1
Quaesitum est, ut a quibusdam mihi dictum est, cur in quodam meae humilitatis scripto posuerim mysticam Nicaenam synodum. Unde sicut doctrina catholicorum nobis est traditum, reddimus rationem: uidelicet quia et ueteri historia praefigurata, et per numerum signi passionis ac nominis Domini nostri Iesu Christi est designata, et praescientia consecrata. Nomen enim mediatoris Dei ac hominum hominis Iesu Christi, qui diuinitate nos condidit, et humanitate in unitate personae suae diuinitatis assumpta redemit, cum sit Hebraeum, apud Graecos, qui ut Hebraei in nominum interpretatione, ita in numero litterarum gloriari dicuntur, litteris Graecis ita scribitur ΙΗΣΟΥΣ, quod Graece dicitur ΣΩΤΗΡ,, Latine interpretatur SALUATOR, siue salutaris. Et huius Hebraei nominis litterarum numerus apud Graecos iste est: Ι, 10, Η, 8; Σ, 200; Ο, 70; Σ, 200. Collecto autem in unum hoc numero, fiunt quadringenti octoginta octo. Unus namque, qui diuidi non potest, decies ductus denarium perficit, et denarius quater ductus in quadragenarium surgit, et quadraginta decies ducti quadringentos efficiunt; quia iuxta Pauli uocem: Unus est Deus, unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus . Cuius gratia ad aeternam uitam, quae centenario numero et hoc quater ducto figuratur, electi omnes, non solum de incorruptione animae simul et corporis, uerum et de uisione diuinae maiestatis, cum gloria eiusdem mediatoris Dei et hominum clarificatae humanitatis gaudebunt. Octauo autem et octogenario numero qui octo decadis constat, patenter innuitur quia quomodo Christus octaua die resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in nouitate uitae ambulemus, et ipsa quotidiana nostra circumcisio, quae in Ueteri Testamento octauo die fieri solebat, id est, quotidiana cordis nostri mundatio, semper octauae diei sacramentum celebrare non desinat, donec accipiamus binas stolas, immortalitatem scilicet et incorruptionem corporis simul et animae, quod octauo et octogenario, ut diximus, numero designatur. Sed sicut maiorum traditione didicimus, in libris Graecorum, uerum et in Latinorum, uti comperimus, per notas scribuntur nomina, quae interdum prima et nouissima et uirgula superposita in dexteram aeque ueniente a sinistra, ut DS. NR. UR. Interdum autem prima et media et nouissima notantur littera, et uirgula superposita in dexteram aeque ueniente a sinistra, ut ΧΡS. DNS. Et sicuti in hoc nomine, cum scribitur ΙΗΣ casu nominatiuo, quarum litterarum numerus iste est: Ι, 10; Η, 8; Σ, 200, in unum autem collectus hic numerus complet ducentos decem et octo. Centenarius namque numerus, qui decem decadis constat, et de laeua transit in dexteram, perfectus est numerus. Σ simma, littera ultima in nota nominis Iesu in nominatiuo casu ducentos exprimit, quia perfectus Deus ante saecula, perfectus homo factus est in fine saeculorum. Denarius uero in decalogo perfectus est numerus, continens in se mysterium quadrigae euangelicae. Computa enim ab uno per ordinem usque ad quatuor, et inueniens decem. Octonarius quoque numerus docetur esse perfectus in Iesu octauae diei resurrectione: qui etsi mortuus est ex infirmitate nostra, sed uiuit ex uirtute Dei, qui per signum suae passionis, quod T tau littera signat, continens numerum tricentenum, elisit diabolum, occidit mortem, triumphauit infernum; cui si super transuersa linea id quod in cruce est adderetur, non iam crucis species, sed ipsa crux esset. Collige autem in unum signi Dominicae passionis et nominis numerum, inuenies quadringentos decem et octo. Quingenti denique quinquagenario numero decies ducto complentur, quia gratia Domini Iesu crucifixi, et a mortuis suscitati, et in dextera Dei sedentis, non solum legis decalogum, sed et quatuor sancti Euangelii libros implemus, et octaua resurrectionis die resuscitati, ad requiem sempiternam, quae iubileo, in est quinquagenario numero, designatur, in aeternam uitam, quae centenario numero monstratur, fide recta et operibus bonis perueniemus. Et recte sacra Nicaena synodus mystica dicitur, quia non humana industria, non compositione aliqua, trecenti decem et octo episcopi ad idem concilium peruenerunt, primogenitum Satanae, Arium uidelicet, alterum Iudam, et proditionis infidelitate, et traditionis iniquitate, et ultionis supplicio, deuicturi. De quibus etsi quidam ad tempus titubasse leguntur, non tamen, sicut nec duodenarius apostolorum numerus in Iudae proditione, ita nec in titubantium haesitatione hic a Christo electus episcoporum numerus periit. Hic enim numerus trecentorum decem et octo sanctus est, in quo Abraham uictor regum impiorum ab eo qui aeterni sacerdotis est forma benedicitur. Huic autem mystice synodo isdem, cui singulariter ac specialiter dicitur: Ex utero ante luciferum genui te ; et: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech , per signum suae passionis et nominis, ut praemisimus, in litterarum numero Dominus Iesus suo se probauit adesse concilio. Crux enim in trecentis. Unde Gedeon cum trecentis perrexit ad praelium, de quo dicit praeuidens per crucem triumphaturum potestates aerias Dominum Iesum propheta: Superasti sicut in die Madian . ΙΗ. nomen in decem et octo est sacerdotibus. Et nota quia hic nomen Iesu genitiuo casu et non nominatiuo effertur; et ideo hic littera C simma non additur, sed cum ΙΗ, superposita linea scribitur, quibus numerus decem et octo completur. Utrum autem in hoc genitiuo huius sacratissimi nominis casu, alia aliqua littera his duabus praepositis litteris apud Graecos superaddatur, nec ne, an (sicut in crucis specie, quam littera Τ tau praetendit, insuper transuersa linea id quod in cruce est non superadditur, ut figura crucis non solum ipsa crux effigietur), eisdem duabus tantum litteris cum linea superposita nomen Domini Iesu, ad designandum decem et octo episcoporum numerum Graecorum consuetudine imaginetur, non est nobis necesse coniicere, cum ad scientiam et auctoritatem nobis sufficere debeat beatus Ambrosius, utriusque linguae Graece uidelicet et Latinae peritissimus, dicens: « Crux in trecentis, Iesu nomen in decem et octo est sacerdotibus. » Et mihi quidem, Hilarius inquit in libro de Synodis, loquens de trecentis decem et octo sacerdotibus, « ipse ille hic numerus sanctus est, in quo Abraham uictor regum impiorum ab eo qui aeterni sacerdotii est forma benedicitur. » Et Ambrosius in libro primo de Fide, ubi et ea quae de illius uerbis posuimus dicit : « Abraham, inquiens, trecentos decem et octo duxit ad bellum, et ex innumeris tropaea hostibus reportauit, signoque Dominicae crucis et nominis, quinque regum uictriciumque turmarum subacto robore, et ultus est proximum, et filium meruit et triumphum. » Et : « Non humana industria, non compositione aliqua, trecenti decem et octo ad concilium, quin Nicaenum, conuenerunt; sed ut in numero eorum, per signum suae passionis et nominis, Dominus Iesus suo se probaret adesse concilio, crux in trecentis Iesu nomen in decem et octo est sacerdotibus. » Haec tantorum doctorum uerba ex integro, cum his quae traditione magistrorum didici, hic ponere dignum duxi, quia Dominus dicit: Quia a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit , ne uiderer fraudem in Dei dono facere, si aliena quasi propria uellem efferre.