1
Octo sunt quae, si diligenter a religiosis obseruentur, per horum obseruantiam non esse segnes sui ordinis custodes, ab iis qui sanum sapiunt, facile iudicabuntur. Primum est, ut claustrum suum teneant, neque de illo ullo modo sine licentia exeant, neque etiam tunc, nisi rationabilem causam habeant. Secundum est, ut silentium suum districte teneant, nec illud pro ulla omnino re, nisi rationabilis occasio et ineuitabilis eueniat, facile rumpant. Tertium est. ut nullam proprietatem habeant, nec etiam per licentiam plus habere quam necessitas postulat, expetant. Quartum est, ut praelatis suis in omnibus obediant, nisi forte (quod absit!) iis aliquid contra uoluntatem Dei praecipiant; tunc enim nullo modo eis in hac re obediendum est; quia, sicut beatus Gregorius ait, malum propter obedientiam nunquam fieri debet; bonum uero aliquando intermitti potest. Quintum est, ut pro nulla causa, etiamsi eis iusta uideatur, murmurare uel detractionem facere audeant, ne omne bonum, si quod facere uidentur, per hanc nequitiam perdant. Sextum est, ut inuicem secundum Deum se diligant, et omne bonum quod singuli sibi ab aliis impendi desiderant, ipsi aliis hilariter et cum gaudio impendant. Septimum est, ut constitutum seruitium secundum morem Ecclesiae suae, si possint reddere, non negligant; et in hoc agendo intenti et non uagi assistant; ne uagando oculos diuinae maiestatis, ante cuius conspectum uidentur assistere, offendant. Octauum est, ut puram confessionem de omnibus peccatis suis faciant: quam tamen confessionem non passim omnibus prout cui libuerit, nisi tantummodo suis praelatis, uel quibus fidem praelati potestatem tribuunt, faciant. Regnum Dei et iustitiam eius quaerere, est coelestis patriae bona desiderare, et quibus iustitiae meritis ad hoc perueniri debeat indesinenter inquirere. Docere et non conuiciari ignorantes debemus, sicut caecos non conuiciamur, sed manu ducimus. Quanto grauiori tumultu cogitationum carnalium premimur, tanto orationi ardentius insistere debemus. Deo nostro iucunda fit laudatio, si quod ore canimus, opere non impugnamus. Cum psalmum dicis, cuius uerba loque ris agnosce, et in compunctione magis animi quam in tremulae uocis dulcedine delectare: lacrymas enim psallentis Deus magis quam garritum comprobat. Non uacet mens tua in uariis perturbationibus; quod si pectori tuo insederint, dominabuntur tui, et deducent te ad delictum maximum.
Dixit. . . . , uerum Christi templum est anima credentis. Etiam in minimis caute age: non enim minimum in uita homini negligere minima. Otiosae menti maligni spiritus prauas cogitationes inserunt, ut si quiescat ab opere, non quiescat a malorum operum delectatione. Omnia quae blandimento, quae occulta uoluntate animum trahunt, reiice. Ede citra saturitatem, bibe citra ebrietatem; nec praesentibus deliciis inhaerebis, nec absentes desiderabis. Uictus tibi ex facili sit, nec ad uoluptatem, sed ad cibum accede; desideria tua paruo redime, quia hoc tantum curare debes ut desinant. Grauior appetitus ex indignatione nimia nascitur, quem acceptae plerumque accendit iniuriae dolor. Nulli est aliquatenus abigendum unumquemque fidelium corporis et sanguinis Dominici tunc esse participem, cum in baptismate membrum efficitur corporis Christi, nec alienari ab illius panis calicisque consortio, et si, antequam panem illum comedat calicemque bibat, de hoc saeculo migrauerit, in unitate corporis Christi constituto; sacramenti quoque illius participatione ac beneficio non priuatur, cum in se hoc quod illud sacramentum significat, inuenitur habere.