1
Ecce meae supplex humilis deuotio mentis
Gliscit, felicis primordia Gandeshemensis
Pandere coenobii, quod cura non pigritana
Construxere duces Saxonum iure potentes,
5
Liudulfus magnus, clarus quoque filius eius
Oddo, qui coeptum perfecit opus memoratum.
Ordo nunc rerum deposcit debitus harum,
Ut prius illustris constructio Gandeshemensis
Apto coenobii recinatur carmine nostri;
10
Quod nam construxisse ducem reuerenter eundem
Constat Saxonum quem praedixi, Liudulfum,
Hic praenobilium natus de stirpe parentum,
Ortus quique sui respondens nobilitati,
Moribus egregiis usuque suae probitatis
15
Inter Saxones creuit laudabilis omnes.
Namque fuit strenuus, forma nimiumque decorus,
Prudens in uerbis, in cunctis cautus agendis,
Atque sui generis solus spes et decus omnis.
Hinc nam Francorum magni regis Hludowici
20
Militiae primis adscriptus pene sub annis,
Et ipso digne summo sublatus honore,
Gentis Saxonum mox suscepit comitatum;
[Uers. 17] Ac cito maioris donatus munere iuris,
Principibus fit par, ducibus sed nec fuit impar;
25
Quique suos omnes uicit pietate parentes,
Non minus insignis pompa uincebat honoris.
Cui coniux ergo fuerat praenobilis Oda,
Edita Francorum clara de stirpe potentum,
Filia Billungi, cuiusdam principis almi,
30
Atque bonae famae generosae scilicet Aedae.
Haec igitur crebro precibus consueuerat Aeda
Se totamque suam Domino committere uitam;
Saepius atque piis insistens sedula factis,
Promeruit, bene promissis edocta supernis,
35
Discere, baptista Christi referente beato,
Quod sua progenies seclis quandoque futuris
Possessura foret iuris decus imperialis.
Ergo nocturnas quondam scindente tenebras
Aurora lucis splendore suae rutilantis,
40
Haec prostrata sacram solito iacuit secus aram,
Sacratam sub baptistae Iohannis honore,
Oratu pulsando iugi penetralia coeli.
Cumque piam studiis mentem laxaret in illis,
Uidit prona pedes hominis, propius sibi stantis.
45
Ac commota parum, uoluebat pectore multum,
[Uers. 40] Quis foret ille, suum qui conturbare secretum
Praesumpsisset, in hac hora precibus satis apta.
Fronteque de terra, modicum conuersa, leuato,
Aspexit iuuenem miro splendore micantem,
50
Indutum uestis uelamine flauicomantis,
Ceu foret e pilis curui contexta cameli;
Cuius, candori nimio pulchrae, faciei
Barbula parua, nigris sociata colore capillis,
Quoddam splendentis praestabat stemma nitoris.
55
Quem matrona uidens nec mortalem fore credens
Obstupuit, mentis iuxta morem muliebris
Procumbens subito magno terrore coacta.
Ille sed affatu blando trepidam refouendo
Inquit: « Ne trepides, nec perturbata pauescas;
60
Sed cognosce, grauis pulso terrore timoris,
Quis sim! Magna tibi portans solamina, ueni.
Nam sum Iohannes, liquidis qui tinguere lymphis
Christum promerui. Quia nos crebro coluisti,
Nuntio: Uirginibus sacris tua clara propago
65
Instituet claustrum, pacem regnique triumphum,
Dum sua relligio studio steterit bene regum.
Hinc tua progenies seclis quandoque futuris
Culmine pollentis tanto clarescet honoris,
Ut terrenorum nullus tunc tempore regum
70
Iure potentatus illi ualeat similari. »
Dixerat, et subito rediens penetrauerat aethra,
Linquens matronae solamen dulce benignae.
Huius magnifici decoris promissio grandis
Progeniem domnae claram specialiter Odae
75
Signauit, de qua natus dux inclitus Oddo
Sceptris Henricum regem genuit satis aptum,
Qui pater augusti fuit Oddonis uenerandi,
Eius qui, regis fultus uirtute perennis,
Postquam Saxonum rexit patris uice regnum,
80
Nutu diuino benedictus namque secundo,
Imperii sedem Romani dignus eandem
Ac sceptrum iuris susceperat imperialis,
Aequiuocumque sui natum pariter benedictum,
Disponente pia regis bonitate perennis,
85
Imperii sedem conscendere fecit eandem
Atque pari similis splendore frui dicionis.
Haec igitur modici demonstrat pagina libri
Plenius, e causis rerum quem scripsimus harum.
Nunc ad opus coeptum deuote perficiendum
90
Est conuertendus stylus noster studiosus.
Ast ubi Liudolfo fuerat uenerabilis Oda
[Uers. 86.] Foedere legali coniuncta, suo seniori,
Inter nostrates celebris profecerat omnes
Moribus et factis, callem gradiens pietatis,
95
Exemploque suae uiuens matris uenerandae,
Se totam Domino commendabat prece sacra
Corde tenens matris monitum claustri faciendi
Hinc nam legalem non raro sui seniorem
Exhortabatur blandis nimium suadelis,
100
Ut de gazarum construxisset propriarum
Sumptu coenobium diuinis laudibus aptum,
In quo sacrandae Domino uelamine sacro
Fine tenus castae possent habitare puellae
Atque uacare sui sancti famulamine sponsi.
105
His ergo monitis uir concedendo fidelis,
Coniugis electae precibus consenserat apte,
Ac sic communi similis conamine uoti
Deseruire Deo coeperunt protinus ambo.
Quis fuit ecclesiae possessio denique paruae
110
Trans ripas Gandae supra montana locatae,
Unde locum celebrem uocitabant Gandeshemensem.
Illic, obsequio Domini digne celebrando
Dum locus inuestigari posset magis aptus,
Communi multas uita iunxere puellas,
115
Atque sui natam decreuerunt Hathumodam
His habitu similem fieri, sociamque perennem.
Utque puellaris rectrix fore posset ouilis,
Primitus hanc ipsam reuerenter ad instituendam
Tradebant abbatissae cuidam uenerandae,
120
Quae praelatarum uice succedendo priorum,
Tunc Herifordensem sortita fuit sibi sedem.
Tali diuinum meditati sunt famulatum
Nisu Liudulfus coniux insignis et eius
Post haec acceptis proprii scriptis senioris,
125
Scilicet almifici regisque pii Hludowici
Eius permissu cum non modico comitatu
Romam pergebant, sanctique patris uisitabant
Sedem muneribus dignis precibusque benignis,
Ipsius auxilio deposcentes sua uota
130
Iuxta uelle Dei sese persoluere posse.
Hisdem temporibus possedit papa beatus
Sergius ecclesiae primatum namque regendae.
Hic ubi perlegit chartas regis sibi missas,
Sensit honore ducem summo dignum uenientem,
135
Et perquirendo causam, qua uenerat illic,
Affatu miti blandum se praebuit illi.
Quem, ceu pontificem summum merito uenerandum,
[Uers. 132.] Exorans dux Liudulfus cum coniuge pronus,
Utitur his uerbis tota dulcedine mixtis:
140
« Inclite papa, tuis ne sis durus peregrinis,
Qui de longinquis terrarum uenimus oris
Muneribus nostri famulatus te uenerari.
Nitimur ardentis toto conamine mentis
Condere coenobium Domini sub honore sacrandum;
145
Unde quidem uisum nobis est maxime iustum
A te consilii solamen quaerere certi
Et studium nostri tibi rite precando fateri,
Qui caput ecclesiae toto dominaris in orbe;
Quo, si forte tibi placeat deuotio nostri,
150
Auxilium praebente tua pietate paterna,
Quod uotis gerimus, factis bene perficiamus.
Ac tu—consilium nimis merito flagitamus–
Susceptis donis clementi pectore nostris,
Scilicet et regis compulsus amore perennis,
155
Praesta sanctorum nobis sacra pignora, quorum
Omnis coenobii constructio possit honori
Apte signari, sacris meritisque tueri.
Utque sit absque iugo regum per secla potentum,
Nec terrenorum patiatur uim dominorum,
160
Hoc rectoris apostolici solum ditioni
Tradimus, ad defendendum pariterque regendum. »
Haec dux. Et summus praesul sic Sergius orsus
Inquit: « Te miti complector pectore, fili,
Consortemque tuam pariter complector amandam,
165
Atque piis studiis gaudens congaudeo uestris,
Nec uobis credo fas esse negare petita.
Hic duo rectores fuerant aliquando potentes,
Praesul Anastasius sedis sanctissimus huius,
Et coapostolicus sacer Innocentius eius;
170
Qui post pastorem Petrum Paulumque magistrum
Ecclesiae meritis celebres fulsere supremis;
Quorum tam magna seruantur corpora cura
Actenus a cunctis huius rectoribus urbis,
Ut nec particulam quisquam subtraxerit unquam,
175
Pleno membrorum numero remanente sacrorum.
Sed quia iure piis concedere debeo uotis,
Amborum uobis donabo pignora gratis,
Corporibus sacris abscisa patenter ab ipsis;
Si sacramento confirmatis mihi facto,
180
Haec in coenobii uenerari iam memorati
Fine tenus templo uestri munimine facto,
Nocte dieque sacris illic resonantibus hymnis,
Necnon accenso praeclaro lumine semper.
Hoc et apostolici iuris, sicut et petiistis,
185
Coenobium nostri designamus ditioni,
Ut terrenorum sit securum dominorum. »
His dux promissis laetatus corde, uerendis
[Uers. 182.] Mandatis se pontificis summi fore sacris
Mox responsurum factis, inquit, studiosis,
190
Qui foret ecclesia dignus mox aedificanda.
Ut fert multorum sententia uere scientum,
Proxima coenobio fuerat tunc siluula, cincta
Collibus umbrosis, quibus et nos cingimur ipsis;
Necnon in silua fuerat sita paruula uilla,
195
In qua Liudulfi soliti stabulare subulci,
Intra septa uiri cuiusdam lassa quieti
Corpora nocturnis sua composuere sub horis,
Dum sibi commissos debebant pascere porcos.
Hic quondam, cum sanctorum uenerabile festum
200
Esset cunctorum mox post biduum celebrandum,
Sub noctis claras tenebris ardere lucernas
In silua multas ipsi uidere subulci.
His uisis, cuncti mirabantur stupefacti,
Quid noua splendentis uellet sibi uisio lucis,
205
Miro nocturnas scindens splendore tenebras;
Hocque domus patri narrauerunt tremefacti,
Demonstrando locum, quem lux perfuderat ipsum.
Qui uisu clare cupiens audita probare,
Extra tecta domus illis habitans sociatus,
210
Insomnem coepit noctem seruare sequentem,
Non claudens oculos somno suadente grauatos,
Donec succensas rursus rutilare lucernas
Aucto uincentes numero uidere priores,
Ipso quippe loco, sed prisco quam prius hora;
215
Ominis hoc signum felicis namque serenum
Ut Phoebus radios spargebat ab aethere primos,
Fit notum, fama cunctis prodente iocunda.
Nec latuisse ducem dignum potuit Liudulfum,
Aures sed citius dicto pulsauerat eius.
220
Ipseque sacrata festi mox nocte futuri
Obseruans caute, si quicquam postea tale
Coelitus ostensi monstraret uisio signi,
Cum multis siluam pernox conspexerat ipsam.
Nec mora, cum nebula terras nox texerat atra,
225
Undique siluestris per gyrum denique uallis,
In quo fundandum fuerat praenobile templum,
Ordine disposito cernuntur lumina plura;
Quae simul arboreas umbras noctisque tenebras
Clare pollentis scindebant luce nitoris.
230
Hinc simul astantes Domino laudem referentes,
Omnes esse locum firmabant sanctificandum
Eius ad obsequium, qui luce repleuerat illum.
At dux coelesti non ingratus pietati,
Arboribus mox succisis spinisque reiectis,
235
Consensuque suae dilectae coniugis Odae,
Omnino uallem mundari iussit eandem;
Siluestremque locum Faunis monstrisque repletum
[Uers. 232.] Fecit mundatum diuinis laudibus aptum.
Hinc, quos poscit opus, prius acquirens sibi sumptus,
240
Protinus ecclesiae construxit moenia pulchrae,
Quae splendor lucis designauit rutilantis.
Hac igitur causa fuerat iam coepta secundo
Coenobii sub honore Dei constructio nostri
Interea lapides structurae conuenientes
245
Non potuere locis nancisci prorsus in illis;
Unde moram templi patitur perfectio coepti.
Abbatissa sed a Domino sperans Hathumoda
Impetrare fide credente se omnia posse,
Frangebat sese nimio persaepe labore,
250
Nocte dieque Deo sacris studiis famulando;
Et subiectarum multis illi sociatis,
Coelitus auxilii petiit solamina ferri,
Ne non perfectum remaneret opus bene coeptum.
Nec mora, coelestem quam quaerebat pietatem
255
Sensit adesse suis uotis promptam misereri.
Nam ieiunando sacris precibusque uacando
Cum prostrata die quadam iacuit secus aram,
Uocis mansuetae monitis exire iubetur
Atque sequi uolucrem, quam iam progressa sedentem
260
Cerneret in saxi cuiusdam uertice magni.
Ipsaque complectens animo praecepta parato,
Egreditur, dictis credens ex corde iubentis;
Ac cementariis secum sumptis bene gnaris
Perrexit citius quo duxit Spiritus almus,
265
Donec ad coeptum perrexit nobile templum.
Illic candidulam uidit residere columbam
In designati praecelso uertice saxi;
Quae mox expansis uolitans praecesserat alis,
Temperat atque suum non sueto more uolatum
270
Posset ut aereos directo tramite sulcos
Cum sociis gradiendo sequi uirguncula Christi.
Cumque columba locum uolitans uenisset ad illum,
Quem nunc non sterilem magnis scimus fore petris,
Descendens terram rostro percusserat illam,
275
Sub cuius lapides latuerunt aggere plures.
Quo certa uiso Christi dignissima uirgo
Emundare locum socios praeceperat ipsum,
Tellurisque grauem fodiendo scindere molem.
Quo facto, praestante pia bonitate superna,
280
Copia magnarum monstratur multa petrarum;
[Uers. 275] Unde monasterii cum templo moenia coepti
Omnia materiam possent traxisse petrinam.
Hinc magis atque magis toto conamine mentis
Factores templi, Domini sub honore sacrandi,
285
Instabant operi mox nocte dieque recenti.
Sed dux Liudulfus, primus qui conditor eius.
Extitit et cura cuius processit origo
Omnis structurae precibus poscentibus Odae,
Proh dolor! ad summum non duxit opus studiosum
290
Sed naturalis saeua tactus nece mortis
Cogitur ante suum factori reddere flatum ,
Quam perfecta domus Domini foret inclita prorsus;
Commisitque suae carae moriendo relictae,
Atque suis natis, ducibus supra memoratis,
295
Totius infandi pondus curamque laboris,
Exorans uotis ut complerent studiosis
Omnem coenobii structuram perficiendi.
Cuius in antiquo corpus uenerabile templo
Tunc gremio terrae commendatum fuit apte;
300
Ossa sed annorum post decursus aliquorum
Sunt hac in ecclesia translata locanda nouella.
Forsan ad hoc illum mundo Deus abstulit isto,
Dum uix aetatis febres tetigit mediocres,
Illustris domnae post haec ut plenius Odae
305
Mens intenta Deo, posset tractare superna,
Expers carnalis totius prorsus amoris.
Nec tamen auxilii solamen denegat illi,
Sed praestabat opem solita pietate recentem,
Qua suffulta suas posset ditescere nonnas
310
Omnibus his rebus, noster quibus indiget usus.
Ergo sui natam, Liutgardae nomine dictam,
Nutu clementis regis praestante perennis,
Elegit clarus Francorum rex Ludowicus
Regni consortem sibimet sociamque perennem,
315
Filius illius, cuius dono Liudulfus
Suscepit primum propriae gentis dominatum.
Quae regina quidem nobis ad prosperitatem
Facta, suae dignum sanctae matri famulatum
Praestat, opem regis praebens, proprii senioris,
320
Multaque coenobio promisit commoda nostro.
Interea Christi uirgo felix Hathumoda,
Cum gregis undenos curam bis gesserat annos,
Ocius in Christo moriens transiuit ad astra ,
Gerbergae tenerum commisit ouile regendum.
325
Haec fuit illustri cuidam nimiumque potenti
[Uers. 320.] Desponsata uiro, Bernhardo nomine dicto;
Sed sese Christo clam consecrauerat ipsa
Coelesti uere sponso uelamine sacro,
Omnino sponsum spernens animo moriturum.
330
Nec tamen extemplo, pro seditione cauenda,
Auro fulgentes potuit deponere uestes,
Induitur solito sed uestitu pretioso.
Interea uenit, quem sponsa Dei reprobauit,
Uti colloquiis eius quaerens manifestis.
335
Audiuit uero, uotum quia fecerit ipsa,
Uelle puellarem caste seruare pudorem.
Quae cum tardaret cito nec procedere uellet,
Quod prius audierat, uerum fore ualde timebat;
Impatiensque morae domnam precibus placat Odam,
340
Donec ipsa suam iussit procedere natam,
Ornatam pulchre cultu uestis pretiosae,
Necnon gemmatis sponsarum more metallis.
Ast ubi Bernhardus uidit, quam desiderauit,
His uerbis caram causari fertur amicam:
345
« Non raro didici, fama procedente sinistra,
Quod tu nitaris nostrum disrumpere pactum
Et fidei foedus seruandum soluere prorsus.
At nunc ad bellum citius properare futurum
Praecepto regis cogor, nostri senioris.
350
Hinc tempus quod nunc non est hoc discutiendi,
Si redeam certe sospes, comitante salute,
Scito procul dubio, quod te mihimet sociabo
Atque tui uotum penitus pessumdabo uanum. »
Dixerat, et dextra, permotus mente, leuata,
355
Iurat per gladium, per candidulum quoque collum,
Iuxta posse sui factis praedicta repleri.
Respondens ergo Gerberg ait ore modesto:
« Christo me totam committo meam quoque uitam,
Utque fiat de me iuxta Domini, rogo, uelle. »
360
His ita colloquiis mutuo sermone peractis,
Bernhard mox abiit, casuque suo cito sensit,
Nil contra Dominum quemcumque ualere superbum;
Et quia plus iusto deliquit inania fando,
Decidit in bello uictus uirtute superna.
365
Ac Christi uirgo sponsi coelestis amori
Se mox coniunxit, quem caste semper amauit.
Cuius primatus sexto, ni fallor, in anno
Brun dux, ecclesiam promptus defendere sanctam,
Incursu de saeuorum satis Ungariorum
370
Proh dolor! ex ipsis Domini prauis inimicis
Occiditur, binis cum praesidibus uenerandis,
Omnibus atque uiris propriae pariter legionis.
Quo mox occiso, iunior frater suus Oddo
Dux factus populi dono regis Hludowici,
375
[Uers. 369.] Respondit factis sanctae uoto genetricis,
Ac studio simili concordans nititur illi
Cultibus ecclesiam dignis ornare nouellam,
Quae post haec anno fuerat sacranda secundo.
Moenia coenobii perfecit omnia nostri,
380
Commoda mansuris illic per secla puellis.
His bene perfectis, iuxta praecepta parentis
Eligitur , domna poscente uidelicet Oda,
Ipsa dies templo condigne sanctificando,
In cuius noctis medio quam pluribus illo
385
Tertio conspicuae quondam fulsere lucernae,
Et quod cunctorum pariter uenerabile festum
Sanctorum uasti fuerat per climata mundi,
Principio mensis celebrandum rite Nouembris.
Hac fama templi passim resonante sacrandi,
390
Undique permultae mox confluxere cateruae,
Optantes diei praesentes esse celebri.
Scilicet aurorae primo candore micante,
Omnis nostrarum collectim turba sororum,
Susceptis patronorum gratulando piorum
395
Corporibus sacris, pergit resonantibus hymnis
Ad loca coenobii summo conamine structi.
Tunc tandem cunctis ad cultum rite paratis
Festi, Wichbertus praesul Domini benedictus
Dedicat hoc templum Domini sub honore decorum
400
Omnibus ad laudem sanctis per secla perennem,
Quorum nunc festum digne fuerat celebrandum.
Hoc nam facta fuit clari sacratio templi,
Centum mansuris octo uicibus reuolutis
Octonis denis, uno pariter superaucto,
405
Postquam uirgo puellaris sine sorde pudoris
Seclorum regem peperit propriumque parentem.
Tunc coepere locis primum siluestribus illis
Carmina diuinae laudis clare resonare.
Exin et illius nostri collectio coetus
410
Illic permansit Domino iugiter famulando.
Et licet abbatissa gregem Gerberga recentem
Caute seruaret crebris monitisque doceret,
Conseruare suae fuerant quae congrua uitae
Contra propositum nec quid patrare profanum,
415
Domna tamen conuersando uenerabilis Oda
Intra claustra monasterii cura uigilanti
Scrutatur coniunctarum persaepe sororum
Actus et studium, mores, uitae quoque cursum,
Ne uel, contempta maiorum lege sequenda,
420
Uiuere lege sua reprobe praesumeret ulla,
Uel locus illiciti foret ullius peragendi,
Exemploque suo praemonstrauit facienda.
[Uers. 417] Et ceu prudentis dulcis dilectio matris
Nunc terrore suas prohibet delinquere natas,
425
Nunc etiam monitis bona uelle suadet amicis,
Sic haec sancta suas caras instruxit alumnas,
Nunc dominatricis mandando iure potentis,
Nunc etiam matris mulcendo more suauis,
Quo uita simili cunctae communiter uni
430
Seruirent regi, iubilant cui sidera coeli.
Praeterea quas maternae pietatis amore
Nutriuit uere, magno ueneratur honore,
Has ipsas uocitando suas saepissime domnas.
Nam quoties neptes eius proceresque nepotes,
435
Quos praepollentis decus extollebat honoris,
Eius ad implendum conuenerunt famulatum,
Certantes donis illam donare coruscis,
Regis ut illustrem socrum propriamque parentem,
Illos mox uerbis affari dicitur istis:
440
« Exortans moneo uos, o mea pignora cara,
Ut maturetis condignis primulae uestris
Muneribus nostras large ditescere domnas,
Hic seruire piis debent quae sedulo nostris
Patronis, quorum meritis, precibus quoque sacris
445
Successus nobis optatae prosperitatis
Necnon regalis decus accedebat honoris. »
Hac ratione suam stirpem persuaserat omnem
Erga coenobii cultum pie sollicitari.
Et loca, quae generi dono regis Hludowici
450
Possessura quidem proprium suscepit in usum,
Permittente sua pariter pietate benigna,
Ecclesiae tradi faciebat Gandeshemensi.
Nec rex ipse locum sublimauit minus illum,
Liudgardis pia reginae bonitate precante;
455
Sed tradens illi largitur praedia multa
In ius Gerbergae, nostrae rectricis amandae,
Ipsius illustris reginae namque sororis.
Quem rex Arnulfus, successor scilicet huius,
Posthac per scriptum regali iure statutum
460
Firmat, uinetis eius dono superauctis;
Ac sic coenobio succedunt prospera plura,
Summorum meritis intercedentibus almis
Pontificum, quorum constat sub honore dicatum.
Sed ne plus iusto fragiles extollere mentes
465
Suaderet talis successus prosperitatis,
Utque probaretur felix nostri dominatrix,
Uere iudicii salubris censura superni
Perplures horum mundo subtraxerat isto,
Quorum coenobium fuerat solamine fultum.
470
Ergo rege pio iam defuncto Hludowico,
Qui regum primus nostros tradebat in usus
[Uers. 466.] Regali prius obsequio loca debita multa,
Necnon chyrographis eius sub nomine scriptis
Iura monasterii firmauerat omnia nostri;
475
Eius post annos discessus denique paucos
Liudgardis regina, sui dignissima regni
Consors, tantorum quae nobis causa bonorum
Extitit, e mundo discessit proh dolor! isto
Non sine nostrarum magno rerum detrimento.
480
Cuinam consimilis successit causa doloris,
Abbatissa bonis Gerberg quia dedita curis,
Quae praedictorum suffulta iuuamine regum,
Necnon reginae germano foedere iunctae
Coenobium donis ornauit saepe coruscis,
485
Usibus et quaestum nostris superaddidit amplum,
Postquam bis denos binos quoque praefuit annos,
Officio uice rectricis perfuncta prioris,
Deposito fragilis mortali pondere carnis,
Factori flatum reddebat ab aethre receptum ;
490
Orbatumque sui dimisit ouile sorori
Christinae procurandum sancteque tuendum.
Quae praefatarum mores sectando sororum
Atque sui uitam bene praemeditando gerendam
Illis fit similis magnae forma probitatis,
495
Quis fuit aequalis prouectu nobilitatis.
Mater et illius, stabilem corrumpere cuius
Mentem nullarum potuit mutatio rerum,
Quo minus obsequio Domini fieret studiosa,
Prouocat exemplis illam, monitis quoque crebris,
500
Ut sese semper circumspiciens sapienter,
Commissum caute sibimet seruaret ouile,
Necnon factorum iuxta meritum uariorum
Nunc pie subiectas monitis mulceret amicis,
Nunc etiam uerbis iuste terreret acerbis,
505
Ne quem diuini ritum cultus uiolari
Torpens affectus cordis permitteret eius.
Ipsaque domna sui studio laudabilis Oda,
Quae claris splendens radiis mirae bonitatis,
Sat dilecta Deo fuerat, celebris quoque mundo,
510
Semper maternae solito pietatis amore
Eius adoptiuis studuit conquirere natis,
Quicquid nonnarum deposcere sciuerat usum;
Oddonisque ducis clari deuotio grandis
Concordando suae uotis carae genitricis,
515
Auxilio regum, quibus exhibuit famulatum,
Ipsum uirgineum coetum Christi famularum
Fouit clementer, necnon prouexit amanter.
Nec propriae uitae compelli quiuit amore,
Ut uel eas damno laedendo tangeret ullo,
520
Uel minus impleret, quae mater digna iuberet.
[Uers. 515.] Ac sic concessae sibimet per tempora uitae
Omni feruentis studuit conamine mentis
Coenobio patronorum praebere suorum
Ipsius auxilii semper tutamina certi;
525
Nec uice terribilis metui petiit senioris,
Sed bene mansueti genitoris ad instar amari.
Unde loco non immerito permansit in illo
Hactenus insignis laus illius pietatis.
Nos quoque permotae tantae dulcedine famae,
530
Necdum maternis quae tunc erupimus aluis,
Sed fuimus uere longo post tempore natae,
Haut minus illius constanter amore flagramus,
Quam qui praesentem contemplabantur eundem
Atque suae donis ditabantur pietatis.
535
Hic igitur talis praeclarae uir pietatis,
Qui pius urbicolis tribuit bona talia nostris,
Morte sui matrem nostri domnamque potentem
Praeueniendo prior, uetiti pro crimine pomi,
Quod protoplastes degustauere parentes,
540
Exuitur membris limoso stamine textis,
Proh dolor! atque seris clausit sua lumina mortis ,
Coetu nostrarum circumuallante sororum
Pernimio domni fletu lectum morituri.
Cuius ad exequias summo nisu celebrandas
545
Undique nostrates confluxerunt lacrimantes,
Atque sui lethum cari senioris amarum
Omnes immodicis pariter fleuere lamentis.
Sed luctum procerum, uulgi pariterque lamentum,
Uicit nonnarum miseranda querela suarum;
550
Quae pro defectu mentis solito muliebris
Uiuere spernentes, citiusque mori cupientes,
In lacrumando modum uoluerunt ponere nullum.
Hinc patris eiusdem cari dominique benigni
Corpus per triduum conseruabant inhumatum
555
Ceu sese lacrimis sperarent posse refusis
Extincti flatum citius reuocare reductum.
Tandem consilium sapiens satis aduenientum
Decernens uanae spei debere reniti,
Ocius in tumulo non absque dolore parato,
560
Sed luctu nimio circumstantium madefacto,
[Uers. 555.] Membra ducis tanti digne seruanda locari
Fecit in ecclesiae medio, quam struxerat ipse.
Illic nostrarum studio certante sororum,
Continuis precibus dilectus spiritus eius
565
Semper Celsithroni commendatur pietati,
Quo det ei requiem clemens sine fine perennem.
Scilicet ante dies octo totidem quoque noctes,
Quam ducis occasus miserabilis accidit huius,
Ipsius nato, regi quandoque futuro,
570
Nascitur Henrico famosus filius Oddo,
Qui fuit electus regis pietate perennis
Primus Saxonum rex post patrem strenuorum
Augustus Romanorum pariterque potentum.
Mensibus hinc senis cursu uolitante peractis ,
575
Dum decus hoc tanti clarum generis fuit ortum,
In quo laeta procul dubio promissa repleta
Christi baptistae creduntur primitus esse,
Istius exiguae quae mox in uertice Musae
Aedae namque suae memini fore dicta parenti,
580
Oda nimis felix, nostri spes et dominatrix,
Quum decies denos septem quoque uixerat annos,
Uitam fine bono consummans transit ad astra,
Exspectans spe felici tempus redeundi
Flatus, atque resurgendi de puluere pleni
585
Corporis in tumulo, quod nunc sub tegmine duro
Iuxta natarum requiescit busta suarum.
Nec Christina, suis quae sola remansit alumnis,
Iam tunc instantis grandis dulcedo doloris,
Plus quam bis ternos post matrem uixerat annos;
590
Sed reddens animam, Factore uocante beatam ,
Iungitur in lucis patria pacisque perennis
Eius germanis, quarum pollebat honoris
Heres et sanctae sectatrix inclita uitae.
Quas matri cunctas in coelo consociatas,
595
Alme Pater, tecum praesta gaudere per aeuum,
Illius boni mercede perenniter uti,
Quod retro cuncta tuis seruasti secula caris,
Quo te cum Nato necnon cum Flamine sacro
Solum rectorem coelestibus imperitantem
600
[Uers. 594.] Dulci laetitiae laudemus uoce iocundae.