Dilecto fratri G. caeterisque seruis Christi Hamerisleuae degentibus H. qualiscunque uestrae sanctitatis seruus, in una pace ambulare, et ad unam requiem peruenire. Soliloquium dilectionis, quod de Arrha animae inscriptum est, nisi charitati uestrae, ut discatis ubi uos oporteat uerum amorem quaerere, et quemadmodum debeatis corda uestra spiritualium studio meditationum ad superna gaudia excitare. Hoc ergo, frater charissime, rogo, ut cum caeteris in memoriam mei suscipias, nec quod specialiter tibi mittitur, caeteros excludat, nec quod communiter omnibus datur, muneris praerogatiuam imminuat. Nolo uos hic prouocare colore dictaminis, sed quia celare non potui meae erga uos affectum deuotionis. Salutate fratrem B. et fratrem A. et omnes alios, quorum nomina, etsi ego in praesenti sigillatim enumerare non ualeo, omnia tamen in libro uitae conscribi exopto. Ualete.
Soliloquium de arrha animae .
Interlocutores sunt homo et anima.
5
HOMO. Loquar secreto animae meae, et amica confabulatione exigam ab ea quod scire cupio. Nemo alienus admittetur, sed aperta conscientia soli uerba conferemus. Sic enim nec mihi timor erit occulta quaerere, nec illi pudor uera respondere. Dic mihi, quaeso, anima mea, quid est quod super omnia diligis? Ego scio, quod uita tua dilectio est et scio quod sine dilectione esse non potes. Sed uelim mihi sine uerecundia confitearis, quid inter omnia diligendum elegeris? Dicam adhuc, ut manifestius intelligas quid te interrogem. Aspice mundum, et omnia quae in eo sunt; multas ibi species pulchras et illecebrosas inuenies, quae humanos affectus illiciunt, et secundum uarias utentium delectationes ad fluendum se desideria accendunt. Habet aurum, habent lapides pretiosi fulgorem suum, habet decor carnis speciem, picta tapeta et uestes fucatae colorem. Infinita sunt talia. Sed haec cur tibi enumerem? Ecce et tu nouisti omnia, uidisti pene singula, experta plurima. Multa iam te uidisse recolis, et adhuc multa uides, in quibus quod dico experiri et comprobare possis. Dic ergo obsecro mihi, quid de his omnibus unicum tibi feceris, quod singulariter amplecti, quo semper perfrui uelis? Certus enim sum, quod aut horum quae uidentur aliquid amas, aut si iam postposuisti uniuersa haec, aliud habes quae prae omnibus his diligas.
ANIMA. Sicut amare non possum quod nunquam uidi, sic de his omnibus quae uidentur, nihil adhuc amare non potui, et tamen de his omnibus quid super omnia amandum sit nondum inueni. Multis enim iam experimentis didici fallacem esse, et fugacem amorem huius saeculi, quem semper, uel cum perit id quod mihi elegeram perdere, uel cum aliud, quod magis placeat, superuenerit, cogor commutare; sic adhuc desideriis incerta fluctuo, dum nec sine amore esse possum, nec uerum amorem inuenio.
HOMO. Gaudeo quod saltem in amorem temporalium non figeris, sed doleo quod in amore aeternorum nondum requiescis. Infelicior esses, si de exsilio patriam faceres; nunc uero, quia in exsilio erras, ad uiam reuocanda es. De exsilio patriam faceres, si in ista uita transitoria aeternum amorem habere uelles. Nunc uero in exsilio erras, quia dum traheris per concupiscentiam temporalium, amorem non inuenis aeternorum. Sed magnum salutis principium tibi esse potest, quod amorem tuum didicisti mutare in melius, quia sic ab omni temporalium amore auelli poteris, si maior tibi pulchritudo ostensa fuerit, quam gratius amplectaris.
ANIMA. Quomodo potest demonstrari, quod uideri non potest? quod autem uideri non potest, quomodo potest diligi? Certe si in rebus temporalibus, et quae uideri possunt, uerus et permanens amor non est, amari autem non potest, quod non potest uideri, aeterna miseria semper uiuentem sequitur, si semper permanens amor non inuenitur. Nemo enim sine amore esse beatus potest, quia uel in hoc solo miserum esse constat, quod non diligit id quod est. Imo uero quis illum non dico beatum, sed uel hominem diceret, qui humanitatis oblitus, et societatis pacem respuens, solitaria quadam et misera dilectione se solum amaret? Necesse est igitur, ut aut eorum quae uidentur amorem approbes, aut si hunc tollis, alia quae salubrius atque iucundius amentur, demonstres.
HOMO. Si temporalia ista et uisibilia idcirco amari debere existimas, quia illis quemdam sui generis decorem inesse conspicaris, cur teipsam potius non diligis, quae specie tua omnino uisibilium decorem et pulchritudinem uincis? O si teipsam aspiceres! O si faciem tuam uideres, agnosceres certe quanta reprehensione digna fueras, cum aliquid extra te amore tuo dignum existimabas!
10
ANIMA. Oculus cuncta uidet, seipsum non uidet, et eo lumine, quo reliqua cernimus, ipsam, in qua positum est lumen, faciem nostram non uidemus. Alienis indiciis discunt homines facies suas, et speciem uultus sui audiendo saepius quam uidendo cognoscunt, nisi forte quoddam alterius generis speculum afferas, in quo faciem cordis mei cognoscam et diligam, quasi et illum non rectissime insipientem quisque diceret, qui ad pascendum amorem suum similitudinem uultus sui iugiter in speculo consideraret. Ego igitur quia faciem meam et speciem uultus mei qualis sit, contemplari nequeo, facilius in ea, quae foris admiranda uidentur, affectum dilectionis meae extendo. Praesertim quia amor nunquam solitarius esse patitur, et in hoc ipso iam quodammodo amor esse, si desint in alterum parilitatis consortem uim dilectionis non diffundit.
HOMO. Non est solitarius, cum quo est Deus, nec idcirco uis dilectionis exstinguitur, si a rebus abiectis et uilibus appetitus eius cohibeatur. Ille magis sibi iniuriam facit, qui uel inhonesta uel certe ea, quae amore suo digna non sunt, in societatem dilectionis admittit. Primum igitur necesse est, ut quisque semetipsum consideret, et cum cognouerit dignitatem suam (ne iniuriam faciat amori suo) abiectiora se non amet. Nam et ea, quae per se considerata, pulchra sunt, pulchrioribus comparata uilescunt. Et sicut ineptum est deformia pulchris coniungere, sic omnino indecens est ea, quae non habent nisi infimam quamdam et imaginariam pulchritudinem, pulchritudinis coaequare. Non uis habere anima amorem solitarium, noli tamen habere prostitutum. Quaeris unicum, quaere et unice electum. Scis quod amor ignis est, et ignis quidem fomentum quaerit ut ardeat. Sed caue ne id iniicias, quod fumum potius aut fetorem ministrat. Ea uis amoris est, ut talem esse necesse sit, quale illud est quod amas, et qui per affectum coniungeris, in ipsius similitudinem ipsa quodammodo dilectionis societate transformaris. Tuam igitur anima pulchritudinem attende, et intelliges qualem debeas pulchritudinem diligere. Non est tibi inuisibilis facies tua. Oculus tuus nihil bene uidet, si seipsum non uideat. Nam cum ad seipsum contemplandum bene perspicuus est, nulla eum foris peregrina similitudo, uel adumbrata ueritatis imaginatio fallere potest. Quod si forte interna illa tua uisio per negligentiam obscurata est, et temetipsam ut decet et expedit contemplari non sufficis, cur saltem quid de te existimare debeas, ex iudicio alieno non perpendis? Sponsum habes, sed nescis. Pulcherrimus est omnium, sed faciem eius non uidisti. Ille te uidit, quia nisi te uidisset, non te diligeret. Noluit adhuc seipsum tibi praesentare, sed munera misit, arrham dedit, pignus amoris, signum dilectionis. Si cognoscere illum posses, si speciem illius uideres, non amplius de tua pulchritudine ambigeres. Scires enim quod tam pulcher, tam formosus, tam elegans, tam unicus in tuo aspectu captus non esset, si eum singularis decor et ultra caeteros admirandus non traheret. Quid igitur ages? Nunc uidere illum non potes, quia absens est. Et ideo non times, neque erubescis illi iniuriam facere, quod singularem eius amorem contemnis, neque alienae libidini turpiter et impudice prostituis. Noli sic facere. Si adhuc scire non potes qualis ille sit, qui te diligit, considera saltem arrham, quam dedit; fortassis in ipso munere eius, quod penes te est, poteris agnoscere quo affectu illum diligere, quo studio et diligentia te illi debeas conseruare In signis est arrha eius, nobile donum eius, quia nec magnum decuit ut parua daret, nec pro paruo sapiens magna dedisset. Magnum ergo est quod tibi dedit, sed maius est quod in te diligit. Magnum ergo est quod dedit. Quid dedit tibi anima sponsus tuus? Exspectas fortassis, et nescis quid dicturus sim. Cogitas a quo quid magni acceperis, nec inuenis te aliquid tale habere aut accepisse, unde gloriari possis. Dicam igitur tibi, ut scias quid dedit sponsus tuus. Respice uniuersum mundum istum, et considera si aliquid in eo sit, quod tibi non seruiat. Omnis natura ad hunc finem cursum suum dirigit, ut obsequiis tuis famuletur, et utilitati deseruiat, tuisque oblectamentis pariter et necessitatibus secundum affluentiam indeficientem occurrat. Hoc coelum, hoc terra, hoc aer, hoc maria, cum iis, quae in eis sunt, uniuersis, explere non cessant; in hoc circuitus temporum annuis innouationibus, et rediuiuis partubus antiqua innouans, dilapsa reformans, consumpta restaurans, pastu perpetuo subministrat. Quis ergo putas hoc instituit? quis istud naturae praecepit ut sic uno consensu tibi seruiat? beneficium accipis, et auctorem eius non agnoscis. Donum in manifesto est, largitor occultus. Et tamen ipsa te ratio dubitare non sinit hoc tuum non esse debitum, sed beneficium alienum. Quicunque ergo ille est, multum tibi contulit, qui hoc totum et tantum tibi dedit multum diligendus est, qui tantum dare potuit et qui tantum dare uoluit, multum dilexit. Tantum ergo diligens, et tantum diligendus dono suo demonstratur, ut quam stultum est amorem tam potentis non ultro concupiscere, tam impium sit atque peruersum tam diligentem non redamare. Uide ergo, o anima imprudens et temeraria, uide quid agis, cum in hoc mundo amari et amare concupiscis. Totus tibi mundus subiectus est, et tu non dico totum mundum, sed nescio quid uix aliquam mundi portiunculam, quod nec specie pulchra, nec utilitate necessaria, nec quantitate magna, nec bonitate optima antecedat, in societatem tui amoris admittere non aspernaris. Certe si haec diligis, ut subiecta dilige, ut famulantia dilige, ut dona dilige, ut arrham sponsi, ut munera amici, ut beneficia Domini. Sic tamen, ut semper memineris quid illi debeat, nec ista pro illo, nec ista cum illo, sed ista propter illum, et per ista illum, et supra ista illum diligas. Caue, o anima, ne (quod absit!) non sponsa, sed meretrix dicaris, si munera dantis plus quam amantis affectum diligis. Maiorem charitati eius iniuriam facis, si et dona illius accipis, et tamen uicissitudinem dilectionis non rependis. Aut dona illius (si potes) respue, uel si dona illius respuere non potes, uicissitudinem dilectionis repende. Dilige illum, dilige te propter illum, dilige dona illius propter illum. Dilige illum ut fruaris illo, dilige te quod diligeris ab illo. Dilige in donis illius, quod data sunt ab illo. Illum tibi, et te illi dilige, dona illius ab illo tibi, propter te. Haec pura et casta dilectio est, nihil habens sordidum, nihil amarum, nihil transitorium, decora castitate, iucunda dulcedine, stabili aeternitate.
ANIMA. Uerba tua inflammauerunt me, concepi ardorem, et aestuo intus. Quamuis enim nondum uiderim hunc, quem tam amabilem esse asseris, ipsa me tamen (fateor) sermonis tui dulcedine et exhortationis suauitate ad amorem eius accendis. Cogor siquidem rationibus tuis illum super omnia diligere, a quo me uideo omnia in pignus dilectionis accepisse. Uerumtamen adhuc unum superest, quod apud me ualde felicitatem huius amoris imminuat, nisi illud quoque (sicut caetera) manus tuae consolationis abstergat.
HOMO. Fiducialiter tibi promitto in hoc amore nihil esse, quod iure displicere debeat, et tamen ne magis uidear credulitatem tuam fallere, quam ueritati testimonium perhibere, uolo ut mihi quod te mouet aperias, ut meis iterum rationibus confirmata amplius in eius desiderio conualescas.
ANIMA. Meminisse te uolo, sed nec oblitum existimo, quod paulo ante (cum tu probabilem et honestum amorem commendares) dixeris non solum unicum. sed et unice electum esse debere amorem, id est in solum dilecto et solum diligendo constitutum, eo quod perfecte laudabilis amor non sit, si uel alter cum solo diligitur, uel qui summe diligendus non est, solus amatur. Ecce igitur ego unice electum et unice dilectum diligo. Sed hanc huius dilectionis meae iniuriam patior, quod solum diligens sola non amor. Nam hanc dilectionis eius arrham, quam mihi obiicis, quot sint, uel certe quales, cum quibus haec mihi communis est, tu ipse agnoscis. Quo igitur de priuilegio singularis amoris potero gloriari, quae hoc, quod tam magnum asseris, non dicam cum bestialibus, sed et cum ipsis bestiis commune accepi? Quid mihi lux solis amplius confert, quam reptilibus et uermibus terrae? Omnia similiter uiuunt, omnia spirant, idem pastus, idem potus omnium, quid hoc tam magnum? quid hoc tam singulare? uides certe quale est. Non itaque satis congrue singulariter diligendum probas, si non et ipsum quoque uel in aliquo singulariter dilexisse demonstras. Magna quidem fateor haec et singulari amore digna forent, si singulariter data fuissent.
15
HOMO. Non mihi displicere potest haec diligentia tua, quia in hoc patet, quod perfecte amare desideras, quoniam causam perfecti amoris tam diligenter inuestigas. Gratanter igitur hoc tecum disserendum suscipio, ut et tam optimi amorem ab hac, pro qua causaris, iniuria defendam, et simul te, ne qua ab illius dilectione suspicione uacilles, ad integrum restituam. Tria quaedam sunt, in quibus id quod te mouet, inuenias. Discerne quae dona a sponso tuo accepisti; alia enim communiter, alia specialiter, alia singulariter data sunt Communiter data sunt, quae omnibus propter te tecum seruiunt. Specialiter data sunt, quae multis nec tamen omnibus propter te tecum sunt concessa. Singulariter data sunt, quae tibi soli sunt data. Quid igitur, nunquid ideo minus te diligit, quia quaedam dona sua tecum simul omnibus concessit? Nunquid feliciorem te fecisset, si tibi soli mundum dedisset? Ecce non sunt creati homines super terram, non sunt bestiae, sola diuitias mundi possides, ubi igitur illa grata et utilis societas humanae conuersationis? ubi solatia, ubi oblectamenta, quibus nunc frueris? uide igitur quia et in hoc multum tibi contulit, quod haec ad solamen tuum tecum creauit. Si mundus iste, et haec omnia tibi seruiunt, quomodo etiam omnia ad obsequium tuum facta non sunt? Nunquid paterfamilias solus panem suum comedit? nunquid solus potum suum bibit? nunquid solus uestimentis suis induitur? nunquid solus calefit igne suo? nunquid solus habitat in domo sua? Totum tamen non immerito eius dicitur, quidquid habent ii, qui ei uel per dilectionem, uel per subiectionem famulantur. Siue igitur illa, quae tibi seruiunt, siue illa, quae tibi seruientibus necessaria sunt, omnia tibi data sunt, omnia tibi obsequium impendunt.
ANIMA. Quod me mouebat, praecidisti potius quam eradicasti. Ego namque hoc querebar, quod unice diligens, unice dilecta non sum, quia pignus amoris mei aliis aeque uideo esse concessum. Tuae uero rationes hoc persuaserunt, ut illa quoque singulariter mihi donata crederem, quae in usum seruientium mihi communiter data uiderem. In quo te conuenienter satis, sed non sufficienter de hoc, quod me mouebat, locutum esse confiteor; hinc enim doceor omnia, quibus uita irrationalium fouetur, meae potius ditioni esse assignanda, propterea quod illa quoque, quae iis aluntur, in usum meum sunt deputata. Priuilegium tamen singularis amoris exinde non astruitur, quia haec non soli mihi, sed cunctis similiter hominibus, multis uero amplius subiecta esse noscuntur. In iis ergo omnibus, quae communiter usui hominum concessa sunt, et si quidem non iuste amplius aliquid sibi uindicent, errant qui suae ditioni quidquam singulariter ascribunt. Est igitur specialis quidam amor Creatoris ad homines, in quo quidem ipsi homines aliis creaturis, non autem ad inuicem, amplius gloriari habent. Nam quod in assertionem singularis amoris dicis, etiam mihi inter caetera donatam esse societatem hominum, cum tam mea illis, quam illorum mihi concessa sint, nihil ego in hoc singulare reperire possum. In qua societate non solum me laedit amissa gloria singularitatis, sed et uilitas participationis. Quot enim increduli, quot scelesti, quot impuri sunt, qui in hac societate similiter gloriari possunt?
HOMO. Non te conturbare debet, quod in usu rerum temporalium eadem bonis et malis est participatio, nec idcirco eos similiter a Deo amari existimes, quia his omnibus tecum similiter communicare uides. Nam sicut bestiae non propter se, sed propter hominem creatae sunt, ita mali homines non propter se, sed propter bonos uiuunt. Et sicut uita eorum utilitati bonorum deseruit, sic omne, quo uita illorum alitur, dubium non est quin additionem bonorum referendum sit. Idcirco autem mali inter bonos uiuere permittuntur, ut societas illorum, bonorum uitam exerceat, quos et felicitate sua admonent potiora his, et quae mali communicare non possunt, bona quaerere, et iniquitate sua cogunt arctius uirtutem amare. Postremo, ut dum illos diuina gratia destitutos uident per quaelibet abrupta uitiorum ruere, discant quantas pro sua salute debeant Creatori gratias referre. Ratio siquidem diuinae dispensationis ad nostrae salutis augmentum et glorificationis documentum hoc exigebat, ut sicut in uita bestiarum dicimus summam felicitatem non esse his uti, ita quoque in uita malorum hominum discamus nec esse summam felicitatem istis dominari. Similiter igitur bonis ac malis ista concedi debuerunt, quia aliter boni potiora sibi seruari non crederent, nisi ista tam bonis quam malis communia esse uiderent. Nihil igitur amplius de societate aut felicitate malorum conqueraris, nec ideo in priuilegium singularis amoris tecum ascribendos putes, quia eos in usu et dominio rerum transeuntium socios habes, quia etiam in hoc, sicut iam diximus, saluti tuae proficiunt, quod istis tecum non tantum uti, sed et dominari possunt. Quid autem de societate bonorum dicam? Nam hoc solum nunc restat, ut consideres utrumne idcirco de singulari amore sponsi tui gloriari non possis, quod ab eo non sine societate bonorum diligeris. Quapropter reminisci te uolo illius (quam superius in assertionem attuli) sententiae, quam tunc quidem quasi minus congruam ad id, de quo illic agebatur atque igitur comprobandum, iudicasti. Replico igitur nunc eam, ut diligentius coram te discutiam; utrumne aliquid nobis ad id quod demonstrare nitimur confirmandum, eius ueritas astipuletur. Dixi enim etiam societatem hominum dono tibi Creatoris esse concessam, ut inde solamen uiuendi capias, ne quadam solitaria et inerti uita destituta contabescas. Sicut igitur uita malorum tibi est exercitium, sic solamen est uita bonorum, qui certe tales sunt, quos nec felicitatis, tuae participes, nec amoris tui aspernari debes habere consortes. Nam si uere bonos diligis, quidquid illis beneficii impenditur, inde charitas, quae in te est, non quasi de alieno, sed quasi de proprio gratulatur. Licet igitur beatum esset, isto amore te uel solam perfrui, multo tamen beatius est in ipso cum multorum bonorum congratulatione delectari, quia cum in eos etiam, qui comparticipant, affectus dilectionis expanditur, charitatis gaudium et suauitatis ampliatur. Spiritualis namque amor tunc melius cuique fit singularis, quando omnibus est communis. Nec participatione plurium minuitur, cuius fructus unus et idem totus in singulis reperitur. Nihil igitur priuilegio singularis amoris tui societas bonorum praescribit, quia sponsus tuus in omnibus diligit te, quos diligit propter te, ac per hoc etiam singulariter diligit te, quia nihil diligit sine te. Non autem timeas animum illius in amorem plurium quasi per affectum distrahi, et idcirco minorem esse ad singulos, quod partitus quodammodo et diuisus uideatur in cunctos. Sic singulis adest quasi omnibus, quia nec alium nec maiorem dilectionis affectum singulis impenderet, si absque cunctorum participatione singulos amaret. Ergo omnes unum unice diligant, ut omnes ab uno unice diligantur, quia nec alius praeter unum unice ab omnibus diligendus est, nec alius praeter unum unice omnes diligere potest. Omnes autem in uno se quasi unum diligant, ut unius dilectione unum fiant. Iste amor unicus est non tamen priuatus, solus nec tamen solitarius, participatus nec diuisus, communis et singularis, cunctorum singulus et singulorum totus, nec participatione decrescens, nec usu deficiens, nec tempore ueterascens, antiquus et nouus, affectu desiderabilis, experientia dulcis, fructu aeternus, iucunditate plenus, reficiens et satians, nec unquam fastidium generans.
ANIMA. Satis iucundae mihi sunt assertiones tuae, et fateor quoniam inde iam incipio ardentius huius amorem appetere, unde prius coeperam eum amplius fastidire. Sane unum adhuc superest desiderio meo quod si per te adipisci potero, satis per omnia mihi factum esse non dubitabo. Hoc autem est, si quomodo demonstrari possit, qualiter iste sponsus castitatis singulis quos diligit quasi omnibus affectu et effectu adsit. Et de affectu quidem dubitare non potero, si hoc in effectu uerum esse cognosco.
HOMO. O anima mea, si tantopere in incepto persistis, nec tibi satisfactum esse iudicas, si non prorsus singulare beneficium sponsi tui impensum agnoscas, etiam in hoc tuae petitioni libenter annuo, quoniam hanc tuam instantiam ex deuotione potius nasci, quam ex importunitate cognosco. Nam in hoc quoque prouidit tibi optimus amator tuus, ne nihil esset, in quo singulariter de ipso gloriari possis sed sicut communia et specialia dedit, sic et singularia tribuit. Communia quidem sunt ea, quae in usum uniuersorum ueniunt, sicut est lux solis, spiramen aeris. Specialia uero, ut ea, quae non omnibus, sed quasi quidam societati concessa sunt, sicut est fides, sapientia, disciplina. Singularia autem ut ea, quae unicuique propria impertita sunt, sicut Petro principatus in apostolis, Paulo apostolatus in gentibus, Ioanni priuilegium amoris. Considera ergo anima mea, quae communia cum omnibus, quae specialia cum aliquibus, quae singularia sola acceperis. In omnibus iis te dilexit, quae uel cummuniter tecum omnibus, uel specialiter quibusdam, uel singulariter tibi soli tribuit. Cum iis rursum omnibus te dilexit, quibus te participatione doni sui sociauit. Prae omnibus iis te dilexit, quibus te singularis gratiae dono praetulit. In omni creatura dilecta es, cum omnibus bonis dilecta es, prae omnibus malis dilecta es. Et ne parum tibi uideatur, quod prae omnibus malis dilecta es, quanti boni sunt, qui minus te acceperunt? Sed quia pro desiderio singularis amoris ad ea potius, quae singulariter data sunt niti te uideo, quamuis multa adhuc dici possent de iis in quibus et cum quibus dilecta es, hoc quod iam dictum est sufficere uolo. Nolo tamen, ut parum existimes uel in tantis, uel cum talibus te esse dilectam, ubi et bonos omnes habeas socios, malos uero, ut quae condita sunt uniuersa, subiectos. Uidisti igitur, o anima mea, quanta sunt in quibus dilecta es, uidisti quales sunt cum quibus dilecta es, nunc prae quibus dilecta sis considera, quantum potes. Tibi loquor, anima mea, tu nosti quid acceperis, et necesse habes adhuc melius nosse, ne incipias uel de iis quae non accepisti praesumere, uel de iis quae accepisti gratias non referre. Utinam recolere possim ea quomodo tibi expedit, et quomodo illi placet, qui tibi haec dedit! Nam et ipse idcirco haec tibi dedit, ut tu semper ea in memoria habeas, et nunquam ab eius amore obliuione tepescas. Primum cogita anima mea, quod aliquando non fueris, et ut esse inciperes, hoc eius dono acceperis. Donum ergo eius erat, ut fieres. Sed nunquid tu ei aliquid dederas priusquam fieres, quo tibi hoc ab eo redderetur ut fieres? Nihil prorsus, nihil tu dederas, nihil dedisse poteris priusquam fieres, sed gratis accepisti ab eo ut fieres. Cui ergo praelata es in eo quod facta es? Quis minus accipere potuit, quam qui ut fieret accepit? Et tamen nisi hoc esset aliquid accipere; non poterat qui non erat incipere, et nisi esse quam non esse melius esset, nihil ille qui est eo, qui non est, amplius accepisset. Quare ergo, Deus meus, fecisti me, nisi quia esse magis quam non esse uoluisti me? Et plus dilexisti me omnibus iis qui accipere non meruerunt illud a te. Cum ergo, Deus meus, esse mihi dedisti bonum et magnum, bonum et pulchrum bonum tuum mihi dedisti, et me (cum hoc mihi dares) praetulisti omnibus quibus hoc tantum bonum tuum dare noluisti. O anima mea, nunquid aliquid dicimus, cum hoc Deo nostro dicimus? Deo nostro a quo facti sumus, facti qui non fuimus, et ab omnibus qui facti non sunt, amplius accepimus. Sic prorsus, sic aliquid dicimus, et multum dicimus cum hoc dicimus, et hoc semper dicere debemus, ne unquam obliuiscamur eum a quo tantum bonum accepimus. Qui utique si nihil amplius dedisset, pro eo ipso tamen semper a nobis laudandus et diligendus esset. Nunc autem amplius dedit, quia dedit non solum esse, sed pulchrum esse, formosum esse, quod quantum superat nihil per existentiam, tantum antecedit aliquid per formam, in quo multum placet id quod est, et amplius id quod tale est. In quo, anima mea, omnibus te praelatam aspice, quos tale et tam excellens existendi bonum uides non accepisse. Sed nec hic terminari potuit munificentia largitoris optimi. Adhuc aliquid plus dedit, et magis nos ad similitudinem suam traxit; uoluit ad se trahere per similitudinem quos ad se trahebat per dilectionem. Dedit ergo nobis esse, et pulchrum esse; dedit et uiuere, ut praecellamus et iis quae non sunt per essentiam, et iis quae inordinata aut incomposita sunt, per formam, et quae inanimata, per uitam. Magno debito obligata es anima mea, multum accepisti, et nihil a te habuisti. Et pro iis omnibus non habes quid retribuas, nisi tantum ut diligas. Nam quod per dilectionem datum est, nec melius nec decentius quam per dilectionem rependi potest. Accepisti autem hoc totum per dilectionem. Poterat enim Deus etiam aliis creaturis suis dedisse uitam, sed amplius in hoc dono dilexit te. Nec ideo plus dilexit te, quoniam plus diligendum inuenit in te, sed quia gratuito plus dilexit te, talem fecit te ut iam nunc merito plus diligat te.
20
ANIMA. Quanto plus audio, tanto plus audire concupisco, perge, quaeso, et quae sequuntur narrato.
HOMO. Post esse, et post pulchrum esse, post uiuere, datum est et sentire, datum est et discernere, et per eamdem dilectionem datum est, quae nisi praecessisset, nihil a largiente datum, nihil ab indigente acceptum fuisset. Quam sublimis, et quam decora facta es, anima mea. Quid sibi iste ornatus tantus ac talis uoluit, nisi quia idem ipse, qui te induit, sponsam suo thalamo praeparauit? Nouit ad quod opus te conderet, nouit qualis ornatus illud opus deceret, et ideo dedit quod decuit, et quod tantum decuit, ut et ipse diligeret hoc, qui dedit. Sensibus foris decorauit, intus sapientia illustrauit. Sensus dans quasi exteriorem, sapientiam quasi interiorem habitum. Sensus quasi quasdam gemmas fulgentes appendens exterius, sapientiam quasi naturali pulchritudine faciem uultus tui decorans intus. Ecce ornatus tuus, omnium gemmarum uincit pulchritudinem, ecce facies tua omnium formarum superat decorem. Talem omnino esse decebat, quae ad coelestis regis thalamum introducenda fuerat. Quantum dilecta es, et prae quantis dilecta es, quando talis facta es! Quam singulare donum, quam non omnibus concessum, non nisi dilectis et diligendis concedendum! Multum gloriari poteras, et multum custodiri debueras, ne tale donum perderes, ne tale ornamentum foedares, ne tantum decorem corrumperes, ne eo amisso uel immunito amplius misera fieres, quam eo non accepto uel non perfecto misera fuisses, ne te cum damno amissae pulchritudinis simul torqueret confusio foeditatis, et abiecta uilior fieres quam si recepta non fuisses. Istud ergo custodiendum et illud cauendum fuerat, ut istud custoditum persisteret, et illud cautum non eueniret. Sed uide quid fecisti, anima mea; dereliquisti sponsum tuum, et cum alienis prostituisti amorem tuum. Corrupisti integritatem tuam, foedasti pulchritudinem tuam, dispersisti ornatum tuum. Tam uilis, et tam turpis, et tam immunda facta es, quasi talis sponsi amplexibus amplius digna non esses. Oblita es ergo sponsi tui, et pro tantis beneficiis condignas gratias non egisti. Meretrix facta es, et prae nimiis fornicationibus tuis laxata sunt ubera tua. Rugosa effecta est frons tua, genae marcidae, languentes et stupentes oculi, labia pallore obducta, exsiccata cutis, uirtus infracta, ipsis quoque amatoribus tuis odiosa.
ANIMA. Sperabam tanta illa praecoma ad alium finem tendere, sed ut uideo ad maiorem confusionem mei haec dixisti, ut eo magis odio dignam ostenderes, quo tantis beneficiis acceptis, et non custoditis magis ingratam comprobasses. Uellem ergo aut factum non esse quod dictum est, aut saltem dictum non esse quod factum est, ut uel obliuio confusionem tegeret, si praesumptio reatum non uitasset.
HOMO. Non ad confusionem tui, sed ad eruditionem dicta sunt, ut magis illi fias obnoxia, qui te et fecit cum non eras, et redemit cum perieras. Nam illud quoque in assertionem amoris illius commemoraui, ut inde occasione sumpta iam nunc tibi narrare incipiam, quantum iste sponsus tuus (qui tam excelsus apparuit cum te conderet) humiliari dignatus est cum te repararet. Illic tam sublimis, hic tam humilis, non tamen hic quam illic minus amabilis, quia nec hic quam illic minus admirabilis. Illic potenter magna tibi contulit, hic misericorditer pro te dira sustinuit. Ut enim te releuaret illuc unde cecideras, ipse descendere dignatus est huc ubi iacebas, et ut tibi iuste redderetur quod perdideras, ipse dignatus est pie pati quod tolerabas. Descendit ergo, suscepit, sustinuit, uicit, restaurauit, descendit ad mortalem, suscepit mortalitatem, sustinuit passionem, uicit mortem, restaurauit hominem; ecce, anima mea, obstupesce tanta mirabilia, tanta beneficia propter te exhibita. Cogita quantum diligat te, qui tanta facere dignatus est propter te. Pulcrha facta fueras eius munere, foeda facta es tua iniquitate. Sed iterum mundata es et formosa facta eius pietate, operante tamen utrobique charitate. Olim cum non esses, dilexit te ut conderet Postea cum foeda esses, dilexit te ut pulchram faceret, et ut ostenderet tibi quantum te diligeret, non nisi moriendo a morte te liberare uoluit, ut non tantum pietatis impenderet beneficium, uerum et charitatis monstraret affectum Nunc autem tam sincera charitate te diligit, ac si semper cum eo perstitisses, nec exprobrat tibi reatum, nec improperat tibi beneficium. Et si deinceps fideliter cum eo perseuerare, ipsumque ut decet amare, ac tuum illi amorem incontaminatum conseruare uolueris, maiora prioribus se daturum promittit.
ANIMA. Iam quodam modo amare incipio culpam meam, quia, ut uideo, non parum mihi malefecisse profuit, quanto ex eo mihi, id quod uotis omnibus scire desiderabam luce, clarius innotescit. O felix culpa mea, ad quam diluendam dum ille charitate trahitur, ipsa quoque eius charitas mihi desideranti, et totis eam praecordiis concupiscenti aperitur. Nunquam tam bene dilectionem eius agnoscerem, si in tantis periculis eam experta non fuissem. O quam feliciter cecidi, quae post lapsum felicior resurrexi! Nulla dilectio maior, nullus amor sincerior, nulla charitas sanctior, nullus affectus ardentior; mortuus est pro me innocens, nihil in me, quod amaret inueniens. Quid ergo, Domine, dilexisti in me, et tantum dilexisti ut morereris pro me? Quid tale in me inuenisti, pro quo tanta et tam dura sustinere uoluisti?
25
HOMO. O anima mea, argue temetipsam coram Domino, quod hucusque tantis beneficiis eius ingrata fuisti, et miserationes eius plurimas cognoscere noluisti. Sed ut adhuc melius intelligere possis quantum illi debeas, me reliqua eius beneficia secundum coeptum ordinem prosequente, uolo ut diligenter intendas.
ANIMA. Hoc semper audire desidero, quod mihi tam dulce est, ut idem te incessanter iterare cuperem, non ad alia quoque quae restant audienda, festinarem.
HOMO. Abieras ergo et perieras, et quia in peccatis tuis uenundata eras, uenit ille post te ut redimeret te, et tantum dilexit te, ut sanguinis sui pretium appenderet pro te, talique pacto et reduxit te de exsilio, et redemit de seruitio.
ANIMA. Nesciui quod tantum me diligeret Deus, amplius mihi uilis esse non debeo, quae tantum Deo placui, ut et mori eligeret pro me, ne perderet me.
HOMO. Et quid si cogitare coeperis quot et quales in comparatione tui abiecti sunt, qui hanc, quae tibi data est, gratiam consequi non potuerunt? Certe audisti ab initio usque ad hanc diem, quam multae generationes hominum pertransierunt, quae omnes sine cognitione Dei, et pretio suae redemptionis in interitum sempiternum dilapsae sunt. Omnibus illis te redemptor et amator tuus praetulit, quando tibi hanc gratiam largitus est, quam nullus horum percipere meruit. Et quid dices? Quare putas praelata es illis omnibus? Nunquid tu fortior, nunquid sapientior, nunquid nobilior, nunquid ditior illis omnibus fuisti, quia hanc prae illis omnibus specialem gratiam sortiri meruisti? Quot fortes, quot sapientes, quot nobiles, quot diuites ibi fuerunt? et tamen uniuersi relicti et abiecti perierunt. Tu sola prae omnibus illis assumpta es, et quare in te hoc factum sit, nullam praeter gratuitam Saluatoris tui charitatem, causam inuenire potes. Elegit ergo et praeelegit te sponsus tuus, amator tuus, Redemptor tuus, Deus tuus. Elegit te in omnibus, et assumpsit te ex omnibus, et amauit te prae omnibus. Nomine suo uocauit te, ut memoriale eius semper esset apud te, uoluit te participem esse in nomine, participem in nominis ueritate, quoniam unxit te illo (quo et ipse unctus erat) oleo laetitiae, ut ab uncto sit unctus, qui a Christo dicitur Christianus.
30
ANIMA. Multum, fateor, collatum est mihi, sed quaeso te, si ut (asseris) ego iam assumpta sum, quid adhuc differor, quoniam ad amplexus sponsi necdum uenire possum?
HOMO. Nescis ergo, anima mea, nescis quam foeda prius fuisti, quam polluta, quam deformis et squalida, discissa et dissipata, omni horrore et enormitate plena. Et quomodo tam cito in illum pudoris et castitatis thalamum introduci expetis, nisi prius saltem cura aliqua et studio exculta ad pristinum decorem repareris? Nam hoc est quod nunc exspectaris, hoc est quod iste tuus sponsus adhuc praesentiam suam tibi subtrahit, et necdum in mutuos amplexus et dulcia oscula te admittit, quia uidelicet nec polluta debet mundum tangere, nec turpem decet pulchrum uidere. Cum autem praeparata et decenter ornata fueris, tunc demum in illum coelestis sponsi thalamum sine confusione permansura introibis. Nec te pudebit tunc priscae turpitudinis, cum nihil turpe, nihil pudore dignum habebis. Prius ergo stude formam tuam excolere, faciem ornare, habitum componere, maculas tergere, munditiam reparare, mores corrigere, disciplinam seruare, et omnibus tandem in melius commutatis digno sponso dignam sponsam reddere. Aliquid dicere uolo, unde te magis cautam efficiam, ne pro eo quod electam te audis, aut elatio tumidam, aut negligentia reddat dissolutam. Nunquam audisti quid rex Assuerus fecit, quando Uasthi reginam propter insolentiam illius repudiauit? factum insigne, exemplum utile, periculum graue Abiecta est ergo illa propter superbiam suam, et factum est regis praeceptum, ut de omni regno suo congregarentur puellae speciosae uirgines, et adducerentur ad ciuitatem Susan, et traderentur in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui erat praepositus et custos mulierum regiarum, ibique acciperent mundum muliebrem, et caetera ad usum necessaria. Sicque omnibus abundanter secundum regiam ambitionem suppletu excolerentur, et ornarentur. Per sex menses oleo myrtino ungerentur, per alios sex quibusdam pigmentis uterentur, et sic compositae et ornatae, de triclinio feminarum ad regis cubiculum transirent, ut quae ex omnibus magis placuisset, illa pro Uasthi in solio regni sederet (Esther. II). Uide quam multae electae sunt, ut una eligeretur, illa scilicet quae oculis regis formosior et ornatior caeteris uideretur. Ministri regis multas eligant ad cultum. Rex ipse unam eligit ad thalamum. Prima electio multarum facta est, secundum regis praeceptionem, secunda electio unius facta est, secundum regis uoluntatem. Consideremus ergo si forte exemplum hoc praesenti (de quo agimus) negotio ualeat adaptari. Rex, summi regis Filius, uenit in hunc mundum (quem ipse creauerat) desponsare sibi uxorem electam, uxorem unicam, uxorem nuptiis regalibus dignam. Sed quia hunc Iudaea humilitatis forma apparentem recipere contempsit, abiecta est. Et missi sunt ministri regis, apostoli uidelicet, per totum mundum congregare animas, et adducere ad ciuitatem Regis, id est ad sanctam Ecclesiam, in qua domus est et mansio mulierum regiarum, id est sanctarum animarum, quae fecundantur et generant non ad seruitutem, sed ad regnum filios. Quae, quia non ex timore, sed chararitate Deo seruiunt, quasi in libertatem bonorum operum partus edunt. Multi ergo uocati intrant per fidem Ecclesiam, et ibi sacramenta Christi quasi quaedam unguenta et antidota ad reparationem, et ad ornatum animarum praeparata, accipiunt. Sed quia ore ueritatis dicitur: Multi sunt uocati, pauci uero electi (Matth. XX) , non omnes, qui ad hunc cultum sunt admissi, ad regnum sunt eligendi, nisi tantum ii qui sic student se per ista mundare et excolere, ut cum ad regis praesentiam introducti fuerint, tales inueniantur, quos ipse magis uelit eligere quam reprobare. Uide ergo ubi posita es, et intelliges quid facere debes. Posuit enim te sponsus tuus in triclinio, ubi mulieres ornantur, uaria pigmenta et diuersas species dedit, cibosque regios, de mensa sua ministrari tibi praecepit, quidquid ad sanitatem, quidquid ad refectionem, quidquid ad reparandam speciem, quidquid ad augendum decorem ualere potest, tribuit. Caue ergo, ne ad colendam teipsam negligens sis, ne in nouissimo tuo, cum in conspectu sponsi huius repraesentata fueris, indigna (quod absit!) eius consortio inueniaris. Praepara te sicut decet sponsam Regis, et sponsam Regis coelestis, sponsam Sponsi immortalis. NIMA. Amaricasti iterum me, et perculisti pauore non modico. Nam quantum ex uerbis tuis intelligi datur, mutaui propositum, sed non euasi periculum. Mutaui propositum, quia ab illo, qui me olim distrahebat uago instabilique amore, ad unicam dilectionem conuersa sum. Non euasi periculum, quia, sicut asseris, nisi me omnibus modis dignam exhibere studuero, ad fructum huius dilectionis non pertingo. Superest ergo ut nunc mihi diligentius edisseras de hoc triclinio in quo mulieres regiae aluntur, et de cibo regio qui eis datur, et de ipsis quoque unguentis quibus unguntur, et de caeteris omnibus quae ad cultum siue decorem exhibentur. Ipsius enim dilectione prouocor, iis deinceps studium impendere, sine quibus me uideo ad dilectionis affectum non posse peruenire. Atque utinam ego illa una esse merear, cuius decorem atque ornatum rex laudabit. Quam felix illa et quanto electis electior, quae ad hunc finem studium suum perducet? Quam exiguum iam omnem laborem reputarem, si ad hunc finem studium meum perducere possem. Quaeso igitur ut non pigriteris per singula mihi ediscere, quae sint illa remedia quibus faciem meam debeam ad hunc decorem reformare, quia uehementer illi placere cupio, cuius charitatem erga me tam benignam et amorem tam iucundum agnosco.
HOMO. Sic uere necesse est ut facias. Precorque, ut ipse, qui tibi iam uoluntatem hoc faciendi tribuit, uires etiam perficiendi tribuere uelit. Quaeris quod sit triclinium, quaere etiam quod sit regis cubiculum. Istas duas mansiones propone tibi, quia harum tibi consideratione opus est. Est ergo triclinium, est regis cubiculum. In triclinio sponsae ad nuptias praeparantur, in cubiculo autem nuptiae celebrantur. Praesens Ecclesia quasi triclinium est, in qua nunc sponsae Dei ad futuras nuptias praeparantur. Coelestis Ierusalem quasi Regis cubiculum est, in qua nuptiae ipsae celebrantur. Post tempora autem ornandi, de triclinio transeunt ad Regis cubiculum, quia post tempora bene operandi ueniunt, ut boni operis sui percipiant fructum. Praesens uero Ecclesia triclinium dicitur propter tres ordines fidelium, coniugatorum, continentium, rectorum uel uirginum. Uideamus deinceps quae sint unguenta, et pigmentorum genera, qui cibi, quae uestimenta ad cultum sponsarum praeparata. Neque hoc praetermittendum est, quod ipse sponsus sicut gratuito primum quodammodo foedas ac turpes diligit, ita et gratuito eis ad ornatum adminiculum omne impendit. Nec quidquam ex se habent, nisi ab illo accipiant unde illi placeant, ut etiam hoc ad dilectionem pertinere scias, quod habes unde ornare te possis, quae utique ex te nihil habes, nisi ab illo acceperis. Primum est fons baptismi hic positus, et lauacrum regenerationis, in quo sordes praeteritorum criminum abluis. Deinde chrisma et oleum, in cuius unctione Spiritu sancto liniris. Post haec delibuta et unctione laetitiae perlusa ab mensam uenis, et percipis ibi alimentum corporis et sanguinis Christi, quo interius saginata atque refecta noxiam illam praeteritorum ieiuniorum maciem depellis, et pristina plenitudine atque fortitudine reparata rursus quodammodo iuuenescis. Deinde uestimenta bonorum operum induis, et fructu eleemosynarum, cum ieiuniis et orationibus, cum sacris uigiliis, aliisque operibus, pietatis, quasi quodam uario ornatu decoraris. Ad ultimum sequuntur aromata uirtutum, quarum odor suaue spirans omnem illum antiquarum sordium fetorem fugat, ita ut tibi quodammodo tota mutari, et in aliam transformari uidearis, et magis laeta, magis alacris, magis sospes efficiaris. Datur etiam tibi speculum sancta Scriptura, ut ibi uideas faciem tuam, ne quid minus aut aliter quam decet habeat compositio ornatus tui. Quid ergo dicis anima mea? Scis utrumne adhuc aliquid horum perceperis? Certe in fonte abluta fuisti, certe de mensa Regis eumdem cibum comedisti, et eumdem potum bibisti. Sed forte iterum polluta es, habes lacrymas, quibus iterum te abluas. Iterum unctio emarcuit in te, per bonam et piam deuotionem iterum te ungas. Iterum ieiunio diuturno confecta es: iterum lacrymis abluta, et piae deuotionis unctione renouata ad refectionem tuam redeas. Uide quam pia dispensatione tibi ubique concurritur. Non habuisti et datum est tibi, perdidisti et restauratur tibi, nusquam derelinqueris, ut scias quantum ille te diligat, a quo amaris; non uult te perdere, et ideo tanta patientia exspectat, et concedit pie, negligenter toties amissa iterum atque iterum si tu uolueris reparare. O quot iam perierunt, qui ista tecum acceperant, sed amissa iterum tecum recipere non meruerunt. Plus ergo omnibus illis dilecta es, quia tibi tam benigne amissum redditur, quod illis perditum tam districte negabatur. Nunquid tibi gratia bene operandi nulla data est? tamen uoluntas bona ipso largiente negata non est. Si magna opera facis; misericorditer sublimaris. Si non facis magna opera, fortassis salubriter humiliaris. Melius nouit ille quid tibi expediat quam tu, et ob hoc si uis bene de illo sentire, totum, quod ab illo tibi fit, bene fieri intellige. Forte gratiam uitutum non habes, sed dum uitiorum impulsu concuteris, melius in humilitate solidaris. Suauius redolet Deo humilitas infirma, quam uirtus elata. Nihil ergo dispositioni illius praeiudicare audeas, sed semper cum timore et reuerentia ora eum, ut quemadmodum ipse nouit tibi subueniat. Si qua adhuc in te mala permanserunt, pie diluat, si qua inchoata sunt bona benigne perficiat, et ea te (qua ipse uoluerit) uia ad se perducat. Quid tibi amplius dicam? estne aliquid adhuc quod dicere possumus ad ostendendam dilectionem? Tibi loquor, anima mea, estne aliquid? Quid dicis? Si tua dicis, aliena non poteris. Si aliena et tua, non tamen omnia. Quis enim omnia dicere potest? et tamen scimus quod omnium origo charitas est. Ecce duo nati sunt, eadem utrisque nobilitas generis, eadem hora natiuitatis. Alter in paupertate relinquitur, alter diuitiis sublimatur, et utrumque charitas operatur, quia et hunc paupertate humiliat, et illum abundantia consolatur. Iste debilis est, et ille fortis. Ille tenetur ne malum perficiat, iste roboratur, ut ad bonum opus conualescat; utrumque charitas probat, non reprobat. Alter per sapientiam illuminatur, alter in simplicitate sui sensus relinquitur. [0967C] Iste ut seipsum despicere, ille ut studeat Creatorem suum agnoscere, utrique tamen uoluit charitas adesse. Talis est amor Dei erga nos, nec quidquam omnino humana infirmitas tolerat, quod ipse (quantum in sua bonitate est) ad bonum nostrum non disponat.
Confiteor tibi miserationes tuas, Domine Deus meus, quid non dereliquisti me, dulcedo uitae meae, et lumen oculorum meorum. Quid retribuam tibi pro omnibus quae tribuisti mihi? (Psal. CXU.) Uis ut diligam te, et quomodo diligam te? quantum diligam te? quis sum ego ut diligam te? et tamen diligam te, Domine, fortitudo mea, firmamentum meum, refugium meum, liberator meus, Deus meus, adiutor meus, protector meus, cornu salutis meae, et susceptor meus, et quantum adhuc dicam? Tu es Dominus Deus meus (Psal. XUII) . O anima mea, quid faciemus Domino Deo nostro, a quo tot et tanta bona accepimus? Neque enim contentus fuit eadem (quae et caeteris) bona nobis tribuere, sed in malis quoque nostris eum singularem dilectorem agnoscimus, ut eum tam de bonis quam de malis nostris omnibus singulariter diligamus. Tu dedisti mihi, Domine, ut te agnoscam, et prae caeteris multis de tuis secretis reuelata intelligam. Alios coaetaneos meos in tenebris ignorantiae dereliquisti, et mihi prae illis lumen sapientiae tuae infudisti. Tu dedisti mihi uerius cognoscere te, purius diligere te, sincerius credere in te, ardentius sequi te. Tu dedisti mihi sensum capacem, intellectum facilem, memoriam tenacem, linguam disertam, sermonem gratum, doctrinam suasibilem, efficaciam in opere, gratiam in conuersatione, prouectum in studiis, effectum in coeptis, solamen in aduersis, cautelam in prosperis, et quocunque uertebam me, ubique gratia tua et misericordia praecessit me. Et fecisti promo omnia saepe cum mihi consumptus uidebar, subito liberasti me; quando errabam, reduxisti me; quando ignorabam, docuisti me; quando peccabam, corripuisti me, quando tristabar consolatus es me, quando desperabam confortasti me, quando cecidi erexisti me; quando steti, tenuisti me, quando iui duxisti me; quando ueni, suscepisti me. Haec omnia mihi fecisti, Domine Deus meus, et alia multa de quibus mihi dulce erit semper cogitare, semper loqui, semper gratias agere, ut te laudem et amem pro omnibus beneficiis tuis, Domine Deus meus. Ecce habes, anima mea, arrham tuam, et in arrha tua cognoscis sponsum tuum; serua te illi intactam, serua impollutam, serua integram, serua incontaminatam. Si olim meretrix fuisti, iam uirgo facta es, quemadmodum amor illius consueuit corruptis integritatem reddere, et integris castitatem conseruare. Semper autem cogita quantam tecum misericordiam fecerit, et in hoc perpende quantum ab ipso diligeris, quod eius beneficium nunquam tibi defuisse cognoscis.
35
ANIMA. Uere fateor merito amor iste singularis dicitur, qui, cum se in multos diffundat, ita tamen unice singulos amplexatur. Uere pulchrum et mirificum bonum, quod commune est omnium, et totum singulorum. Cunctis praesidens, singulos implens, ubique praesens, omnium curam agens, et tamen singulis quasi omnibus prouidens Sic certe mihi uidetur cum eius miserationes circa me attendo, quod (si fas est dicere) quodammodo nihil aliud agat Deus, nisi ut meae saluti prouideat, et ita totum ad custodiam mei occupatum uideo, quasi omnium oblitus sit, et mihi soli uacare uelit. Semper praesentem se exhibet, semper paratum se offert, quocunque uertero me, non me deserit, ubicunque fuero non recedit, quidquid egero pariter assistit; et quod tandem cunctis actionibus siue cogitationibus meis perpetuus inspector, et quantum ad bonitatem suam pertinet, indiuiduus cooperator adsit, ipso operis sui effectu patenter ostendit. Ex quo constat quod licet facies eius adhuc a nobis non possit uideri, nunquam tamen possit praesentia eius euitari. Ego autem fateor, diligentius hoc considerans timore pariter et pudore ingenti confundor, quod illum, cui tam uehementer placere cupio, ubique mihi praesentem et omnia mea occulta uidentem intueor. O quam multa sunt in me de quibus coram oculis eius erubesco, et pro quibus iam magis illi displicere timeo, quam pro iis quae laudanda in me sunt (si qua sunt) placere posse in me confido? O utinam ad modicum ab oculis eius possem abscondi, donec maculas istas omnes detergerem, et sic demum ante conspectum eius sine macula immaculata apparerem! Nam quomodo in hac deformitate placere illi potero, quae et mihi quoque in illa uehementer displiceo? O maculae ueteres, o maculae foedae et turpes, quid tandiu haeretis? Abite, discedite, et ne praesumatis amplius oculos dilecti mei offendere. Nolite fallere uosmetipsas, non semper mecum (ipso adiuuante) manebitis, quamuis me adhuc pigritante exterminari non potuistis. Ego iuraui super uobis quod nec tenebo, nec diligam uos amplius, quia omnino detestor et prorsus abominor turpitudinem uestram. Iamque deinceps, etiamsi possem a Sponso meo non uideri, nollem tamen a uobis infici. Quanto magis nunc quia palam ipso sum, et quia plus certe me contristat eius offensio, quam mea etiam turpitudo. Recedite ergo, in uanum amplius mihi adhaeretis, quia, etiam mecum manentes, meae non estis. Alienas uos a sorte mea iudico, et uobiscum deinceps nullam communionem habere uolo. Habeo aliud exemplar cui conformari cupio, et ad aliud iugiter respicio, ac quantum possum magis semper ac magis exinde similitudinem traho. Et quo hoc etiam didici, quod uos exterminare debeo, et qualiter hoc faciam iam agnosco
HOMO. Mira res nobiscum agitur, quam ideo fortassis non miraris, quia necdum quid dicere uelim intelligis. Considero namque qualiter a principio nostri sermonis multa quae aduersari uidebantur dilectioni in medium adduxeris, et quod ex eis semper non infirmata, sed amplius probata sit uirtus dilectionis. Dixisti dilectionem singularem pariter et communem esse non posse, sed inde comprobata est amplius mirabilis, quod demonstrata est communis esse et singularis. Dixisti rursum te perfecte non diligi, eo quod ad cultum electam audieras, et adhuc ad thalamum assumptam non uidisti. Sed tamen iterum ostenditur tanto maior erga te dilectio, quanto maior per eius patientiam tua exspectatur perfectio. Ad extremum modo dubitare coepisti, an, in hac deformitate tua quam (licet inuita) pateris, ab illo posses diligi. Sed quando hoc dubitasti, olim te totam foedam et tamen dilectam fuisse iam non meministi. Si ergo te nunc diligere dignatus est, quando tota turpis, et nihil adhuc decoris habens fuisti, quanto magis nunc diliget te, quando decorari, et priscam turpitudinem deponere iam coepisti? Nam et hoc quoque ad laudem dilectionis eius pertinet, quod imperfectam diligere dignatur. Et quamuis quaedam adhuc in te uideat, quae sibi non placent, diligit tamen hoc ipsum, quod tu quoque ea in temetipsa iam odisse coepisti quae illi displicent. Non enim tam statum quam propositum respicit, nec quid sis, sed quid esse uelis, attendit, si tamen tu quantum potes satagis, ut quod adhuc esse non coepisti, esse merearis.
ANIMA. Hoc ultimum interrogationis meae benigne, ut suscipias, quaeso, quid est illud dulce, quod in eius recordatione aliquando me tangere solet, et tam uehementer atque suauiter afficere, ut iam tota quodammodo a memetipsa abalienari, et nescio quo abstrahi incipiam. Subito enim innouor et tota immutor, et bene mihi esse incipit ultra quam dicere sufficiam. Exhilaratur conscientia, in obliuionem uenit omnis praeteritorum dolorum miseria, exsultat animus, clarescit intellectus, cor illuminatur, desideria iucundantur, iamque alibi (nescio ubi) me esse uideo, et quasi quiddam amplexibus amoris intus teneo, et nescio quid illud sit, et tamen illud semper retinere, et nunquam perdere toto adnisu laboro. Luctatur quodammodo delectabiliter animus, ne recedat ab eo, quod semper amplecti desiderat, et quasi in illo omnium desideriorum finem inuenerit summe et ineffabiliter exsultat, nihil amplius quaerens, nihil ultra appetens, semper sic esse uolens Nunquid ille est dilectus meus? Quaeso, dic mihi, ut sciam an ille est, ut si denuo ad me uenerit, obsecrem eum ne recedat, sed semper permaneat.
HOMO. Uere ille est dilectus tuus qui uisitat te, sed uenit inuisibilis, uenit occultus, uenit incomprehensibilis. Uenit ut tangat te, non ut uideatur a te; uenit ut admoneat te, non ut comprehendatur a te; uenit non ut totum infundat se, sed ut gustandum praebeat se; non ut impleat desiderium, sed ut trahat affectum; primitias quasdam porrigit suae dilectionis, non plenitudinem exhibet perfectae satietatis. Et hoc est quod maxime ad arrham desponsationis tuae pertinet, quod ille, qui in futuro se tibi uidendum, et perpetuo possidendum dabit, nunc aliquando (utquam dulcis sit agnoscas) se tibi ad gustandum praebet. Simul etiam interim de absentia eius consoleris, quando eius uisitatione ne deficias incessanter reficeris. Quaeso, anima mea, multa iam diximus, post haec omnia unum agnosce, unum dilige, unum sequere, unum apprehende, unum posside.
ANIMA. Hoc opto, hoc desidero, hoc totis praecordiis concupisco.