1
S. Non praetermittere potui, reuerende pater, quin breues saltem ad te literas exararem, cum quod ita offitii mei ratio postularet, tum quod te scire cupere animaduerterem, quo in statu res nostrae et ecclesiae essent. Et quod ad primum attinet, ingratus omnino sim futurus, nisi meritorum tuorum in me magnitudinem beneuola saltem commemoratione prosequerer.
Quae enim tua in me beneficia plurima sunt et maxima, nihil non a me expectare te iubere debuerant, quod ab homine memore et grato et inprimis tui tuorumque amantissimo proficisci solitum esset. Nisi meae res eo nunc loco essent, ut praeter testificationem debitae beneuolentiae gratitudinisque significationem praestare nihildum omnino possim. Efficiam tamen aliquando, si diuina bonitas meos olim conatus fortunauerit, ut merita tua apud gratum et memorem hominem te posuisse re ipsa sis deprehensurus.
Quod ad meum primum, deinde ecclesiae statum attinet, literis tuis amantissime nuper ad me scriptis sciscitari a me non grauaris. Scias ergo me diuina sic aspirante gratia secundis uentis, plenis uelis, felicissimo cursu Wallenstadium non adnauigasse, sed aduolasse quasi. Wallenstadii autem pensilis currus praesto fuit, cui ego coniugem liberosque imposui; tandem et ipse eum conscendi. Pro reliqua supellectile uectura et ipsa a magistratu nostro fuit prouisa; sumptus tamen ego feci unus omnes. Incidi in tempus molestum et labore plenum propter creberrimas conciones, quas tamen ex parte abolutas esse non mediocriter gaudeo. Nunc primum uideo, quantum onus meis humeris sit impositum; uix respirandi aut recolligendi mei tempus mihi conceditur. Nisi haec uocatio plane esset diuina, quae adeo mihi praeter omnem spem et expectationem accidit, totus certe prae sollicitudine contabescerem. Orabis mecum deum, ut ipse mihi uires subministret meque ad tam arduam functionem uberiore spiritus sui gratia animare et instruere non dedignetur. Quod mihi omnium molestissime accidit: est mihi negotium cum homine subdolo et uafro, cuius ego si tibi uelim practicas depingere charta certe me deficeret. Quod ad rem attinet familiarem: omnia chara sunt et duplo maioris uenduntur quam Tiguri. De statu uero ecclesiae nihildum tam breui tempore certi explorare potui. Multae sane ecclesiae uacant. Sed unius arbitrio omnia aguntur, qui, quantum ego coniicio, nostros homines aegre ferre potest; er wurde ee kamifager anstellen. Indignitas rei multa me scribere iuberet, nisi mihi temperarem. De episcopo tamen nostro, quantum ego coniectura assequi possum, omnia mihi procliuia et facilia polliceor. Hominem quidem nondum conueni; ex eius congressu quae subodorari potero, ad te statim perscribam.
Audio eum in commentariorum tuorum lectione fuisse aliquando frequentem. Quod si ita est, ut homines fide digni mihi affirmant, maiorem in modum a te contendendum putaui, ut literis tuis familiariter ad hominem scriptis testatum faceres nos bene de eo sperare rogaresque, ut talem in posterum se praestaret, qualem boni et pii uiri eum se habere exoptant, nisi hoc argumenti genus in aliud tempus differendum putas.
5
Haec ad te, reuerende pater, festinanter, ut uides, in occupationum mearum summo concursu subito exaraui, non quod tibi, uiro prudentissimo, consilium dare uelim, a quo me consilium petere omnino par est, sed quod ecclesiae nostrae statum nonnihil tibi depingerem. Tu, quod e re ecclesiae et gloriae diuinae esse cognoueris, quae tua est pietas, facere non praetermittes. Conuenit me nuper canonicus quidam eius gregis non infimae notae, homo satis, ut uidebatur, ciuilis, qui coram Ioanne Pontisella multa mihi fausta precatus sancte affirmabat se ex animo et syncere loqui (uidebat enim me nonnihil de illius uoluntate subdubitare) cupereque modis omnibus causam euangelii promotam; sperareque breui utrosque nos posse coalescere. Quare, ut iam ante scripsi, bona est et de episcopo et de collegio spes. Qui pessimi sunt, uentres pigri sunt et qui religionem susque deque habent; ii quoque, ut cerberus quidam offa in os iniecta, facile placari poterunt.
Pro lebollo tuo gratias tibi habeo magnas lectio eius mihi eo iucundior est, quod memini me praesente a te audire omnia.
Noui apud nos nihiul est. Omnia sunt pacata et tranquilla. Orator regius conuiuia de die celebrat, a quibus tamen me hactenus consulto abstinui, licet et orator ipse coram et postmodum per scribam non semel me sollicitarit. Factitare hoc solet, si quando regis causam proponere instituit, ut delinitos ciuium animos in suam sententiam facilius pertrahat.
Nec enim leuis subest suspicio, eum nouam moliri expeditionem, et sunt, qui affirment, belli duces iam mandata ab eo accepisse. Quod autem nihil certi habetur, in causa est, quod non prius ad plebem haec referre soleat, quam sua negotia omnia habeat expedita. Wen er das feld wol beritten hat, bringt er's erst dan fur. Plura non addam. Rogo te, reuerende pater, ut pristinam tuam erga me beneuolentiam in posterum quoque conserues. Uale.
Ioannes Fabricius, ecclesiae uestrae alumnus, tui obseruantissimus.
Consulis Ambrosii animus a Pontisella nonnihil fuit alienatus. Cum ergo ad eum scribes, ita temperabis stylum, ne resciscat id meo fieri instinctu; sic enim de tua erga Pontisellam uoluntate minus dubitabit et in tui gratiam in ipsam rem diligentius incumbet.
Literas has quasi apertas a d. Philippo accepi, quare ad te, sicut mihi sunt traditae, mitto.
15
Clarissimo uiro eruditione et pietate praestanti d. Heinrycho Bullingero, ecclesiae Tigurinae fidelissimo antistiti, domino et mecoenati suo plurimum colendo. Zurich. M. Heinrich Bullinger.