1
Blasius cum omni mansuetudine et sanctitate polleret, Christiani eum in Sebaste, ciuitate Cappadociae, in episcopum elegerunt. Qui, episcopatu suscepto, ob Diocletiani persecutionem speluncam petiit et ibi eremiticam uitam duxit. Cui aues pabulum afferebant ac fere ad eum unanimiter confluebant et, dum usque imponeret manum iis benedicens, non recedebant ab eo. Denique si quae infirmabantur, ad eum continuo ueniebant et sanitatem ad integrum reportabant.
Praeses igitur illius regionis dum milites suos ad uenandum misisset et illi in uanum alibi laborantes ad antrum sancti Blasii casu peruenissent, magnam ibidem bestiarum multitudinem ante ipsum stantium repererunt; quas dum nullatenus capere possent, attoniti suo domino nuntiarunt; qui statim milites plures misit et, ut ipsum cum omnibus Christianis ad se adducerent, praecepit. In ipsa autem nocte ter Christus ei apparuit dicens: "Surge et offer mihi sacrificium." Ecce autem aduenerunt milites dicentes: "Egredere! uocat te praeses."
Quibus respondit sanctus Blasius: "Bene uenistis, filii, nunc uideo, quod Deus non est oblitus mei." Pergens uero cum iis numquam a praedicatione cessauit et coram iis mirabilia multa fecit.
Tunc mulier quaedam filium suum morientem, in cuius gutture os piscis transuersum erat, ad pedes eius attulit et, ut sanaretur, eum lacrimis postulabat. Sanctus uero Blasius super eum manus imponens orauit, ut puer ille et omnes, qui in eius nomine aliquid peterent, sanitatis beneficium obtinerent, et statim sanatus est.
5
Mulier quaedam paupercula unum solum porcum habens, quem tamen uiolenter lupus rapuerat, sanctum Blasium deprecabatur, ut sibi reddi faceret suum porcum. Qui subridens dixit: "Mulier, noli contristari, reddetur tibi porcus tuus." Continuo lupus uenit et porcum uiduae reddidit.
Ingrediens Blasius ciuitatem, iussu principis, carceri mancipatur. Alia uero die iussit praeses ipsum sibi praesentari. Quem uidens blandis sermonibus salutauit dicens: "Gaude, Blasi amice deorum." Cui Blasius: "Gaude et tu, optime praeses, sed ne dicas eos deos, sed daemones, quia aeterno igni cum his, qui eos honorant, traduntur." Iratus praeses eum fustibus caedi iussit et in carcerem retrudi fecit. Cui Blasius dixit: "Insensate, speras per poenas tuas Dei mei a me auferre amorem, qui ipsum in me habeo corroboratorem!"
Audiens haec uidua illa, cui porcum reddiderat, porcum ipsum occidit et caput cum pedibus, candela et pane ad sanctum Blasium deportauit. Ille gratias agens comedit sibique dixit: "Singulis annis candelam in ecclesia nominis mei offeras, et tibi et quicumque hoc fecerit, bene erit." Quod semper egit et sibi prosperitas multa fuit.
Post hoc cum eductum praeses a carcere ad deos inclinare non posset, iussit eum in ligno suspendi et carnes eius cum ferreis pectinibus laniari et sic iterum in carcerem reportari.
Septem ergo mulieres sequentes guttas sanguinis colligebant, quae mox tenentur et ad deorum sacrificium compelluntur. Quae dixerunt: "Si uis, ut deos tuos adoremus cum reuerentia, mitte eos ad stagnum, ut, faciebus ablutis, mundius adorare possimus." Laetus praeses efficitur et citius, quod dixerat, adimpletur. Illae uero deos arripuerunt et eos in stagni medium proiecerunt dicentes: "Si dei sunt, uidebimus." Quod praeses audiens et prae ira insaniens et se ipsum percutiens dixit ministris: "Cur non tenuistis deos nostros, ut non mitterentur in profundum laci?" Cui dixerunt: "Dolose tecum locutae sunt mulieres et eos in stagnum proiecerunt."
10
Cui mulieres: "Deus uerus dolos non pantur, sed et si dii fuissent, praesciuissent utique, quid iis facere uolebamus."
Et iratus praeses iussit plumbum liquefactum et pectines ferreos et UII loricas igne candentes ex una parte parari et ex alia UII camisias afferri lineas. Quo dicente, ut ex his, quod mallent, eligerent, una illarum duos paruulos habens audacter cucurrit et lineas camisias accipiens in caminum proiecit.
Pueri uero matri dixerunt: "Non nos, mater dulcissima, post te relinquas, sed sicut nos replesti dulcedine lactis, sic nos reple dulcedine regni caelestis." Tunc praeses iussit eas suspendi et carnes earum pectinibus ferreis laniari. Quarum carnes ut nix albissimae erant et pro sanguine lac fluebat. Cum autem supplicia inuitae ferrent, angelus Domini ad eas uenit et eas uiriliter confortauit dicens: "Nolite timere, bonus enim operarius, qui bene incepit et bene perficit et a conducente se benedictionem meretur pro completo opere et mercedem accipit pro labore et gaudium possidet pro mercede."
Tunc praeses iussit eas deponi et in caminum mitti. Quae diuinitus exstincto igne exierunt illaesae. Quibus praeses: "Iam nunc magicam artem dimittite et deos nostros adorate." Quae responderunt: "Perfice, quod coepisti, quia iam ad regnum caeleste uocatae sumus." Tunc ille data sententia eas decollari mandauit. Quae, dum decollari deberent, flexibus genubus adorauerunt dicentes: "Deus, qui nos a tenebris separasti et in lucem dulcissimam adduxisti, qui nos sacrificiurn tuum fecisti, animas nostras suscipe et ad uitam aeternam facias nos peruenire." Et sic truncatis capitibus ad Dominum migrauerunt.
Post hoc iussit praeses Blasium sibi praesentari et dixit ei: "Uel nunc adoras deos uel non?" Cui Blasius: "Impie, non timeo minas tuas. Age, ut uis. Corpus enim meum penitus tibi trado." Tunc iussit mitti in stagnum. Ipse uero aquam signauit et mox sicut terra arida fixa permansit; dixitque: "Si ueri sunt dei uestri, ostendite uirtutem eorum et ingredimini huc." Ingressique LXU uiri stagnum continuo sunt submersi. Angelus autem Domini descendens dixit ei: "Egredere, Blasi, et coronam tibi a Deo paratam suscipe." Cumque exiisset, dixit ad eum praeses: "Omnino decreuisti non adorare deos?" Cui Blasius: "Cognosce, miser, quia Christi seruus sum nec daemones adoro." Et statim iussit eum decollari. Ipse autem orauit ad Dominum, ut, quicumque per infirmitatem gutturis uel alia quacumque infirmitate eius patrocinia postularet, exaudiretur et continuo liberaretur. Et ecce uox de caelis ad eum uenit, quod si fieret, ut orauit. Sicque cum duobus puerulis decollatus est circa annos Domini CCLXXXIII.