1
Anastasia nobilissima Romanorum filia, Praetaxati illustris, sed pagani. A matre sua Fantasta Christiana et a beato Chrysogono fidem Christi edocta est. Tradita autem Publio in uxorem languorem simulans semper se ab eius consortio abstinebat. Qui audiens eam cum una tantum ancilla in uili habitu Christianorum carceres circuire et iis necessaria ministrare fecit eam artissime custodiri, ita ut etiam eidem alimoniam denegaret uolens autem eam sic perimere, ut posset in eius largissimis possessionibus lasciuire. Putans igitur se mori dolorosas epistolas Chrysogono mittebat et ille consolatorias remittebat. Interea uir eius moritur et illa a carceribus liberatur.
Haec habebat tres ancillas pulcherrimas, quae sorores erant. Quarum una dicebatur Agapete, altera Thionia et altera Irenia. Quae cum Christianae essent et praefecti monitis nullatenus oboedirent, in cubiculum eas reclusit, ubi coquinae utensilia seruabantur. Praefectus autem in earum ardens amorem ad eas iuit, ut suam libidinem exerceret. Qui in amentiam uersus putans se tractare uirgines cacabos, patellas, caldaria et similia amplectens osculabatur et, cum ex hoc satiatus fuisset, foras exiit nigerrimus et deformis et uestimentis concisis. Quem serui, qui eum pro foribus exspectauerant, sic aptatum uidentes cogitantes, quod in daemonem uersus esset, eum uerberibus affecerunt et fugientes solum reliquerunt. Cumque imperatorem adiret, ut de hoc conqueretetur, alii uirgis percutiebant, alii lutum et puluerem in eum proiciebant suspicantes, quod in furiam uersus esset. Oculi autem eius tenebantur, ne sic se defornem uideret. Uidebatur enim ei, quod ipse et omnes albis uestibus essent induti. Quapropter mirabatur plurimum, cum sic eum omnes deridebant, quem in tanto honore habere consueuerant. Putans uero, cum sic se deformem ab aliis didicisset, quod puellae sibi per artem magicam hoc fecissent, iussit eas coram se exspoliari, ut eas saltem nudas aspiceret. Sed statim earum uestimenta sic corporibus adhaeserunt, ut nullo modo exui ualerent. Praefectus autem prae admiratione ita obdormiuit stertens, quod etiam a pulsantibus non poterat excitari.
Tandem uirgines martyrio coronantur et Anastasia ab imperatore cuidam praefecto traditur, ut, si eam sacrificare faceret, postmodum in uxorem eam haberet. Cumque eam in thalamum induxisset et eam amplexari uellet, statim caecus effectus est. Deos adiit quaerens, si euadere posset. Responderunt dicentes: "Quia sanctam Anastasiam contristasti, nobis traditus es et amodo semper nobiscum in inferno torqueberis."
Cumque domum reduceretur, inter manus puerorum uitam finiuit. Tunc Anastasia alii praefecto traditur, ut eam in custodia detineret. Audiens enim, quod infinitas possessiones haberet, priuatim dixit ei: "Anastasia, si uis esse Christiana, fac, quod praecepit Dominus tuus. Ille enim praecepit: 'Qui non renuntiauerit omnibus, quae possidet etc.' Omnia igitur, quae habes, mihi da et uade, quo uolueris, et uere Christiana eris." Cui illa respondit: "Deus meus praecepit: 'Uende omnia, quae habes, et da a pauperibus et non diuitibus.' Cum ergo diues sis, contra praeceptum Dei facerem, si aliquid tibi darem."
5
Tunc Anastasia diro carceri fame crucianda traditur, sed a sancta Theodora, quae iam per martyrium coronata fuerat, per duos menses esca coelesti pascitur. Tandem cum ducentis uirginibus ad insulas Palmarias ducta est, ubi multi propter nomen Christi fuerant relegati. Post aliquos uero dies praefectus omnes ad se uocauit et Anastasiam ad palos ligatam ignibis concremauit. Alios uero diuersis suppliciis interemit.
Inter quos unus erat, qui pluries propter Christum multis diuitiis spoliatus semper dicebat: "Christum saltem mihi non auferetis. Apollonia autem corpus sanctae Anastasiae in uiridario facta ibi ecclesia honorifice sepeliuit. Passa est autem sub Diocletiano, qui coepit circa annos Domini CCLXXXUII.