1
Paulinus dilectissimo fratri Caesario Hormisda.
Exsulto in Domino, dilectissime frater, et indesinenter exsulto, ita apud te religiosae studium uigere reuerentiae, ut indefessae sollicitudinis continuatione peruigiles, quatenus in Ecclesia Dei quidquid ad cultum eius pertinet nouis quoque profectibus augeatur: et de caetero non aliquid satis officio putes, nisi semper adiunxeris. Est tibi fideli cura specialis infixus propositus: et unde amabilis Deo propheta cum diceret, Ego semper in te speraui, Domine, deuotionem hanc sibi non credens suffecisse, subiunxit: Et adiiciam super omnem laudem tuam. Amor uerus non est solitus esse contentus obsequiis, et defectum sui charitas putat, nisi feruor dilectionis exaestuet. Uideat licet inhaerentem praecordiis fidem, ut secretorum speculator et cognitor Deus, non tamen dispensationem suam patitur occuli, aut thesaurum suum citra incrementum celari: iubet cultores suos arcanam reuerentiam in aperto producere, et laudem suam personanti exsultatione cantare. Haec ideo, quia in Arelatensi Ecclesia, super clericorum et monachorum excubias consuetas, puellarum quoque Dei nouiter choros instituisse te, directis litteris indicasti, poscens ut in praefato puellarum monasterio a te nuper condito nullam potestatem successores quandoque tui habere penitus permittantur, quatenus sacratae Deo uirgines ab omni inquietudine uel molestia absolutae, omnipotenti Deo liberis mentibus ualeant iugiter famulari.
Digna prouidentia sacerdotalibus institutis ad pudicitiam decantandam Deo corda compungere, et sacro cultui de illis seminibus mysticis fructum uirginitatis offerre. Hoc esse summum uotum suum in illis uoluminibus sacris declarauit Apostolus, dicens: Desponsaui uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. Quamobrem petitionibus fraternitatis tuae libentissime annuentes, apostolica auctoritate firmamus atque decernimus, ut nullus episcoporum successorum quoque tuorum in antedicto monasterio audeat sibi potestatem aliquam penitus uindicare, nisi tantum pro Dei intuitu, pastoralem sollicitudinem gerens, familiam Christi Domini ibidem positam congruis quibusque temporibus (iuxta quod condecet) sincero animo cum suis clericis studeat uisitare. Tum deinde aequum est ut parili deuotione uterque sexus, locis sibi congruis consistens, Dei gloriam concinat, sicut stabili atque plenissima fide uterque spem redemptionis exspectat.
Quod autem uenditionem ad dilectionem tuam, donationemque in monasterio earumdem puellarum Dei ante factam, nostra postulas auctoritate roborari, sperans ut ecclesiasticorum alienatio praediorum non praesumatur in posterum, nostris interdicta decretis; probamus propositum tuum, et desiderium in tantum fatemur esse laudabile, ut gaudeamus, uobis quoque eadem non licere. Sed non oportuit distrahi quod ecclesiae seruituris de ecclesiae substantia ratio suadebat prorsus emptione concedi: boni operis fructum decet esse gratuitum; exspectanda est recti studii merces potius quam petenda, ne per utilitatem uenditionis imminuatur remuneratio charitatis. Confirmamus tamen circa monasterium uirginum a uobis uel uenditum, uel donatum, et sub eadem uia alienationem ecclesiasticorum praediorum decretis praesentibus exhibemus, quod per sacerdotes omnes ad charitatis uestrae dioecesim pertinentes, sub uestra dispositione perferte: aequum est enim ut quae salubriter ordinantur generaliter obediant. Deus te incolumem custodiat, frater charissime.