
CAPUT II. De Benedictione Beniamin.
Beniamin, inquit, lupus rapax, mane comedet praedam, et uespere diuidet spolia . Beniamin filius dexterae interpretatur. Quotquot ergo filii dexterae Dei fieri et esse desiderant, necesse est ut lupi naturam imitari studeant. Proprium est lupo semper aliena rapere, ad deuorandum aliena semper anhelare. Sic profecto homo saluandus, inter filios dexterae Dei connumerandus semper aliena desiderare, hoc est illis quae sua non sunt, esurientem animam suam iugiter studeat satiare. Per ea quae non nostra, sed aliena quodammodo a nobis sunt, spiritalia et coelestia quaeque conuenienter 733 intelligi possunt. Homo enim cum terrenus et carnalis sit, quidquid de terra et de carne est suum quodammodo dicere poterit; suum autem non est quidquid de spiritalibus, seu coelestibus cogitari, uel desiderari potest. Beniamin ergo quasi lupus rapax fit, quando bonus subditus toto cordis desiderio illa, non sua, coelestia scilicet et spiritalia, desiderare incipit. Dicitur enim rapax quasi ad rapiendum audax; audax autem est qui audet audenda et non audenda. Ex desiderio coelestium et spiritalium bonorum salubris et laudabilis quaedam audacia homini intrinsecus nascitur, quia ex ipsa quam in Dominum habet confidentia, ea quae sunt super se, coelestis uidelicet dulcedinis gratiam, quae solis electis et dilectis filiis Dei reseruatur, uiolenta quadam quotidiani laboris constantia rapere, id est apud Deum obtinere nititur. Haec bona audacia, haec non uituperanda rapina quod Deo nequaquam displiceat, sequentium ordo uerborum mystice insinuat:
Mane, inquit, comedet praedam, et uespere diuidet spolia. Per mane superna illustratio siue cognitio Dei, per uespere cognitio sui conuenienter accipitur, quia, dum supernae uisitationis gratia intrinsecus homo illuminatus fuerit, hoc est dulce et desiderabile quoddam mane, cuius fulgore ad optatam Dei cognitionem proficit. In hoc lucifluo mane praedam comedit, quando diu cupita coelestis gratia dulcedinis recreari intrinsecus meruerit. Post illud mane optabile sequitur uespere, quando recte et perfecte, humiliter et subtiliter seipsum incipit recognoscere. In hoc uespere, in illa, inquam, perfecta sui cognitione, spolia diuidit, quando uniuersa corporis sui membra, quae subtracta Deo diaboli subdiderat dominio, uertere in obsequium Christi laborat, quando nec uidere oculis, nec audire auribus, nec operari manibus quidquam quaerit, nisi quod ad laudem et honorem nominis Dei pertinere credit. 734
CAPUT III. De benedictione Simeon et Leui, fratrum.
Sed quia ordo praelatorum et subditorum, per Ruben et Beniamin expressus, ex poenitentibus et innocentibus, ex actiuis et contemplatiuis subsistit, in reliquis decem filiis Iacob, quos medios inter Ruben et Beniamin intactos reliquimus, duas uitas spiritales non incongrue accipimus. In Simeone, Leui et Iuda, Zabulon atque Issachar actiuos; per Dan, Gad, Aser, Nephthali atque Ioseph contemplatiuos. Et bene uita actiua per Simeonem, Leui, Iudam, Zabulon et Issachar designatur; Simeon enim exauditio, Leui additus, Iudas confitens, Zabulon habitaculum fortitudinis, Issachar est merces interpretatus. Uita autem actiua, quia difficilis est et laboriosa, recte in Simeone poenitentes, in Leui conuertentes, in Iuda confitentes, in Zabulon contra diabolum et uitia pugnantes, in Issachar intelligendi sunt Deo digne satisfacientes. Et digne quidem homo perfecte poenitens et Simeon, et Leui appellari poterit, quando digna pro peccatis ductus poenitentia, a Domino exauditur, additusque congregationi iustorum capiti suo Christo sanctis operibus, iustis desideriis unitur. De hoc tali homine recte dicitur:
15
Simeon et Leui fratres, uasa iniquitatis bellantia . Praeuidit in filiis suis patriarcha beatus, Spiritu sancto illuminatus, quod ueri Iacob filii, omnes scilicet ad aeternam uitam praedestinati, etsi per quotidiana peccatorum incrementa uasa iniquitatis fuerant, per poenitentiam et conuersionem reuertentes ad Dominum, uasa contra eumdem iniquitatem fortiter bellantia esse debeant. Et iuste quidem Simeon et Leui, poenitentes scilicet et conuertentes fratres appellantur, quia nec poenitentia sine conuersione, nec conuersio sine poenitentia sufficere ad salutem potest. Quae tamen poenitentia, et conuersio placere omnipotenti Deo non poterit, si discretionis 735 bono ornata non fuerit. Unde apte mox subiungitur:
In consilio eorum non ueniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea, quia in furore suo occiderunt uirum et uoluntate sua suffoderunt murum. Moris est quorumdam poenitentium, ad spiritalem militiam transeuntium, indiscreto labore semetipsos in ipso conuersionis suae primordio prosternere. Sed quia talem illorum feruorem Omnipotens non approbat, recte dicitur, in consilio eorum anima mea non ueniat. Ac si dicat: Consilio eorum anima mea non condelectatur, quia ex indiscreta et minus prouida carnis afflictione, qua mihi et sibi inutiles efficiuntur, cor meum nullo modo laetatur. Et quia quidquid sine consilio Dei et praelatorum locum Dei tenentium homo indiscrete incipit, etiam non Deo, sed propriis plerumque uiribus attribuit, consequenter Dominus subiungit:
Et in coetu eorum non sit gloria mea, quasi dicat: In coetu, hoc est, in multitudine laborum eorum gloria mea non erit, quia in his quae sine discretionis moderamine agunt, non meam, sed propriam laudem et gloriam quaerunt. In talibus non gloriabor, quia in furore suo occiderunt uirum, et in uoluntate sua suffoderunt murum. In uiro fortitudo et robur corporis; in muro intelligi ualet duritia cordis. Uirum in furore suo occidunt, qui ex indiscreto feruore per immoderatam carnis macerationem seipsos affligunt. Murum in uoluntate sua suffodiunt, quando emollita per uoluntarios labores cordis duritia, tandem ad aliquam mentis illuminationem et tranquillitatem perueniunt.
Sed maledictus furor eorum, quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura. Feruor ille poenitentium et conuertentium, quo in primordio conuersionis uires corporis iniustis laboribus interficientes in semetipsis effeminati, et ad nullum bonae operationis studium postmodum idonei efficiuntur, recte furor maledictus dici ualet, quia, cum pertinax sit, hoc est quia sine obedientia Dei 736 et magistrorum fit, benedictione Dei caret. Quorum etiam indignatio dura, id est inflexibilis iure dicitur, quando ab inconsulto rigore nullo magistrorum reuocari possunt praecepto uel admonitione.
Sed nunquid hi qui saluandi sunt, tam pertinaci furore, tam dura sui indignatione peribunt? Nequaquam. Diuidam eos, ait Dominus, in Iacob, et dispergam eos in Israel. Per Iacob, qui supplantator interpretatur, uitiorum supplantatio et laudabilis uitae actiuae operatio satis congrue designatur. Per Israel autem, qui uir uidens Deum dicitur, cordis contemplatio, et bona uitae contemplatiuae operatio non inconuenienter exprimitur. In Iacob Deus omnipotens hominem diuidit, quando sua eum pietate intrinsecus docet quomodo, uitiis uirtutum successibus supplantatis, a bonis actibus, quos in actiua uita operatus est, noxia et inutilia separare et abiicere debeat. Haec salubris diuisio tunc in homine fit, quando id quod operatur, prouida discretione, discreta cautione in Deo, et propter Deum operari conatur. Post laudabilem hanc diuisionem dispergitur in Israel, id est in mentis contemplationem.
20
Et notandum quod dicitur, dispergam. Quod dispergitur in minutas diuisum particulas paulatim deficit et ad nihilum redigitur. Sic homo, cum ad dulcem mentis contemplationem Deo miserante peruenerit, quidquid corpori ex minus discretis actibus, quidquid cordi ex iniquis cogitationibus, siue affectibus usque tunc insedisse nouerit, radiis superni splendoris illustratus, per adiuuantem et cooperantem Dei gratiam minutatim a se dispergit et abiicit. Qui etiam nobile nomen Iudae conuenienter sortitur, quando in actiua et contemplatiua uita aliquantulum exercitatus, ad humilem, ueram et perfectam confessionem conuertitur et post ueram peccatorum confessionem, dulcissimam, quae subiungitur, a Deo Patre consequitur benedictionem. 737
CAPUT IU. De benedictione Iudae.
Iuda, te laudabunt fratres tui . Quem, rogo, fratres, isti conuenientius quam angelicos coelestis militiae exercitus exprimunt, qui Iudae, homini scilicet uere et humiliter confitenti, etiam in ipsa confessionis suae hora praesto sunt, suscipientesque ueram humilitatem poenitentis, humilem poenitentiam confitentis, eum, ut fratrem dilecti Patris filium electum, non modicis laudibus coram oculis summae Maiestatis attollunt? Spiritalis enim profectus hominis, adhuc in terra peregrinantis, gaudium et laetitiam in coelis parit uirtutibus angelicis. Iuda, inquit Dominus, te laudabunt fratres tui. Ac si dicat: Quia te uere coram me humiliasti, laudari a fratribus tuis, spiritibus angelicis digne promeruisti. Cum enim paruulus esses in oculis tuis, caput te constitui in tribus Israel. Et quid mirum, si sanctos angelos fratres hominum electorum dicimus, quorum se fratrem ipse angelorum Creator et Dominus nominare dignatus est, dicens per Prophetam: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te . Et rursum post resurrectionem suam: Ite, inquit, nuntiate fratribus meis . Et ipsi confessores confessionem confitentis in loco et uice Dei suscipientes fratres eius nominantur, qui mirificam omnipotentis Dei misericordiam in ipso et pro ipso laudantes, profectui eius per omnia congratulantur. Quicunque autem tantis angelorum hominumque uitae eius perfectionem cernentium laudibus attolli coram Deo meruerit, huic pius et misericors Dominus uerbis sequentibus innuit quam prouido circumspectionis oculo seipsum custodire debeat, ne laude aut uana gloria donum Dei in eo depereat.
Manus, inquit, tua in ceruicibus inimicorum tuorum, et adorabunt te filii patris tui. Potest per manum intelligi bona operatio, in ceruicibus inimicorum, occulta malignorum spirituum, elationem mentis latenter suggerentium, tentatio. Per ceruices enim superbia exprimitur, sicut in psalmo per Prophetam dicitur: Dominus iustus concidit ceruices peccatorum . Spiritus apostatici, saluti hominum semper inuidi, quanto spiritalem 738 quemcunque in Deo proficere conspiciunt, tanto importunius contra eum insurgunt; et dum exterioribus non ualent actibus, elatis cogitationibus in occulto cordis supplantare eum satagunt. Ergo manus tua, dicit Dominus, in ceruicibus inimicorum tuorum; ac si dicat: Cum bene et laudabiliter operatus fueris, ne in secreto cordis extollaris, semper te in humilitate custodire memineris. Hoc si feceris, adorabunt te filii patris tui. Potest hoc in loco per patrem aut diabolus, aut praesens iste mundus intelligi; per filios uero opera mundi, quae sunt opera peccati. De hoc patre dictum est Abrahae: Exi de terra, et de cognatione tua, et de domo patris tui . Et iterum per Prophetam quamlibet beatam animam Dominus admonet, dicens: Obliuiscere populum tuum et domum patris tui . Et bene dicit, patris tui. Eramus enim aliquando filii diaboli, eramus et filii saeculi. Filii diaboli fuimus per primi hominis culpam, regenerati uero per baptismum facti sumus filii Dei per gratiam. Post haec etiam ex propriae uoluntatis deliberatione filii saeculi fuimus, quando plus saecularibus, quam coelestibus desideriis succubuimus. Omnis autem a saeculi uanitate conuersus, et per ueram poenitentiam et confessionem perfecte ad Deum reuersus, si in uera humilitate se custodierit, a filiis patris sui adorabitur, quia, accepta per Dei misericordiam peccatorum indulgentia, ab operibus mortuis, ex diabolica suggestione et amore saeculi contractis misericorditer emundabitur. Et bene dicitur, adorabunt te filii patris tui, quia sicut ille qui uult aliquem adorare solo prosternitur, sic omnis iniquitas ab anima uere confitentis, et post confessionem in humilitate persistentis, Deo eum emundante intrinsecus, cadit et dilabitur. Sed uerus noster Iacob post nobile pietatis consilium atque consolationem, discendae humilitatis exemplum proponit, cum continuo subiungit et dicit:
Catulus leonis Iuda. Leo in natura sua fortissimus est bestiarum. Dormit etiam, ut legimus, apertis oculis, et cum rugitum emiserit, ad uocem eius reliqua bestiarum multitudo contremiscit. Et congrue quidem per leonem, bonum quemlibet et 739 iustum accipere possumus magistrum atque doctorem, qui fortissimus esse debet in sancta operatione, fortissimus in uitiorum atque carnalium desideriorum compressione. Dormit etiam apertis oculis, quando a tumultibus saeculi ita sibi studet uacare, quod tamen spiritalibus atque corporalibus subditorum necessitatibus non negligit inuigilare. Hic talis cum rugitum praedicationis emiserit, omnes bestias, hoc est omnes homines, qui bestialiter aliquando se uixisse recognoscunt, audientes perennis uitae gaudia, perpetuae damnationis pericula, ad uocem eius tremore salubri contremiscere incipiunt. Uult ergo Deus omnipotens ut omnis qui filius eius esse desiderat, semper in humilitate subesse studeat. Ait ergo catulus leonis Iuda; quasi dicat: Esto catulus leonis, esto, inquam, humilis subditus eius quem tibi praefeci magistri atque doctoris. Esto fortitudinis eius imitator, esto prouidus doctrinae illius sectator. Memor esto quare ueneris, et quo tandem pertingere disposueris.
25
Ad praedam, fili mi, ascendisti. De conualle huius mundi ad celsitudinem sanctae huius conuersionis ascendisti, ut illud quod tuum non est, praederis, hoc est et spiritali dulcedine coelestiumque uirtutum charismate infundi merearis. Ascendisti nihilominus ad faciendam praedam diabolo, ut cuius uoluntarium te seruum aliquando fuisse recognoscis, ab eius te potestate et dominio rapias, sancteque, iuste ac sobrie uiuendo, mihi Creatori atque liberatori tuo corpore simul et anima temetipsum restituas.
Sed ex praecedentis et subsequentis gratiae meae auxilio nequaquam fraudatus es a desiderio tuo. Requiescens enim accubuisti ut leo et quasi leaena. Requiescens a malis, accubuisti in bonis, ad exemplum leonis, id est, boni praelati, boni, quem tibi dedi, doctoris; et leaenae, sanctae uidelicet huius quae te suscepit congregationis. Et beatus homo, qui requiescendo a peccatis, accumbendo in bonis, laudari a Domino meretur! Nam quanta ei adhuc gratia succedat, sequens nobis littera mystice insinuat. Sequitur enim:
Quis suscitabit eum? Ac si dicat: Solus ille cui soli conuenit nomen istud quis, cuius nomen nemo scit, a morte peccatorum, a morte animae in praesenti eum resuscitat, ut post mortem carnis corpore simul et anima resuscitatum aeternae saluti restituat. Hic profecto placere Deo in 740 uita sua poterit, sicut sequens litterae textus continuo subiungit:
Non auferetur, inquit, sceptrum de Iuda, et dux de femoribus eius, donec ueniat qui mittendus est. In sceptro, quod soli reges solent praetendere, uirgam illam regiam, qua homo ille qui uere a morte animae ad uitam resuscitatus est, seipsum regit in bonis, percutit a malis, conuenienter possumus intelligere. In duce uero femorum eius, sensum et intellectum cordis, non iniuste intelligendum credimus. Notandum autem quod dicitur, de femoribus. Est profecto quasi unum femur cordis, alterum uero femur corporis. Habet homo in femore carnis bona opera, quibus se ad Deum subleuat; habet in femore cordis intellectum, per quem ex angustiis huius mortalitatis ad Deum, et spatiosam coelestis patriae libertatem iugiter transuolat. Binis femoribus istis tandiu homo beatus sustentari debet, quoadusque ueniat, qui mittendus est, donec dulcis ille amor Dei, quod est Spiritus sanctus, qui desursum mittitur in corda hominum, mirificae uisitationis suae fulgore tenebras mentis excutiat, seque per ingenitam sibi aeternae suauitatis gratiam cordi desideranti desiderabiliter infundat. Et ipse erit exspectatio gentium. In ipso enim et per ipsum fit remissio omnium peccatorum. Ipse cum uenerit, inuisibili igne amoris sui cor hominis ad maiorem spiritalis constantiam feruoris accendit. Unde apte mox subinfertur:
Ligans ad uineam pullum suum et ad uitem, o fili mi, asinam suam. Potest designari per pullum paruus et humilis spiritus hominis; per uineam, spiritalis habitatio conuersationis. Ligat Spiritus sanctus ad uineam pullum suum, quando spiritum hominis paruum per humilitatem factum, amoris sui dulcedine ita in spiritali conuersatione stabiliendo confirmat, ut si quid ei ex austeritate uitae spiritalis arduum uel difficile usque tunc uideatur, si quid ambiguitatis uel inconstantiae adhuc in animo patiebatur, totum dispereat, et amara ut dulcia, quantum in homine est, amplecti et diligere propter Deum incipiat. Ligat etiam ad uitem asinam suam, quando corpus, quod per asinam accipitur, omnesque sensus corporis ad seruitutem, laudem et honorem Domini nostri Iesu Christi flectere nititur. Ipse est enim uitis illa, de qua aeternae suauitatis uinum pullulat, sicut ipse de seipso testatur in Euangelio: 741 Ego sum uitis uera, et Pater meus agricola est . Omnis igitur qui uiti huic ita inseritur, quod totis sensibus, totis exteriorum membrorum compagibus in seruitio, laude et honore Dei frequenter occupari gaudet, ex dulcissima uoce Domini, inuisibiliter sibi loquentis, audire meretur intrinsecus: O fili mi! Est enim filius Dei, quia paterna dulcedine iugiter ab eo meretur inebriari. Unde sequitur:
30
Lauabit in uino stolam suam, et in sanguine uuae pallium suum. In uino copiosa gratia Spiritus sancti; in stola anima humilitate caeterisque uirtutibus ornata non indigne ualet intelligi. In uino stola lauatur, quando anima humilis in compunctione, quae de inuisibili aeternae dulcedinis fonte procedit, mundata et purificata, funditus mori peccatis atque uitiis conatur, ut Christo Sponso suo coelesti inuestiri mereatur. Lauat etiam in sanguine uuae pallium suum, quando in conformitate passionis Christi corpus suum, quod pallium significat, ex uetustate peccatorum quotidie abluit et innouat. Sed, quia quanto homo in uirtutibus et uirtuosis actibus exterius conualescit, tanto ei sensus et intellectus spiritalis intrinsecus accrescit, recte subinfertur:
Pulchriores sunt oculi eius uino, et dentes eius lacte candidiores. Significatur hic per uinum siue legis austeritas, siue praesentis saeculi iucunditas; per oculos, intellectus; per dentes, spiritales sensus. Cum enim austeritatem legis spiritaliter intelligere incipit, et a lacte litterae ad eliciendam latentem spiritalis gratiae dulcedinem sensus suos spiritaliter conuerterit, bene oculi eius uino pulchriores probantur, quia spiritalis ille intellectus, qui tunc ex sacra Scriptura occurrit, omni saeculari iucunditate pulchrior, purior et iucundior merito dici poterit. Habet etiam dentes lacte candidiores, quando confortatus sensu spiritali, lacte simplicis litterae remoto, non solum leuiora, sed et fortiora sacrae Scripturae secreta fortibus assiduae meditationis dentibus comminuere atque confringere incipit. 742
CAPUT U. De benedictione Zabulon.
Post Iudam Zabulon, qui interpretatur habitaculum fortitudinis, congruo ordine subiungitur, quia confiteri peccata non sufficit, si post confessionem forti quadam pugna resistere peccatis et hostibus desierit. Ait ergo:
Zabulon in littore maris habitabit, et in statione nauium pertingens usque ad Sidonem . In littore maris non incongrue accipimus stabilitatem cordis amaricati per poenitentiam. Et bene pugnantes contra diabolum in littore maris habitare dicuntur, quia per stabilem poenitentis amaritudinem cordis daemones expugnantur, uitia exterminantur. Ea propter, qui in fortissimo pugnae huius congressu superior hosti suo inueniri desiderat, ad stationem nauium confugere non differat. Statio portus est in quo post emensos periculosos aquarum fluctus naues statuuntur. Et bene per hanc stationem pacatissimus aeternae quietis portus figuratur, in quo, post finitos praesentis uitae labores et miserias, multitudo electorum collocatur. Ad hanc autem stationem nullus pertingere poterit, qui extra naues manu Altissimi ad salutem hominum fabricatas repertus fuerit. Nauium nomine, quarum uehiculo procellosa aquarum pericula declinantur, diuersi ordines in sancta Ecclesia possunt intelligi, qui ad salutem sufficiunt, qui hominem de profundissima uitiorum gurgite subleuatum aeternae saluationis portui restituunt. Est et alia, in hac uita statio nauium, stabilis uidelicet amor Dei et amor proximorum, quo cum homo in sancta conuersatione stabilitus fuerit, recte Zabulon habitare, id est requiescere in statione nauium dici poterit. Nam si cor uero Dei et proximi amore intrinsecus ignescit, et si sunt exterius quae impetunt, in uera tamen requie est, quia, licet nondum in re, in spe tamen, quasi in portu perpetuae salutis constitutus, feliciter cum Domino requiescit. Littus enim retrahit eum, ne malum admittat; statio custodit eum, ut bonum facere gaudeat. Unde mox subinfertur:
35
Pertingens usque ad Sidonem. Sidon inutilis uenatio dicitur. Usque ad Sidonem pertingit, qui totum quod inutile et minus laudabile in corpore aut in anima sua inuenerit, quasi subtili quadam uenatione, ut ad nihilum redigat, sollicite insequitur. 743
CAPUT UI. De benedictione Issachar.
Post huiusmodi uenationem Zabulon, Issachar efficitur, quando quidquid laboris aut difficultatis est, libenter propter Deum amplectitur. Sequitur ergo:
Issachar, asinus fortis accubans inter terminos, uidit requiem, quod esset bona, et terram, quod, optima, et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis seruiens . In Issachar, qui interpretatur est merces, sicut longe superius diximus, Deo digne pro peccatis satisfacientes accipere possumus. Uerum, qui sic satisfacere pro praeteritis excessibus quaerit, ut omnipotenti Deo satisfactio eius placeat, necesse est, ut asinus fortis esse studeat. Asinus quidem oneriferum animal est, totumque quod sibi impositum fuerit patienter tolerat et subuehit. Sic, sic Issachar, homo uidelicet, qui pii laboris mercede recompensare Deo satagit, quae inique uidendo subripuit, animal oneriferum esse debet, et ad sustinenda quaecunque aut ex propriae carnis fragilitate, aut ex antiqui hostis malitia, aut etiam a simul commanentibus occurrunt, humilem, fortem se praesentet atque mansuetum. Sit fortis in corpore ad tolerantiam, sit fortis in corde ad patientiam. Unde autem ad tantam fortitudinem proficere ualeat, sequentium ordo uerborum mystice insinuat:
Accubans, inquit, inter terminos. Et notandum quod quasi duos hic terminos ponit. In termino uno intelligi potest aeterna uita, quam exspectamus; in termino altero aeterna mors, quam effugere desideramus. Accubare autem est in humilitate cordis quiescere. Cum enim ex una parte perennis uitae iucunditatem considerat, et ex altera parte aeternae mortis pericula et miserias subtiliter pensando enumerat, fit quodammodo 744 asinus fortis accubans inter terminos; quia, dum ex respectu aeternae felicitatis, et ex metu aeternae damnationis ad tolerantiam in corpore, ad patientiam in corde animatus fuerit, per ueram humilitatem ad ueram cordis tranquillitatem feliciter proficit:
40
Sed unde hoc? Uidit enim, sicut sequitur, quod esset bona, et terram, quod optima, et supposuit humerum suum ad portandum. Uidet namque quam salutiferum, quam suaue sit et iucundum in praesenti uita in uera humilitate quiescere. Uera enim humilitas uera cordis atque corporis est tranquillitas. Quae esse bona merito perhibetur, quia per eam ad terram, quae optima est, terram scilicet uiuentium tandem pertingere promeretur; quae bona quidem in spe, optima autem erit in aeterna remuneratione, testante Psalmista, qui ait: Credo uidere bona Domini in terra uiuentium . Amore igitur et desiderio optimae huius terrae supponit humerum suum ad portandum, quando se infra se fortiter constringit, humerumque cordis, sicut praemisimus, ad patientiam, humerum corporis ad tolerantiam deuote accingit.
Factusque est tributis seruiens. Tributis quidem seruit, quando de carne carnis laborem, de corde cordis dolorem deuote soluere non refugit. Ita namque tributa perfecte soluebat Dauid propheta, cum dicebat: Quia tu solus laborem et dolorem consideras . Haec sane tributa iugiter Deo soluere debemus, ut et corpore, quantum possumus, ei omni tempore seruiamus, et corde ad desiderium coelestium bonorum semper recurrere studeamus. Et haec est uita actiua per Simeonem, Leui, Iudam, Zabulon et Issachar non inconuenienter expressa, quae sic actiuo labore exercetur, quod contemplatiua tamen dulcedine non priuatur.
CAPUT UII. De benedictione Dan.
Post emensos actiuae uitae labores uita contemplatiua sequitur. Quae per reliquos quinque fratres, Dan scilicet, Gad et Aser, Nephthalim et Ioseph non iniuste exprimitur; quae sic speculatiuae dulcedinis refulget splendore, quod tamen actiuo non caret labore. Neutra enim uita perfecte aut utiliter exerceri potest sine altera, unde apte subiungitur:
Dan iudicabit populum suum, sicut et alia tribus in Israel . Dan, qui interpretatur iudicium, hominem spiritalem 745 significat, qui consideratione et delectatione coelestis patriae ab infimis et terrenis actibus, quantum homini possibile est, semetipsum suspendens, non solum facta et dicta, sed et minutissimas quasque cogitationes suas, quae quasi populus eius sunt, sollicite pensat atque iudicat, iuxta quod Scriptura dicit: Spiritalis diiudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur . Sed quia necessarium est, ut in actiua et contemplatiua uita prudenter sibimetipsi prouideat, sequens patriarchae Iacob benedictio siue prophetia mystice insinuat. Fiat, inquit, Dan coluber in uia, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro. Coluber, qui et serpens, hoc ex natura habet, quod tanta lenitate graditur, ut plerumque prius uidendum se praebeat quam in ambulando sentiri ualeat. Cerastes autem cornutus serpens dicitur, qui in regionibus istis minime inuenitur. Designatur per serpentem prudentia, sicut aliunde in Euangelio ipsa aeterni Patris testatur Sapientia: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae . In cerastis uero cornibus potentiam accipere possumus. Necessarium quidem est homini spiritali, ut serpentem in uia imitetur, hoc est ut omnia, quae in actiua uita, quae per uiam accipitur, agenda sunt, non subita, uel importuna quadam incursione, sed placita, prudenti atque prouida mentis deliberatione agere conetur. Sit etiam cerastes in semita, potens uidelicet et prudens in contemplatiua uita. Sit prudens in oratione, potens in mentis contemplatione. Prudens quidem est qui superuenientes tempore orationis inutiles cogitationum phantasias a conspectu cordis prudenti coelestis manu desiderii abigere potest, et quid uel qualiter orandum sit prudenter discernere didicit. Per prudentem hanc orationem ad potentem mentis subleuatur contemplationem, ubi ad contemplanda multa prius incognita tam potens efficitur, quod, despectis transeuntibus, ad requirenda et desideranda sola quae 746 permanent suauiter succenditur. Sicque factis efficaciter implere poterit quod sequitur:
45
Mordens ungulas equi, ut cadat ascensor eius retro. Potest caro nostra, cui sedet spiritus noster, per equum designari; per ungulam autem equi, quae quasi mortua quaedam caro est, quidquid mortui operis in carne inueniri potest. Ungulam equi mordere dicitur qui quidquid morti obnoxium carni suae insidere deprehenderit, duris poenitentiae morsibus conterere et abiicere nititur, ut hostis antiquus, qui per ascensorem equi intelligitur, retro cadat, nullumque in eo sessionis locum inuenire ualeat.
Notandum autem quare dicat, ut cadat retro. Quod retro hominem est, minime ab eo uideri potest. Et ascensorem quidem retro cadere facit qui incentorem omnium malorum diabolum, cum ad ascendendum carnem suam per peccati suggestionem illecebrosam praeparatum intelligit, immissionibus non acquiescendo, sed praedicto modo ungulam equi mordendo, forti praecipitio illisum conterit: retro, hoc est antequam peccata eius in faciem ueniant, id est antequam cognosci a Deo uel hominibus incipiant, antequam Deo, qui secreta cordis rimatur, consensus innotescat, uel infamis actio auribus hominum increbrescat. Tandem hoste in hunc modum colliso fiducialiter proclamet et dicat Domino:
Salutare tuum exspectabo, Domine. Quasi dicat: Quia respectu aeternae tuae uisionis cunctis huius mundi gaudiis extraneus appareo, quia ad te solum, qui solus mihi ad omnia sufficis, corde et animo suspensus anhelo, salutare tuum desiderando exspecto, exspectando desidero; non solum autem, Domine, illud tuum salutare quod ad aeternam uitam electis tuis in praemium reseruatur, sed et hoc quod in hac uita per uisitantem tuae inspirationis gratiam in benedictionibus dulcedinis tuae diligentibus te quotidie praeparatur. 747
CAPUT UIII. De benedictione Gad.
Sed quia quanto altius ad contemplanda superna supra se homo per desiderium eleuatur, tanto subtilioribus tentationum aculeis intrinsecus ab hoste impugnatur, conuenienti quodam ordine patriarcha, sanctus Spiritu sancto repletus, subintulit dicens:
50
Gad accinctus praeliabitur ante eum, et ipse accingetur retrorsum . Nomine Gad, qui tentatio siue latrunculus interpretatur, latens et occulta tentatio, per quam hostis malignus etiam perfectissimos quosque prosternere tentat, non incongrue figuratur. Latens tentatio est, quae intrinsecus ita fit, quod etiam ipse qui patitur, discernere eam, uel dignoscere non ualet. Quae dum se cordi hominis leniter atque latenter infundit, ipsam etiam mentem, quae in sublimi stare uidebatur, subita quadam perturbatione concutit atque confundit, ita duntaxat, ut, quasi in quodam anxietatis nubilo posita, quid patiatur nesciat, bonum malum, malum bonum reputans, ad omnia quae dulcia prius et desiderabilia uidebantur tristis et amara esse incipiat. Contra huiuscemodi pestem tentationis, quae maxime spiritales impugnat, uirili mentis fortitudine semetipsum homo accingat, semperque ad sinum internae 748 retractationis recurrens, assiduaeque orationis clypeo sollicite se praemuniens nihil incidere animo suo patiatur, per quod oculus mentis ab internae lucis charitate reuerberetur. Hoc modo dum ad praeliandum praelium Domini accinctus fuerit, consequenter de eo dici poterit:
Gad accinctus praeliabitur ante eum, quia pugnam et conflictum eius altissimus scrutator cordium inspicit et approbat, et eum non solum secum uincere dat, sed et uincentem hic et in futuro misericorditer remunerat, sicut sequentibus uerbis mystice demonstratur, quibus dicitur:
Et ipse accingetur retrorsum. Quid est retrorsum accingi? Quid in uerbis istis datur intelligi, nisi quod hominem illum, qui sollicita cordis custodia se, quantum ualet, a noxiis cogitationibus intrinsecus stringit, a noxia etiam actione retrorsum, id est in corpore misericorditer Deus omnipotens custodiendo accingit? Taliter autem accinctus siue expeditus, quanto a terrenis per coelestis desiderii amorem suspenditur, tanto uberiori supernae dulcedinis sapore recreari intrinsecus meretur, iuxta quod subiecta benedictio siue prophetia mystice significare uidetur. 749
CAPUT IX. De benedictione Aser et Nephthali.
Aser, inquit, pinguis panis eius, et praebebit delicias regibus . Aser beatus interpretatur, per quem unus idemque homo, qui et Dan districte seipsum iudicando, et Gad tentationibus suis fortiter resistendo nominari meruit, recte designatur. Quae autem uel qualis beatitudo eius fit, manifestius demonstratur, cum dicitur, pinguis panis eius. Potest per panem intelligi coelestis refectio, quod est assidua cordis compunctio; in pinguedine panis, abundantia compunctionis, de coelesti dulcedine procedentis. Huius pinguedine panis saturari cupiebat propheta Dauid, cum dicebat: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labia exsultationis laudabit os meum . Merito igitur pinguis panis eius dicitur, qui coelestis huius refectionis dulcedine frequenter in seipso reficitur; qui etiam si necessitas poposcerit, suauiter et utiliter reficere alios poterit. Unde conuenienter continuo subinfertur:
55
Et praebebit delicias regibus. Reges in Scripturis sanctis nominantur qui, sceptrum iustitiae manibus cordis praeferentes, nihil in semetipsis incorrectum relinquunt, sed mores, locutiones, actus suos atque cogitationes secundum uoluntatem Dei regere et ordinare norunt. Talibus profecto regibus coelestis doctrinae administratio quasi dulcis et copiosa quaedam deliciarum est praeparatio. Illi autem, qui non sunt reges, qui huius potestatis regimine carent, uerbum Dei non pro deliciis, non pro dulcedine, sed pro amaritudine habent. Recte autem dicitur, Aser pinguis panis eius, et praebebit delicias regibus, quia adipe et pinguedine internae dulcedinis in se ipso repletus ad laudandum labio [ cod. labia] exsultationis, ad pronuntiandum, inquam, regibus, id est seipsos regentibus, eloquia 750 coelestis eruditionis aptus redditur atque idoneus. Post tantam supernae dignationis gratiam fit etiam Nephthalim quod interpretatur latitudo, qui angustus ad omnia, quae praesens habet mundus, ad eum solum, quem mente conspicatur, totis cordis animaeque medullis magis magisque dilatatur. Unde sequitur:
Nephthalim ceruus emissus, et dans eloquia pulchritudinis. Ceruus profecto fit, quando amabiles et desiderabiles orationis et contemplationis saltus dare incipit. Nam nisi praecedat saltus orationis, debilis ualde fit saltus contemplationis. Ergo dum a saltu purae orationis ad saltum fortissimum, saltum scilicet contemplationis transierit, non solum ceruus, sed cum dulci additamento, ceruus emissus digne nominatur, quia nec a carne, nec a mundo, nec ab ipso etiam diabolo teneri ualet, quin supra cuncta infra iacentia eleuatus ad eum quem prae omnibus et super omnia colit et diligit, quem solum esurit atque sitit, iugiter emittatur. Hunc profecto, si quando ad aedificationem proximorum reuocari contigerit, dare eloquia pulchritudinis, proferre, inquam, talem poterit doctrinam, quae pulchrum faciat cor hominis. Sicque demum fit ut et Ioseph, qui interpretatur augmentator, merito dici possit. Sic, sic unus perfecte spiritalis homo quina quinque fratrum nomina in se mystice suscipit, quando Dan populum suum, sicut diximus, sollicite iudicando, Gad contra latentes tentationes fortiter se accingendo, Aser, id est beatus in uita sua, Nephthalim dilatatus in Dei dilectione, Ioseph augmentatus in proximorum dilectione uel aedificatione eo usque proficit, quod uerus ueri Iacob filius dici et secundum congruam subiectae litterae significationem paterna benedictione ab eo meretur benedici. Sequitur: 751
CAPUT X. De benedictione Ioseph eiusque allegorico significatu.
Filius accrescens Ioseph, filius accrescens et decorus aspectu . Possunt primum haec uerba specialiter ad specialem et unigenitum aeterni Patris Filium dignissime referri, qui Ioseph iure nominatur, quia ipse est Creator noster et Recreator. Ipse totius salutis nostrae auctor est et augmentator, qui, cum Deus et homo sit, non semel, sed bis filius accrescens, filius accrescens prophetali praesagio a beato patriarcha appellari debuit. Ipse est enim Filius accrescens Dei Patris in coelo secundum diuinitatem; ipse etiam filius accrescens Uirginis matris in terra secundum humanitatem. Quomodo autem Deo Patri, semper et sine initio ingenito, Deus Filius semper et sine initio ab eodem Patre genitus accrescat, non est qui discutere debeat aut ualeat. Ipsi enim, a quo genitus, per omnia coaequalis, coomnipotens exstat et coaeternus. Sed qui secundum naturam diuinitatis nec maior nec minor potuit fieri, per assumptam humanitatis formam accrescere dignatus est homini. Illud tamen crescere tam mundum, tam purum, tamque sanctum fuerat, quod nullo unquam aspergine maculari poterat. Unde conuenienter subiungitur, et decorus aspectu. In ipsa enim, quam assumpsit, humanitatis infirmitate totus castus, totus mundus, totus integer permansit, ideoque ad uidendum Deo Patri et angelico coetui semper amabilis, delectabilis atque desiderabilis fuit. Ipse est speciosus forma, cuius aspectum et decorem egregius propheta Dauid in Spiritu sancto praeuidens debitis laudibus extulit dicens: Speciosus forma prae filiis hominum . Speciosus quippe erat, quia solus sine peccato conceptus atque natus, solus inter peccatores sine peccato conuersatus, in suae pulchritudinis decore permanebat. Non enim uenit, ut in peccatis nostris contaminaretur, sed ut contaminatos mundaret, aeternaeque mortis umbrae inuolutos ad lucem et gloriam uitae perpetis reuocaret. Ergo apte mox subinfertur:
752 Filiae discurrerunt super murum. Sed exasperauerunt et iurgati sunt, inuideruntque illi habentes iacula. Per murum intelligitur diuinitas Christi, qui uere murus est Ecclesiae suae, quam miserationis suae munimine custodiendo protegit, protegendo custodit, propheta testante, qui dicit: Urbs fortitudinis nostrae Sion Saluator, ponetur in ea murus et antemurale . Per filias uero, quod est nomen infirmitatis, non immerito intelligimus humanas infirmitates, quas nulla necessitate, sed pro sola charitate in se suscepit. Discursus filiarum humanas significat affectiones, quae eum, qui in diuinitate sua stabilis, incommmutabilis atque impassibilis erat, in suscepta propter nos humanitate mutabilem, passibilem, de contumelia ad contumeliam, de loco ad locum discurrentem fecerunt. In huiuscemodi discursu exasperauerunt et iurgati sunt, inuideruntque illi habentes iacula. In his, qui habentes iacula Dominum exasperauerunt, peruersa malignorum spirituum agmina accipi possunt, qui diuersis diuersarum tentationum iaculis abundant, quibus bonos et malos, iustos et iniustos omni tempore impugnant. Sed et eadem iacula sua ab ipso suo omniumque Creatore et Dominatore non continuerunt, sed iuxta praesentem hanc prophetiam primo eum exasperauerunt, dehinc contra eum iurgati sunt, ad ultimum inuiderunt. Exasperauerunt eum, quando in ipso, ut ita dicam, natiuitatis suae primordio, impii Herodis furorem contra eum suscitauerunt, ob cuius saeuitiam ita paruulus, ita uagiens, ita tenellus in Aegyptum angelo admonente fugatus, ibique usque ad obitum eiusdem Herodis est occultatus. Sed quem exasperationibus istis et aliis huiusmodi exstinguere in infantia non potuerunt, iurgiis postmodum appetere non timuerunt dicentes: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant ; et rursum: Si Filius Dei es, 753 mitte te deorsum ; iterumque: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraueris me . Sed cum nec sic praeualuissent, sed uenenata malitiae suae iacula tandem contra spem suam in se relisa conspexissent, maioribus nequitiae suae facibus inflammati tandiu illi inuiderunt, quoadusque per membra sua crucis suspendio occiderunt.
60
Sed et alio modo per habentes iacula ipsos Iudaeos accipimus, qui legem quidem et prophetas habebant, quibus uelut fortibus quibusdam iaculis hostem antiquum repercutere et expugnare debuerant. Qui uenientem in carne Dominum propter salutem ipsorum non suscipientes, incredulitate et mala uita sua exasperauerunt; deinde ad maiorem iniquitatis suae cumulum iurgati sunt contra eum, nomen eius blasphemantes, dictisque eius atque factis calumniose in omnibus contradicentes; ad ultimum inuiderunt illi. Grauis enim erat eis ad uidendum, nec prius ab eadem inuidia sua uel odio conquieuerunt, donec inter duos latrones appensum ignominiosae mortis supplicio condemnauerunt. Sed in eo in quo uinci uidebatur, uincebat, quia glorioso mortis suae triumpho mortis imperium euacuabat. Unde sequitur:
Sedit in forti arcus eius, et dissoluta sunt uincula brachiorum ac manuum eius per manus potentis Iacob. Arcus, qui ex ligno et chorda, uel cornu et chorda constat, eumdem Dominum ac Redemptorem nostrum nobiliter demonstrat. Potest enim designari per chordam sanctissima eius caro, diuersis tribulationum angustiis mirabiliter attracta atque distenta; per lignum uero siue cornu omnipotens eius diuinitas, quae rigida quodammodo et inflexibilis ad compatiendum humanis miseriis permanebat, quousque nobilis haec chorda, sacrosancta uidelicet caro Christi, torqueri opprobriis et illusionibus trahi atque distendi crucis affixionibus nostrae causa salutis incipiebat. Attracta chorda per humanitatis passionem, mox diuinitas inclinata est ad compassionem, quia quanto durius unigenitus Dei Filius in carne patiebatur, tanto benignus Deus Pater ad reconciliationem generis humani flectebatur. Hic est enim arcus ille, quem 754 olim idem Pater repromisit dicens: Ponam arcum meum iu nubibus coeli . Sedit in forti arcus iste, hoc est in fortitudine magna et graui attractus est, quando, peractis omnibus propter quae uenerat, tandem in crucis stipite eleuatus, felle acetoque potatus, dixit: Consummatum est . Moxque mirum in modum sagittam nobilem et electam, fortem nimis et acutam, sacrosanctam uidelicet animam suam tanta potentia et fortitudine emisit, quod etiam ipsa inferni nouissima potenter penetrauit disturbatoque mortis imperio fortem mortis principem fortiter colligauit. Nec mora, dissoluta sunt, sicut sequitur, uincula brachiorum et manuum eius per manus potentis Iacob. In brachiis ac manibus eius patriarchae, prophetae caeterique electi eius non incongrue significantur, qui originali peccato constricti, in tenebris et in umbra mortis per multa annorum millia captiui tenebantur. Quorum uincula tandem per manus potentis Iacob dissoluta sunt, quando diuinitatis illius splendore subito collustrati, abolito peccatorum chirographo ad pristinam libertatem meruerunt reuocari. Tunc implebatur, quod sequentibus uerbis patriarchae longe ante nobiliter praefigurabatur:
Inde, inquit, pastor egressus est lapis Israel. Per Israel, qui interpretatur uir uidens Deum, sanctos et electos angelicos spiritus non indigne accipimus, qui a die conditionis suae desiderabilem Creatoris sui faciem sine intermissione uident, quia nulla unquam mutabilitatis inconstantia uel ad momentum quidem a contuenda diuinitatis illius claritate separari uel auerti potuerunt. Illorum lapis idem Deus omnipotens fuit et est, quia eos, ne caderent, sustentauit, et ne cadere ulterius possent, sua fortitudine atque potentia stabiliuit et corroborauit. igitur qui in coelo lapis angelorum, ex inferno egressus est Pastor hominum et Redemptor, quos in cauernosis tartareae ciuitatis anfractibus oberrantes, et diuturna exspectatione aduentus illius inter fauces lupi, hostis uidelicet antiqui, nimium laborantes, tandem uictor euexit, et ad amoena uitae coelestis pascua misericorditer reuexit. 755 Sicque demum adimpleta est subiecta patriarchae prophetia, qua dixit:
Deus patris tui erit adiutor tuus et omnipotens benedicet tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et uuluae. Deus patris Domini ac Saluatoris nostri Iesu Christi diuinitas est Dei omnipotentis, quae semper et in omnibus eum adiuuabat, quae omnia opera eius in ipso et cum ipso operata est, quia sicut post assumptam humanitatem uerus semper homo fuit, sic etiam uerus Deus nunquam esse desiit. Sed et omnipotens, id est Spiritus sanctus benedixit ei, quando inaudito et ineffabili munere corda discipulorum repleuit, eosque ad glorificandum, benedicendum et magnificandum nomen eius fortes, intrepidos atque constantes effecit. Igitur Deus Pater, Deus Spiritus sanctus Deo Filio benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedixit, quia in ipso, ut ait Apostolus, complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliari omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, siue quae in coelis, siue quae in terris sunt . Quae in coelis sunt siue quae in terris pacificauit, quia numerum sanctorum angelorum, qui imminutus erat, glorioso sanguinis sui pretio, redemptorum uidelicet suorum numero, restaurare et reintegrare incoepit. Sicque pariete inimicitiarum, qui non modo inter Deum et hominem, sed et inter angelum et hominem erat, in carne sua soluto, gaudet homo felici recuperatus commercio, gaudenti angelorum quandoque admittendus consortio.
Sed et alio modo benedixit ei Omnipotens benedictionibus coeli desuper, quando coeli, coelestes scilicet chori angelorum, induto carne nouae laudis applaudebant carmine dicentes: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis . Benedixit ei benedictionibus abyssi iacentis deorsum, quando post gloriosum mortis triumphum descendenti ad inferos sanctorum populus, qui tenebatur in morte captiuus, laetis acclamabat uocibus: 756 Aduenisti desiderabilis, quem exspectabamus in tenebris, ut educeres hac nocte uinculatos de claustris. Te nostra uocabant suspiria; te larga requirebant lamenta. Tu factus es spes desperatis, magna consolatio in tormentis. Benedixit ei benedictionibus uberum, quando ubera primitiuae illius Ecclesiae, quae in apostolis coepit, quae iam lacti coelestis fidei et doctrinae diuinitus praeparata erant, mirifico Spiritus sancti aduentu noua quadam et inaudita superni muneris ubertate repleri incipiebant. Benedixit ei benedictionibus uuluae, quando gentes, quae fidem eius nondum susceperunt, in uuluam matris sanctae Ecclesiae collectae, pabuloque spiritalis gratiae paulatim refectae, in uulua proprii cordis eumdem Dominum ac Redemptorem nostrum concipere per fidem et parere meruerunt. Sed benedictiones istae Filii accrescentis, Filii Dei omnipotentis, ipso moriente, resurgente atque ascendente finem non acceperunt, sed nunc et usque in finem saeculi semper manent et manebunt, quod uerbis sequentibus apte figuratur, cum dicitur:
65
Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius, donec ueniret desiderium collium aeternorum. Pater Domini nostri Iesu Christi, sicut praemisimus, Deus omnipotens est. Patres huius Patris non solum patriarchae et prophetae, ex quorum semine secundum carnem genitus est, fuerunt, sed et sanctissimi eius apostoli, caeterique iusti et electi, qui per praedicationis suae doctrinam eum in cordibus credentium genuerunt. Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius. Quasi dicat: Benedictiones, quas a Deo Patre suscepisti, quas per baptismi gratiam et peccatorum indulgentiam ad euacuandum primi hominis maledictum nascendo, moriendo, resurgendo adduxisti, benedictionibus Patrum eius, non modo apostolorum aliorumque sanctorum doctorum, qui iam decesserunt, sed et eorum, qui, cum quotidie in sancta Ecclesia docendo, baptizando generant, quotidie confortantur; quia quotidie innouantur, donec ueniat desiderium collium aeternorum, 757 angelorum uidelicet in aeternitatis celsitudine consistentium. Illorum desiderium est, ut praesentis saeculi cursus euoluatur, quatenus chorus illorum electorum hominum numero compleatur. Ad eadem optanda et desideranda in fine benedictionum suarum fidelis nos admonet et hortatur patriarcha.
Fiant, inquit, in capite Ioseph, et in uertice Nazaraei inter fratres suos. Ac si dicatur: Uigeant benedictiones istae in mente praelatorum, uigeant et in intentione subditorum, ut in omnibus actibus suis et affectibus tam purae mentis, tam sanctae intentionis inueniantur, ut inter fratres suos, sanctos uidelicet angelos, quandoque annumerari mereantur.
His secundum allegoriam pro modulo nostro transmissis, ad mysticum moralitatis sensum oculum cordis reducamus, et qualiter haec eadem uerba perfecto cuilibet praelato spiritaliter conueniant, subtilius uideamus:
CAPUT XI. De eadem benedictione Ioseph, eiusque morali significatu.
Ioseph, sicut dicere coepimus, formam gerit electi cuiusque et perfecti praelati, qui per quotidiana bonorum operum augmenta ad insignia spiritalium uirtutum quotidie proficit incrementa. Qui cum hoc modo coram Patre suo, uero scilicet Iacob augetur, dulcissimo filii uocabulo semel atque iterum uocari meretur: Filius accrescens Ioseph, filius, inquit, accrescens . Per binam hanc repetitionem, binam Dei et proximi accipere possumus dilectionem, quam, cum is, qui aliis praeesse debet, perfecte consecutus erit, filius accrescens, filius accrescens iure dici ualebit. Filius enim est eius quem imitatur, quem honorat, cui conformis fieri laborat; filius accrescens in dilectione Dei, filius accrescens in aedificatione proximi. Quanto enim Patri suo coelesti per dilectionem ueram et perfectam intus accrescit, tanto ad aedificationem proximorum ipsius adiutorio intus conualescit.
70
Dicitur etiam decorus aspectu, quando et intus a consensu peccati, et foris ab opere peccati, quantum possibile est homini, decorum se et amabilem diuinis conspectibus praesentare contendit, et in omnibus, quae agit, uel diuino honori, uel proximorum aedificationi 758 intendit. Huic procul dubio desiderabilis haec, quae subiungitur accedit benedictio:
Filiae, inquit, discurrerunt super murum. Filia, sicut praediximus, nomen est infirmitatis. Et bene filiarum nomine infirmas conuersorum animas intelligere possumus, quae super murum quodam modo discurrere incipiunt, quando uiuum illum lapidem, lapidem angularem Christum, quem Iacob capiti suo supposuit, principale cordi suo fundamentum supponere diligunt, omnem uoluntatem suam secundum illius dirigentes, ipsique soli, qui super omnia est, moribus et uita placere cupientes.
Et notandum quod dicitur discurrerunt. Omnis, qui currit, non stat, non moratur, sed properanter quo tendit pertingere conatur. Igitur in discursu filiarum super murum discurrentium non incongrue, iuxta hunc sensum, intelligitur constans et fortis feruor nouitiorum, qui quasi discurrere super murum dicuntur, quando non pigri, non tepidi, sed strenuo quodam feruore, feruenti strenuitate ad Deum et in Deum transmigrare nituntur. Talem hunc discursum futurum in filiis Dei Dauid propheta in 759 Spiritu sancto praeuidebat, cum dixit: Ibunt de uirtute in uirtutem, uidebitur Deus deorum in Sion . Sed quia quandiu in hac uita sumus, laboribus atteri, uitiis tentari habemus, consequenter subinfertur:
Sed exasperauerunt et iurgati sunt, inuideruntque illi habentes iacula. Per habentes iacula, sicut superius diximus, malignorum spiritum agmina intelligimus, qui iacula tentationum habent, quibus armati contra Ioseph et filios eius incedunt, quibus incautas animas a statu rectitudinis suae modo uulnerando deiiciunt, modo uulneratas omnino interficiunt. Sed quid est, exasperauerunt, iurgati sunt, inuiderunt? Per tria haec uerba tria tentationum uicissim sibi succedentium notantur tempora. Primum tempus conuersionis, secundum processionis, tertium perfectionis, siue uitae consummationis. Exasperant incipientes, iurgantur contra proficientes, inuidiae iaculis impetunt perficientes. Exasperant in inchoatione hominem, quando plerumque anxiam quamdam cordis ei ingerunt amaritudinem, ut, dum minus sapit, quidquid auditur exterius, uel uidetur, a coelestis patriae desiderio facilius animus impediatur uel reuocetur.
Sed qui diabolicae amaritudinis huius compedes in seipso disruperit, et per angustam spiritalis conuersionis uiam spe uitae melioris constanter ambulare proposuerit, contra hunc quasi in processione uirtutum stantem iurgantur, quia nunc mundo, nunc propria carne, modo prosperis, modo aduersis retardare conantur. Deuictis tandem exasperationibus et iurgiis succedit inuidia, qua etsi positos in perfectionis culmine laedere non possunt, laedere tamen semper cupiunt. Exasperant, ut diximus, in inchoatione, iurgantur in processione, inuident in uitae consummatione, quia nec ipsa hora, 760 quando extrema sors occurrerit, secura ab illorum inuidia esse poterit, quia cui ex uero tunc nocere non possunt, huic fallaciae suae iacula procaciter obtendunt.
75
Qui autem exasperantibus, iurgantibus inuidentibusque illis in praesenti non cedit, iste inuidiosis falsitatis illorum obiectionibus terreri in extremis non poterit, quia, sicut dicitur in consequentibus: Sedit in forti arcus eius. Arcus iste, qui ex ligno et chorda constat, hominem ex anima et corpore consistentem congrue significat.
Arcus quidem, id est homo, qui chordam suam, quod est caro, a uitiorum humoribus exsiccando, uigiliis, ieiuniis caeterisque piis laboribus frequenter contorquendo et macerando fortiter hic distenditur, post huius uitae metam in forti sedebit, quia in Christo et cum Christo, qui per fortem intelligitur, aeternaliter requiescere habebit. In illa perpetuae quietis sessione perfecte implebitur, quod subiuncto sequentis litterae ordine figuraliter exprimitur.
Et dissoluta sunt, inquit, uincula brachiorum et manuum eius per manus potentis Iacob. Unum eumdemque Dominum ac Redemptorem nostrum, quem per fortem in praecedentibus, etiam per Iacob hic intelligimus. Omnis ergo, qui in hoc forti sedem aeternae quietis sortietur, per manum, id est omnipotentem eius operationem, per miram et magnificam eius miserationem ab omnibus brachiorum ac manuum suarum uinculis, ab omnibus, inquam, peccatis ex interioribus siue exterioribus contractis misericorditer expediri meretur.
Sed et alio modo ad praesentis uitae statum per arcum, Deum omnipotentem, in forti autem, in quo nobilis idem arcus sedere dignatur, homo uere 761 humilis accipiatur. Nemo enim uere fortis non uere humilis, quia qui uere humilis est, ad omnia et per omnia fortiter subsistere potest. Sedet in forti arcus, quia per inuisibilem uisitationis suae gratiam in uere humili corde habitare et requiescere gaudet Dominus.
Beatus et uere beatus iste fortis, iste humilis, cui arcus ille, quod est Christus, sederit. Quia per eius sessionem et commanentiam etiam in hac uita peccatorum suorum meretur indulgentiam. Unde consequenter subiungitur: Et dissoluta sunt uincula brachiorum et manuum eius per manus potentis Iacob. Per brachia, quae uiciniori quadam connexione corpori iunguntur, interiores sensus hominis non immerito exprimuntur; in manibus uero exteriorum sensuum accipiatur operatio. Sed et uincula brachiorum ac manuum sunt illecebrae diaboli et carnalium desideriorum. Ligatus brachiis et manibus dicitur, qui ex diaboli suggestione illecebrosis desideriis intrinsecus, illecebrosis actibus extrinsecus irretitur. Sed si uere fortis fuerit, hoc est si in humilitate persistens gratum se Deo sessorem praebuerit, uincula brachiorum ac manuum eius soluuntur, quia interna carnalium retinacula desideriorum ita adiutorio ipsius disrumpuntur, ut, licet per suggestionem diaboli impetant, flectere tamen ad peccati consensum uel operationem non ualeant. Sed unde hoc nisi per manus potentis Iacob? Per manus potentis Iacob, et diuinae miserationis, ut praedictum est, operatio, et uirtuosa ipsius hominis in bonis actibus accipi ualet exercitatio, quia non incongrue homo potens Iacob, potens inquam, supplantator nominatur, quando cum potentia quadam et fortitudine uirtuosa opera, quibus uitia supplantantur et pereunt, constanter operatur. Quae autem et quanta supernae benedictionis gratia huiusmodi hominem continuo sequatur, subsequens ordo uerborum mystice testatur
80
762 Inde, inquit, egressus est pastor, lapis Israel. Quid est inde? Inde, inquit, hoc est ab illo homine qui prius filia discurrens super murum fuit; qui, exasperantibus, iurgantibus inuidentibusque malignis spiritibus cedere nescius, per supplantationem uitiorum tandem Iacob appellari meruit. Ex illo, inquam, homine pastor plerumque talis egreditur, qui nomen et officium pastoris quotidie in seipso adimplere nititur.
Pastor enim merito dici poterit, quando et lectionis assiduitate, et orationis suauitate pascere seipsum semper diligit. Hoc sane pastu nutritus in uirtutibus et uirtuosis operibus nobiliter conualescit, quia quidquid boni seminis in corde hominis subortum fuerit, si orationis et lectionis humore non rigatur, citius arescit. Unde Dominus in Euangelio: Aliud cecidit super petram, et natum aruit, quia non habebat humorem . Ergo qui pascuis istis libenter et frequenter immoratur, si uoluntas Dei fuerit, ut pastor aliorum constitutus egredi debeat, amoenum coelestis doctrinae pastum ouibus suis suauiter et utiliter praebere poterit, quia, etsi ad aliorum prouidentiam egredi habet, in semetipso tamen lapis Israel esse non desinit. Israel interpretatur uir uidens Deum. Est quodammodo quasi lapis Israel, quando sic pastoralis curae officia exterius subministrat, quod tamen ad familiarem contemplatiuae dulcedinis gratiam semper ad se recurrere festinat. Cumque hoc modo corde et animo frequenter ad Deum et in Deum reuoluitur, misericordia et benedictione, quam sequentia uerba spiritaliter praetendunt, stabiliri meretur a Domino. Sequitur:
Deus patris tui erit adiutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et uuluae. Ac 763 si dicatur: Deus omnipotens, cuius te filium fecisti, cuius te fidelem seruum in omnibus exhibuisti, adiutor tuus erit, quia in omnibus ad quaecunque perrexeris, quaecunque incoeperis, paterno tibi auxilio semper tibi assistere gaudebit. Cumque commissas tibi oues amoenis et uirentibus spiritalis doctrinae pascuis inducere tentaueris, te comitabitur, te adiuuabit, quia ad percipienda ex ore tuo aeternae salutis semina per praeuenientem uisitationis suae gratiam subditorum tibi corda praeparabit.
Et uere magnifica benedictio ista, quia cuius uocem Deus omnipotens ad corda audientium praeuenerit, huic procul dubio ostiarius aperit, huic Spiritus sanctus ad suscipiendum cum suauitate aeterni Patris uerbum corda discipulorum inuisibili benedictione sua apta atque idonea efficit. Ait ergo:
Benedicet te benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, benedictionibus uberum et uuluae. In benedictionibus coeli desuper non incongrue intelligitur coelestis dulcedinis multitudo, in benedictionibus abyssi iacentis deorsum aeternae damnationis amaritudo. Reseratis per praeuenientem misericordiam Dei cordibus auditorum etiam ipsi doctori Omnipotens benedicit, quando eum, suae benedictionis et inspirationis gratia infusum, benedicentem, uerba uitae utiliter proferentem efficit, ut, siue ad mulcendas iustorum animas de aeternae beatitudinis, beatae immortalitatis iucunditate et gloria, siue ad terrendos peccatores et ad maiorem poenitentiae constantiam excitandos de infernalis abyssi dolore et miseria benedictio eius incipiat, dulcem et iucundum aeternae salutis fructum in subditorum cordibus pariat.
85
Benedicitur etiam benedictionibus uberum, quando illi qui lac doctrinae coelestis, in uberibus cordis conceptum, factis utcunque exsequi contendunt, 764 ex ipsius praedicatione et doctrina magis ac magis in desiderio coelestis patriae seipsos delectabiliter distendunt. Benedicitur autem benedictionibus uuluae, quando et hi qui ad suscipienda lactis spiritalis fluenta nondum se per amorem praeparauerunt, ad nobile semen uerbi Dei uuluam cordis delectabiliter aperiunt.
Omni igitur praelato benedictionibus huiusmodi diuinitus honorato semper optandum est et supplicandum, ne in se aut in subdito sibi populo eaedem benedictiones decrescant, sed de die in diem magis ac magis crescant et conualescant. Hoc sequenti mox benedictione saepe dictus patriarcha ostendit, cum dicit:
Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius, donec ueniret desiderium collium aeternorum. Pater boni cuiusque praelati Deus est, patres patris huius, sicut superius diximus, patriarchas, prophetas, apostolosque sanctos intelligimus.
In collibus autem aeternis sanctae electorum animae non incongrue figurantur, quae excussis terrenae occupationis oneribus, sanctis precibus, iustis meditationibus subleuati in ipso sui desiderio de conualle huius mortalitatis nonnunquam ad collem rapiuntur sempiternae aeternitatis.
In desiderio eorumdem collium ipse, in quem angeli prospicere desiderant, iure significatur, quia ille solus super omnia et in omnibus ab eis quaeritur et desideratur. Bene autem haec eadem benedictio, licet latenter, insinuat quid fidelis quaeque congregatio dilecto doctori suo suppliciter optare debeat a Domino. Dicat ergo ipsa orando et desiderando quod beatus patriarcha dixit affirmando:
90
765 Benedictiones patris tui confortatae sint benedictionibus patrum eius, donec ueniat desiderium collium aeternorum. Ac si dicat: Benedictiones, quibus a Patre tuo coelesti ut filius dilectus benedici meruisti, patrum eius patriarcharum, prophetarum, apostolorum omniumque electorum, iam cum Christo regnantium, factis et dictis, orationibus et meritis ita confortentur, ut tua benedictio, tua, inquam, doctrina et praedicatio nunquam finem accipiat, quoadusque benedictus aeterni Patris Filius per uisitantem et consolantem benedictionis suae dulcedinem aeternis illis collibus, animabus uidelicet solam aeternitatis gloriam quaerentibus, optatus et desideratus ueniat.
Fiant in capite Ioseph, et in uertice Nazaraei inter fratres suos. In capite Ioseph uoluntas doctoris, in uertice intentio accipitur uoluntatis.
Optandum ergo est et supplicandum ut et bonam aedificandi proximum uoluntatem semper habeat, et intentionem uoluntatis ab appetitu humani fauoris sollicite custodiat, quia si solius Dei oculis placere in benedictionibus suis quaesierit, Nazaraeus, id est mundus inter fratres suos merito dici poterit.
Sed quia ex sola solius Dei misericordia et miseratione uenit, ut et humiliter et utiliter uerbum Dei pronuntiare possit, ad eum, qui dat omnibus affluenter et non improperat, 766 fidelis congregatio huiusmodi supplicationis uerba humiliter praemittere ad Deum studeat:
Deus patris tui sit adiutor tuus, et Omnipotens benedicat tibi benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi iacentis deorsum, ut perfectiores maiori supernae dulcedinis desiderio, te docente, inardescant et inflammentur, et tardiores infernalis abyssi terroribus expergefacti ad spiritalem constantiam prouocentur.
95
Benedicat tibi benedictionibus uberum et uuluae, quatenus illi, qui lac doctrinae coelestis intra ubera cordis sui suscipere desiderant, in uerbis tuis, unde reficiantur et repleantur, inueniant, atque isti, qui uerbum Dei nondum per amorem suscipere meruerunt, tandem in uulua cordis suauiter concipere incipiant.
Benedictiones patris tui confortatae sint benedictionibus patrum eius, patriarcharum, prophetarum, apostolorum omniumque iustorum, donec ueniat desiderium collium aeternorum, donec sanctae illae animae ad aeternitatis celsitudinem tendentes, illum in benedictionibus, et cum benedictionibus tuis suscipiant, quem prae omnibus et super omnia sitienter desiderant.
Fiant in capite Ioseph et in uertice Nazaraei inter fratres suos: Fiat, miserator Domine, et multiplici dono misericordiae tuae, ut quoties inter fratres suos uerbum tuum pronuntiaturus consederit, uoluntas 767 et intentio uoluntatis eius talis sit, ut in doctrina sua nihil cogitet, quaerat aut desideret, nisi ut in ipso et in subdito sibi populo tu solus 768 honoreris et glorificeris, cuius honor et gloria permanet per infinita saecula saeculorum. Amen.