1
Maxime sanctorum sitiunt quem uota piorum
Aduentum cuius faex temporis exigit huius
Comple quod de te sancti cecinere prophetae;
Pone modum mundo ueniens in te furibundo.
5
Cernis ut aerumnis pressus bonus ingemit omnis,
Hinc te quisquis amat te toto pectore clamat.
Audi clamantes, regnum coeleste uocantes;
Exorate ueni regni collator amoeni,
Falcem censurae terris immitte futurae,
10
Huc messore dato pro messibus accelerato
Culmis defessis quia sternitur arida messis,
Messi depressae praesens digneris adesse:
Ignorant terrae tibi gramina grata referre.
Quae modo gignit humus sunt haec zizania, dumus:
15
Ergo cunctorum compensator meritorum,
Huc te fer absque mora, quia tempus poscit et hora.
Olim damnatum de sacra Uirgine natum
Nascendi causam fidei non antea clausam,
Metro complebam, te praemonstrante retexam.
20
Qui facis os muti cum uis sermonibus uti.
Arbore sub quadam protoplastus corruit Adam,
Pomi lege data, petulanter ea uiolata
Suasu serpentis poenam subit ipse nocentis,
Poenam peccati dans cunctae posteritati,
25
Qua mortis moles luit omnis posthuma proles.
Nam patre deciso detruditur a paradiso.
Et patriam sedem, patriam quoque perdidit aedem.
Exsulat omnis homo gustato cum patre pomo.
Haec sibi prima Ceres postquam fit criminis haeres;
30
Perque patris donum fit ad omnia pessima primum.
Proh dolor! in peius stirps semper defluit eius;
Hunc quasi communem gestarunt saecula funem,
Traxit ad infernas, per quem, mors cuncta cauernas.
Haec est eclipsis, quae patribus accidit ipsis,
35
Sanguine de quorum genus effluxit populorum.
Cum soboles creuit, uitiosa silex inoleuit,
Inuidiaeque faces humanae mentis edaces
In eam accensae suadet utatur ut ense.
Utitur, ardescit, fratrisque cruore madescit.
40
Quam uesana manus! uel quam fuit ille profanus
Qui primus pressit capulum quo talia gessit!
Omnis et exertus crudeliter ille lacertus,
Quo feriente, caro ruit icta fratris amaro.
1180 Iste cruor primus Genesi uelut indice scimus
45
Late diffusum similem processit in usum,
Exemplo tali mortalibus exitiali;
Nec frater fratri, nec parcunt pignora patri,
Pignoribusue pater, nec pignoribus sua mater.
Dextras seruiles iuguli patiuntur heriles.
50
Si quae sunt irae, mox suggerit ira ferire.
Istum si uerbis exasperat alter acerbis,
Exerit ultorem gladium, funditque cruorem.
Pro uili lucro madet omnis sanguine mucro.
His ergo morbis dum primus desipit orbis,
55
Semper peccatis plus accumulans cumulatis,
Miscens humanis coelestia, fana profanis,
Duriter offensus quem nescit claudere sensus,
Carnes immundas ultrices cogit ad undas,
Nauigio docto iustus Noe liberat octo.
60
Formula baptismi quibus unda fuit cataclysmi.
His paucis mundi reparantur damna secundi,
Inque suum cursum uoluebat tempora rursum.
Iam patrissabant, hoc est geniti generabant,
Gignunturque uiri magno de corpore miri,
65
In turri quorum uariatur uox labiorum.
Sordentes turbae gemina lactantur in urbe
Luxuriae mamma, quos ussit coelica flamma;
Sed meritis iustum Lot conseruauit inustum.
Lucebat Phoebus sub eisdem forte diebus,
70
Non Phoebus coeli, sed Abraham, qui mente fideli
Terris splendorem fidei dedit atque calorem.
Unam namque fidem tribus in pueris colit idem,
In Deitate pari non tardans tres uenerari.
Fit primus donis diuinae religionis,
75
Quae libatores pascunt decimis seniores
Lege prius bella fuit idem primus Apella.
Iam typicum credit, cui damno carnis obedit:
Ergo fide clarus, Dominoque per omnia charus,
Pro fidei pacto, naturae iure subacto,
80
Accepit natum rugosa matre creatum.
Hunc, licet esset ei spes unica progeniei,
Iussus pene litat, sed idem reuocamine uitat.
Uno spectatus facto, piusque sceleratus,
Sed sceleris nullam conflat dilectio bullam.
85
De spinis raptus, mactatur laniger aptus
Pro puero uincto, nequaquam sanguine tincto.
Id quoque uir prudens typicum sub pectore cudens,
Quod dictis celat, recte faciendo reuelat.
O meriti quanti pater exstitit ille Tonanti!
90
1181 Sunt cuius gentes, post se, de se uenientes,
Stellis collatae, uel arenis annumeratae,
Et quasi depictae, quod in ipso sunt benedictae.
Ex ista planta seritur generatio tanta,
Quam numeris clare nequit Habacuc aequiparare.
95
Huius erat sortis Iacob luctamine fortis,
Cui dat per fraudem nostram benedictio laudem.
Hinc Deus in scala cum coelite uisitur ala,
Alternans nomen uenturae stirpis ad omen;
Unde satis scite dicti sunt Israelitae.
100
Nati deinde seni patriarchae sunt duodeni:
Iunior aetate, grandaeuus fit pietate.
Quem sol et luna uenerantur nocte sub una,
Cum stellis totidem, quod fratribus accidit idem,
Hunc plaga Memphitis suscepit ab Ismaelitis.
105
Cum fugit incestum Ioseph, parat hunc sibi quaestum,
Ut regat Aegyptum, uelut est in codice scriptum.
Praefectusque bonis dispensator Pharaonis,
Somnia dum soluit quae saga mente resoluit.
Temperiem duram famis indicat esse futuram;
110
Temperies tristis septem durauit aristis
Desunt annonae uetuli Iacob in regione
Ut fugiat cladem, patria discedit eadem.
Coeli Maiestas iubet hoc, et cogit egestas.
Cum turba parua mox intrat Mempheos arua:
115
Natus adoratur: sic uisio uerificatur.
Ampla datur tellus, nec sufficit iste popellus,
Sed generans tandem genitis impleuit eamdem,
Qui quasi calones et despecti ciniflones,
Per multos annos coguntur obire tyrannos:
120
Quorum moerorem miserans Deus atque laborem,
Binos elegit, quibus ipsis pondus abegit.
Signa dedit per quae decertet frater uterque,
Aaron facundus, Moyses ad signa secundus;
Hic labiis comptus, hic ad miracula promptus.
125
Astant ergo boni coram Pharaone patroni,
Plebis ductores, mandatorumque datores.
Rex, facto uerbo, subsannat corde superbo,
Aspernando Deum, populum qui poscit Hebraeum.
Ne uideatur hebes, non uult dimittere plebes.
130
Ad primum martem magicam pugnatur in artem.
Alma fides certe potis hic monstratis aperte!
Nam quia non langues, it ligneus anguis in angues,
Multiplicans signum, fit serpens denuo lignum.
Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.
135
Uictis quippe magis, cruciatur patria plagis.
Ne biberent, sorde cruor aufert [ f. implet] flumina, fontes.
Omne genus piscis peregrina morte fatiscis.
Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.
Iussae deinde rudes ranas genuere paludes,
140
Cuncta replentur eis, solis uacatur Hebraeis
Et domus et furnus, lectus quoque regis eburnus
Ranarum follis cum cocto feruet in ollis.
Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.
Tactu uirgulti ciniphes de puluere multi
145
Et pecus et gentem uexant ea rura tenentem.
Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.
Muscae, uenistis, tormentaque multa dedistis.
Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.
Ecce dolor quintus furit a foris et furit intus;
150
Morte ruit subita pecualis morbida uita:
Sternitur omne pecus, sed adhuc rex pectore caecus.
Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.
Iussu diuino cineres praebente camino,
Uulneribus mille spargit dum signifer ille,
155
Uesicae turgent, homines, iumenta perurgent.
Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.
Ut Deus ipse iubes densantur in aere nubes;
Dat tonitrus sonitum quem nescit patria ritum;
1182 Imber multarum subito distillat aquarum;
160
Ignea fit grando, perit interitu miserando
Grandineis flagris quodcunque remansit in agris
Deperit et gramen, facit et quo femina stamen.
Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.
Ecce locusta grauis, quam uentus et aura suauis,
165
Iuxta sermonem Moysi, fert per regionem,
Ad cumulum luctus, quae rodit ab arbore fructus;
Et quodcunque uiret, non fortius igne periret.
Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.
Lampade subtracta, nimia caligine facta
170
Gens inuoluuntur, triduana nocte premuntur;
Soleque priuati tanquam sint exoculati,
Quaerunt palpatus alienos atque ducatus,
Tectis inclusi nulli sunt gressibus usi.
Nox inuoluit eos, sed non inuoluit Hebraeos;
175
Cultor enim ueri nescit sub nocte teneri.
Cedere dum nescis, rex, deteriora lacescis.
Littera sit testis qualis fuit ultima pestis;
Mira magis miris succedunt, diraque diris,
Omnia lamentis complet manus Omnipotentis
180
Corpora cunctorum sternens primogenitorum.
In pecudum caulis mors regnat, regnat in aulis,
Plenaque nocturnis luget casa quaelibet urnis:
Ultio diuina grandis, grandisque ruina.
Mors inuoluit eos, sed non inuoluit Hebraeos;
185
Namque typo magni cruor est in postibus agni.
Aegyptus plangit, Iudaeos urget et angit
Uti calle cito toties per signa petito,
Post hiemes multas datur his exire facultas.
Surgunt haud lenti rebus uariis opulenti,
190
Hi locupletati, sunt indigenae spoliati,
Dudum captiua plebs discedit fugitiua.
Urget eum terror recidiuus quem facit error,
Acriter instat ei rex dirae barbariei.
Adducit uires ut sub iuga dira redires:
195
Sed fidens esto tibi nulla pericula praesto,
Es cuius cultor, mirabilis hic erit ultor.
Cur te, rex, fallis? Periturus parce caballis,
Cautius est uere moderantia lora tenere,
Ni flectas retro, sorbebere gurgite tetro;
200
Qui populos urges, urgebit te quoque gurges.
Omnia tempus habent, modo florent quae modo tabent.
Iam mare laxatum per uirgam pandit hiatum
Nutu diuino, . . . . . . . . . .
His cumulat poenas, hic siccas sternit arenas.
205
Hic eques, hic magnus currus natat atque tyrannus.
Israel hoc transit, sed turba nefanda remansit.
Israel saluatur, saluator glorificatur.
Huic ergo genti per desertum gradienti
Polluxit uictus, et conseruauit amictus,
210
Mannaque prae castris uelut imber fluxit ab astris.
Dum sitit e saxo potatur flumine laxo.
Per testamentum sumit uitae documentum.
Uiuere prudenter lex indicat, et reuerenter;
Pectore uel sacris non curuari simulacris;
215
Sabbata seruando feriari, nil operando;
Uitam mercari, si patres uult uenerari.
Id quoque discernat, ne quem manus impia sternat;
Legis ei culter minitat ne fiat adulter;
Esse uetat fures, quia pendent in cruce plures;
220
Ad contestandum nil falso teste probandum,
Ad bene uiuendum prope nati nil cupiendum.
Haec et quae restant, Israel, tibi terrea praestant.
Sic in eis uiues ut sis in tempore diues;
Incustoditis mox ad tormenta uenitis;
225
Si quisquam nutat mox lumen lumine mutat;
Deus dentem tollit, sic iram littera mollit.
Imperfectus eris quisquis sub lege teneris,
Legis enim strictum te condemnat maledictum,
Uno pro iota cum sit transgressio tota.
230
1183 Omnes ergo ligat quos praecipiendo fatigat.
Huius mandati, quasi quodam fune ligati
Nulli sanctorum scandebant regna polorum.
Ludibrium facti sunt quidam uerbere tacti,
Iustitiam fassi sunt quidam uincula passi,
235
Dicere ius ausi sunt quidam carcere clausi,
Serris affecti sunt quidam tergora secti,
Quidam tentati, quidam quoque sunt lapidati,
Ictu lictoris pensant in damna cruoris;
Hi sub speluncis latitant anfractibus, uncis;
240
Soliuagis saltus placet et mons quilibet altus;
Non texto filo tecti, sed tegmine uili,
Quod caprae uilis paupertas texuit illis;
Rebus enim nudi sunt ad contraria crudi,
Nil affectantes, uenturum corde uocantes;
245
Per spem credebant quae mente futura uidebant,
Crimine non fusci, signorum luce corusci.
Lepras curando, defunctos huc reuocando,
Caecos et mutos, surdos mentisque solutos.
Mundus, ut audistis, quid dignius attulit istis?
250
Sed nec ob hoc tuti quando sunt carne soluti.
Teste probo charta, quia nondum gloria parta,
Ob primi crimen dilexit ianua limen
Extractae costae quod persuadetur ab hoste.
Linquimus intactos, nunquam certamine fractos
255
Heroes fortes, multas pro lege cohortes,
Qui tectos parmis strauerunt fortibus armis.
Praetereo Dauid, cuius manus improba strauit
Israel damnantem lauto nimis ore gigantem,
Inque Philisthaeis fuit usus mille trophaeis.
260
Nomen Psalmistae meruit quoque belliger iste,
Cui cantant psalmi dant organa Pneumatis almi,
Ut numero quodam de Christo texeret odam.
Inuentus praeco cui mundus consonet echo,
Nam psallens ordo magis utitur hoc decachordo,
265
Quod fidei ternae mysteria more lucernae
Irradiet cunctis a Christo nomine functis,
Et formando preces animae ualet abdere faeces.
Laudibus includam Machabaeos; sed mage Iudam,
Qui, patris exemplo, uacat omni tempore templo.
270
Et pro lege patrum potitur solamine fratrum,
Ense giganteo pro scito pugnat Hebraeo;
Immotus postis quem nullus territat hostis,
Circuit insomnis, ut perfuga corruit omnis,
Impugnatorum populatus castra suorum.
275
Incircumcisi si sunt cum robore uisi,
Rege manu digna portans mauortia signa
Dat lituo rauco signum cum milite pauco,
Pugnae tanta sitis pro legibus instat auitis,
Contra mucronem impellit, sicut ira leonem,
280
Et uelut insignis sarmentis pascitur ignis.
Sic in Marte furens, ut taedas ignis adurens,
Per mare distortus ceu poscit nauita portus,
Pro causis mille famosior exstat Achille.
Maluit ergo mori, quam lex raperetur honori.
285
Iam uelut alludit notissima femina Iudith
Inque beatorum titulis uult esse uirorum.
Quemque suum noscit, uulgari carmine poscit
Dextera uirtutis fuerit cum causa salutis.
Cum quibus est dextra non uult fore laudibus extra,
290
Carminis indago te claudet honesta uirago,
Quae carmen nostrum quoddam decorabit ut ostrum,
Officium linguae si det facundia pingue,
Laude queat culta paucis ut claudere multa.
Maior erat ueris huius sensus mulieris,
295
Quae fit bellatrix, et prudens consiliatrix.
Tempore quo spernis, Bethulia, ius Holofernis,
Quodam decreto facto non alite laeto,
Cum se subdendum populo foret, aut moriendum.
Nam supra montes non sunt putei neque fontes.
300
1184 Uota sacerdotis melioribus incita uotis,
Cautius eneruat, populi quoque millia seruat.
Mox uiduum cultum, mox mutat sedula uultum:
Sumit ad ornatum quidquid putat esse beatum:
Interulam qualem pretium probat haud uenialem,
305
Ut decet hunc sexum, crinem cohibet mitra pexum,
Sumit sufflamen croceum capitis religamen,
Pectus non uilis claudit quoque gemma monilis,
Brachia constringit, quae uestis linea cingit,
Quae cum crispatur, uix unguibus accumulatur,
310
Serica resplendet quae subtus suppara pendet,
Orbes armillae crisos genuere fauillae,
Et digitis munus dedit annulus unus et unus.
Uerrit et incessus pretioso syrmate gressus;
Nec minus extollo quae pendet fistula collo.
315
Ancillae testes has comunt undique uestes,
Ne sint rugosae, uel disparitate perosae.
Pro radio lucis facies non est lita succis,
Nam facie munda nulli ualet esse secunda;
Callide perspector formae paris atque reuector,
320
Hanc si tu nosses raptam, nil dicere posses.
Indole sub uita non sic fuit ipsa polita
Cum praefiniti polleret in ore mariti:
Nec dedit hanc normam, non hanc lasciuia formam
Sensus astuti, sed sic uult uiribus uti.
325
Conferat ut bellum cum principe sola duellum,
Et pereat princeps reparet ne bella deinceps,
Cum cordis nido figet sua tela cupido.
Feminea uitta non certior ulla sagitta.
Sic pane uelamus quo pisces attrahat hamus,
330
Cum uolucrem mulces dat fistula dulces.
De montis pyrgo descenderat ut noua uirgo,
Perque cauam uallem carpebat femina callem,
Mox iter enixa uenit ad tentoria fixa.
Assyrii properant, quae uel quid ut ordine quaerant;
335
Quo propius ueniunt, plus ac plus obstupefiunt,
Utque nouae stellae radium mirando puellae,
O, si me uelles, fert secum quisque satelles!
Sic non auditos omnes habet illa maritos.
Iudith mente bona plebis uallante corona
340
Cum duce sic fatur, genibusque minor ueneratur.
Optime maiorum, clarum decus Assyriorum,
Gloria cui floret, quem supplex mundus adoret,
Cui fera siluestris cui bestia seruit agrestis,
Mitia cum saeuis, metuit quem bellua quaeuis,
345
Omneque pennatum, uel dat quibus unda natatum,
Apta tuae laudi dignanter, si placet, audi.
Hic populus demens, cui non tua gratia clemens,
Non habet armorum spes allas aut clypeorum,
Montibus aut muris non fidit corruituris,
350
Nec tutus falli, quia cingitur aggere ualli.
Altera spes illis maioribus atque pusillis;
Hoc est munimen nullum committere crimen;
Si peccat nullus, per te non corruet ullus.
His est saluator, qui legifer atque creator.
355
Et poteris frustra consumere plurima lustra
Pugnans incassum pugnantem reddere lassum.
Sed fiet uerum sub tempore quinque dierum,
Quod mihi monstrauit, qui cuncta creata creauit.
Iam culpas discunt, satis [ f. sitis] aestu namque fatiscunt.
360
Ob sitis ardorem, damnatum lege cruorem
Iam non discernunt, et ob hoc animalia sternunt;
Quem si forte bibunt, offendent atque peribunt.
Ut bos sub cultro, plebs omnis corruet ultro.
Qui iustos munit, facientes crimina punit.
365
Sic tibi trudendi stipulae sunt more terendi,
Nec damni fragmen patietur militis agmen.
Ancillae dictum non est, dux optime, fictum.
Qui sedet astra super praemisit me tibi nuper;
Nuntia missa fero, tantumque salubria quaero:
370
Hac tecum de re tua uult ancilla manere.
1185 Mox secum plaudit, cum talia barbarus audit,
Impatiensque morae subito caecatur amore;
Et stupri totum uersans in pectore uotum,
Laxius extensa fit laetus diuite mensa;
375
In uentrisque lacum non cessat fundere Bacchum.
Plus solito plenus, Iudith fuit igne serenus.
Nox trahit in somnum toto cum milite domum.
Femina digna satis dans formam uirginitatis,
Stat ducis ante torum spirantem membra duorum.
380
Dextra uictrici iugulum feriens inimici,
Ad somnum uilli somnum mortis dedit illi:
Ense caput sectum maculauit sanguine lectum.
Tali morte data, Iudith redit intemerata,
Collaudatque Deum, referens ex hoste trophaeum.
385
Tales athletas olim uetus attulit aetas,
Per quos euulsi sunt hostes atque repulsi,
Quos laus aeternat, quos modo gloria uernat;
Nam spe praeclari regni coelestis auari,
Mundi tormentum reputabant grande talentum
390
Sed nec ob hoc tuti, quando sunt carne soluti:
Pro patrum noxa differtur coelica doxa,
Pro patrum thecnis caruerunt saecula regnis,
Pro radice patrum sorbebat saecla barathrum.
Impius et sanctus dabat hoc sub carcere planctus,
395
Armatus fortis, quos traxit ad atria mortis.
Sunt ibi moerores, sunt fletus atque dolores,
Stridor dentalis, paedor quoque perpetualis.
Est ibi caligo, meruit quam patris origo,
Quinque per aetates condemnans posteritates:
400
Sed mortis metas dedit ultima temporis aetas.
Hanc abolens molem, dans uerum cernere solem,
Solem de stella, Christum de matre puella.
At pudor est saluus pariat cum Uirginis aluus,
Excedens morem propter Deitatis honorem.
405
Est ubi conceptus de coelo semen adeptus,
Angelici uernae iussum sermone supernae,
Concipit a coelis, dum sumit aue Gabrielis.
Haec est illa fides quam falso, perfide, rides,
Contra naturam parientem credere puram.
410
Pristina signa roga quae ueneratur Synagoga,
Credere cogeris nunc perfidus unde teneris:
Nam rubus ardebat, sed frondis honore uirebat;
Pertulit ardorem, nec perdidit ipse uirorem.
Cum radix non det, tamen arida uirgula frondet,
415
Frondibus allatis decus addens uirginitatis.
Imbre madet uellus, cum non madet arida tellus;
Terra madet stilla, cum uellus non madet illa.
Matre Deo digna sunt haec pro Uirgine signa:
Quod dedit insolitum monstrat Deus hic repetitum.
420
Uirgineus partus diuinos dum parit artus,
Nullo sulcatum dat florem uomere partum.
Porta serata poli Domino fit praeuia soli,
Florem munditiae parit aluus clausa Mariae,
Integra gignendo, uelut integra concipiendo:
425
Uirginis ergo torus quanta fit dote decorus,
Coeli praecones docuerunt opiliones.
Moxque nouum sidus, ceu quidam uernula fidus,
Cum prece donorum uocat illuc corda magorum.
Miris unde modis rabies insanit Herodis,
430
Ac bimos mactat quos mater femina lactat.
Hunc mactando gregem, puerum uult perdere regem;
Sed suus illaesum paedagogus seruat Iesum,
Sedulitate pia fugiens cum matre Maria.
Lacque puer suxit quod matris ab ubere fluxit,
435
Et quasi peccator mammas bibit Omnicreator,
Sed coelo plenas, claustroque pudoris amoenas.
Quae legi debet carnis praeputia praebet:
Turture mundatur, quo mundi culpa lauatur:
Uestitur pannis, uictu uegetatur et annis;
440
1186 Et uelut addiscens, elementaque prima dehiscens,
Audit doctores, interrogat et seniores:
Et fuit industris legi sex suffore lustris
Inscriptam gypso quam sumpserat orbis ab ipso.
Pro nostris damnis lauat hunc Iordanicus amnis,
445
Diluat ut naeuum quem seuerat Eua per aeuum.
Tentat eum daemon, sed sustinet ipse Palaemon.
In se lymphantes fugit impia saxa minantes:
Esurit et stertit, sub pectore tristia uertit:
Discipulum plantis deseruit more lauantis.
450
Id uero totum fuit a Deitate remotum;
Naturam namque plenam monstrauit utramque:
Signis patratis iubar emicuit Deitatis.
Principio magnum mustum iubet edere stagnum,
Dat quoque mirari uinum sine uite creari.
455
Quos nox damnauit uisus hominum reparauit:
Ut lepram purget, placidis hanc tactibus urget,
Et reddit putres animabus corporis utres.
Actu priuatos facit artus consolidatos:
Quo corpus marcet fluxum quoque seminis [ f. sanguinis] arcet:
460
Panibus augmentum fauces dedit inter edentum,
Qui nos sacrauit, qui millia quina cibauit.
Uentos sedauit, fluctus tumidos peragrauit
Quas tenor eneruat linguas, ad uerba reformat:
Ad uoces sulcos auris surdebat hiulcos,
465
Febris et algores, febris tulit atque calores.
Post haec, comprensus, clauis fuit in cruce tensus,
Conscendit palmam quam fecit fructibus almam:
In cuius ramo Deitatis perforat hamo
Leuiathan malas, et mortis syncopat alas.
470
Serpens sublimis serpentibus obuiat imis,
Dirus pugnator quod contrahat inde uiator.
Uita subit lethum, dulcedo potat acetum,
Non homo, sed uermis, armatum uincit inermis,
Agnus praedonem, uitulus, moriendo, leonem.
475
Uirginis agnus oues lauat orbem crimine quouis.
Hostia praeclara starioc fit Christus in ara.
Uitae libamen lateris dedit inde foramen,
Patrem placatum dans mundo conciliatum.
Unda, caro, sanguis, nequam pius expiat anguis.
480
Haec tria nostra salus, qua marcet pristina malus:
Hic pretii nummus redimit quo terrea summus,
Quoque Deo Patri reparatur praeda barathri.
Exsul et antiquus quem suasor inescat iniquus,
Absorpta tegna, liber redit ad sua regna.
485
Hac rude donati remearunt quique beati.
Implet promissum spolians crucifixus abyssum.
Clausa tenet fossa pretiosi corporis ossa:
Ergo die trita [ i. e. tertia] de busto carne petita,
Surgit, multorum cineres reparando piorum.
490
Postea tangendum se praebet atque uidendum;
Et iam, non scorto, mulieri uisus in horto,
Mortis ab aerumnis apparet liber alumnis.
Uerba dat et mandit; Didymo sua uulnera pandit,
Palmas atque latus, magis ut foret indubitatus.
495
His argumentis solidato robore mentis,
Crimina laxandi ius tradidit atque ligandi,
Ad meritique modum, dat texum soluere nodum.
Mittens ut mundum doceant natale secundum,
Fonteque diuino purgent sub nomine trino,
500
Uoce iubet uiua depellere cuncta nociua.
Omnibus expletis ex codice sicut habetis,
Uictrici palma coeli repetiuit agalma.
Aethera conscendit caro quae crucifixa pependit,
Scandit iucunde Christus descenderat unde,
505
Et pius et durus iudex in fine futurus.
Par sibi maiestas est cum Patre, parque potestas,
Est honor aequalis, uirtus et apex socialis.
Cum Parte regnante Deus unus et insuperator:
Spiritus amborum paritate refulget honorum;
510
Nam Patris ac Nati semper par est Deitati.
Hae tres personae Deitatis religione
1187 Non secernuntur, sed ut unum iure coluntur.
Ecclesiae flamen docet unum credere numen.
Hinc uarias haereses, peccati sordide praeses,
515
Atque nouum schisma conflas, torquendo sophisma.
Idola monstrasti, fanorum sede locasti,
Quae stultae gentes coluerunt sacra ferentes.
Sic cum Neptuno Thetis est dea, cum Ioue Iuno,
Numina digna luto; sic et Proserpina, Pluto:
520
Intonsus collo deus est mendosus Apollo.
Quid de siluana dicam triuiaque Diana?
Quid de Latona magnum fugiente Pythona?
Scylleique canes non sunt Deitatis inanes.
Impedit esse deam meretricem quid Erythraeam?
525
Non sunt mortales Pan, uel Scylleius ales.
Num circa lymphas non est fas quaerere Nymphas?
Saepe madent diui qui sunt in gurgite riui,
Quos melius dices moechos fore uel meretrices.
Illos errores primi fecere timores.
530
Facta tyrannorum nomen rapuere deorum.
Ad regum nutum litat orbis datque tributum.
Sed Factor rerum, cum posceret ordo dierum,
His ponens finem, tulit hanc erroris Erinnem,
Bis senos uernas mittens inferre lucernas
535
Mentibus humanis, quos nos [ f. quas nox] damnauit inanis.
Coelitus excocti, sacro quoque Flamine docti,
1188 Uadunt carnales uerbo sulcare nouales.
Mox Petrus in Roma fidei diffudit aroma,
Sacrilegum ritum trudens ex Urbe Quiritum.
540
Ad cuius uoces sua curuant colla feroces.
Urbs regina senis submittere gaudet habenis
Altam ceruicem tot regnorum domitricem,
Quam bellare uafer non uicerat aemulus Afer
Non aliter Poenus Romano sanguine plenus,
545
Totaque Carthago, sibi quondam magna uorago,
Quae reges terrae sibi uectigalia ferre
Fortiter impegit, dum mundi clima subegit,
Uincitur a Petro, sua ponens idola retro.
Diruit omne nefas uertex in uertice Cephas,
550
Flammantes arae desistunt exta uorare,
Arens ad ritum non ructuat idolothytum,
Fibris caprinae nec uexat fata saginae,
Non boue, non porco uentura requirit ab orco,
Fortunae casum non consulit augur omasum.
555
Nil quoque penniuago sortitur ab alite sago,
A Numaque datum saliatem Roma beatum.
Non canit Ancilis, quia iam sibi fabula uilis:
Iam theatri plausus sub desuetudine clausus,
Gymnasii ludos [ f. nudos] fastidit cernere ludos:
560
Ad luctam tingui uult nemo lampade pingui.