1
S. D. Accepi expectatissimas literas tuas, senex uenerande, domine colende et frater charissime ac ago domino deo nostro immortales gratias, qui te adhuc inter uiuos usque adeo grandeuum ac in aegritudine satis molesta conseruat. Tu perge gratias agere domino deo nostro precarique, ut longeuitatem illam tuam uelit et faciat esse salubrem et ut omnes leuet molestias. Doleo sane plus, quam credere possis male tibi conuenire cum honesta tua coniuge, doleo magis illam non rationem habere aetatis tuae ualetudinariae et pro infirmitate aut affectione sua alioqui infirma occasiones suppeditare querelis et indignationi. Sed quid facias? Oro, mi domine, caro est de carne tua et os ex ossibus tuis; honesta, sancta et proba est, atque hoc praecipuum prope est in connubio. Si itaque pro more hominum suis laborat affectionibus, condones oro ac cogites dominum deum tuum, qui te diligit, sic exercere ac te his illi inseruire debere patientia. Fortassis arbitratur illa te nimis esse profusum in scholas et studia ac illa te elargiri, quibus ipsa indigeat adeoque, quae res uestrae domesticae magis requirant. Ea ergo re si illam potes placare et tibi reddere obsequentiorem, oro, ut hactenus ei concedas. Satis enim et liberaliter satis studiis et scholiis donasti, fecisti, quod uix facerent uiri principes. Proinde, quae restant et quae ex annuis proueniunt censibus aut pensionibus, iam uobis reseruate, ut pax inter uos omnium saluberrima constet. Ac te hic oro, mi domine et frater, ut audias me non insalubria, opinor, monentem, et hactenus ei obsequare.
Ego pro quinquaginta aureis tuis, quos iubebas Froschouerum mihi numerare (munus et testimonium tuae erga me gratitudinis, qui in multis tibi inseruierim et beneficia in te contulerim uicissim nihil a te acceperim, egeam tamen, ut, qui maximos faciam sumptus in filiis meis ad studia educandis) immortales ago gratias ac dudum intellexi benignum in me animum tuum, et quamquam ego multis destituar et sumptus faciam maiores, quam sim sustinendo, didici tamen per dei gratiam in iis, in quibus sum, esse contentus, spero item tantillum mihi superfuturum, ne quis queri possit sibi per me sui aliquid periisse. Saepe mihi oblata sunt subsidia et quidem ampla; nunquam tamen quicquam a quoquam accepi, semper ecclesiastico illo meo stipendio contentus. Unde nunc quoque Froschouero nostro dixi sibi pecunias… itas, quinquaginta inquam aureos, retineat, donec, cui det, ipsi dixero; me enim non accepturum. Oro autem tuam humanitatem, optime et dilectissime frater, ne hoc indigne feras aut mihi succenseas. Scio, quam te offenderim, cum poculum mihi mitteres, ego uero remitterem ad te munus, propter quod rescribebas te nunquam putasse cum eo tibi esse negotium, qui ab amico non sustineat superari. Audi, obsecro, mi domine, cur sic egerim hactenus et cur meo more pergam. Scio te, qua es prudentia et humanitate praeditus, consilium ac factum meum minime improbaturum. Fuit haec, in qua nunc ciuis sum, ante 40 annos corruptissima et in factiones scissa plurimas.
Radix mali tanti erat auaritia et munerum uel largitionum a principibus oblatarum copia. Inde enim fiebat, ut hic pontificis, ille Caesaris, tertius Galli, quartus alterius alicuius principis, a quo habebat munera, partes sequeretur. Inde uero exoriebantur caedes, bella, odia, dissidia et mala innumera.
Peruenit res tandem ad seditionem, quae dissipata ac consopita est diuina gratia ad hunc modum: consenserunt posthac, ne quis ullius principis partes sequatur neque quicquam accipiat muneris uel ab ullo principe uel urbe uel ulla alia ratione etc., quisque rebus suis intentus sit, res suas agat, patrie pacem et incolumitatem curet. Transgressoribus constituta est sententia capitalis, ac totum hoc negotium relatum est in literas et tabulae confectae, quae semestri quouis palam in templo recitantur et iureiurando praestito confirmantur. In illis tamen ad uerbum et haec recitantur: "Doch ist hierinnen außgeschlossen und uorbehalten, das ein angeborner und gesipter oder ie ein anderer guter herr und frund dem anderen umb guter fruntschfft, gselschafft, nachpurschafft und derglichen sachen wegen uon sinem eignem gut wol schenkung und eerung thun moge, wie das uon alterhar komen ist, ungefarlich." Quapropter, si acciperem illos tuos quinquaginta aureos, securus et animo tranquillo scirem me quidem nihil in legem illam peccare. Uerum, cum non modo ciuis sim, sed uerbi ecclesiaeque minister, qui pro legis illius conseruatione, integritate uel incolumitate laboro quotidie, et plures sint, quam conducat, qui legem illam uiolatam aut laxatam cupiant, atque illi ipsi omnem ancupentur occasionem optarentque a ministris sibi offerri uel aliquam occasionem, qua uti possint pro assequendis suis prauis cupiditatibus, deinde et Paulus apostolus dicat: Omnia mihi licent, at non omnia conducunt et aedificant; libertate ista, qua uti possem, in praesentia uti non uolo. Sicuti et idem ille apostolus, cum a quibusdam ecclesiis stipendium accipere posset, non accepit, ne id in detrimentum uergeret euangelii et sacri eius ministerii. Equidem, quae est nostrorum quorundam hominum malitia, acciperet aliquis munus, quod tamen non posset conferri cum tuo aut meo illo neque parem utrinque rationem haberent, urgeret tamen perpetuo: Si ministri, qui habent stipendia ecclesiastica, accipiunt, cur ego, qui nihil habeo, nisi quod manus mee lucrantur, non etiam acciperem? etc. Ualde autem metuo ex huiusmodi altercatione damni aliquid accedere posse legi optimae nobisque necessariae, deinde etiam ministerio meo aspersum iri aliquam maculam ac simpliciores de me male suspicari incipere et odisse, qui alioqui propter ueritatis preconium satis sum exosus maleuolis. Intelligit iam prudentia tua maximis ex causis commotum me non accipere munus tuum oblatum, et spero te non male hoc consulturum. Perinde aestimo, ac si acceperim et in usus meos omnia illa peruenerint.
5
Denique rem feceris gratissimam, si mihi dederis in mandatis, ut pro rerum exigentia et scholae et studiis ecclesiaeque diuidere iusseris, prout putauero necessarium. Cum enim in meam priuatam utilitatem non conuertero, licebit illud te iubente dispensare, sicuti et priores pecunias in usus ecclesiae sic te iubente disposui. Curarem item, ut aliqua tui memoria extaret in publico professorum ministrorumque hypocausto. Quod si malueris totam ad te redire summam, curabo diligenter, ut recipias uniuersam proximis nundinis et quidem tuto. Nunc uero tuae pietati mitto munusculum, quod in mei memoriam perpetuam retineas, conciones meas in Ieremiae sermonem 1. tibi dedicatas, ut uidebis. Oro, ut benigne hoc accipias a tui amantissimo.
Si uixero et dominus facultates mihi dederit, pergam in explicandis reliquis Ieremiae orationibus et uulgabo illas deo uolente sub tuo nomine, siue uixeris siue migraueris in patriam. Uiue et uale cum uxore honestissima, quam uxor mea saluere iubet optime.
Tiguri 3. nouembris 1557.